장음표시 사용
371쪽
vit, ut domi suae Sacrarium excitaretur ; et pro immolanda inibi Divina Hostia, sacrum
Calicem, et caetera ornamenta coemi praecepit ; plane asseverans, fore sibi gratissimam
hanc expensam , quanquam ea omnia semel duntaxat, se vivo, adhibenda esse intelligeret. Tanti enim erat comparare sibi voluptatem suscipiendi, vel semel, Eucharisticum Dominum lita quidem, quo toto superfuit tempore, quotidie hoc cibo recreatus est: quo sumpto, in Suavissima modestia silebat, et pene aspiciebantur
ab adstantibus gaudia, quae purissimo eius animo Divinus hospes inserebat. Post eiusmodi quamlucundi silentii non modicum intervallum, precabatur familiarem Sucium qui summa charitate se illi sponte obtulerat quotidianae vitae administrum ut nonnulla sibi legeret de virtutibus, quas apud Numen humanitate vestitum, in panis specie absconditum, alimentum hominibus datum , credebat potissimum exercendas. Inde tacitus precationibus, et meditationibus insistebat; et reliquo diei tempore is erat in lecti angustiis, et morbi doloribus Dionysius, ut, quanquam nihil hominem alias novissemus;
profecto satis essent virtutes, in quas erumpebat assiduus .postremis ante interitum diebus, ut illum inter viros conspicuae sanctimoniae collocaremus. Febris, qua urebatur, eo erat
valida , ut lodices, et alia quaevis e lectulo suo tolleres, iuxta flammam fuisse viderentur; hos autem ardores una temperabat aegroti pa tientia , qui nec unquam postulavit vel haustum A a aquae,
372쪽
aquae, nec refrigeratione usus est, nisi quam
Medicus iuberet, nec alia hora, nisi omnino quam ipse definiret. Totum fere corporis latus, quo iacebat, pelle exutum erat; id vero sciebat ipse, qui et sortiter patiebatur, et invicte silebat; nec rem, nisi fortuitus casus, Paulo ante ipsius mortem manifestavit. Interro*atus : Qui se haberet vultu semper ad laetitiam composito , respondebat: Μale quidem pagamur Deo gratias. Nunquam expostulavit de imperitia Medici, qui errasse in morbi curatio ne paIam dicebatur; nec dς famulorum osciis tantia, qui munus interdum negligebant; contra vero, ad minimum officium sibi praestitum, in gratiarum actiones demississimis verbis animum effundebat. Is idem homo , qui olim magnam diei partem cum aegrotis insumebat, cui Iectulos ipsorum sternere in delitiis erat, qui
ulcerosum quemlibet manu tractabat, qui praeclare vincens insitum a natura horrorem , vesci non recusabat in iisdem lancibus, et cum eodem Cochleari, quo tabidus manducabat; is idem , inquam , nunc morbo correptus, in maxima solicitudine est, ne per alios morbi sui serpat contagio. socium, quem demonstravimus voluntarium eius administrum, nolebat in sui Iecti cubiculum ingredi, nisi omnino urgeret necessitas; et tunc precabatur, ut cautionem adhiberet adversus phthisis venenum . Postremis illis diebus, cum a summa virium debilitate non posset sibimet inservire ad plura naturae
officia; gravi afficiebatur molestia, quod Som
373쪽
cius ille in vitae periculum se conliceret , tractans ipsum frequentius, ut in lecto sederet, ad cibos, et medicamenta suseipienda. Qua molestia ut solveretur infirmus, agebatur de conducendo famulo pro eiusmodi ministeriis; et magni laetatus est Dionysius: attamen , aiebat,
senectae, quam juventuti propiorem conducite; ut ille a discrimine remotior, ego a timore sim: nam si conduxeritis juvenem , facile poterit haurire morbi mei contagionem. Et sane timebat
irrequietus, quoties ad ipsum ingrediebatur adolescens quidam, cui munus indictum, ut Socium administrum voearet, siquid novi esset ab infirmo ; donec tandem fides illi data est, nunquam fore, ut adolescens ille ad cubiculum eius rediret: malebat enim solus, et quasi derelictus in lecto iacere, quam aliquem sua causa objici contagionis periculo. Instanter precatus est, ad quatuor cubiculi parietes assigi papyraceas imagines Mariae
Virginis; ut quocunque verteret oculos, illam intueretur, cuius patrocinium assiduus, et fer Ventissimus implorabat, nunquam non iesi tributo dulcissimo Mattis nomine. In eiusden meditandis cruciatibus, delinimentum pro suis reperiebat; proptereaque delectabatur magnopere in pluries repetendo Cantico Stabat M rer Dolorosa , quod Mariae Dolerni consecravit Ecclesia. Praecipue vero habebat in amoribus illa suavissima ingeminare, Μaria Μater gra riae , Mater misericordiae, Tu nos ab hoste pro rege, et mortis bora suscipe. Preces illas, quae Α a a vul-
374쪽
vulgo Rosarium nuncupantur, fervidissima pietate quotidie solvebat; donec ob summe prostratas eius vires imperavit Sacerdos, apud quem conscientiae arcana deponebat, ut illas Praetermitteret. Praetermisit quidem in obsς-quium obedientiae; sed rependebat officium in-sammato admodum amore, ae pene non interruptis votis, ut se clientem dignaretur maxime , quo momento emaret animam: et preca-hatur ipsum Sacerdotem , ut hi suavissimi af Ctus, quibus tunc amorem suum in tantam Dominam effundebat, sibi suggererentur in postremo agone , cum intermissa vocis facultas indicium esset iam proximi ab hae mortalitate discessuq . Pari pietate commendabat se se Divis Iosepho, et Loiolae, aliisque coelestibus inco- Iis , qlios, dum valuit, eximie religiosus coluerat . Sensim adaugebantur cruciatus; at etiam increscebat conjunctio eius voluntatis cum Numine; a quo supplex obtestabatur, non certe ut malum allevaret, sed ut animum suum roboraret, ad quaevis in gaudio, et voluptate ob amorem ejusdem Numinis perserenda . Identidem ab ejus ore illa fluebant, Fiat volantas Dei, sicut in
coelo , et in terra ; sive vivimus, sive morimur, Domini sumus; aliaque significantia, uti se Deo adhaerere, cuius voluntas dum fieret, nihili se Cruciatus aestimare. Cum paulo vehementius dolores impeterent, in haec audiebatur erumpere : Omnia in Corde Jesu repono , ad cu urtutissimum asylum confugio. Quae cum Sempervore, manebat tranis
quilia diceret ingenti animi te:
375쪽
quillus, quasi prae gaudio exiliens, et fere abis
alienatus a sensibus in profunda meditatione iucundissimi asyli, ad quod confugerat. Sem per cogitatione volverat Iesum Cruci assixum, ut patientiam in adversis rebus addisceret; ac postremi morbi tempore manifestum fuit, quantum in ea scientia profecerat: nam Iesu vita, eruciatus, nex, et Ostenta, quoniam in ejus animo tenaciter insculpta, saepissime veniebant in eius colloquia. In Cordis Jesu meditatione tranquillissime requiescebat , et totis viribus eff-caciter conabatur in illum ignem introferre eorsuum, ut nihil amplius respiraret, nisi Divini Amoris incendia. Luculentum habemus hac de re testimonium ab Socio, qui confessiones eius excipiebat: Audire, inquit, nou poterat nomeu
Jesu, quin illico in vultu cernerentiar motus anime ad amoris flammam agitati : totus enim in bilari modestia exultabat, sensim accendebatuν, intrare recedebat, ad Cor Dei Hominis oculis mentis advolabat, tale suos eruciatur, et vitam oster bat, totumque se ad hoe Divinum exemplar con-frmari desiderabat. Solutus a mundanis o mT.ibus, unam suspirabat horam, qua rumpeIentureorporis vincula, et sine mortalitatis peliculis Deo aeternum adhaereret. Ac beatam quidem aeternitatem sibi pollicebatur nihil dubius, cum Dei misericordiae se committeret: quam misericordiam , ineffabili gaudio aiebat, mihi meruit Deus 'homo faetus, atqtie luso Languine compar vit . Ρroinde loquebatur de impendente sibi morte, quo sereno vultu solemus de itinere,
376쪽
quod animi causa cogitamus. A Medico venarum pulsum explorante nunquam percontabatur: num spes aliqua recuperandae valetudinis
affulgeret Sed in haec semper placide laetus: suando ibimus in domum Domini P In eius ad familiares colloquiis Divina semper agitabantur; et postremo illo infirmitatis tempore siquis alius casu incideret sermo, ille altissime silebat, ad
imaginem Marianam oculos convertebat, ac Deum meditabatur; ne audiret, quae Deum non saperent. ASSiduus erat ad animum tergendum sacra poenitentia; et ne solutum a noxis
manerent poenae post interitum, nihil non tentabat pro remissionibus habendis, quas appellamus Indulgentias: et cum sui compos fuisset ad postremum usque suspirium , iamiam moriturus precabatur, ut Socii Sacerdotes, qui aderant,
de more attribuerent ipsi, animam agenti, I missionem , quae Vocabulo christiano nuncupatur Plenaria e omnino enim sperabat a Deo misericorde , immunem igne lustrali animam suam, volaturam a custodia corporis ad gaudia aeternitatis . Pridie tandem Xaverit solemnia, quem toto suae vitae spatio inter praecipue sibi charos numeraverat, hora tertia post noctis concubium in haec locutus est ad domeεtieos ibi adstantes: Brevine agetur Sacrum ρ Angor enim vehementi desideria reficiendi me dape Eucharisti. ea . Et cum intellexisset, vix horam sonuisse
tertiam ante diluculum, suppliciter postulavit, ut valide ipsum ad coxendices constringerent.
377쪽
Sane incertum , num id ageret, in cruciatibust moriturus, quod Christiano consentaneum ait Augustinus ; num in memoriam funiculorum, quibus foedum in modum maceravit se Xaverius, cum Venetias contenderet; num demum quod speraret, hoc sibi futurum levamentum in postrema concertatione. Id liquidum: vix primum ligamenti vim sensit aegrotus, in postremum agonem devenit; et cum partem horae vigesimam in ea luctatione posuisset, omnibus munitus religionibus, diem supremum placidissime elausit postridie KaIendas Decembres, anno IT 2; cum vixisset unum, et quadraginta , et fere bimensem . In ejus cadavere non erat illud tetrum , quod in suis exuviis relinquere solet discedens anima; quin imo in sepulchrum intulit vultus illam suavitatem, quae vivum fecerat hominem summopere amabilem. Aliquot ante obitum diebus enixe oraverat, et infimis precibus impetraverat, efferendum se intemplo Divi Hieronymi, quod tunc erat Iesuitarum. Ibi ergo , magna Sociorum tum Lusitanorum , tum Qui tensium frequentia exequias decorante, sepultus est. Manet apud Mexicais
nos insculpta Sociorum Quitensium religiosa in Dionysium charitas: nam et aegrotanti assiduitate incredibili adsuerunt; et vita functo , quasi Provinciae Socio, funerea ossicia persolverunt; et postmodum admirabili consensu viri sanctimoniam testati sunt. Haec autem Sanctimoniae
opinio, quae late inoleverat, etiam in vivis agente Dionysio; post beatum ejus exitum, in
378쪽
laudes, atque aper Lam venerationem Conversa est. Medicus a Dionysii cubiculo semper exibat prae stupore attonitus; et suavissime illacrimans aiebat, sibi esse in rebus prosperis,q iod illi aegroto interesset, quem Sanctum demirabatur . Sanctum appellabant ipsum Raven nates illi, apud quos tempore infirmitatis diversatus est. Iosephus SancheZius Labrador, e Sociis Paraquarensibus, cui Dionysius toti vitae ascana in sacra poenitentia minutissime patefecit; admiratione defixus ob emendatissimos hominis mores, propalam dicebat, et scripsit etiam ad Mexicanum quemdam: Eltiidem in νraeeipuis beneficiis a Deo nubi collatis annumero , quod Dionysium Peretium et intus noverim , et mori viderim; a quo certe spero didicisse , ita vivere, ut donet me Deus misericors pretiosa morte justorum. Qui Sociorum Quitensium universitati praeerat, fatebatur aperte, se mirum in modum exultare , quod Dionysii cineres Ravennae iacerent, in quibus Viri Sancti
exuvias, et memoriam veneraretur.
Hanc tanti hominis memoriam ut magis, magisque posteritati commendemus, operae pretium erit, adhuc nonnulla singillatim de virtutibus eius degustare . Ac primum se nobis offert esticacissimum illud studium, quo inflammabatur, ut religiosae persectionis fastigium
ascenderet. Ea propter constantissimus a tiro
cinio fuit in tempore utiliter impendendo iuxta praescriptam sibi distributionem ; non ignorans, hanc distributionem a Doctore SuareZio
379쪽
appellari servoris animi Magistram. Si quis in
eius esset cubiculo , et, sonante hora domesticis religionibus praefinita, sermones continuaret; Dionysius obmutescebat; ut alter silentio admonitus, tempus esse pietatis officiis dandum, intelligeret: nec semel accidit, Socium aliquem cum illo colloqui, quo tempore vocabat aes campanum ad praelegenda argumenta pro sacra insequentis diei commentatione ; quodsi protinus ille non abiret, suaviter Dionysius interro gabat : Visne, tibi legam , quae cras mediteris Et legebat elata voce, nisi colloquens valediceret. Ad hunc scopum obtinendae perfectionis tendebat in sibi comparandis, et sancte tuendis amicitiae vinculis cum viris conspicuae probitatis, quorum et sapientia effata in assiduitate sermonum Condiscebat, et inlisas virtutes attentissime rimabatur, et eas in se describere totis viribus conabatur. Fuere Dionysio in familiaribus Josephus Genovesius, Augustinus Mar lueetius, Ignatius Coromina , Nicolaus Calataiudius , Petrus Borrores, quae nomina, dum floruit Mexicana Provincia, in cbarissimis conservabat. Et Coromina quidem, vir plane sineerus, christiane demi sus, et dono vaticinationis ornatus, cum Dionysium intima consuetudine novisset, atque animi sui arcana omnia sponte patefacientem inaudisset;
non alio, nisi Angeli, nomine solebat ipsu in appellare . Identidem ingeminabat Dionysius effatum illud: Nemo err ullus, qui sui muneris perfectionem assequatur, nisi apprime didiceri ι,
380쪽
quae sit ejusdem muneris natura. Proinde d
mestici juris fuit scienti simus, cuius instituta,
saltem postremis vitae annis, prae manibus habebat , ac partem aliquam intenta opera quotidie legebat; ut assumpti status peifctionem
assequeretur . Huic manum summ3m imponebat
vigilanti praescriptionum Societatis custodia quarum vel minimas magni reterre arbitrabatur ad hominis in illa militia Deo sacri absolutam sanctimoniam. His praescriptionibus ut obsequeretur , nullum unquam Socium, nisi ab illis constituto vel Patris, vel Fratr is titulo saluta. hat ; ut etiam cubiculum scopis mundabat, quanquam prae Italici stigoris asperitate , cui non erat assuetus, manibus, pedibusque incredibiliter torperet. Totus homo erat eleganter compositus ad Ignatianas modestiae leges; ut certe nihil nobis videamur amplificare, si asseruerimus , in legibus illis, quae ad exteriorem Sociorum compositionem attinebant, adamussim descriptam esse imaginem Dionysii PereZii. Profecto in eius oculis, ore, gestu, incessu, verbis, et consentanea totius hominis dignitate,
aperte cernebantur demiSSio, temperantia, religiosa maturitas. Haec externa modestia, quam
in Dionysio faciente ad Aras copspexit scelestissimus quidam , satis una fuit, ut miser ille poenitentia ductus , a flagitiormn coeno ad bonam
frugem se converteret, et conscientiam, horrendis criminibus inquinatam , in sacro Tribunali mundaret. In eodem sacro subsellio dabat aures Dionysius adventantibus, eum aceessit