Fontes rerum Germanicarum bd. Johannes Victoriensis und andere geschichtsquellen Deutschlands im vierzehnten iahrhundert. 1843

발행: 1843년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tiantes ei principem a strie, Sic nominabant eum, jam 1325 impolentem esse, et ex magna parte destitutum auxilio armatorum, ut de facili possit capi vel occidi. Sed et habitatores urbis nichilominus ad eum suos nuntios direxerunt suggerentes ei, ut exercitu Suo a tergo dimisso, Summa cum estinatione tantum cum trecentis galeatis principem aWarie, qui jam infirmior esse creditur in obsidione Purga , bello invadat, et ipsum occidat vel capiat, quo facto omnia bellorum discrimina sopientur. a propter dux Leupoldus cum esset in superioribus partibus S evie apud Lemannum auditis nuntiis ad se missis, dimisso exercitu, assumptis sibi plus quam trecentis galeatis, gressu celeri iter suum desectit versus PurgaW, ut illud obsessum a rege LudWico preliando liberet et absolvat. Sed Purkgravius supra memoratus, qui cum eodem intempore quibusdam de causis ad ducem Leupoldum venisset, et didicisset Australes regi Lud Wico insidiose machinari malum, equestravit se ab eis cum perpaucis viris clam de nocte, citissimo cursu venit ad regem et ipsum fideliter premunivit dicens: Optime rem, non lateat vos quod dubitatione procul mota duae eupoldus cum vno Xercitu, hostis vester armata manu hac nocte irruet super os unde si os et vestros salvare cupitis, recedite de loco isto ad tutiora, quod si neglereritis, repera periclitamini ista nocte. His auditis rex ad malorum rumorum novitatem expaVit, et animadvertit se multum errasse quod memoratum castrum expugnari non permisit, ad cuius destructionem permaxima multitudo convenerat. Et quia segnis sui ad recedendum de obsidione, tamen ad suorum exhortationem non sine magno cordis dolore et pudore locum deseruit, recipiens se in civitate sua auginga, ubi cum aliquot diebus re a1η. mansisset, frustrato labore et insecto negoti in BaWariam gan. regreditur, duce eupoldo in Purga remanente. Sed quia varius est eventus belli, in quo alter de victoria gloriatur, alter se victum in prelio contristatur, et nichilominus qui hodie in bello cursu prospero potita victo ria letabatur, cras vice versa in fugam atrocius agitatur; sic nihil est in mundo quod non rotante fortuna instabili Vicissitudine varietur. Cuius rei experienciam in rege Lud vico discere possumus. Qui postquam cum ducibus Austrie

112쪽

1325 in bello potenter et gloriosissime triumphasset, ita ut post victoriam putaretur celi avibus imperare hic non mullo post ad tantam venit sui exercitus paucitatem, ut contra honestatem regi maiestatis suis hostibus fugiendo terga Vertere cogeretur. Et ad maioris molesti cumulum facta est inter ipsum et summum pontificem gravi controversia ob quam ipsum excommunicati0nis pondere dure premebat. Unde cepit anxius cogitare quo se Verteret, presertim cum videret se nunc letis successibus nunc tristibus actitari. Incidit in mentem se debere ad captivum Suum ducem Austrie declinare, qui similiter quandoque a SSus S pro- Ara Spera et adverSa. Ad quem cum VenisSet non parum ob δ' stupuit, quia cottidie mortem habens Suspectam putavit regem de venisse, ut ipsum vita privaret. Sed rex sactus est hylarior cum ad ipsum intraret, ullum preserens letiorem. Ideo timor vertitur in exultationem, et Salutantes mutuo dulcia colloquia miscuerunt, unde Ludit in humanis dirina potentia rebra. Quia qui inter se sevissime discordabant occulto Dei judicio rescit erroribus dim0lis in presentia eucharisti e sacrosancte jurali firmissimo sedere sociantur, ita quod inter eos jugiter perseveret unum nolle et unum velle. Unde ad maioris amicitie conflantiam contra commune IIS, prohibente linea consanguinitatis, puero Suo matrimonialibus vinculis coniunxerunt. a propter eliam decreVerunt pari volo, solo Deo excepto contra omnium I 0lun talem R0manum imperium pari polentia gubernare et re- Sistentes revincere et pacem turbantes omnimodis debellare. 1326 Interim dux Leupoldus, serus homo, inimicus pacis, jam ' ζ' multa in animo concepta malilia, correptus infirmi late diem clausit extremum. Explicit .

113쪽

NICOLA EPISCOPI BOTRONTIΝΕΝSIS RELATI DE ΗΕINRICI VII IMPERATORIS ITINER ITALICO AD

CLEMENTEM PAPAM V. 1310-1313.

Sanctissime pater Infra scripta sunt, que acta sunt in Italia, o Si quam dominus imperator elicis recordationis montes transivit, prout ego frater Nicolaus Dei et vestri gratia episcopus B 0trontinensis possum testimoni mee

conscienti melius recordari ad preSens. In aurino venit rex Roman0rum mense Octobris. Tune 1310 cum eo pauci erant. Illuc venerunt Romani ad eum, qui μηin ambas stata veniebant ad vestram sanctitatem. Ibi omnes qui in ambassiata erant ab eo honore receperunt et munera, et aliqui eorum consilium suum intraverunt. Non

credo, pr0ut ego recordor per Verba eorum que primo protulerunt, quod intentionis populi Romani fuerit eos mittere ad petendum quod sanctitas vestra alieni vel aliquibus committeret coronationem Sui, sed quod VOS perSonaliter veniretis. Qui tamen in sua ambassiata habebant unam generalem propositionem quod quicquid esset utile pro eorum ambassiala sacerent. Si viderent, quod sanctitasVeStra Se excusaret, quod venire non possetis propter plures rationes, qua possetis allegare, ipsi de consilio decantare- Verensis et meo vellent petere, quod alii vel aliis sanctitas vestra coronationem committeret, et nos nomine dicti regis hoc idem peteremus. Ista suerunt in aurino ordinata. Eo existente ibidem, in Mediolano in Vercellis, et in omni liga eorum, ordinatum sui per eos, qui tunc dominabantur, Sub pena gravissima, quod Suum epise0palum nullus exiret. Et hoc factum est malitiose, ut publice dicebatur, ne aliquis Guebelinus se iungeret ei, et ipse cum iam parva gente modicum posse sacere. Et qu0d hoc sit verum Salis apparet, quia dominus Guido de Turre prio-

114쪽

1310 rem et suppriorem fratrum Predicat0rum Mediolanensium misit Spiram, significans ei, quod Lausane vellet sibi Occurrere cum filiis suis et mille armatorum, et quod gentem non curaret adducere magnam, quia cum uno salcone sine armis ipsum duceret per totam Lumbardiam Dominus autem rex me presente petivit hoc a predictis priore et sup- priore, utrum crederent, quod dominus Guido intenderet sacere, quod mandabat. Responderunt in animas suas, quod ita credebant Dominus autem omnino Verbis fratrum considens, specialiter cum unus eorum diceret, Se SSe suum conseSSorem, sic inpreparatus estinavit, credens quod ista omnia essent vera. Et ista sui una causa, quia consilium domini regis Francie, licet sanctitati vestre tunc videretur expediens, minime Xpectavit. In illo loco dominus Ricardus de iscionibus de Vercellis expulsus, non obstante prohibitione quod nullus suum episcopatum exiret, Venit cum centum armatis equitibus Taurinum, dicens publice, quod destructus erat et sui, et expulsus et e0nsinatu propter partem imperii, et quod sicut domino suo de illo modico, quod eis reman Serat, paratus erat ei Servire usque ad mortem Dominus rex publice sic respondit quod compatiebatur ei multum et suis tamen quod propter suam partem hoc accidisset, ei non credebat, cum ipse partem in Lombaria non haberet, sed totum nec partem vellet tenere in Lombarma, nec pro parte enerat, sed pro toto Ex isto verbo sere omnes Guelsi consolati, et omnis homo dicto regi benedicebat. Postea venerunt ad eum illuc comes Philipponus cum

tota militia Papiensium, qui fuerunt, ut audivi, plusquam quadringenti Symon de Advocatis de Vercellis cum ducentis militibus ad arma, et dominus Antonius de Laude

cum centum armatis et plus, ut dicebatur. Isti tres post dominum Guidonem de Turre in parte uelpha dicebantur maiores, prudentiores, et domini suarum civitatum. Consilium istorum fuit, quod nullam partem expositam in aliqua civitate reponeret donec esset coronatus, et quod hoc pro meliori esse pluribus rationibus ostendebant. In eodem loco venit marchio Saluciarum circa centum armatos secum habens. Ibi voluit iurare et sacere fideli

115쪽

tatem de suis bonis, que ab imperio tenebat Dominus 1310 rex ipsum noluit recipere ad delitatem, quia fidelitatem secerat regi Roberto, dum per Lumbardiam venire de coronatione revertendo. Et istud fuit suum motivum quia parentelam intendebat sacere cum eodem noluit aliquid facere in terris et in hominibus, que tunc per regem Robertum tenebantur. Recordor ego de civitate Albensi, cui vestra sanctitas litteras sicut et aliis civitatibus Lumbar-

die, ut ei obedirent, dirigebat, quod ipse nunquam voluit

sustinere, quod eis presentarentur ne, Si obedirent, posset aliqua novitas oriri inter eum et regem Roberium, cui iam de mandato vestro dederat licentiam, quod non teneretur recipere eo dum suum usque ad certum tempuS, de quo ad presens non recordor.

In eodem loco venit marchi Montisserrati cum ducentis armatis, ut dicebatur. Presentavit se publice ad faciendam fidelitatem de marchionatu Dominus rex noluit ibidem ipsum recipere, quia marchio Saluciarum dicebat, quod sibi de iure debebatur propter quedam que ab antiquo erant inter eos, et quod ipse nihil iuris habebat. Propter hoc et quedam alia, ut sanius consilium haberet, et ne nimis Se precipitaret in primis, pro tunc noluit ipsum recipere ad fidelitatem. Licet autem consilium domini comitis Philipponi, Antonii et Symonis predictorum Guellarum fuerit, quod nullam partem introiret expulsam donec coronaretur consilium autem aliorum et specialiter Cilramontanorum fuit contrarium. Unde dominus de Taurino ivit in ierium, et ibi partem uebelinam diu expulsam secum introduxit, quod sui ad maximam consolationem omnium expulSOrum Italist. Ibi constituit vicarium, primum quem secit, vestrum militem dominum Hugo linum de Vicco qui sic eos in bonis moribus nutrivit una cum aliis vicariis, qui seculi sunt eum, quod usque in hodiernum diem in pace remanSerunt. Dicta terra dicitur ecclesie Taurinensis esse per privilegia imperatorum. Comes Sabaudie dicit quod sua est per privilegia imperatorum. Dominus rex ipsam semper ibi retinuit propter verba illius populi, qui dicebat quod Federicu condempnatus iam illa privilegia dedit predictis ecclesie Taurinensi et comiti.

116쪽

aio De Κierio venit in Ast circa sestum Martini, et secum partem expulsam introduxit, et secit pacem inter eos. Ibi fecit vicarium dominum icolaum de Bonsignoribus de Senis Pace autem facta inter eos, ibi primo percepit intentionem regis R0berti. Quia licet uerit publicum, quod cum e societatem haberent , ut unus alium iuvaret Secundum quedam pacta, sine tamen alio iuramento aliquo publico alicuius fidelitatis, per duos magnos de S0lari0, qui ante adventum suum dominabantur, sui sibi intimatum et in- Sirumentum apportatum, quomodo rege Roberto veniente de coronatione, ipsi Secretum iuramentum sibi fecerunt sicut domino, et ipse eis. Sed istud non debebat revelari, donec sanctitas vestra publice ostenderet assectum, quem ad eum habebatis, et quomodo voluntas vestra erat, quod ipse cresceret in Lumbardia, et in brevi vos promiseratis sibi ostendere per esseclum, prout ego melius p0SSum recordari. Ista sui sententia verborum illorum duorum de Solario quo ego si viderem, cognoscerem, Sed nomina ignoro. Presens sui in istis regina, fratres Sui, episcopus Gebenensis et ego Dominus post recessum illorum duorum mihi precepit quod illud instrumentum ego comburerem. Quod et seci. olebat autem, quod unquam p0Sset oStendi, ex quo unum esse debebant propter parentelam suturam, et ipsum excusabat, dicens quod filius tam probi viri desari in beati Ludorici natus nunquam faceret tale quid, sed forte consilium suum potuit hoc facere. In illo loco diligenti et maturo consilio habito de marchionatu Montis serrati cuius esset, invenit quod marchio Saluciarum nullum ius habebat. Licet autem inter ambos marchi 0nes, qui eiusdem d0mus suerunt, uerit ordinatum per testamenta eorum, quod si unum contigeret mori sine herede, alius Succederet, et marchi Montis serrati mortuus fuerit sine herede, habens unam sororem, unde Ste natuSest, qui iam marchio est, ratione cuius dicebat se habere ius, Scilicet matris, que sui soror ultimi marchionis, qui filiam comitis Sabaudi habebat in uxorem; quia tamen in tam nobilibus laudis sorores non succedunt, nec Ordinatio potest seri aliqua sine consensu SuperioriS, declaratum sui ibi per regem, quod neuter eorum habebat

117쪽

ius, et quod marchionatus devenerat ad manum dicti re 1310gis. Et hoc sui per omnes approbatum nullo aperte contradicente.

Tunc dominus rex volens placere comiti Philippono et omnibus Guelphis volens etiam placere domino piginode Luculo, cuius filiam habet in uxorem nunc marchio, marchionatum Montis serrati, qui iuste ad manus Suas devenerat, de novo tradidit in feodum marchioni illis diebus. Illa donatio omnibus Guebelinis in Lumbardia displicuit, quia marchio tunc tenebat cum domino Guidone de lal urre et comite Philippono et aliis Guelphis, et marchio Saluciarum tenebat tunc Sicut et nunc, cum Guebelinis expulsis de Lumbardia. Ab illo die semper archi Montis serrati pro imperio et fidelibus imperii fidelis est inventus. In eodem loco venerunt ad eum archiepiscopus Mediolanensis et dominus Mattheus Vicecomes et Mani rediis de Becaria de Papia, qui tunc erant expulsi. Ibi prout re- rdor, iuraverunt suun consilium isti tres, qui tunc domino Guidoni de Turre et pari Guelphe erant contrarii, et adhuc sunt, excepto archiepiScopo. Tunc etiam Superius nominali comes Philipponus et Symon Vercellensis et Antonius de Laude domini regis consilium iuraverunt et fidelitatem secerunt, et plures alii prelati et laici, quos nescio nominare, inter qu0 sui epiScopus Siensis, NovarienSis,

Ibidem dominus archiepiscopus Mediolanensis requisivit d0minum regem, quod fratres suos res, quos Guid de

Turre plus quam per annum in carcere tenuerat, mandaret liberari. Dominus rex mandavit illi, quod ipsos liberaret. Quod tunc sacere recuSavit.

Ibidem comes Philipponus invenit unum de Papia, qui Venerat ad dominum suum. Et quia, ut predixi, ipse et alii, qui polenter suas civitates tenebant, ante ingres Sum regis in Lumbardiam ordinaverant Sub pena gravi, quod nullus suum episcopatum exiret, predictum increpabat quare

contra ordinationem suam venisset et comitatum suum exi-Visset. Resp0ndit, quod ad dominum suum venis Sel. Tunc dictus comes, postquam ipsum vituperaverat, mandavit fratri Suo, tunc episcopo Papiensi, quod domos suas saceret sibi dirui, et vineas suas abscindere. Quod e lacii.

118쪽

1310 Postquam laetum est et regi sui intimatum mulli mirabantur, quod dicto comiti parcebat, si quod non solum ipsum de hoc non punivit, sed etiam Sicut prius consiliarius fuit. Et in conscientia mea ego ex tunc minus in animo me ipsum regem reputavi, et quod ipso nunquam bene saceret iustitiam, nec de malis hominibus magnis studeret sacere iustitiam, quod supra modum mihi displicebat.

Que facta sunt in Ast alia, non bene recordor, licet plura, prout credo, facta suerint quia diu mansit post meum recessum ibidem. Ego autem illo die recessi deos cum magno capellano Vestro, cum literis quas scitis, quo die

dominus cardinalis de Peregruo intravit. P0St meam reversionem suum recessum audivi de Astin hunc modum Plures de Lumbardia de Ianua, tunc cum eo erant; et inter eos ipse vidit diversa consilia secundum diversitatem voluntatum Modo quasi in centro illius contrate Lumbardi situatum est unum caStrum, quod Vocatur Vigevenum, distans de Mediolano, de Vercellis, de Papia per viginti j ljaria, et de Laude etiam. Illud castrum tunc tenebat dominus Guid de urre pro communi Mediolanensi, et unus de suo sanguine erat ibi uno poteStaS. Per procurationem unius medici, qui tunc ibi morabalur, notus p0stea et amicus dominii de Grandissono, quia ipsum curavit de magna infirmitate quam tunc habuit in Aquebelle, dictum castrum domino regi latenter fuit promissum; ad quod recipiendum dominum Hugonem Del-nge phini premisit. Qui simul cum eo de Ast recedens, paucisi scientibus, ipse per partem te, que vadit in Casale, cum rege incedens, domino rege illa nocte veniente in Casale, dictus dominus Hugo Vigevenum intravit, et p0teStatem, domini uidonis consanguineum, cum suis bonis illesum dimisit. Quo castro habito, omnes civitates circumquaque timuerunt. In Casali, cum in pace essent, nihil aliud secit, nisi quod iuramentum fidelitatis ab eis recepit. In Casali et ante, quia consilium predictorum trium Philipp0ni, Symonis Vercellensis, et Antonii erat, ut predixi, quod nullum extra positum secum intromitteret, consilium autem aliorum erat contrarium et voluntas domini regis, caute et secrete dictos tres custodiri faciebat, Sic tamen,

119쪽

75 quod ipsi ignorabant, ne quis advertebat nisi illi quibus 1310

erat commissa dicta custodia. De Casali volens recedere rex, dictus Symon de Vercellis, ibidem potens et dominus, rogabat quod procederet . Dominus rex noluit, non bene sperans de eo. Sed ultra cum eo procedens versus Vercellas Padum cum so mariis et curribus sine navigio transivit, quod omnibus patriotis miraculum videbatur, civitatem intravit VercellenSem, et expulsos secum adduxit. Ibidem unum vicarium de Ianua de Malosellis, qui uelphi sunt, dimisit, consanguineum domini comitis Sabaudie. Ibique pace inter eos facta et bona concordia, receptisque fidelitatibus domini episcopi, nobilium,

et communis, versus ovariam direxit gressus uos.

In ovaria veniens, partem expulSam secum adduxit. In Novaria tunc dominabatur unus Guelphus dominus Guil- Iermus nomine de Brusatis antiquus. Utrum sibi obviaverit nescio bene, nisi usque in Vercellas, quia sui antiquus et debilis Pace inter eos et concordia facta, quia dominus archiepiscopus Mediolanensis erat aliquantulum domino episcopo Vercellens durus super conSecratione Sua, dominus rex et regina ipsum archiepiScopum rogaVerunt, ut dictum episcopum Vercellensem in presentia eorum consecraret. Quod et secit in ecclesia fratrum Predicatorum in ovaria. Qualem reverentiam sibi fecerunt, que dona dicto episcopo dederunt rex et regina, et qua expenSaS

secerunt in dicto esto, quantum ad convivia et alia, ipse scit cui factum est, et ipsi qui interfuerunt. Quomodo autem dictus episcopus dicto regi post suam consecrationem et honorem receptum ab eo sibi serviverit et fidelitatem ser-VaVerit, insignia regis Roberti in Vercellis posita et in suo hospitio specialiter et per eum et uos, ut fama St, hoc ostendunt. Recordor incidentaliter, quod ante recessum meum de Pisis audivi ab imperatore per paucos dieS, quod in isto mundo non erant duo relati magis ingrati, quam archiepiscopus Mediolanensis et episcopus Vercellen- Sis, et quod inter omnia, que plus habebat cordi unquam sanctitati vestre supplicare circa lacla prelatorum, hoc erat, quod sanctitas vestra sciret, quid fecit pro istis duobus

et quid fecerunt contra eum.

120쪽

1310 Domino rege in ovaria existente per aliquos dies, dominus Guido de Turre tunc Sibi misit ambassiatores, primo quod veniret per qu0 statres archiepiscopi Mediolanensis, quos antea non miserat, licet deos petivisset, liberos remisit. Ille sui primus locus, qui solum a Mediolano distat per parvam telam, ad quem misit, licet in civitate Spirensi misisset pri0rem et Suppriorem Predicatorum Mediolanensium, qu0 citra Lausa nam ibi occurreret, prout superius est nolatum. Mora missionis nuntiorum domini Guidonis de Turre ad regem Secundum ea que mandaverat per fratres, Satis in corde regis posuit de Suspici0ne, licet illis diebus parum ostendere per esseclum, cum Semper, quantumcunque accuSaretur per alios dictus Guido, per eum excuSaretur. Quamvi de multis veri accusare

tur, videlicet quod domino Guillermo de Postella, qui maior est nobilis de Mediolano, negavit venire ad presentiam regis iis diebus et pluribus, et quod ipse terram muniverat armatis omnibus quos habere poterat Semper tamen, quantumcunque d0mino regi diceretur, ipsum publico excusabat. Et dicebat quibusdam ad partem suis amicis privatis, qu0 prior et supprior predicti Mediolanenses, sibi dixerant in animas suas, quod bona fide intendebat

obedire, et nihil mali erat in corde suo circa eum. De Novaria recedens transivit Ticinum sine navigi0. Quod miraculum rustici de partibus dicebant, cum a centum annis n0 esset auditum, quod sine navi per aliquem locum quis transiverit illam aquam Mediolanum preces-Serat arascalcus regis propter h0spitia assignanda. Qui nullam bonam voluntatem videns in domino Guidone suo iudicio, satis ingressum domini regis timuit in Mediolanum, Specialiter cum palatium communis dictus Guid nollet dimittere, qui ipsum inhabitabat, nec stipendiarios vellet licentiare, qui erant in equis sere mille. Quando in via litteras recepit arascalci dominus rex de statu civitatis Mediolanensis et voluntate domini uidonis et su0rum, retraxit se aliquantulum extra viam, et predicta in con- Silio prop0Suit Pauci, iis auditis, suerunt qui auderent bene ingressum suum consulere propter pericula proditionis, quo quasi in promptu videbantur. Sue voluntatinequiescens mandavit sestinanter arasealco, quod pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION