장음표시 사용
71쪽
68 PAvLI. MANVTII bonis artibus nescio quis Genius inuebit. Nunc te, Hippolyte Cardinalis, cui summam iuuandi generis humani voluntatem Deus tribuit, eximiam ad laudem uocat occasio. suscipe debertum paene ab omnibus litterarum patrocinium: collige tu, quae alii dissipant , omnium laudandarum doctrinarum studia, ct restitue nobis illa, quae uel hominum imia probitas, uel: ut alio culpa derivetur, fortunae uis eripuit. haec est actio digna Cardinali, digna Principe, Hippol to uero o Cardinali, o Principe dignissima. Vidimus tuam praeteritam uilam. ab ea nihil hcimile, nihil ob c rum, nihil uulgare, ampla omnia, praeclara, inusitati exempli, noui ge neris exspectantur. quae tu, ne a te ipso dissentira, nunc quidem magna ex parte praestabis, atque adeo iam praestas, bonis viris, ct eruditis beneficentia subleuandis . quorum ex ingeniis non dubito quin quotidie aliquid efflorescere tuo beneficio uideas. quod quia praeclarum est, exemplum alij sequentur. Scribent omnes,quod quisque poterit, illecti gloria, O commodorum si e compulsi. nam, ut coniecturam de me ipso faciam; quem esse nihil in litteris fateor; seed, ut aliquid tamen essem, laboram; ego olim decennium, opinor, abiit, eoq. amplius θauctoribus duobus exin iis uiris, Petro Bembo Cardinal i, Bernardino mast eo, qui postea dignitatem eandem magnis in Ecclesiam Christi meritis est consecutus, dederam me ad res Romano, illas ueteres, obseruandas, O ex omnibus antiquorum
72쪽
PRAEFATION Es Omonumentis omni studio colligendas: ut , cum illam re . qua nulla fuit , nec erit umquam illustrior , uniuersam animo, ac scientia comprehendissem atinis eam litteris explicarem, egregiumq- ,-c laudabiliter institutae ciuitatis exemplum
meis, quatenus quidem ipsie possem , scriptis expressum , posteris relinquerem . erat praecla ra; meq. delectabat uehementer, est asciebat ipsa tractatio. itaque meam omnem industriam , 0, omnes denique in hoc studio cogitationes fixeram, ac locaram. sed accidit iniquo meo fato , ut horum utrumque, Bembum primo iam senem, cuius in beneuolentia ornamenti mihi erat plurimum , deinde Maseum, non
uirtute, storentem, in quo mei spes oti sita omnis
erat,a quo pendebam totus, importuna morte ereptum amiserim. destitutus eo praesidio, quo meae fortunae nitebantur uno, fractus animo,ac debilitatus, institutum Antiquitatum Romanarum opus omiseram, O ad alia me conuerteram. postea uero quam, honorifica in primis condicione delata, magno sum a te tuo beneficio in tuorum familiarium ordinem inuitatus; quod ego 'mmae felicitatis loco duxi; erectus mente, atque animo, rursus, quod
abieceram , suscepi, onκsq.tantum, quantum pria vatis opibus perferri uix', aut ne uix quidem potest, te uno fretus egregie susineo . Et, ut ex parte totum iudicare posses, de decem, quos exorsus
sum, libris hunc de legibus potismum, qηem ad
73쪽
te mitterem, delegi : non quod ita postularet omdo : sextum enim in Antiquitatum uolumine locum obtineto sed,quod,cum omnium librorum materies non modo coacta iam in unum a me esset universa, uerum etiam satis diligenter in partes distributa; asu accidit, ut hic minuU , quam ceteri, ru dis, minus esset impolitus. praeterea feci libenter, tuis actionibus admonitus. leges enim hic liber complectitur. porro leges nihil aliud, quam rationem, ' nihil praeter ordinem, docent. ratio autem, ct o do,si ustuam, in tuis moribus elucet. quippe nihil agis non modcratum, nihil non aequabile , nihil quod non cum ea , quam sustines , persona , ides cum religione uere Cbristiana, ac sedis . Ossolicae dignitate consentiat. quare cum omnia mea tua
sunt; quandoquidem ego me tibi, quidquid sum , ct quantus quantus esse possum , totum addixi rium uero hic de legibin Romanis liber uere tibi debetur , tibiq. est a me iure optimo scriptra . quo in libro bene po itam a nobis operam si duxeris;
de ceteris quin idem sentias , haud equidem uere bor. pergo enim sudio pari, uoluntate etiam, ut mihi uideor, acriore. unum modo exoptandum est,
ut, quando nos ab hoc studio nulla utilitas,nulla uoluptas,ne ualetudinis quidem fatis imbecillae ratio potest a uellere, noni is laboribus tua beneuolentia
quasi propitium numen adsit. sic enim fiet, ne qua prorsus in di cultate, ne quo umquam in scopulo nostra baereat industria α σ in eum, quo Jectat
74쪽
PRAEF ATIONES TIanimus , portii 'cado cursu. tuae benignitatis aura prosequente , facile peruebemur. Venet's, Is 7.
FAC TvM est a me sane libenter , ut, cum edendi essent omani Fasti, e lapidibus Capitolinis
descripti, adiungerem ad eos Kalendarium, ex ouo ratio dierum, pro ea, quae Romae olim fuit, consuetudine, tota patet . atque in hanc me uoluntatem, uel cupiditatem potius primum ea, quam oemea sponte , ct patris exemplo siemperspectaui, publica litterarum utilitas,deinde etiam Caroli Sigonis, uiri optimi, O ab omni prorsus iniqui animi labe puri, singularis doctrina deduxit . putavi enim,id quod res est, futurum, ut ad Kalendarium ex Fastorumsocietate commendationis tantum accederet , quantum ad imos Fallos e Sigonii studio, iugenioq. esse adiunctum, qui diligenter additamenta ipsius, O in ea commentarium , qui prope diem edetur, plenissimum legerit,facile cognoscet. non enim illa supplementa, quae in lapidibus illis, unde fastos habemus, desiderantur , ex Liuio, aut Dionysio, aut ex duobus tribus ue praeterea libris, quos etiam leuiter eruditi bomietes in manibus habent, colistuntur . non est id, ut rudes antiquitatis homines existimant, ioculare quiddam. opera haec quidem esset, non industria. operae quis laudem.
75쪽
tribuit, cum in tempore dumtaxat posita fit e indu stria uero non ab ingenio, non ab intentione quadam mentis abest: itaque iure laudatur. quod si fatis eset historiam Iemel aut iterum legendo percurrere ; nemo esset, cui Romanarum rerum notiatiam Uiduo biennis triennis ne studio comprehendere uniuersiam non liceret et in qua tamem ego iam per decennium desudor oe, quo diligentius ea ipsa, quae legi saepisiime cogitatione retracto, eo certius, quantum in hoc genere sit difficultatis, intelligo. itaque opto, ut, quae alij collegerunt, omnes edant statim , O mihi hanc laudein praeripere conentur. uideo enim fuisse nonnullos, qui, meis scriptis ad huius scientiae studium aliquot abhinc annu exciatati, O indicibus eorum librorum,de quibus ede dis cogitare me, iamdiu polliceor , animaduersis, quasi quodam lumine ad ineundam studiorum uiam prolato , ambitione praecipites, dum anteire nobis
uolunt, in maximos, maximeq. pudendos errores
inciderunt. quorum alios ali' peritiores, nulla facta mora, alios fortasse nos, non illos quidem nominatim , significatione tamen satis aperta, ne omniano debita laude fraudentur, aliquando refellemus. Redeo ad Sigonium. Ille uero, cum, inspectis antiquis libris, lapidibus, nummis, vom na magistratuum uetustate uel amissa prorsus inuenit, net mutila perfecit; cum fastorum partem, alienum in locum translatam, in uam siedem retulit; cum ce suras, cum trio hos addidit, ct trunco quasi cor
76쪽
PRAEFATIONES II porisua membra resiluit; nihil potuit di*cilius, nihil, in quo maiorem a bonis bonarumq. litterarum studiosis hominibus inire gratiam posset: hoc' enim libro, hoc, inquam, quem nos edimus, nam inchoata quis perfectis anteponat qui res Romano curant, horis fere singulis utantur necesse est . itaque eum qui litteris a me poscebant superioribus mensibus, amici homones aliquot ex Hispania , plures ex Gatria, ct Germania; hoc ad ribebant omnes, cum Caroli Sigonij pupplementis. quorum a me uoluntatisatisfactum eo,vehementergaudeo, eoq. magis, quod adiunxi,quod fortasse non exspectabant,non poscebant certe, Kalendarum Romanum utile istud quidem dierum caussa, quorum in eo genera distinguntur sed utilius ob id aliquato,quod ad comitia, iudicia, senatum, Romana denique omnia,qui coniectura , ingenioq. valebunt, multam inde scientiam derivabunt.
MAGNA laus es eorum Hieronyme Falete, qui non ad uulgarem humiim q. artem, sed ad nobilem aliquam , liberalemq. doctrinam sua studia contulerunte maxima uero, si quis eam phil Iopbiae partem,quae Posis appellatur, ita est compte ausa
77쪽
74 PAVLI. MANvTII plexus, itaq.haeret in ea cognoscenda,ut auelli nulla prorsus ratione possit.itaque veteres illos,qniabus optimi ac flumini Dei vocem audire, eiusq. siermone sivi saepe licuit,homines sapientissimos, at que sanctifimos, poeticae facultatis admodum D.
diosos fuisse constat, siuasq. cogἰtationes non eo,quo quilibet uteretur , sermone, sed uersibus exponere uoluisse.quorum exstant nonnulla, sane praeclara aquae cum legimus, ascimur, oe, quasi diuina quadam ui abrepti,extollimur haud paullo altius,quam qui rerum humanarum in studio uersantur. Habet igitur ars poetica dignitatem ; quandoquidem imea latent arcana pbilosophiae, quae profanis oculis
non patent: ea rudes animos excolite ea nos ab rerum humilium studio deducite ad egregios mores , ad ueram religionem, ad excellentem magnarum rerum cupiditatem uocat. Habet eadem suavita tem 2 quia uocibus apte constructa oratio miram infundit auribus animisq. iucunditatem . Et, ut uno uerbo comprehendam, poesis numerus est: numeras porro nihil aliud, quam ordo: ordinis autem principium a Deo fluxit . diuini sunt igitur homines poetae , nec ullo non honorum genere deco randi.poetra autem definio, non quicumque uersus
faciunt;qui molesta odiosa garrulitate saepe nobis obstrepunt; sied eos, quorum in uita non minus, quam inscriptis, elucet ordo; a quibus colitur bu .manitas, ct beneficentia non modo laudatur, verum etiam pro Dcultatibus exercetur . haec enim sunt
78쪽
sunt sacra ista mysteria, quae poesis fabularum specie ita uelat, ut ea tamen uatum e xcellentium, hoc est bonorum uirorum, mentes intelligant. quae uero his uirtutibus aduersantur uitia, haec sunt illa monstra , inimica naturae, quae poeticis figmentis ostenduntur,sus Er manthius, leo 'Nemeaeus,hydra Lernaeagnantes, harpyiae,quaeq.alia traduntur, perdendis hominibva, aut frugibus nata. 23 eque uero tu, Falete doctissime, tantam animi praestantiam possideres; non esses tam ad omnem uirtutem, ad omnem laudem propensuU; non tam in moribua elegans, in consuetudine, comis, atque etiam pro tuarum copiarum ratione beneficuU, aeliberalis; nisi magistram ab ineunte aetate habuisses poeticam artem; quae resuis praeceptis erudi tiatque informauit; nihil ut ageres, quod ab honeso dissideret ; nihil ut in omni uita, praerer decus, O antiqua maiorum tuorum , hominum clarismorum instituta, cogitares. cuius tanti benefici, noues apud immemorem gratia collocata. habes enim poesim in desidiis: eam amas: eam Orno . cumq a Herculis, Ferrariensim Principis post hominum memoriam maximi personam suu ineas, i . tan 'to 'lendore, ac tanta, quanta nemo umquam antea, dignitate; siummis tamen magnarum rerum
occupationibus districtus,scribis Depe uersus culliope dictante, O a grauisimis curis tamquam in amoenissimos Musarum hortos animi caussa diueraris. superioribus quidem diebus ,cum egregium il-
79쪽
76 P A V L I . MANVTIIIum Albenagorae, ueteris phili ophi, librum , de altera hominum uita graece scriptum, Italicum in sermonem convertisses ; atque ego te , quod maiores,dissicili confecto itinere, consti euerunt, aliquot dierum quietem uelle capere existimarem: inuenite poema tuum de bello Sicambrico , nonnullis abhinc annis compositum , ita tractantem accur te , ut adderes non pauca , quaedam detraheres. multa corrigeres. cum legerem , admiratus elegantiam verborum , splendoremq. sententiarum, hortatus sum ut ederes, eo , quod reliqua tua poemata, non modo iam typis impressa , velum etiam scripta, per manus , perq. ora doctorum uirorum eximia tua cum laude uolita rent . qua in re non modo meo, verum etiam studiosorum omnium nomine gratias tibi habeo , habeboque, uiuam, immortales; quod meis hortatibus , ae precibus tribulli tantum, ut te mihi
totum remitteres , tuorumq. poematum ius omni
ruum, omnemq. plane potestatem ad me liberalissime transferres . quod cum impetrassem, exceptus sum illico ea cura, Principi ne alicui uiro, quod fere solet, an amico homini, .familiari,an uero tibi ipsi potius ingenii tui fetus essent dicandi. tibi quidem tua deberi uidebantur: sed ab huiusmodi constalio tua mihi multis in rebus perspecta modestia de- . terrebat, rursus, cum intelligerem, omnes fere libros , qui typis diuulgantur, uel iis dicari solere , quorum auctoritu , aut quorum opes utilitatem aliquando
80쪽
PRAEFAYIo Nus 77 aliquando aliquam ei, qui mitteret , parere posset ;uel ijs,quos pro magnis eorum beneficiis aliquo munere remunerari aequum esset; uel i s denique, cum quibus minime uulgaris intercederet amicitia:haec, Falete humanigitne, cum omnia concurrerent, uictus sum , rvaq. ad te ipsum scripta mittere constia tui . nam, etsi Princeps tu quidem fortuna non es , summis tamen Principibus tua te virtus ita commendauit , carumq. reddidit, ut eorum opibus a
que , ac tuis , eos, quos diligis , beare posis ed omitto reliquos . Hercules uero , Ferrariensium Frinceps, immortalitate dignissimus , cui te totum tini addixisti, cuius esse uis quidquid in omni uita praestare potes, is quo te numero habeat, fiscite dea clarauit, cum, post multas legationes, ad Sarmata
rum Regem , ad Imperatorem , ad Pontificem, oratoris apud Venetam remp. munus honorificentissimum tibi commisit. quapropter , quod ad bane
partem attinet, parui refert , utrum Principis nomine liber aliquis inscribatur , an uero eius, cuius
apud Principes auctoritaου ea sit, ut prodesse quibus velit non mediocriter possit. De tuis autem erga me vicijs quid agam pluribus f quae cum O multa sint , O maxima; tum uero illud excellit, quod in hac mea satis diuturna oculorum ualetudine venire domum meam quam saepissime , animumq. meum,tristibus curis assectum, tuo adipectu, ac sermone recreare solitus es. Amicitia uero si spectanda fuit ; neminem tibi debui anteferre . coniunxit
