장음표시 사용
1쪽
4쪽
Qui sive virtute, sive Iitteris Megici inprimis floruerunt.
Ex Typographia Laelii a Vulpe I79 I.
6쪽
λ' Irorum, qui vel pietate, Sel d8ctrisa, vel utraque laude, Μeκici olim excelluerunt, et ab anno saeculi decimi octavi sexagesimo septimo interierunt , speciem , et formam adumbrare conati sumus; ea quidem fidelitate, ut in uniuscujusque factis non tam bominis elogium, quam imago ad vi Dum expressa videatur. Nec enim, qui alterius erilem eκprimit, id potissimum tentat, ut pulcherrima sit tabula , sed ut exemplari simillima. Proinde, si quando calamus incidit in naturae vi ria, quae veriorem faciant eκemplaris imaginem, nibit ea fateri cunctati sumus; tit etiam nibit avitio ad virtutem traduximus; nec puduit Iabe-culas quodam expromere, quae virtutem etiam
7쪽
purgatissimam parum commaculant. Nemo est ullus , qui nesciat , id bistoriae I dem postulare , id Suetonium, id Nepotem, id Plutarctum , id quod
caput est Sacros Codices exemplo docuisse, qui vel eorum, quos laudant, non silent crimina. Quod si rarae labes apparent in viris, quos de scripsimus , non continuo infidelitatis arguendi sinmur , quasi fugere mortales audeamur non ex communi limo consatos: id enim eatenus est , quo niam ex ingenti bonorum messe fere praestantissimos elegimus depingendos. Utique plures praetermisimus , non certe quia electis minus dignor
judicaverimus; sed quia de ipsorum factis pauca
admodum devenerunt ad nos; tametsi virtutibur illos eminuisse, generatim intellexerimus. Horum ramen aliquot, brevissima virtutum suarum naris ratione , instar appendicis, ad opusctili calcem , pusterorum memoriae eommendamus. Pro noIitia
factorum haurienda, fontes attigimus, quibus puriores alios alibi reperire omnino non credimus. Longe fuimus a praestanda fide te Dibus auditiun. lis , quae nullo certo teste cum per populum serpunt, aures quidem indoctorum recreant ; sed apud justos rerum aestimatores nullius habentur auctoritatis . Plurimorum eventuum nosmet Idem facimus ἰ et supremum cordium cognitorem, quoties aptis fuerit, veritatis testem appellare poterimus. Multa vero decerpsimus tum eκ confectis antea eodicibus, tum eκ narrationibus; quae utraque veniunt ab hominibus, quorum castam veritatem
8쪽
longo experimento cognovimus . Describere volui sonus et alios; quibus tamen in hoc opusculo non est locus , quoniam elegantiori calamo Sidunt posteritati . Sunt in bis Abadius , et Aletrius, elara in Mexicanis nomina ; quibus contigit histor cus tenuitate nostra longe praestantior. Latinae puritati r nitorem nihil ostendi arbitramur , quod vocabula quaedam adhibuerimus, in aureo Latinorum saeculo nihil cognita. Intrat Iis
et similia Tullius, cum tractaret philosophica; qui propterea in oratore dicit. In omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit, quod
propter rerum ignorationem ipsarum, nullum habuerit ante nomen; necessitas cogat, aut novum facere verbum, aut a simili mutuari. Complures hodie sunt latini sermonis religiose euntores , qui exborrent oppido, cum latine rediita vident nomina, quae in Cicerone non legunι. Horum religioni ut obsequamur, verborum eir cumlocutione , in quibusdam enuntiandis rebus, aetiis mur aliquando; bona tamen ipsorum pace, dicimus Ade tantadum , dicimus Clerum , dicimur Canonicum , idque generis alia. Haec certe vocabula in Tullio non reperiere cum autem res appellemus , ipsius aetate ignoratas, noΠa facere verba necessitas cogit. Μajor est di cultas in latine reddendis urbium nominibus: Mexicana enim Geo grapbia latinis nostri aevi auctoribus intacta pene provincia est. Tales erant Germanica, et GaIlica , priusquam insuavia nomina urbium, et na-
9쪽
riouum , mira Caesar dulcedine in latinum serm3nem verteret. Nos profecto , in hoc Meκieanis urbibus redendo nomine, id assequi conati sumus, tit nativo suo vocabulo non dissimiles, lutine desinant : nimirum ex Tullii consilio, ab similibus Latinorum nominibvr nomina mutuando. Unum sinper est , quod natibus respondeat eventus.
10쪽
π Ngressurus Ioannes Petrus Masseius hist g rica uuaedam de Japonicis rebus dicere, diu locum haud dubie postulare censuit, de
terrae ipsius, et cultorum ingeniis, ac ritibus exponi nonnulla. Liceat et mihi de Me-xicanae vineae cultoribus acturo, et statim clarissimi viri, cui patria Mexicus , vitam aggressuro , perbrevem Mexici descriptionem praemittere . Id eo magis existimo benigne mihi donandum, quod haec scribo Mexicanus, Mexico exul anno iam secundo et vigesimo ; nec alias datum est, debitum charissimae patriae amorem persolvere. Mexicus ergo urbs est perampla , caput olim Imperii florentissimi sub strenuo indigena MocteEuma; nunc Novae Hispaniae princeps sub Regum Hispanorum dominatione. Jacet in orbe illo novo mediterranea , latitudine boreali ad gradum vigesimum . Nullo anni tempore non fruuntur incolae dulcissima coeli tem
perie : nam nec strios ardores regionem exureis
re patiuntur decidentes tunc pluviae; nec horrida bruma ingravescere potest a perpetua , et in illis mensibus pulcherrime suda Solis facie, qui et rectos propemodum radios emittit in ea
terrarum constitutione. Septimo, et sexagesimo saeculi vertentis anno , quasi albam avem , vidimus nivem cadere, ibi gentium inusitatam;