장음표시 사용
11쪽
dire mallem quam videre haberemque ius legationi, liberum, ea mente discessi, ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur. III. 7. Exposui, patres conscripti: prosectionis consilium: nunc reVerSioniS, quae plus admirationis habet, breviter exponam. 9uum Brundisium iterque illud, quod tritum in Graeciam est, non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni SFracusas, quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur: quae tamen urbs mihi coniuncti SSima pluS una
me nocte cupiens retinere non potuit. Veritus sum ne meus repentinus ad meos necesSarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. 9uum autem me ei
Sigilia ad Leucopetram, quod est promontorium agri Rhegini,
venti detulissent, ab eo loco conscendi, ut transmitterem: nee ita multum provectus, reiectus austro Sum in eum ipsum Iocum, unde con Scenderam. 8. Puumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valerii, comitis et familiaris mei, postridieque apud eumdem ventum eXSpectans munerem, municipes Rhegini complures ad me venerunt, ex iis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. Antonii contionem: quae mihi ita maeuit, ut ea lecta de rerersione primum coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti adsertur et CaSsi ii quod quidem mihi, fortasse quod eos pluSetiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. Addebant praeterea - fit enim ple-lrumque ut ii, qui boni quid volunt adserre, adfingant aliquid
quo faciant id, quod nunciant, laetius - rem conventuram: Kalendisti ghnatum frequentem fore: Antonium, repudiatis malis ' suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum. IV. 9. Tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remineque venti satis sacerent, non quo me ad tempus occursurum non Pularem, Sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer. Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidit quanto meo dolore non dico. Turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti, ex qua BrutuS cederet, et ibi velle tuto esse, ubi ille non posset. Neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. Εre
12쪽
eius enia maximi et pulcherrimi facti sui conseientia nihil
de suo casu, multa de vestro querebatur. 10. Exque eo
primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio i qui quamquam parin erat - id enim ipso
a Bruto audieram - a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio - quo quid potest eSse gravius y - et omnium praedicatione, quos postea Vidi, magnam mihi videba-,tur gloriam consecutus. Hunc igitur ut sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid . - neque enim Sperabam id nec priuestare pOιeram -, sed iit, si quid mihi humanitus accidisset - multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque satum , huius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga Se voluntatis. 11. Puoniam utriusque consilii causam, patres conscripti, probatam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesIerna Antonii iniuriar cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me Semper tuli. V. Puid tandem erat causae cur in senatum hesterno die tam acerbe cogerer 3 Solusne aberam an non saepe minus frequentes suistis an ea res agebatur, ut etiam aegrotos dererri oporteret Hannibal, credo, erat ad portas aut)de PS rrhi pace agebatur: ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est. 12. De supplicationibus reserebatur: quo in
genere Senatores deesSe non solent. Coguntur enim non
pignoribus, sed eorum, de quorum honore agitur, gratia. quod idem fit, quum de triumpho resertur. Ita sine cura consules sunt, ut paene liberum sit senatori non adesse. Pui quum mihi mos notus esset quumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret. At ille vobis audientibus cum labris se domum meam venturum esse dixit. Nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. Cuius enim maleficii lania ista poena est, ut dicere in hoo ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum uis autem um' quam tanto damno Senatorem coegit aut quid est ultra pignus aut mulctam 3 seuod si scisset quam sententiam dicturus
13쪽
essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi. Vl. 13. An me cen Setis, patres con Scripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur 3 ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur 3 ut decernerentur Supplicationes mortuo 3 nihil dico cui. Fuerit ille Brutus, qui et ipse dominatu regio rempublicam liberavit et ad similem virtutem et simile laetum stirpem iam prope in quingentesimum annum propagavit radduci tamen non 'OSSem ut quemquam mortuum coniungerem cum immortalium religione: ut, cuius Sepulcrum uSquam
exstet ubi parentetur, ei publice: Supplicetur. Ego vero eam sententiam dixissem, patres conscripti, ut me adverSuS populum Romanum, si qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, sagile possem defendere: quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. Sesshoc ignoscant di immortales velim et populo Romano, qui id non probat, et huic ordini, qui decrevit invitus. 14. 0uid de reliquis rei publicae malis licetne diceret mihi vero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. PO- testas modo veniendi in hunc locum siti dicendi periculum non recUSO. Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem l non quo profici potuerit aliquid, Sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. tua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem Optimae Sententiae
non Secutos. Idcircone nos populus Romanus con Sules
secit, ut in altissimo gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus 8 Non modo voce nemo L. Pisoni consularis , Sed ne vultu quidem adsenSus est. 15. Puae, malum i est ista voluntaria servitus Fuerit quaedam necessaria. Neque 'ego hoc ab omnibus iis desidero, qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum, quorum silentio ignosco: alia eorum, quorum vocem requiro: quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non modo metus, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. VII. uua re primum maximas gratias et ago et habeo L. Pisoni, qui non quid emcere pos-
14쪽
set in re publica cogitavit, sed quid saee re ipse debereti
deinde a vobis, patres conscripti, peto, ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut adhuc fecistis, audiatis. -- 16. Primum igitur aeta Caesari S Servanda cen Seo, non
quo probem - quis enim id quidem potest sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque ocii. Vellem adesset Antonius, modo sine advocatis. Sed, ut opinor, licet oi minus valere, quod mihi heri per illum non licuit. Doceret me vel PotiuS VOS, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. An in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore Protalis, ne prolatis quidem, sed tantum modo dictis acta Caesaris sirma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iusSa perpetuaSque legeS esse voluit, pro nihilo habebuntur 3 17. Equidem Sic existimo, nihil tam esse in aetis Caesaris quam leges Caesaris. An, si
eui quid ille promisit, id erit fixum, quod idem non sacero
potuit' ut multis multa promissa non secit. 9uae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam n vivo beneficia per omnes annos tributa et data. Sed ea non muto, non ' moveor Summo etiam studio illius praeclara aeta defendo. Pecunia utinam ad Opis manereti cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam iis, quorum est, non redditur, neceSsaria. Puamquam ea quoque sit effusa, si ita in actis suit. 18. Ecquid est quod iam proprie dici 'possit actum eius, qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit, quam lex Puaere acta Gracchii leges Semproniae proserentur. Puaere Sullae: Corneliae. Puid ' Cn. Pompeii aertius consulatus in quibus ne tis constitit 8 nempe in legibus. De Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet Se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis Suis duceret. Sed ea ipsa concedo: quibusdam etiam in rebus connive', in maximis vero rebus,
id est legibus, acta caesaris dissolvi serendum non puto. VIII. 19. Puae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae proVinciae plus quam
annum neve plus quam biennium consulares oblinerentur cIc. I l. 3. 20
15쪽
8Hae lege sublata videnturne Vobis Caesaris acta servari yluid y lege, quae promulgata e Si de tertia decui Ia nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur' Et vos aeta Caesaris defenditis, qui leges eius evertitis 8 Nisi sorte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerahitur in aetis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendeturi quod ad p0pulum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. 20. At quae est ista tertia decuria 'Centurionum, inquit. 9uidy isti ordini iudicatus lege Iulia otiam ante Pompeia, Aurelia non Patebat' Census praefinie- Latur, inquit. Non centurioni quidem solum, sed equiti etiam Romano. Itaque viri sortissimi atque honestissimi, qui or
lines duxerunt, res- et iudicant et iudicaverunt. Non quaero inquit, isto S. Puicumque ordinem duxit, iudicet. At si serretis, quicumque equo meruisset, quod eSt lautius, nemini probaretis. In iudice enim speclari et fortuna debet et di- gnitas. Non quaero, inquit, ista: addo etiam iudices manipulares ex legione Al udarum. Aliter enim nostri negan DOSSe Se Salvos esse. O contumeliosum honorem iis, quos ad iudicandum nec opinantes vocalisl Hie enim est legis iudex, ut ii res in tertia decuria iudicent, qui libere iudicare non audeant. In quo quantus error est, di immortalest eorum, qui istam legem excogitaverunti Ut enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordes suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus. IX. 21. Altera promulgata lex eSt, ut de vi et de maiestate damnati ad populum proVocent, Si velint. Haec utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio uis est enim hodie cuius in- tersit istam legem manere' Nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. At res popularis. Utinam quidem aliquid velletis esse popularet omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et Voce con Sontiunt.
9uae est igitur ista cupiditas legis eius serendae, quae turpitudine summam habeat, gratiam nullam 8 9uid enim turpiusquam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti, propter quam
16쪽
sit iure damnatus 8 22. Sed quid plura de lege disputo quasi
vero id agatur ut quisquam provocet. Id agitur, id sertur, ne quis omnino umquam istis legibus reus sat. Puis enim
aut accuSator tam amen S reperietur qui reo condemnato obiici se multitudini conductae velit aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas merconarias Statim protrahatur8 Non igitur provocatio ista lege datur, Sed duae maxime Snlutares leges quaestionesque tolluntur. Puid est aliud adhortari adolescentes, ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse8 9uam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et de maiestate sublatis 8 23. 9uire, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei, qui de vi, item qui maiestatis damnatus sit, aqua et igni interdici ' quibus quum provocatio datur, nonne acta Caesaris re Scinduntur Puae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus Sum, ut non modo, quas Vivu Sleges Caesar tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem, quas post mortem CaeSari S prolatas eSSe et fixas videtis. X. 24. De exsilio reducti a mortuo: civitaS data non SO-lum singulis, sed nationibus et provinciis universis a mortuo: immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. Ergo haec uno, verum optimo auctore domo prolata defendimus: eas leges, quas ipse nobis in Spectantibus recitavit, pronunciavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publi- eam contineri putabat, de pro Vinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos, qui defendimus acta Caesari S, evertendas putamus 25. Ac de iis tamen legibus, quae promulgatae Sunt, saltem queri possumus: de iss, quae iam latae dicuntur, ne illud quidem licuit. illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. 9uaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam VeStrum, patres conscripti, bonis tribunis plebis leges malas metuat. Paratos habemus qui intercedant: paratos qui rem publicam religione defendant: Vacui metu esse debemus. 9uas tu mihi, inquit, intercessiones, quas religiones' gas scilicet, quibus rei publicae salus continetur Negligimus ista et nimis antiqua .et stulta duci 20.
17쪽
mus. Forum Saepietur: Omnes claudentur aditus: armali is
praesidiis multis locis collocabuntur. 26. Puid tum y Quod ita erit gestum, id lex erit, et in aes in eidi iubebitis , credo.
illa legitima et coNSDLES POPULUM IURE ROGAVERUNT - hocine a maioribus accepimus ius rogandi η - POPULUSPUE IURESCIVIT.
Pui populus y isne, qui exclusus est y luo iure' an eo, quod vi et armis omne sublatum est ' Atque haec dico de suturis. quod est amicorum ante dicere ea, quae vitari poS sint: quae Si saeta non erunt, refelletur Oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis. Demonstro vitia: tollite. Denuncio Vim, arma: remo Vete.
. XI. 27. Irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit. 9uamquam te quidem id sacturum non arbitror. Novi facilitatem tuam. Collegam tuum aiunt in hae sua fortuna, quae bona ipsi videtur, mihi, ne gravius quippiam
dicam, avorum et avunculi sui con Sulatum si imitaretur, sortunatior videretur: sed eum iracundueina audio esse factum M Video autem quam sit odiosum habere eumdem iratum et armatum, quum tanta praesertim gladiorum sit impunitas. Sed proponam iuS, ut opinor, aequum: quod M. Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recuSabor Sin con Suetudinem meam, quam in re publica semper habui . tenuero, id est, si libere quae Sentiam de republica dixero, primum deprecor ne irascatur: deinde, si hoc non impetro, peto ut Sic irascatur, ut civi. Armi S utatur, sj ita necesse est, ut dicit, sui defundendi causat iis, qui Dro republica quae ipsis visa erunt dixerint, ista arma ne noceant. Puid hac postulatione dici potest aequius 8 28. Duodsi, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum eSt, omnis eum, quae habetur contra voluntatem eius, Ora io graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, seremus amici naturam. Sed iidem illi ita mecum loquuntur: Non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero, et .simul admonent quiddam, quod c vebimus, nec erit iustior in Senatum non veniendi morbi causa quam mortis. XII. 29. Sed per deos immortalest Te enim intuens, Dolabella, qui es mihi
carissimus, non possum utriuSque VeStrum errorem reticere.
18쪽
II CAP. 10-13. S. 25 - 32. 309 Credo enim vos, nobiles homineS, magna quaedam Spectantes, non pecuniam, ut quidam nimis creduli Suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est non opes violentaS et populo Romano minime serendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupisseo Ea est autem gloria laus recte factorum magnorumque in minpublicam meritorum, quae quum Optimi cuiusque tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. 30. Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus eSSet, nisi te praeter caeteros paul-lisper esse expertum viderem. Puem potes recordari in vita illuxisse tibi diem laetiorem quam quum expiato soro, di SSipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata te domum recepisti CuiuS Ordinis, cuiuS generis, cuius denique fortunae studiatum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt Puin mihi etiam, quo auctore te in iis rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, quum omnes earum rerum Obliti, propter quas fuerant tibi offensi, significarunt se beneficio novo memuriam veteris doloris abiecisse. 31. Hane tu, P. Dolabella - magno loquor cum dolore - , hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere XIII. Tu autem, M. Antoni, - abSentem enim I9pello- unum illum diem, quo in aede Τelluris senatus suit, non omnibus his mensibus, quibus te quidam multum a me
dissentientes beatum putant, anteponis' luae fuit oratio de concordia' quanto metu i veterani, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est y Puum collegam tuum depositis inimicitiis oblitus auspicia a te ipso augure populi Romani nunciata illo primum die collegam tibi esse voluisti: tuus parvus filius in Capsitolium a te missus pacis obses fuit: 32. quo Se nates die laetior, quo populus Romanus y qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. Tum denique liberati per viros sortissimos videbamur, quia, ut illi voluerunt, libertatem paX con Sequebatur. Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publieae: maximum autem illud, quod dictaturae nomen sustulisti. Haec inusta est a te, a te.
19쪽
310 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA I.
inquam, mortuo CaeSari nota ad ignominiam sempiternam. Ut enim propter unius M. Manlii scelus decreto gentis Μ liae neminem patricium Marcum Manlium vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris sunditus sustulisti. 33. Num te, quum haec pro salute rei publicae tanta gessisSeS, mrtunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae poenitebat Unde igitur Subito tanta ista mulatio 3 Non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. Licet quod cuique libet loquatur. Credere non eSt necesse. Nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. Quamquam solent domestici depravare non numquam: sed novi firmitatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuissest XIV. illud magis vereor, ne ignorans verum iter gloriae glorio Sum putes plus te unum posse quam omneS et metui a civibus tuis. 9uod si ita putas, totam ignoraS viam gloriae. carum e e civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum eStr metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum.
caducum. 34. Quod videmus etiam in sabula illi ipsi, qui
Oderint, dum metuant, dixerit, perniciosum fuisse. Utinam, Antoni, avum tuum meminis Sest de quo tamen audisti inulta ex me saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluiSSe, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur Illa erat vita, illa Secunda fortuna libertate esse parem caeteris, principem dignitate. Itaque, ut omittam res avi tui Prosperas, acerbissimum eius Supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime e Si inter se eius. 35. Sed quid oratione te fleetam 3 Si enim exitus C. Caesaris emeere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nee valebit oratio. Quem qui beatus suisse putant, miseri ipSi Sunt. Beatus eSt nemo, qui ea lege Vivit, ut non modo impune, Sed etiam cum Summa interfectoris gloria interfici possit. Pua re flecte te, quae So, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam, ut natum esse te cives tui gaudeant: sinu quo nec beatus nec Clarus nec tutus quisquam eSSe omnino poteSt. XV. 36. Populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibuS vos non Satis moveri permoleste sero. Puid enim gladiatoribus clamores innumerabilium civium 3 quid
20쪽
populi versus' quid Pompeii statuae plausus infiniti y quid
duobus tribunis plebis, qui vobis adversantur parumne haec signiscant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem y Quid 8 Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur 3 O beatos illos, qui, quum ades Se ipSiS propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebanti Nisi sorte Atreio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit, ut in illo apparatisSimo spectaculo studium populus Romanus tribuerit absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore lenierit. 37. Equidem is sum, qui istos plausus, quum popularibu Scivibus tribuerentur, Semper contem p Serim: idemque quum a Summi S, mediis, insimis, quum denique ab universis hostidem sit quumque ii, qui ante sequi populi c0n Sen Sum Solebant, fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. Sin haec vobis leviora videntur, quae sunt graviSSima, num etiam hoc contemnitis, quod sensistis tam caram 909ulo Romano vitam Λ Hirtii suisse Satis erat enim probatum illum esse
populo Romano, ut eSt: iucundum amicis, in quo vincit Omne S: earum suis, quibus est carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus Certe in nullo. 38. Puid igitur' hoc vos, per deos immortalest quale Sit non interpretamini quid eos de vestra vita cogitare censeti S, quibuS eorum, quos Sperant rei publicae consulturos, vita tam cara sit 8 Cepi fructum, patres conseripti, reverSiOnis meae: quoniam et ea dixi, ut quicumque caSUS con Secutus esset, exstaret constantiae meae teStimonium, et sum a
vobis benigne ac diligenter auditus. Puae potestas si mihi
saepius sine meo vestro que periculo fiet, utar: Si minus, quantum Dolero, non tam mihi me quam rei publicae res e
vabo. Mihi sere satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae acceSSerit.