Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quae Ianuario ineunte, dum haec scribo, menisse iam toto Bononiam dealbat. Opima tellus illa est, quae reddet impendio quod velis confidere . Luxuriant in arbore gratissimi saporis

Poma, quorum plura, eaque suavi SSima, nec nomine huc venere. Quod tamen magis miraberis , quacumque anni tempestate apparent in campis pascua, viridibus frondibus recreare licet oculos, neque fructus volenti deerunt alia quot recentes ex arbore. Indigenae fere sunt

indole dulces, aditu faciles, ingenio feraces,

consuetudine urbani, peregre illac adeuntium sinceri, et boni hospites, dominationis patientes, Hispanorum Regum perquam amantes. Tales olim testabatur litteris ad Philippum Borbonium Hispaniarum Regem Petrus Alen castrius Portu- gallius, Dux Linarium genere clarissimus inter primos Hispaniae Proceres, Praetor Mexicanus. Civitatis amplitudo quadratis ulnis Constat septingentis quatuor millibus nongentis sexaginta tribus: unde patet, unum quodlibet latus, quod Arithmetici appellant quadrati radicem , ex ulnis conflari octingentis et fere quadraginta. Praeter alumnorum Seminaria, et utriusque sexus religiosa claustra, quorum ingens est numerus, et praeter humiles in summa tenuitate viventium casulas, ter mille quingentae duodetriginta domus recensentur; harum vero singulae ad ulnas decem, duodecimve in longum protenduntur . Per omnes civitatis ventos in commorantium delitias concinnata sunt pulcherrima visu λIoca, hinc atque hinc arboribus consita, ma

12쪽

nufactis rivulis mirifice amoena, et Sive apricationi, sive refrigerationi , pro varietate tCmporum, omnino Convenientia: quae certe loca festinanti describere calamo plane non poSSumus. Viae spatiosae sunt ad ulnas fere quindecim, et facilem praebent locum ingenti omnis generis rhedarum , commeantium , ac deambulantium frequentiae: quarum etiam viarum ad mussim recta constitutio longe patitur distendi oculos, quocunque te Verteris . Ut urbs est illa supra immengum erecta lacum, variis per ipsam maeandris euripus excurrit, utique parato ad trai ctum non levi cymbarum numero ; quarum uSus ad importandas, et deportandas merces, prima sane commoditatis est. Neque vero timeas, licet, ab aquis perpetuo subiacentibus aerem corrumpi: nam apothecas, in ima aedium parte sitas omnes, ut intraveris; repositas fruges, et Caetera quaevis reperies, nihil certe putrida,

nihil mucida. Cuius rei, mirabilis quidem, in

Causa esse creditur, quoniam aquae sunt illae nitrosae admodum: quod intelligere licet ex parietibus isto sale vestitis ad ulnae plus minus altitudinem ; ut ad aliqua loca scopis illos teris gere quotidie mane operae pretium sit. Aedificia consu gunt ad duas, ad tres interdum contignationes ; ad quartam vero pauca, propter paludosam soli mol: itiem : usui tamen percommodae sunt aedes, et in quibus dubium, maiestas ne praestet, an impens 1 Fminent firmitate , atque elegantia princeps Nummis templum , Praetoris palatium, monetalis ossicina: quam

13쪽

postremam Iaudibus extollunt peregrini sapientes, qai pro tot operibus egregium in illa mirantur ordinem . Utinam et Phidiam ab initio

coluissent indgenae, ut coluere Vitruvium , atque Apellemi nam ut architectos, et pictores excellentes habuere non paucos, ita statuariis optimis vulgo caruere. Hodie vero novum est Mexici ornamentum trium eiusmodi liberalium attium Academia. Lectissimam ab Hispania vetet e nobilitatem transtulere complures, quibus illuc accedentibus cum imperio placuere gentes illae, quas inter constituerent familiam; atque inde proceres cum proceribus clarum sanguinem sine invidia communicarunt. Mitto singulos voeare nomine, qui ex clara, et vetere prosapia sunt; cum genealogos texenti facile pateat, plures esse in Hispanis nobilissimas familias, quae ramum suae claritatis aliquem in Mexicanam aream transtulerint. Opulentae sunt etiam , ac petuniosae familiae complures: atque ut alias taceam, decessit paucis abhinc annis famosus ille Terrerius, Comes Regulae, cuius amplissimam haereditatem litterae nunciae supra modum ampliaverunt; id enimvero certum, ultra centies centena millia reliquisse unciales argenteos. In Μexicana monetali ossi rina singulis annis signatur, Ut minimum , ad centies octogies centena millia uncialium argenteorum: nimirum ad Novae Hispanicae ditionis pagos, auri nonnullae, plures argenti fodinae elaborantur . Et haec, quae fodiuntur e terrae visceribus metalla, et ingenita incolarum magna nimb

14쪽

i tas, luxum in urbe pariunt non modicum: gaudent enim cultu eleganti, pulcherrimis rhedis, argentea supellectili, sumptuosis ad domi parietes peristromatis. Sed quo potissimum se se beatos , ac divites arbitrantur, imago est Mariae Guada lupensis, quae tribus a M xico m Pharibus conspiciendam se dedit, vili pallio cepictam, cinereo colore, comi vultu , ac pulcherrimo, demissis oculis, manibus ad p ctus iunctis more supplicum , stellis amictam, luna sub prdibus, sole circumdatam. Quo loco primum imago haec visa divinitus fuit an indigena, conspiciuntur nunc Aedes peramplae, Mexicanorum magnificentia constructae , atque ornatae ; ad Praeter sumptus alios, imaginem ipsam , cui altitudo est ad hominis naturalem staturam, argent prius, recens vero pietatis fervor auro solido marginavit. Verbo, quod Italorum pietati Lauretana domus, id Mexicanis est Guada lupana . Et haec raptim d cta , satis habeantur; quoniam esse me in iis longiorem , operis institutum non patitur. Hanc urbem habuit patriam Joannes Vili vicencius, quem dedere mundo nobilissimi parentes octavo decimo kalendas Ianuarias, anno post millesimum septingentesimum nono. Patris gentilitia sedes Hispalis fuerat, cuius familia una est ex pervetustis illis, quae tantae urbis dignitatem constituunt. Mater aeque claro sanguine i Penna cognomine, cui propinqua necessitudo cum Mexicanis Primariis. Binos illustris haec foemina mares enixa est; qui uterque clarius

15쪽

rius reddiderunt, quam acceperant , Villa vicen-cii nomen. Petrus, natu maior, in profano mundi strepitu vitam agens, mirabili enituit pietate; ut annis iam maturus, digito notar tur ab omnibus: en caste religiosum, en sincere modestum hominem. Nihil hic petens, neque vero cogitans, monetalis ossicinae Praefectus renuntiatus est ab Hispaniarum Rege Ferdinando Borbonior quo in dissicili, ac periculoso munere ita se gessit purus, atque integer ad plures annos; ut ad trutinam olim cum appenderetur, nec Obolo alieno sit inventus manus .coinquinasse. Mexicani Praetores assiduis illum familiaritatis indiciis decorabant, atque in arduo quolibet negotio sententiam eius exinquirebant. Consiliarii Regii donatus honoribus, - quievit in pace , Regi suo fidelis, familiae decus, patriae charissimus. Joannes, cujus imaginem describere aggredior, adolevit ea morum innocentia, quam in sacro fonte susceperat: et, si externis ipsius moribus, atque optimae fidei testium suspicioni fides aliqua danda est; hac ipsa nuptiali veste indutus, postquam e mortali vita migravit, ad aeterni Judicis tribunal comparuit. Educatus nobilium institutis, atque intentus pietatis, et scholarum exercitiis; tum suamet indole, tum impulsus Parentum exemplo , quibus erat in delitiis dulcissimus adolescens , Virtute , ac doctrina ultra aetatis terminos Crescebat. Formarant ab incunabulis Parentes puerum , qui iustae cupidus aliquando excellentiae , nactusque honores, quos fere magni

16쪽

faciunt homines; nova decora gentilitio nomini compararet. Verumtamen summi Rectoris destinatione longe alius futurus erat puer ille ; novam utique familiae gloriam, sed diversa via, quam ipsi speraverant, redditurus r Tenestus adhuc Deum sibi loquentem intrinsecus audiit, atque ad Jesultas vocantem nec expavit puerulus ad vitam humilem, quam suscipere imper batur. Doluere certe Parentes, quod filius ea indole, atque ingenio, quibus possent olim fomitiae decus maximum praesagire, ad abjectionis institutum confugeret. Sed cum pietate potissimum clarerent, ac filii aeternam salutem praehonoribus, ac divitiis desiderarent; quamcunque

fluxarum rerum spem uni Dei voluntati posthabendam rati sunt. . Hac ducti cogitatione, pueri precibus tandem annuunt, patiunturque, nec sine laethrimis, ut vota conferat sua cum Societatis tunc Praeside . Hic accedentem Joannem, ac pluribus interrogatum , postquam dies aliquot tentavit, omnino dignum arbitratus est, quem ad Socios adscriberet: ac tametsi aetate adhuc esset paulo inferiori, quam exigebatur pro caeteris; et nihilominus, quem tantis dotibus liberalitas Divina praevenerat, id impedimento non esse iudicavit, quominus in tirocinium probandus mitteretur . Proinde quinto fere mense ante annum aetatis quintum decimum , Tepotetollanum ingreditur, pagum ab urbe Mexico ad alterum et vigesimum milliarium itinere, ubi Me.

xicanae Provinciae exercebantur tirones.

Ita recisa ultro spe de futura inter mun

17쪽

danos amplitudine , totum se se dedit ad aeter. na quaerenda. Juvenis id aetatig tenellae , nobilem, atque apprime christianam sanctus eduiscationem, quem tot iam ornabant virtutum iniistia, cui proclivis etiam ad . bonum indoles; haud dissitu iter suscepit sanctam morum disciplinam , ad quam in eo loco Socii pro reliquo vitae tempote formabantur. Atque ibi iecit ea tranquillae virtutis, et animi aequalitatis fundamenta , quibus in tot vitae inopinatis casibus, ac tanta postea munerum Varietate, sibi semper constans visus est. Ibi dare operam inchoavit corpori Bigeii , et inedia macerando, domanis disque ac penitus profligandis animi motibus,

ne unquam incompOSiti exurgerent in necessaria cum hominibus consuetudine. Ibi didicit de suo rem ttere iure, ne contentiones orirentur. Ibi etiam constantissimum Studium ad commuis

ni a Soc is exercitia ; quae praeterire , nefas essa duxit, quibuslibet aliis oecupationibus intenderet. lni sacrae meditationis amorem, oculorum modestiam , tempestivam linguae custodiam, religiosam totius corporis compositionem , quibus in posterum virtutibus, quocunque fuit et loco, et munere, Lojolae filium Se probavit. Ibi chriastianam philosophiam , qua magis in dies instructus, nuntio dato cupiditatibus, et honoribus, unam sui muneris, quodcunque imponeretur, Obligat onem curabat. Ibi demum mirandam illam sive quaesitam arte, Sive ingenitam dotem

et hianc certe dicam ipsi peculiarem qua nimirum potuit adamussim describere in suis mo

18쪽

ribus virtutem amabilem . Etenim quicunque hominem sive familiariter intueretur, sive casu etiam audiret dulcissima serenitate miscentem sermones; intelliget bit confestim, quanta sit virtus pulchritudine, quantisque meritis digna, quae honorem sibi, et amorem omnium Conciliet . Enimvero haec ab his exordiis iam praς- misi, ne saepius repetam, eundem iisdem virtutibus Joann m fuisse, si ψe privatum, Sive Magistrum , sive Superiorem commemorem . Tirones tamen, atque ipῖorum Moderator eo magis pueri demissionem, atque ad omnia domus exercitia constantiam, atque alacritatem mirahantur; quod et tantulus esset annis, et delicate institutum intelligerent.

Confecto tirocinii plus biennio nam accesserant ad commune tempus menses illi, quibus ante legitimam aetatem fuerat ingressus tribus de more votis ferventissime se se Deo consecravit; ac studiorum curriculo confestim intendere iussus est. Ut erat eximia diligentia in eo agendo, quod imperabatur; toto conatu applicuit mentem litteris primum humanioribus, inde philosophiae, ac postremo Theologiae. Huic praesertim scientiae, quae res divinas exagitat , essicacissimam dedit operam; utpote aqua speraret, se formandum hominem, quales ad ardua in salute animorum ministeria suos postulabat Societas. Praestantia tot iuvenum ingenia, ibi convenientium ad eandem scientiarum laudem , sibi mutuo aemulationem acue

bant. Id profecto satis fuisset pudibundae Joam

19쪽

n7s indoli, ut ad proposita studia ingenti conatu incumberet. Altius tamen cogitationem eri gebat, et quanto purius, eo acrius habebat incitamentum in Obe cientia peragenda. Propterea nullam diei particu iam aut otio terere volebat ignavus, aut in a Dibus colloquiis, ut prona solet esse iuventus, concedere. Theologicum abrupit curriculum, designatus stro grammaticis elementis Magister in Valli soletano Collegio: cuius temporis ad eas gentes peracti nihil ad nos devenit, nisi quod mirabili animi demissione, cum

eoquus ad longum tempus sorte deficeret, rei culinariae libentissime intendit: facto nimirum probans, mundi pom stam Sincere sprevisse, qui ad eius honores natus videbatur. De christiana, et litteraria puerorum institutione, nihil dubitamus, eisdem tunc usum artibus, quas adhibuisse videbimus, cum rhetoricae dicemus Magistrum . Post biennium rediit Mexicum , atque eadem , qua prius, intentione advertit animum ad Theologica studia, nihil agens, nihil cogitans , nisi quae praesentis erant occupationis. Felix tandem huic mentis intentioni respondit eventus: nam cum de more pericula subiret, probatus inter primos a Magistris. laudem , et honores consecutus est. Inde ad Sacerdotis dignitatem evectu , miro fervore comparavit animum , ut primam Deo victimam ad sacras aras offerret. In eo constitutus gradu , tempus iam erat, ut ad poenitentiae tridunal Minister accederet ; sed ecce insurgit non saepius audita difficultas: nam plura de morum scientia legerat

20쪽

quidem in libris; quid tamen sibi vellent ea nomina, nihil omnino inteligebat. Nimirum in molli educatione, comi, et sestiva indole, culisto ingenio, atque egregia Corporis constitutioiane , virginalis integritatis florem nunquam coinis quinaverat; neque vero in notitiam venerat de contrariis tam VenuStae virtuti criminibus. Quam

digna Deo sedes, et chara sponso anima, qui pascitur inter lilia Prius ergo quam in tali ministerio sederet iudex , opus habuit erudiri, quid, hac in re, misera ferret mortalitas, quid a malo daemone , quid ab aliena licentia, quid a caris vis illecebris vexaretur. Neque propterea fuit minus indefessus in illo perarduo ministerior nam

cum esset charitate in animorum salutem eximius , ac dulcissi a praeditus natura ; facile didicit sapienter consulere Sacramento quod ministrabat ; suavibusque cohortari verbis, atque ad honam frugem perducere criminibus obnoxios. Et cum ita natura comparati simu , ut, plagas nostras aperturi perito Medico, malimus ad suavem , et benignum, quam ad asperum , et superciliosum accedere; ingentem procurandae alienae salutis messem sibi Joannes gaudebat albescere. Magno cum fructu animorum vocaverat his laboribus et annum Μexici, et alterum Angerilopoli ad Sancti Spiritus Collegium, quo misissus fuerat, tertio probandus in pietate, de more Societatis; cum ad rhetoricam externis pueris tradendam, Mexicum remigrare imperatur. Hoc munus iuventutem erudiendi, quod Loiola tanti

aestimabat, incredibili suscepit ardore. Nihil du-B bit

SEARCH

MENU NAVIGATION