Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

bitabat, rem esse momenti maximi, quibus ad virtutem incitamentis, quibus ad civilem societatem praeceptis instituerentur, qui post annos aliquot rempublicam Mexicanam emcerent. Atque ut erat indole actuosa nimium quantum, etessicaci, nulli diu, noctuque labori parcebat, dum aliquo posset pacto puerorum sibi commissorum utilitatem promovere. Nec id sane de profectu duntaxat litterario: nam et sacris lectionibus, et salutaribus monitis de virtutis decore, de fluxarum rerum Contemptu, de beata aeternitate, curabat solicitus aetatem illam flexibilem ad coelestium amorem allicere. Pueris charissimus ob castam dulcedinem, ac Superioribus probatus ob locatam optime industriam , annum totum in eo munere laboriosum exegit; in quo diuturnior fortasse duravisset, nisi Provinciae Praesidis imperio ad tirocinii Ministerium

vocaretur. Si et muneris hujusce naturam, et Joannis ingenitas dotes, ac studio Comparatas Virtutes, attente quis animadverterit; sane dixerit, nec muneri magis idoneum hominem, nec

homini munus dari potuisse convenientius. Pro erudiendis ibi tironibus ad societatis mores, Postulabatur homo virentibus annis, quem taedio solitudo non assiceret; quem singularis modestia insigniret; qui peculiaribus, atque absolutum sui ordinis hominem constituentibus clareret virtu-xibus; qui vel bo, et exemplo docere Satis e S-set , qua via eundum in semita pietatis, in scientiarum periculis, in commercio cum hominibus;

qui et pro animi scrupulis abigendis, et pro

22쪽

sublevandis afflictis, haud dissicili esset, ac severa virtute nec etiam ea conscientia, quae in nimis timidam declinat interdum; in quo dentisque praeter caeteras dotes, morum suavitas potissimum emineret. Atque is omnino erat Ioannes ; quod et anteacta eius Vita palam fecerat, et eventus affatim demonstravit. Ac ipsi quidem nihil ea solitudine dulcius, in qua dabatur, ut abunde vacare sibi, sic etiam consilio, et monitis homines instituere, qui postmodum e plantario illo translati, Virtutum odorem per

provinciam universam emitterent. Illum , tanquam suavissimam Matrem , tirones conveni bant , sive conscientiae timoribus angerentur, sive tetrae cogitationes illos opprimerent, atque ab incepto resilire compellerent: prorsus intelligentes, liberalibus verbis, consilioque se iuvandos a Ministro, nec in eo trucem vultum imprudentis censoris inventuros. Quod siquem aut aetatis , aut conditionis, aut infirmae valetudinis causa , digniorem existimaret, in quem charitatis viscera praesertim effunderet; hunc ad se vocabat, blandius loquebatur, Sermones varios miscebat, ac muneribus, ut pro eo loco, donatum curabat recreare. Quidquid subditi delinquerent , pro muneris gravitate reprehendere non sane praetermittebat; iis tamen utebatur verbis, quae vix erratum accusarent, nec erranistem offenderent. Τiro quidam cum per hortos domesticos deambularet, ac pulcherrima poma Conspiceret; ut erat aetate tantulus, ac vivido ingenio, teneri non potuit, quin pomum surri-B a . Pe

23쪽

κ in κ

peret: casu vidit surripientem Minister e senestra cubiculi; qui deinde cum Occurreret puero, suavis haec dixit: Scias, velim, pomi gratia terrarum orbem uniνersum olim pessumdatum.

Non removeri Ministrum ab eo munere, quod tanta cum laude, ac tironum profectu gesserat , postv avisset ipsorum utilitas; hominis tamen meritum exigebat, ut ad alios honores promoveretur . Angelopolitanum Divi Ild ephon si Collegium iubetur contendere, philosophiam publice traditurus: quod sane Magisterium adamus sim ut impleret, mirum est, quanta mentis defatigatione insudaverit. Temperare sibi non poterat, quin ea, quae Maiores imperarent, quamprimum, et qua messicacissime absolveret; nec propemodum satisfacere se illorum nutui credebat, nisi toto virium conatu intenderet uni rei essiciendae, quam habebat prae manibus. Adlaborabat nihil cessans in cubiculi secreto, quae postmodum a pueris conscribenda pro se rei in publico. Pro disputationibus illis intricatis, ac sterilibus, ad horum captum explicandis, patientissimus erat: et sive Scholae tempore,

sive in cubiculi quiete, facilem ipsis praebebat

aditum, ut, quae vellent, interrogarent. Ηo tabatur blandus, monebat gravis, instabat, urgebat , muneribus alliciebat, ut ab intempestivis ludis abstinerent, ut aemulatione accenderentur, ut assiduam studio darent operam, aliquando intellecturi, quanto ipsorum bono mentem litteris exercuissent. Hisce monitis, et laboribus emcere tandem potuit, ut discipulos

24쪽

haberet do etrina conspicuos, quorum duo praesertim , Antonius Corrus, et Josephus Melen-degius, et honori postea Magistro fuerunt, et Societati ornamento. In publicis thesium propugnationibus modeste mansuetus aderat; atque essicacia rationis, argumentorum impetum repellebat. Quod siquis irae fervore ductus, liberiora verborum iacula intermisceret syllogismi rationibus ; animum lana molliorem cum furor contingeret, vix enatus erat, manus dabat invictae propugnantis patientiae. De Christiana sapientia, quam prae litteraria curabat discipulos edocere , satis diximus , cum rhetoricae Magistrum memoravimus: nihil enim, aiebat, prodesse litteras, quae Divini timoris fundamento non fulcirentur. Quae quidem omnia tanto fuere Puerorum aemolumento, et publica civitatis laude celebrata; ut, absoluto philosophiae triennio , novum inchoare Mexici , Superiorum imis Perio renuntiaretur. Immutavit urbem, sed non immutavit vigilantiam, et laboriosum conatum , eo tunc dissiciliorem, quo molestius est, diuturno tempore, ac sudore per inamoenos Campos

incedere . Sed nihil homini arduum , qui quolibet, vilissimo etiam, 'ministerio bene impensum tempus aestimabat, si Superiori obsequeretur voluntati , sua posthabita, et omnino deposita. Id tamen eo secundo triennio commodius habuit; quod cum recens veniret ab iis tractandis ac sedulo percurrendis, quae denuo pueros nunc docebat; liberiori fruebatur tempore, ut pietatis axercitiis intenderet. Quae profecto exercitia B 3 pa

25쪽

patebant aliqua; latebant sine dubio plurima:

quod enim esset moribus perpetuo aequabilis, ad Numen Eucharisti cum frequentissimus, in re sacra peragenda quotidie constans, in demissio. ne assiduus, in subitis rebus animi sui motuum dominus, in familiari cum Sociis consuetudine modestissimus, in religiosa temporis distributio. ne nunquam deficiens; quod talis, inquam, esset in publico, satis indicabat, inferiores non esse virtutes, quas solicita occulebat demissio. Voluisset haec, non audiri flagelli strepitum , quo carnem macerabat; sensit tamen olim discipulus inprimis charus, qui ad nos haec omnino testatus est: Cum ferialibus diebus in suburbanum

csntendiuemus, atque omnia , quibus equi adornabantur, in meo reposita essent cubiculo noctu a me Dannes equi sui habenas postula Dit, celeritatem causa Is , qua postridie mane parandus esset equitare. Post paululum ecce in ellus cubiculo ma-knum strepitum audio, accedensque pedetentim ,

babenaν equi pro flagello ipsi esse intellexi. Vir optimae industriae , ac diligentiae in

Magisterio probatus, onus aliud suscipere gravissimum a Provinciae Praeside imperatur. Joannes Guemegius Horca sitaς, Re villa egigedi Comes, Praetor eo tempore Mexicanus, Jesultam pro filio Praeceptorem flagitavit. Secundum philosophiae curriculum confecerat Ioannes, aetate viridi, genere nobilis, doctrina inter primos, modiastia clarus, virtutibus aliis eximius, essicacia praecipuus: proinde nihil anceps fuit Sociorum Moderator, hunc eligere pro tanto munere

26쪽

aggrediendo. Et ille quidem serio animadvertit, quantum suis humeris pondus imponeretur: nam ut Societati futurum sentiebat honoris maximi , si res feliciter cederet; ita et non levis

incommodis si secus eveniret. Porro ubi longe deberet esse quaecunque gravis verborum reprehensio, nedum poenarum inflictio; quo pacto, secum aiebat, exigere possim , ut studio intendat puer nobilis, tot aliis cogitationibus distractus , tantisque delitiarum illecebris circumsepiatus Agitabat animo, praeceptis imbuendum committi sibi ephebum , qui postmodum ad Hispanam regiam transferendus, a claritate Patris non deflecteret, atque ad primos posset honores Conscendere. Meminerat etiam, quantum Polybius fecerat Scipionem , quantum Aristoteles Alexandrum. Haec Omnia cum mente praevenisset , operi se accinxit; ac tantum valuit industria, et essicacia, ut, secreto devoratis in. credibilibus laboribus, ex animi sententia res evenerit; isque tandem eURSerit adolescens, ut processu semporum ad militares dignitates evectus merito sit. Is est Ioannes Vincentius Gue. meetius Florca sitas, ad Hispanos olim Tribunus

militum in legione , quam Reginae appellant ;hodie Legatus Exercitus, et Regius Cubicularius ; atque insuper his ipsis diebus a Carolo IV.

Rege Augustissimo SuccesSor Patris, longo tem poris intervallo, ad Mexicanos Praetor destinatus . Faxint Superi, quod credimus , ut Praetorem Patrem superet prudentia, et felicitate Americanus filius apud nos a lilis, atque educatus '

27쪽

Quo toto tempore hunc villaviceneius Instituit, ut unam Dei quaerebat gloriam, refugit prorsus in trudere, atque immiscere se quibuscunque aulae neg itiis ; nec ad Praetoris congressum admitti se unquam petiit, nisi aliquando exigeret urbanitatis ratio. Hoc feliciter cum functus esset ossicio, Pro vinciae Procurator eligitur ; Superioribus probe noscentibus, hominem eum esse, cujus inter dotes id erat eximium, omnia bene, atque eleganter agere . Ille tamen , cuius animi demi sioni solemne semper fuit, ad quodcunque munus vocaretur, vehementer in silentio cordis angi, seque inhabilem calumniari; reluctans licet, patienter tamen obtemperandum duxit Superiorum voluntati. Atque incedendum illi via erat, quam nunquam protriverat: tractandum enim de segetum messe, aliisque campestribus; exigendae pecuniarum rationes a praediorum admini- stris ; intendendum coemptionibus, et venditionibus; ministrandae omnes impensae, quae Provinciae universitatis erant, pro Moderatpris, duorumque comitum cultu , Victu, atque itineribus,

ac pro Sociis ab Europa adventantibus; ianveniendi plures, quibuscum erant assidua negotia; proindeque fere Vivendum extra cubiculi tranquillitatem. Id autem potissimum Joannem deterrebat, quod sui erat renuntiare homines, qui ius dicerent ad pagos aliquos, quorum Duces, Hispani optimates, a Generali Societatis Praeposito impetrarant, ut ipsorum fundos, fetidaque, ut vocant, in orbe illo novo posita, Me

28쪽

xicani Socii administrarent, ac Dominorum a ctoritate idoneos homines, mercendo iuri praeficerent . Quanti pro fungendis hisce muneribus candidati Quanta in conferentem odia: cum plures peterent, quod uni duntaxat, eique digniori conserretur Sane credebat Ioannes, ominnino sibi defuturas vires ad hujusmodi exercen dam procurationem. Sed qui omnipotentis praesidio ad obedientiae gloriam in omnibus nitebatur , eam suaemet indoli vim intulit, ut diem intentus totam, et de rusticis intellexerit, et de supputandis rationibus, et de praebendis impensis, et de necessariis emendis, et de convenienis

dis mercatoribus . De Judicibus pro pagis illis,

quos memoravimus, imposuit sibi legem, nulla unquam ratione Violandam, ut eos eligeret, quos digniores arbitraretur; omnino posthabitis etiam Procerum ossiciis, qui aliorum partibus faverent . Iis tamen liberalibus ad omnes erat ver- his , eaque suavitate sermonis, ac rationum ponindere, quos non elegerat, repellebat; ut nemo esset ullus, qui se Se contemptum existimaret. Februario mense, annis ultra millesimum

septingentesimum quinquagesimo septimo, ab hoc ossicio removetur, jussus proficisci Generalis Praepositi Legatus, qui Collegia transmarina

ipsius auctoritate recenseret. Ut Provinciae Praeses ad ingentes alias occupationes, bis in triennio Collegia obire tenebatur ex munere ; pro distantibus immenso spatio mittebatur alius eois

29쪽

liaribus ad mille et ducenta circiter. Flavanam tenuit, ubi Socior m domum ex muneris praescripto visitavit; atque inde in eadem insula Socios Portus Principis; a quibus mare rursus ingrediens, in Continentem renavigavit ad Cam-pechienses; et ab his transivit ad Emeritenses non nimis longe positos; post quos incredibili viarum salebrosarum difficultate ad Goathimalenses; postremo ad Chiapenses. Qualem se gesserit in hoc adimplendo munere, Sociorum vox una erat in sex illis Collegiis, qui sibi mutuo gratulabantur, et peculiari beneficio testabantur se Numini obstrictos, quod homo ad eos venisset in spiritu dulcedinis, cuius in sermone, atque Opere nullus apparebat ex iis a Lfectibus , qui corruptam mortalium naturam aD flictant. Audiebat placidus; loquebatur hilaris; imperabat demissus; nihil novi iuris instituebat, cum satis esse diceret, si constitutae iam leges observarentur. Ubi Occurrendum malo esset, agebat prudenti fortitudine ; semper tamen lenitati , quam severitati propior. Neque quod maximis distineretur occupationibus, cessabat idcirco a bono animorum procurando. Goathi- malae dum moraretur per dies esuriales, ad multam diei partem dabat aures expiandis criminibus in poenitentiae tribunali. Eodem loci orator fuit invitatus, qui Divi Josephi laudes intemplo diceret; ac sane non modico Sapientum plausu auditus est. Ita conciliato sibi et Sociorum, et externorum amore, ac reverentia; in-eenti celeritate iter fecit milliariorum ad quater

30쪽

ter mille propemodum , ac Mexi cum remigravit. Opportunus advenit: nam per id temporis vita functo, qui a secretis fuerat Augustino Cartae , Provinciae tunc Praesidi; vacuum impleturus ossicium accersitur . Erat Socius a secretis,

cui , super alia, incumbebat etiam cuncta digerere , quae de Provinciae universae cognitione ad Generalem Praepositum mittebantur. Inde, quanquam Joannis decessor non vulgari polleret rerum usu, ac diligentia; cum tamen ac menses aliquot jacuisset lethaliter, plura superfuere inordinata; cuius profecto mali non leve fui set incommodum , nisi homo emcacia maxima sucia cessisset. Hic enim, quidquid sibi erat virium, ardoris, et celeritatis in rebus instantibus gerendis ; totum hic ex animo. adhibuit, ut festine suppleret, quae diuturno tempore afflicta decessoris valetudo tardaverat. Comitem pro itineribus Joanne aptiorem Moderator invenire non

posset: quippe ille ad viarum incommoda patientissimus, et hilari semper vultu erat; et quaecunque indiceretur profectioni hora, nunquam non paratus et sive Sole, sive pluvia pergendum , nihil repugnare solitus, nihil admodum expostulare. Ubi ad recensendum Collegium pervenissent, fama de Ioannis indole dulcissima Socios omnes ad ipsum trahebat; cuius quidem urbana, et liberalis consuetudo, nullo partium studio, locum dabat accedenti cui cunisque sive animi causa, sive consilii. Quidquid in re subita decernendum, quidquid novi iuris instituendum, Ioannis audiebatur sententia: ut

SEARCH

MENU NAVIGATION