Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

so PAUL I. MANVTII quam ut contemnere, minus certe, quam ut pertimesiere debeamus . 2 usquam, Inquiunt, urget se sua latini 'monis : aliter nunc omnes loquimur .

id uerum est. si quid igitur in latinam linguam stud j confertur,opera non bene ponitur. hoc falsum. duplex autem est, qua utor, ratio probandi. Pr mum illud 'Ripio,ac defendo:non,quaecumque ne cessaria non simi, propterea spernenda esse omnia , atque explodenda ,deinde , si spectetur utilitas, ita latinam utilem et linguam,ut etiam necessaria uideatur.Quae sunt, quae uere, O proprie necessaria dicimus f nimirum ea, quibuU carere nullo modo possumM. huiusmodi sunt primum elementa dein de, quibus famem goraq.arcemus, uictur, uestia

menta,qedes,aut ea,quibua haec parantur; praeterea,in publicis rebus leges, σ magistratus, in priuatis stueritas, ct uigilantia. ex hoc numero latuenam certe non es linguam, sectis concedo. neque enim is ego sum,qui libenter cum ueritate pugnem . Sed praeter haec,quibus hominum uita sustineatur. ac regitur, quam multa sunt , minime necessaria, quae tamen habemus in deliciis,quae amamus,quae etiam bonore prostquimur ζ gemmas, O uasa n riost caelata,columnad marmoreo,laqueata tecta, pericas uestes, textiles picturo, intem in uocibus, O fidibus,odores in unguentis ondimenta in cibis,

haec certe, atque huius generis sexcenta,non ut necessitati pareret, sed ut sensibus satisfaceret, inue Ut industria quae quin habeant iucunditatis, O or

52쪽

namenti plurimum, nemo negat.quod si, siem sus iuuant, laboriose quae lita Junt,oe retinentur accurate: quanto nobis ea,quae animum oblectant, potiora debent esse s pascitur animus magnitudine

rerum: quid Liuij sublimius historia, quae populi

R.bellicam uirtutem commeinorat e grauitatese tentiarum: quis Cicerone prudentius, quis erudi. tius dilutat felegantia verborum, O copia: quis eodem ornatior, quis uberior e varietate scriptorum:quod genus Romanae litterae desiderant e poetas habent egregios, historicos, oratores, philosophos etiam excellenti doctrina claros. quae si uerahunt: c sint, nec ne, res ipsa declarat: ambigere non licet) oesi uoluptatem studiosis latina lingua parit incredibilem; possum istis tribuere, quod uolunt inecessariam uulgo non esse; dum ipsi contra, quod ratio postula atque exigit,hoc mihi tribuant, amandam esse vehementer, atque expetendam. Sed haec ad eam, qua legendo fruimur,uoluptatem pars attinet: nunc, quod eram alterum pollicitus, de utilitate uideamus. Omnes linguae aliarum admissione linguarum , si moderata sit, augentur; si nimia, corrumpuntur: atque intereunt. quod e mrecipitur, id eise debet eiusmodi, ut recipientis naturam sua uiouaq.magnitudine non exsuperet. ita que sermo hic noster Italicus multas Gallici sermonis, multas Hi anici, quasdam aliarum nationum habet partes.caussam si quaerimus: non alia, quam earum gentium interuentus, σ confluetudo, fuit . D a quod

3 . .

53쪽

quodsi Gallorum, aut Hispanorum immensa mutilitudo, cexempli caussa dictum a me sit: omen quiadem inane esse uolo sed si earum nationum maior

aliqua uis in Italiam irruperit, ac permanserit: maior simul inducetur Gallici,aut Hi nicisermonis usulis, O fortasse aduenticium istud usque eo ualebit, ut hoc domesticum uincat, suisq. sedibu expellat . quod olim Romanae linguae contigri: quam,

Multarum aetatum θatio, multis maximarum rerum adiumentis auctam,arque confirmatam, diueΥ-m tamen populis Italiam occupantibua diuersarum linguarum impetuta oppressi . Cum igitur lingua linguam amplificet; nostraq. haec Italica,non multis abhinc saeculis orta, nec admodum liberalia ter praemiorum nutrimentis educata , non ita dum adoleverit, ut suis contenta uiribua esseposit: s tuo sic, atque concludo ; accestonem ei fieri maiorem non posse , quam si cum latina coniungatur e non modo,quia nulla plenior, aut ornatior r uerum etiam, quia nulla similior et ex quo sequitur, ut ad coeundam cum ea societatem nulla commodior. En igitur litterarum Romanarum cum per sie laudabili dmodum, O iucunia tractatio , tum uero, si quidem hunc ipsum, quo nunc utimur , auctum e OrnatumqJermonem cupimus, magnopere necessoria. Atque haec tu quoque uides, Ovifonse ingeniosissme, tuumq. iudicium cum mea sententia conis iungis . itaque, cum a prima pueritia ad eloquentiae Romanae cupiditatem iηclibere coepisses; post

54쪽

ea te non ambitio, quae saepe praeclare iacta fundamenta uirtutis euertit, non commodum , non illa bonis artibus inimica uoluptas ab hoc studio deduxit . ac ne nunc quidem langues ; cum tamen omnia uideo ardere bello,armorumq.strepitu aures tuae quotidie personent. quin, dum patrui tui, Carolus Cardinalis , er Ioannes Palliani Dux, utemque ob virtκtem immortalitate digni mus, maxia meq. pater tuus, Antonius Marchio Montiuebelli, natus ad omnem gloriam, omniq. princeps laude cumulatus, urbem Romam, iura pontificia tuentu partesq. in bello quisique seuas consilio, uigilantia, fortitudine ita explent, ut antiquam maiorum suorum conguetudinem referant; ipse te interea contines in tuis perennibus sudiis; animumq. tum a liis magno Principe dignis virtutibus , tum uersmaxime excolis eloquentia, doctorem in ea , ducemq. nactus, diuino quodam munere, uirum excellentem , Ioannem Paullum Flauium; qui te nouo quodam , planeq. admirabili genere disciplinae. abductum a uulgi erroribus , per directam semitam ad eximium illud ueteris Romanae linguae decus se cile ducit , quo uel cum siummis laboribus ac uigiliis a pirare pauci, aut fortasse etiam nemo potest.

quamquam me nonnunquam, de flatu latina e linguae cogitantem, miseratio quaedam acerbo cum dolore tangit: quod ita futurum animo cernam, ut haec,per tot iam saecula,a tot ingeniis,tam diligenter culta, latine scribendi ratio, quae parentem no-

55쪽

34 PAV LI. MANvTI IIram Italiam nobilitauit, quae tot in nos meritaeontulit, aetate demum nostra, nisi remedium aliquod diuinitus exstiterit, siuam honestatem omnem meglecta prorsus in perpetuum amittat. quod si rebus inclinatis , iamiamq. cadentibus opem ferre quisquam potest ; unus est Paullus I v , Fontia sex omnium optimus, idemq. diuina potius, quam humana, sapientia praeditus . unus, inquam, aut nemo umquam , latinam linguam, laudabilia quaeque studia ueterem in dignitatem uindicabit . cum stater fuerit aut tui ; cumq. illum una vim tus ad eum gradum extulerit, unde humana o dispicit, seupra casus omnes, seupra fortunam ipsam collocatus: hunc te decet imitari, huius uitam , perpetuo sancti me traductam, huiis omnia acta, con silia, instituta tibi ante oculos ponere .uia des pietctem erga Deum, ct in auctoritate Fo

tificia, idest in ipsa religione tuenda firmitudinem

animi, atque constantiam . multiplicem rerum humanarum diuinarumq. mentiam, trium uero liuguarum,hebraicae graecae atinae cognitione paene singularem. eloquentia uero prorsus eum excetalcre omnes fatentur: qui quidem ita quacumque de re non modo copiose, uerum etiam eleganter, ac diserte loquatur ex tempore, ut ei non arte quaesita, sed a natura donata uideatur eloquentia . hunc igitur sequere , O in illius uestigio pedem statue. idi

se enim Deum secutus est: cum eam felicitatem , quam plerique mortales ignoralit 1 animo cogita- .

56쪽

ret . quem tu quoque finem spectas, ut audior Oob eam caussam futurum homines augurantur, ut eius dignitatis, quae summae proxima est, insignia breui omnino consequaris. quod cum euenerit; lae- . tabor primum tua , deinde communium studiorum caussa. qui enim tuos impetus ad laudem nunc uidemM, tuosq. plane sensius intestigimus; an , ubi ad istam uoluntatem auctoritata, atque opes accesserint,liore dubitemus,ut a te ipso distentias' Praestabis Ussonse tu quidem alia praeclara,te ipso scilicet digna, ruaq. familia , in qua florere uides hemes permultos, gloria circumfluentes , uirtutis in sudio defixos: maxime uero gratiam restres Optime de te meritae latinae linguae, eamque, paηβι- tim Italia cedentem, O ad transalpinas nationes, magno nostro dedecore, migrantem, in suam sedem, domicilium q. reuocabis. Cuius gloriae causa,si monendus es,monitorem ad te , sin rogandus, suppliacem uolui mittere commentarium nunc meum in

epistolas ad M.jBrutum, O ad fratrem: qui eum tibi studia commendat eloquentiae, in quibus ego per tot annos, utinam cum aliqua laude , magno certe cum labore uersor, eommendat simul , paullo tamen uerecundius, se ipsium, O uigilias meas: quarum fructua mihi erit uberrimus tum beneuolentia , tum iudicium tuum . Quaesiui omnino , idq. mibi primum fuit ,posteritatis utilitatem; quod es proprium fmiliae nostrae: sed in te ipsium

simul, cum huic operam commentario darem, spe- .

57쪽

ctaui . tu si probas ea, quae litteris mandamus; si fines industriae, optimeq. te esse animatum ergameasturiasignificas: ego me, quae siumma seunt, omnia consecutum putabo,

A D. ANTONIUM . AELIUM

C v M alia multa, quae uigebant olim, rerum laudandarum studia periisse, atque exstincta pro sus esse, dolendum est, Aeli,uir optime, ac docti pime: tum hanc, in qua sitam omnes uel maxima utilitatem intelligunt, interpretandi rationem itiam imus, ut ex eorum ν quibus nostra patrumq-- memoriasuam hoc in genere industriam locare studium fuit, magno ac infinito prope numero,non tamen ita multos, qui tolerabiles uideantur; qui usro excchant, quam paucissimos, aut fortassenem,nem liceat inuenire. atque huius quidem incomm di culpa unde manauerit, exponam . Primum i lud in controuersiam non cadit; quo quidque pra santius, eo laboriosius, ac docilius esse . alioqui nihil iam excelleret . quod enim consequerentum multi, in eo dignito non esset, O ex copia vilitas exsisteret. est igitur in magnis rebus item magna ,

quae nos ab earum quasi possessone arce constituta

58쪽

PRAEFATIONI sta di ultas. haec porro simplex non est,sed in ductgenera diuiditur . quaedam enim, sicuti existima turdia diJcilia sunt: quaedam,cum non exillime rari tamen sunt. ubi di culto ct est, ct apparet; inde multitudo uoluntatem oe studium libenter abducit . rem quidem ipsam, quanti est, opinione a

simamus vehementer expetimus : magnis uero laboribra, uigiliis ut ematur, non facile quisquamaseipso impetrat . amat enim hominis natura moderatam quietem, eaq. alitur, ct crescit; nimio contentiones , quibuU frangitur , ac minuitur,

recusat. ubi vero facile in speciem aliquid ostenditur,dissculto inclusa latet,cuiusmodi non esse pau-

ea , inanis multorum docuit experientia : eo fisquentes, bona spe inuitati, accurruntfacileq. ad eas. res aggrediuntur , in quibuta uel mediocrem operamsi ponant, futurum, ut ex animi siententia succedar , arbitrantur. quos deinde, graui temeritatis infamia, refellit euentuU. huius generis haec est, de qua orationem instituimuου , ratio interpretandi.

quis enim est, qui se non existimet Duium posse , Sallustium, Virgilium, ipsum mehercule Cicero . nem ita commode explicare,ut desiderari ab erudiatis beneq. intelligentibus viris nihil queat s atque hi , cum in C. Matris aut in L. Syllae nomen inciderint ; si Mari, aut ullae uitam, a Plutarcho sumptam, in sua scripta totam transtulerint ; tumsesusta praeclare partes absoluisse existimant: cum interim, in quo doctrinae , quae paullo sit occultior,

59쪽

33 FAVL I . M AN T I Iappareant notae , in quo ingenij lumen elaceat , Iarquo prudentiae uis, aut iudici, signa cernantur, nihilasserunt. exire videmus quotidie, a postremi omdinis hominibus Dctos, speciosi s magnaq. pollicen tibus titulis insignes, minimi pretis commentarios δquos non modo qui scribunt, set a de se ipsis opinione decepti , uerum etiam qui typis impressos edunt, . iis,qui hoc de gcnere iudicine possunt, 'inconsultis , quodam modo deformant praeclara studia litterarum, oe de posteritate ipsa pesime merentur. sed

cetera , quae ferenda non sunt, feramus tamen, ac dismulemus, Iane multa: commentarios uero italos , qui passim leguntur, in Ciceronis orationes , quem librum ' latinorum omnium facile principem P grauem, inquam, illam immensi uoluminis molem quis est qui ferre ullo modo possit e loca sunt

in Ciceronis orationibus male mendis affecta quam plurima: sanari nullum uideas. sunt ob antiquitaris obscuram notitiam di*cilia: quis est , de tot in terpretum numero, qui lumine explanationis illustret e denique communia tantum, quaeq. omnibuUpaene patent, ea sumunt ad explicandum: ex abditis, quo sine labore et ingenio accessus no est, doctrinae fontibus nihil hauriunt. contraque, multa corrumpisnt magis , dum emendare conantur ; multa explanando peruertunt,et pulcherrimas saepe senterias tu simis inscientiae maculis inquinant.Quae me ita commouit indignitas, itaq. meum animum ,

ut vere dica 'miseratio quaedam affecit, quasi ob illatam

60쪽

illatam uiro optimo , egregie q. de litteris merito, ciceroni,qui homanae terisnos eloquentiae longissime protulit, ignominiam ; ut statuerim, si cum

s ita ualetudo, cum ualetudinem otium suppetat, triennium , aut quod omnino res exiget spatij , in hoc omnium pulche rrimo libro interpretando, βω-dio Iorum gratia , consumere: non quod ego is sim, qui mihi tantum arrogem, ut altis detractam scientiae laudem ad me transferam: abest hoc a consu tudine mea, abest a natura plurimum : sed neque rursus is sum, qui,cum ceteros probe nouerim, idi se me prorsus ignorem; O qui, cum alios accusem propterea,quia non praestant ea,quae ab eorum studio postulantur,ego me, si quid praesare posse mihi uideor, velim contemnere.non ita laudemfugio;

et si nec nimis appeto .alterum stupidae cuiusdam sapientiae, alterum insanae ambitionis esse uitium semper duxi. neque uero, si quid mihi elegantioribus in litteris assumpsero, longe admodum ab iis finibus, quos modestiae ratio praescribit,discedere mihi

uidebor.sicis tu Aeli, pro nostra uetere amicitia familiaritate, per quot annos , quibus laboribuabaec,quae ab humanitate nomen acceperunt, studia coluerim. sciebat optime omnium , O mihi, cum uiueret,hoc nomine tribuebat plurimum, Bernam dinus Nasteus Cardinalis, meus illa, in omni mihi

uita defluenduamasseus, Urbis deliciae, lepor, -- marita exemplum antiqui oscis, flos omnium uirsutum. is amabat baec studia mirifice , eaq. q*w- poterar

SEARCH

MENU NAVIGATION