장음표시 사용
401쪽
Saepius in colloquio familiari narrabat, ut alios ad hane Fiduciam cohortaretur , pium quemdam Sacerdotem fuisse in igne lustrali excruciatum eo nomine, quod plane desperavisset, se rectae dolorqm lectulo ad beatorum gaudia volaturum : Cui r exemtis , aiebat, in magnam adducor laetitiam, ut minus timeam a mea malitia , quam spero a Divina Misericor Ha. Jam iam e corporis ςustodia evocandus, audivit S cerdotem lecto proximum, qui totis viribus linsum bortabatur, ut speraret, a Fortδli carcere te ad immortalem gloriam e vestigio tr*nsiturum ; addebatque Sacerdos idem : Elares mea sententia sunt, qui post mortem purgandi ad rem-ytis idcirεο detinentur, quod ab hac Fidticia defecerint . Dionysius vero moribundis labris, et iustorum sinceritate rζspondit: Equidem eredo, ad optimi mei Iudicis trib0nal nullo me reum peccato dissidentiae venturum. 3ononia Pisaurum Proseqctionem adornans, de morte sibi impendente, quasi die re nihil dubitanda, cum familiari ςobloquebatur , et post plura Fiduciam suam aper-ςe significantia, in haec tandem desiit: O solatium humanis verbis inessabile quod vendum mi bieri cum Deo infinite misericorde Assiduus erat in illis ingeminandis: Fiat misericordia tua, Domine , mper nos, quemadmodum speravimus in te; aiebatque , male sibi consulere , quin imo diras in semet effundere, qui modice io . Deo sperans, eiusmodi verba pronuntiare q. Mirum erat, quam adhiberet navam , et strenuam eloquentiam, quantamque verborum efiicaciam in hae
402쪽
virtute promovenda, cum praesertim aliqua mugeret calamitas; et quo gravior haec esset, eo magis Divino auxilio se Committebat, vehementiusque alios cohortabatur, ut eidem anch rae firmiter adbaererent: quo Sane calamitatum tempore, Divinorum librorum verba ita opportune memorabat, Christianam Fiduciam in animis omnium excitaturus; ut nulli non pateret, quam assiduus hos legeret, quam intentus Divinae Bonitatis argumentum meditaretur . Hanc hominis etficaciam , quoties de excitanda in alicujus animo Divina Fiducia ageretur, magno emolumento BarraganuS probavit, Supra a n his memoratus; qui cum morti proximus vehementer timeret Deum Iudicem , atque opem in gravissimo angore a Dionysio postularet: Nibi
est, excepit iste , cur desperes P tu quidem omnino ut sis isops meritorum, attamen ditissimus est D ius Cbristus, qui pendens e Cruce Io auiantissiamus intuebatur, et Patri AEterno pro te, qui nunc times, vitam suam libenter immolavit r. nemque vero a tuis meritis duntaxat aeterna tibi s itis erit , sed a meritis ipsius Dei bominis , quaercimus morienti cuilibet, dummodo peccata rite empla Perit, sine Δbio profisura. Quae verba, hisque similia, pari efficacia, et suavitate ab intiamo Dionysii servore prodeuntia, in eam Fiduciam Barraganum erexerunt; ut a praedictis fuctibus in malaciam admodum tranquillam devenerit, nec ultra ex averit ab Sua meritorum in
pia: quin imo Socio postmodum Suggerenti, ut morbi cruciatus patienter excipςret, quo Poem
403쪽
nas lueret erratorum: at ego, respondit, Ob cbrLiti merita in beatos annumerabor; ob eademque spero , lustralis ignis immunem me statim ab interim futurum ς atque eatenus bis conjido, ut tametsi cruciatus non haberem Numini uperendos , siden-rer tamen jus meum in Iesu meritis collocarem . Quanta est efficacia verbum, cum ab eo Pro.
dit, qui eminet in virtute, quam suadet lExcelluit etiam in eiusdem Nummis amo. re, cui firmissimus confidebat; et ab hoc amore valuere plurimum caeterae virtutes, quas adhuc descripsimus. operibus, verbis, cogitatis, Deum amabat, Deum quaerebat; nec Semel haec ab eius ore audita sunt: Equidem nouignoro , meam in Μinisterio agendi rationem non omnibus placere ; eaeterum Dei obsequium , nec bominum , nisi propter Deum, in votis mihi est .
Cum opus, quod semel aggredi constituerat, in Dei esse gloriam existimabat; nihil unquam omisit, fortitudinem opponere dissicultatibus, quae orirentur ab hominibus, cujuslibet isti essent auctoritatis. In sacris Uim excursionibus , lustrandum venit oppidum, in quo viri quidam , primae ibi dignitatis, plane obsistebant faciendis concionibus, et reliquis de more ministeriis exercendis. Dionysius autem, qui lomnino iudicavit, id esse ab Stygiis furiis in
animorum perniciem ; tantisper exuit agni manis suetudinem , et nihil pavidus ad oppugnantium auctoritatem , Dei causam egit summo servore, ac tandem obtinuit, Sacris concionibus, et
consessionibus oppidanos excolere. Hoc exsti-C c . mu
404쪽
mulatus amore, ardebat ingenti studio, Deum clare intuendi, atque in ipsius persectionum cognitionem se totum immergendi: et hinc in
omnibus humanis fastidie b t, nec ulla rex erat, ut ut plena castae voluptatis , et gratissima sensibuς illi describeretur, quam sui S oculis, auribus ve dignam existimaret. Siqumdo Sula deretur, ut valetudinis causa domo exiret, re- Iaxaturus parumper animum: Nolo, aiebat, levamentiam aliud, nisi omnino Deum. Interdum xespondebat cum illis Augustini verbis: Fecistietas , Domine, ad te , et inquietum est cor noxtrum, donec requiescat in te . Quadam die , com S eius eius familiaris ipsum hortaretur, ut scenicis actionibus interesse vellet, qua, in Bonoriniensi Divi Naverit Seminario Pubes Nobilis tradebat spectandas, multisque laudaret illa delectamenta, quibuε oculi, et aures honeste capiebantur γ AEqvii, respondit Dιonysius, tu Dei visione me manent his omnibus infinite δε-cundiora. Nullibi acquiescebat luben xex, nisi ubi Deum audiret; nec usquam. ςolloquia in longum ire passus est, quin aliqua, quae De um saperent, eonsulto inseaeret. Non erat in Venustae rusticitatis tama, qui sermones de Divinis importunus. obtruderet; sed lango usa de istiusmodi loquendi edoctus, et, semper ad captandam Occasionem pargius , in eam dex teritatem se se suaviter insinuandi pervenerat; ut, inchoato quovis colloquio , Pgulatim Dio nysius, nihil tale cogitantibus, qui aderant, rem
405쪽
persectiones eonverteret. In quibus exponendis , eo loquebatur fervore, ut vultu interdum inflammaretur; eaque copia, et vi verborum,
ut audientes facile inflecteret ad Dei amorem , quem praedicabat. Ad haec, perfungebatue mira quadam dulcedine in dicendo, quam pene quis diceret, effractorem, et facundiorem
videri, quoties tractabat coelestia. Prosecto plures erant Socii .iuvenes, qui data opera tempus aucupabantur , eum ille eonveniebat ξnfirmos; ut Divina loquentem inaudirent: aesupersunt adhuc, qui palam asserant, nunquam se non doluisse, cum recedebat Dionysius, a cuius ore prodire Divini amoris iacula videbantur. Illo quidem abeunte post eiusmodi colloquia, pluries auditi sunt in haec erumpere, qui aderant: Sane justus est, ac spectatissimae probl- ratis Ministeri Quam ardet i quam urgetur Divina maritates Intravit olim domesticam ossicinam , ubi Socii complures erant, ad quos insalutatos , nulla usus praefatione, vultu autem mirum in modum accensus, et fere a sensibus abalienatus, repente prorupit in admirationem
beneficiorum Dei , et praecipue ingentis amoris, quem hominibus Deus Homo beneficentissimo
Corde manifestavit: haec autem tam inflammatis verbis, tam exquisitis pro re nata cogitatis, ut nemini dubium fuisset, recens venire Dionysium a meditationis ustrina, unde totus ardens
extulerat sagittas illas Divini Amoris, quibue animo se convulnerari sentiebant. Alibi etiam
sermonem induxit de dignitate, magnitudine. C c a ac
406쪽
ac praestanti excellentia sanctissimae Dei pa4rae; cum vero tot rentis instar ferebatur in eiusdem perfectionibus ponderandis , repente obmutuit, quasi in mentis alienatione, oculisque unum in locum ci rectis ; et mox ad eumdem, quocum loquebatur, conversus, ita inquit: Luantus est Deus I RIaria Virgo tanta est, ut in ejus dicenda magnitudine, nulla non haereat humana ingua ; haec auton tanta Domina si cum Deo conferatur, minur est quam formica, viκ non est nibilum i Et profitebatur postmodum Socius ille , ad Deum amandum Se m O veri, quoties meminerat fervidum Dionysii vulis tum , cum haec verba proferebat. Id satis pro argumento, quod certe in volumen crescearet ; si omnia , quae id generis aut vidimus , aut intelleximus, narratione persequi institue
Plura disseminavimus in tota eius vitae serie de ipsius charitate in homines; ques ama vit quidem gratuito ., constanter, et nullis amo ri terminis praefinitis: nec enim aut dilexit, quod accepisset beneficium ; aut diligere cessavit , quod amori suo dilectus neutiquam resis ponderet; aut hunc , illumve respiciebat, quem benevolentia dignum arbitraretur; Sed aequa bilis vultu , et animo se se omnibus praestabat, illis non demptis, a qu. hus iniuria, san na, contumelia si hi contigerat. Haec numeris omnibus absoluta charitas tanquam parens fuit
407쪽
aliorum incogitantia connivens, errata sufferens , unumquemlibet alloquens, ut privatam cuiusque indolem exigere intelligebat: ut nemunem non liberaliter habitum a se dimiserit, nutatius calamitatem sibi communicatam non comploraverit, nullius prosperitati non plauserit. Ad charitatis trutinam omnia et opera, et verba dimetiebatur ; ut nemo unquam sibi merito suca censeret: quod si forte aliquis, ut non raro inmortalibus contingit, a falsa quadam opinione infensus illi esset; nihil non tentabat tum blandis verbis, tum ossiciosis obsequiis, ut hominem deliniret, prorsusque certum faceret de sua in ipsum benevolentia. Perperam crediderat Socius quidam , per illum stetisse , quominus ipse Lauretum contenderet; quam opinionem Dionysius ut avelleret , expensas ei pro itinere suppeditavit. Socium alterum , quem
iratum sibi suspicabatur, visitabat quotidie; quod sane non fecit ut familiaris ejus in areanis ab ipso intellexit J quin repugnantem naaturam egregie vinceret, charitatique victimam immolaret . Charitas eadem linguam eius tem - perabat , ne unquam in detractionem offendearet : quoties de aliorum factis mentio incideabat , pronus erat ad laudes; et coorta dubitatione de facti alicuius tectitudine , illico patronus causae insurgebat. Quod si res ita erae deplorata, ut omnino bene loqui non posset; silentio saltem tegebat aliena crimina , etiam
ea , quae sibi, aut charis quibuslibet iacturam attulerant. Idque unum in ejusmodi ab Illo
408쪽
audiebatur, ut silentium aliis indiceret: ci id
uostra inter est y Deus ei opituletur ; Deus est, qui juricabit hominem; omnia Deo commendemus; opus in speciem pravum aequus animus interdum xcusat. Solebat etiam lepidas aliquas narra tiones urbane conserere, ut festiva iucunditate allecti, ab inchoata detractione Cessarent.
Nulla demum erat industria , quam strenuus ille non adhiberet, ut ab ore Sociorum hanc perniciem charitatis averteret: idque fuit in causa, Cur a pluribus Dionysius aurea donatus lingua diceretur . Atque in studio huius viri tis nihil a verbis opera discrepabant; ut certe, qui recoluerit Dionysium an religiosae vitae primordiis usque ad sepulchrum, nihil pla ne reperiat, quod perfectissimae charitatis imagini non conveniat. Cum ultra non licuit vaqcare sacris ministeriis animas erudiendi e suggestu, ipsasque expiandi poenitentia; intentissimo servore Deum in solitudine orabat pro aeterna universorum salute; idque ut assiduo fleret ab sociis omnibus, identidem suadebat in colloquiis. Illae nimirum perpetuae feriae , qu bus cessare coactus est ab omni opera in animorum emolumentum, maximus illi fuit cruciatus, quam diu vixit ab Hispanis finibus remotus . iam partem Institutorum Societatis, quoad potuit, supplevit non solum modo enuntiatis ad Numen precationibus, et fervidis de pietate sermonibus; verum etiam optima iuvenum sociorum informatione ad Veram animi sapientiam ; supplevit vero abundantius gene
409쪽
rosissima sua largitate, quae postremo eius vi tae quinquennio nullos admodum novit terminos , nisi qui sunt ordinatae charitatis. Praeter alibi a nobis demonstrata, nonnulla Subnectemus, quae veritatem hanc adstruunt; pluribu Stamen intermissis, ne tot eiusdem naturae factis taedium legenti 1fferamus. Nemo fuit ut Ius in universa Sociorum multitudine, cujus inopia Dionysio nota fuerit, ad quem adiuvandum non ultro volasset ejus charitas. Audivit in portu Mnestet, quemdam esse in alia domo, quem non modica urgebat penuria; immisit illi e vestigio, non solum quod satis esSet ad arcendam miseriam, sed quod ipsum affatim allevaret. Alterum aegerrime vivere intellexit die ante suae mortis pervigilium ; et continuo imperavit, ut octo uncialibus argenteis, e Suappcunia extractis, egenus ille recrearetur. Ingentem arcam re lintearia refertam a Patre accepit, Veracruce proficiscens; quam totam fecit vacuam Dionysii misericordia, qui prorsus intueri non poterat indigentem, quin illico manum extenderet ipsi opitulaturam. Accidit etiam non Semel, egere semet ipsum malle, quam alteri egenti non succurrere. Reconcinnanda olim dedit sarcinatori domestico fidissima illa femoralia, quibus usum diximus ad annos duodeviginti; sed cum ita essent lacera, ut, unde inchoaret assuere, nesciret sarcinator, ingenua simplicitate Ministrum interrogavit: Quid
mn tandem re scis baec scruta, et novis uteris
femoralibus, quae dudum fuere sibi donara ρ Cui
410쪽
breviter Dionysius: Nova illa dedi misero, quem
nulla babere intellexi. Plures erant, quibus proventum aliquem ex sui usus pecunia pro singulis mensibus designarat: alteri, nec modico quidem tempore, omnino sumptus erogavit. Socium, Ferrariae commorantem , male vexari moestitia cum audiisset, consolatorias illi dedit litteras, ipsumque benigne invitavit, ut animi causa in suburbanum Herculanorum veniret; ac ne ab inopia deterreretur, pollicitus est, itineris impendia se soluturum, ut etiam adjuturum non leviter pro alimentorum expensis: et fidem suam liberavit abundantius, quam Promiserat. Socios in eius domum divertentes quam. liberaliter excipiebat, urbanus eos visitabat, ipsorum lectulos interdum sternebat, et quantum pati poterat disciplina domestica, nulli
parcebat sedulitati, ut jucundum eis esset di versorium . Ita quidem nullus a Dionysio abibat , quin affabilem ejusdem charitatem summopere miraretur. Siquis ex sibi Subditis in diuturnum morbum incideret, non Solum invigilabat , ut illi ministraretur, quidquid Medicus imperaret, cujuslibet illud esset pretii; sed
etiam ex destinata suis usibus pecunia uncia. lem argenteum tradebat familiari cuidam, urdatis temporibus delicatiora esculenta coeme rei ad infirmi voluntatem, quam Medicus pro baret ; neque primum argenteum consumi patiebatur, quin secundum, et hinc tertium, et alteros in eumdem usum erogaret. Quoties Caiatharticum iubebatur a Medico, Dionysius ipis