Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

profecto dicere nihil dubitemus, non levem oneris partem a volente Moderatore ablatam , in suos humeros illum transtulisse . Paulo plus anno his intenderat, cum, nO-vo renuntiato Provinciae Praeside, Joannes dicitur Rector pro Vallisoletano Collegio. Pauci fortasse venerunt unquam ad gubernationem capessendam , quos publicum desiderium aeque ac Joannem Villavicencium postularet; ut etiam pauci , quos tanto Subditi amore prosecuti sint, postquam eorundem rationem gubernandi experimento probaverint. Comparuit ille ad munus exercendum, virtutibus excellens omnibus, quae in perfectissimo quaeruntur Moderatore. Nec propterea videbatur elatior; nec ullo externo indicio facile dignosceres, hunc esse, qui imperaret; illos, qui obedirent. Urbanum, comem, et suavem cum sibi subditis totum se praestabat , et haberi maxime volebat in fata iliari consuetudine , tanquam unus ex illis ut videlicet amorem sibi compararet: non certe aucupandae gloriae causa; sed quo possent ipsum maioricum fiducia, quotiescunque res posceret, convenire . Attente invigilabat, ne quid omnino cuiquam deficeret, quod religiose pauperem deceret hominem . Ut quisque in morbum incidisset, nulli parcebat curae, ut, quolibet opus esset aut medicamenti, aut cibi delicatioris auxilio, nulla adhibita mora, praestaretur. Maximopere continens in loquendo , Studebat potissimum , ne quem verbo offenderet, ne bonum alicujus nomen audiretur laedere; probe

32쪽

intelligens, eo minus credere se imperanti subditos , quo facilius illum prolabi lingua animadverterint. In jubendo, suavibus verbis utebatur; et modestum, nec imperiosum exhibebat se se: ut amicus ab amico petere, nec Superiorem a subdito videretur exigere . In disciplinae custodia nihil eorum praetermittebat, quae praescriptionum ratio flagitaret: harum violatores, a que in munere commisso sibi oscitantes reprehendebat sine dubio, cuiuslibet illi essent ordinis . Noxa enim, Hebat, eo foedior est, quo

praestantior, qui peccat. Eam tamen reprehensionis verbis miscebat dulcedinem, ut facile appareret, non in Peccantem, sed in peccatum se dicere. Ita nullus unquam expostulavit, in huiusmodi officio severe illum pronuntiasse, aut supercilio conspexisse, quem reprehendebat. Praeibat exemplo ad omnem religionem, et pietatem, ad ea praesertim, quae sive ex Societatis constituto, Sive ex Collegii consuetudine , ibi gentium exercebantur. Mane pro meditationis hora quam festinus e lecto surrebat; cui postquam intenderat, rei Sacrae peragendae SΟ- .licitus erat. Confessionibus audiendis, quae pro externis aegrotis frequentissimae petebantur, quanquam et muneris, et aliarum non levis

momenti occupationum causa non teneretur intendere ; ultro tamen sibi legem imposuerat, in hoc etiam laborioso ministerio subditos adiuvandi , suasque vices, recisis aliis omnibus, quibus forte attenderet, expectandi. Neque tamen id per diem solummodo; noctu etiam, tametsi e

33쪽

lecto c*nsurgere, aut Omnino somnum posthahere opus esSet, paratissimus erat Semper, tum

ut periclitanti animorum Saluti consuleret, tum ut Sociorum operam allevaret. Sollicita curabat diligentia, ut munditia in templo , in communibus domus ossicinis, et universim in toto Collegio resplenderet. Quod sui erat, nitorem, et elegantiam amabat maxime; non illam sane emineam , qua munduli quidam placere mundulis vehementer expetunt; sed quae nihil dedecet religiosum virum , cui pauperis utique sunt indumenta , et supellex; illa tamen polita, et nitida gaudet esse. Offendebatur vel ad salivae conspectum in cubiculi solo: proin4e habebat parata vaseula, quae ingredientibus ad se, politissima urbanitate proferebat, si spuere fortasse occurreret . Quod si quis esset, quicum familiariter uteretur; aperte fatebatur, id se facere, quoniam immunda in suo cubiculo videre non posset. Nec profecto negaverim, id immodici nitoris ut inseri sumus mortales naturae vitium esse. At enim is idem homo ad fastidium usque nitidus; cum de exercenda charitate ageretur, nihil verebatur ad olidos , ulcerosos , et horrido quocunque morbo afflictatos accedere . Neque Solum ad sacrum poenitentiae tribunal charitate ardentem se praebebat; explicabat etiam e suggestu christianae fidei rudimenta ; solabatur moerore oppreSSos; pacem inter discordes conciliabat; consilium exquirentibus praesto erat. Ad haec, misericordia in pauperes adeo fuit eximius, ud' stipem mendi

34쪽

cantibus, modo haberet vel Obolum , nunquam denegaverit. Quod in ejus adventu percommodum aedificabatur Collegium, tam diligenti sedulitate, actuosaque opera perducere curavit ad exitum ; ut triennium suum non confecerit, quin absolutum omnino viderit, et Socios in illo primum collocaverit. Et erat hoc aedificium firmitate, amplitudine, ac maiestate nobile, quo vix ullum habebant magnificentius Novohis p ni Socii. Accedentes' excipiebat atrium amplitudine quadratum, undique porticu circumcininctum , ubi et scholas grammaticis, et gymnasium philosophis, et vastissimam aulam pro publicis thesibus, et alia plura domus commodiis tali necessaria conspiceres. Elegantis operae scala ducebat. ad superiores aedes affabre instructas cubiculis, in quibus nihil desiderares, ut Socii omnes quamcommodissime locarentur . Sacellum erat domesticum pulcherrimae Structurae; pro quo magnifice decorando, unciales argenteos mille, ut etiam pro Sacrificiis inibi celebrandis, vestimenta quinque apprime concinna phrygianis laboribus donaverat Nicolaus Monterus, ad Li- menses natus, Michoacanensis Ecclesiae Canonicus , vir ut genere , sic et pietate nobilissimus cujus munificam, nec Satis unquam rependendam , in Socios benevolentiam omittere hoc loco non credidimus. Tantis ornatus virtutibus, cum omnia sui muneris ossicia fideliter adimpleret Villavicencius; facilis est coniectura, quanti Rectorem fecerint et pro re domestica Socii,

et pro bono publico externi; quantisque votis

35쪽

proficiscentem desi aeraverint, Cum pro insequenti triennio superior ad Guadalaxarenses missus fuit. Continuo in illa deliciarum , atque ingeniorum feracissima ur De Virtutes ejus emicuere; ac Pontificis, Regii Senatus, et civitatis universae benevolenti m holuini compararunt. Vix tamen ad quinque menSes tanto viro fungi licuit incolis: nam Provinciae Mexicanae comitiis Mexici conuocatis, Marritum,' Romamque Villa vicencium immisere Socii, qui in utraque aula Communia negotia procuraret. Datus illi eomes

individuus pro immenso itinere Ioachimus Infaustius, optimus ille Cantaber, Mexicanorum studiosissimus, qui postquam apud nos vel a pueritia fuerat educatus; postquam doctrina, et vir tutibus prudentia maxime ) in orbe illo innotuerat; ab eo tandem pulsus, aegritudine an, mi contracto morbo , Mexicum suspirans in exilio ad Corsos occubuit. Erat Ioachimus morum puritate singularis, fide sincerus, charitate in Socios mirabilis, animi demissione conspicuus, atque in gubernando tantis insignis dotibus, ut vir quidam fide, ac sapientia inter primos, haec

ad me testatus olim sit: Cum casu diversarer in Collegio, quod regebat Infaustius, visum mihi profecto fuit in ea tempora devenisse, cum unatius Loisela Societatem moderabatur. Liceat hoc amoris, et venerationis debitum signum tanti hominis memoriae consecrasse. Hoc igitur coqmite proficiscens Mexico Joannes, longissimum iter aggressus est, Primum ad Hispanam Reis

eiam i

36쪽

tiam, inde ad Christiani orbis Caput, urbem tu

ta pulcherrimam , ac sacris monumentis percelebrem . Ubique liberaliter, et cum honore acinceptus est, pro tanti viri merito, quod in fortuita etiam salutatione latere non poterat; sed ad Hispalenses praesertim , vix allatus fama est ad Uentus Villavicencii, cujus utique noverant proximam necessitudinem cum primariis urbis familiis; tota convenit nobilitas ipsum salutatura. In expediendis ad utramque aulam negotiis, mira fuit tum celeritate, tum efficacia; humanissimam adhibens urbanitatem ad omnes , quibuscum agere debebat ex munere. Destinatum immensum iter executus est curiositate vere digna sapiente : in unaquaque civitate quaerebat occasionem pervestigandi sagaciter et incolarum

ingenia, et religiosos ritus, et rei publicae gerendae rationem: quae quidem omnia tam persecta cognitione calluit, ut vir maxime eruditus me coram asseveraverit: se de rebus italis adamussim comprobata vidisse oculis, quae pridem a Ioanne Mexici narrante cognoverat. Nullum est Romae templum aliqua pietatis nota famosum , nullum quovis nomine aut sacrum, aut profanum monumentum, ubi et religiosos, et curiosos oculos peregrinus ille non tulerit. Huic tamen desiderio cuncta lustrandi, charitatem, et moderationem antetulit: quamvis enim Superior esset, ac posset longiuscule in quibusdam urbibus detineri, aut etiam ad proximas diverintere ; ubi praestantius aliquid noverat conspiciendum; nihilo tamen secius et fovere piet C tem

37쪽

tem , et pascere oculos omittebat libenter, ne molestia Infaustium assi eret: qui sane ut ama-hat Mexicani coeli temperiem , reditum urgebat recta , et quamcelerrime . In hanc patriam urbem cum tandem re measset, atque exerciti muneris negotia perquam festine expediisset ; Operarius in domo Professorum destinatus est, ad eosque relatus, qui Provinciae Praesidi erant a consilii S. Neque vero graves muneris huiusce Occupationes, nec ante habitorum amplitudo, impedimento fuerunt, quominus et praedicando Dei verbo, et audiendis confessionibus ad laboraret serventissimus. Atque eo magis enitebat demissa tanti viripietas in operosis ministeriis, quo meriti fuerat clarioris in dignitatibus exercendis. Attamen et praesentes tunc labores, et ampliora sine dubio superventura illi munera, et ipsam hominis

vitam arripere nobis venit repentina calamitas.

Septimo enim Kalendas Iulias, anno huius saeculi supra sexagesimum septimo , decreto Regio exulare Mexicani Jesultae omnes imperati sunt. Joannes, cui nihil antiquius obedientiae laude , sanctionem Regiam veneratus est; quin vel minimum a consueta vultus tranquillitate deflecteret. Haec hominis perpetua serenitas, comparata diuturnis meritis auctoritas, et communis ipsi praestita sociorum benevolentia, iuvere non parum ad exhilarandos. afflictorum animos. Assidua per eos dies ind4cebat colloquia de Italiae cultura, et pulcritudine, ad quam contendere dicebamur; de gentium indole, ac

38쪽

moribus; de sacris pluribus, ac profanis, quae

lubentcr per eas regiones monumenta con SPexerat. Quorum Sermonum eam profecto arbitror

causam, ut Italiae venustate allecti, patientius toleraremus a Mexicanis finibus amoveri. Ties ampliu* menses inter eiusmodi comitatis omia demoratus fuerat ad Vera crucenses, Da Vigo iura opportunitatem expectans; cum , inopinata urgente febri, de mortis proximo adventu, queri iam pridem cogitatione volucrat, morietur a Me dico . Utique post rite suscepta pos reni. Ecclesiae remedia, paucos intra diis an in a ilia suavissima excessit e corpore, octavo Κilendas Novembres; cujus in vinculis duraverat ad octo ferme annos ultra quinquagesimum. Tanti hominis exuviae iacent ad illius portus Paroeciales Aedes. Ea pauca de virtutibus eius memoravi muS, quae nemo erat ullus, quin videret; brevi tamen dicemus: hominem illum fuisse in rebus omnibus pei sectum , religiosis legibus obsequentem, civem utilissimum , Magistrum sapientem, superiorem prudentem , Operarium indefessum, in familiaritate fidelem , et suavem, in Consuetum dine amabilem, in decernendo cautum , in agendo essicacissimum, perpetua aequalitate mirabilem , in semet contemptum, et nihili habitum, ab omni hominum ordine plausibus exceptum ; qui transegit.vitam, Deo quaerens gloriam, hominibus Remolumentum, sibi laborem. Et hancce credimus verissimam imaginem Ioannis Villavicencii, cujus memoria Mexicanis aeternum erit

39쪽

ANTONIUS CORRUS.

Ex crux maritima civitas est in Nova

Hispania, unoevigesimo latitudinis gradu sita ad Septemtriones: exigua quidem, si capita incolarum consideres, qui ad octo millia circiter anno huius saeculi

Sexagesimo secundo numerabantur; magna tamen ingentis commercii nomine : unus enim est

Portus ab Hispania vetere ad illud olim Mocte-Σumae imperium adventantibus. Arenosa, et sterilis ora est; delitiis tamen assiuit e propinquo importatis. Ad milliarium ferme prominet arx in medio mari, cui nomen Sanctus Ioannes de ritia; nec in America universa validiorem inveneris. Ab solo nimium humido, et perpetuo Solis ardore coelum est insalubre; ut illac Peregre adeuntium appelletur sepulchrum. Atinqui adolescunt indigenae robusta valetudine, atque ut alibi, passim videntur mortales insenescere. Id laudis indubitatae, quod dotes ibi gentium primariae sint honestas, bona fides, urbanitas; atque insuper liberalia nascantur ingenia. Hoc utique nomine gratulandum censeo verae- Cruci, quod postremis hisce temporibus Μexicanae Sociorum Provinciae dederit Clavigerum, Ategrium, Peregium , et Corrum ; quorum binos illos, recens vita functos Bononiae, inter

Sapientum lacrimas tumulavimus; tertius viridi

40쪽

aetate, sed merito plenus virtutum, quas teminpore suo describemus, ante annos fere sexd

cim ad Superos evolavit; quartus is idem est, cujus modo texere aggredior elogium: quod opus incipio Idibus Novembris; quo nimirum die ante annum primum , et vicesimum ad hea 4 tam ille immortalium sedem transivit. Habuit. Antonius Parentes Ιldephonsum GomeZium Corrirum, et Annam Gomegiam Davitam , qui Cordubam in Nova Hispania incolebant iuxta famosum oriZabae montem, satis notum oppidum , tabacci, ac Sacchari commercio; sed cum casu ad tempus aliquod in veracrucensem portum descendissent, ibi puerum , cui datum inlustrali fonte Antonii nomen, Anna enixa est, quarto Idus Ianuarias , cum saeculi praesentis annus numeraretur quartus, et vicesimus. Ilde-Phonsus gente pervetusta Burgis ad Vardulos erat oriundus; paremque trahebat Anna nobilitatem ab sanguine claris, inter primos, qui Cordubam fundavere Coloniam : quorum genus illustrius , quam acceperant, secere posteri, nullis in patria non insigniti honoribus, et cum lectissimis extra patriam familiis matrimonio coinpulati . Ambo fuere christianis moribus, fortuis

nae muneribus copiosi, atque omni tempore de Republica benemeriti, cum magnam quotannis bonorum suorum partem egenorum auxilio, virginibus aut Deo consecrandis, aut nuptui tradendis , aliisque communis boni operihus destinarent . ita meruere a Deo matrimonii fructum ,

a quo, virtutibus egregio, magis, ac magis il-

SEARCH

MENU NAVIGATION