장음표시 사용
41쪽
tior habeatur. Nec quod privato concedendum est, illico ad integros exercitius extendere licet Plurimae possunt subesse causae, propter quas tranfire prohibetur exercitus, inter eas haud levis momenti est metus futuri periculi inod enim jus meum transeundi metu tuo non tolli contendit Crotius, verum quidem est,
nisi accesserit prohibitio. Finge jus tibi est per fundum meum dc praedium urbanum eundi, ambulandi si tu frequenter veris
cum flammis faculis, ut metus sit, ne damnum inferatur praedio meo, usquidem tuum eundi metu me non tollitur, sed ego tamen prohibere positim, ne ita eas cum flammis faculis, & timtollitur jus eundi taliter. Et dum Grotius rationes cavendi enumerat, quibus metum dispellere queamus, ex iis evincitur, quam diu ita cautum non fuerit,justum esse penes me metum,d ex eolus tuum hactenus impediri. Plurima autem transitus ejusmodi secum fert haud raro incommoda, quibus avertendis nulla idonea est cautio. Ita contingere potest, ut alter ille adversus quem bellum geritur, occurrat transeunti in regione inter media, desse belli sedes in ea figatur; potest evenire, ut transeuntium consuetudine mores civium corrumpantur,in ejusmodi alia, quae profecto tanti sunt, ut merito denegetur transitus. Sed & ex omnium seculorum moribus patet, liberum, quem actitant, transitum, non armatorum tantum hominum, sed aliorum etiam ita sempera Principibus territorii dominis temperari solere, ut pro amante commodi publici cura permittatur interdicaturve. Vid. Joh. Seld.
LI. Ut maxime autem justa aliqua proponatur belligerendi causa in vel mille alii asseverent, sibi delictum ab adversario commissum tale videri, ut bello vindicari oporteat, si in Principi
bellum gesturo causa ea evidens aut susiciens non videatur, praestat abstinere bello, quam contra conscientiam in effusionem sanguinis humani consentire. Et imo multo evidentior debet es C, causa, ut bellum decernatur, quam esse debet corpus delicti a privato commisi, ut sententia seratur condemnatoria. Similiter si Principi tantum causa appareat justa&evidens, plurimis autem aliis talis non videatur, cum falli possit opinio Principis, non potest ille nee debet bellum decernere, sed judicio potius arbitrorum
42쪽
negoeium committere debet. Atque id non solum de bello vIndicativo offensi vo verum est, sed etiam de defensi vo Cum nimbellum sine homicidiis geri non possit, homicidium autem peccatum sit, nemo etiam defensive potest alterum occidere, nisi evidenter perspectum habeat, se jure id possidere, quod caedibus aliorum defendit. In dubio autem potius vitam & omnia temporalia perdere debet, quam citra evidentem causam flagitii necessitatis, alium occidere. Vasqver. di . D. c. n. .seq. Petri Bins se id de injur.&damn. dat. e.δ. concl. r. re. I. Unde adstipulari nequeo Iacobino de S.Georgio, qui lib.de furi . π promiserunt n.ε. bellum justum dicit, non tantum id quod pro tali habetur in consilio principis, sed quod ipse solus etiam ita declarat princeps. LII. Quemadmodum autem in privatis litibus non nisi penes unam partem justitia causae vere consistit, ita etiam in controversiis publicis bellis inde nascentibus. Vicissim tamen ,, quemadmodum in privatis litibus utraq; pars uste causam suam tueri potest, non obstante, quod una tantum ex parte causa justa existat ita: in bellis publicis inconveniens non est, ut cum ex uona parte sit jus, ex altera ignorantia invincibilis, ex utraque parte bellum juste geratur. Francise a Victoria reis Issseas.numi. σνelin. numsa.II. Scilicet juste agere interdum aliquis dicitur, qu
ties injuste non agit, etiamsi id, quod agit, justum non sit, quomodo etiam Aristoteles το ἀλκω dcet ἄδικον κάτήν distinguit ut igitur neuter bellantium injuste agat, fieri optima ratione potest, Injuste enim agit nemo, ni fi qui scit, se rem injustam agere,atque Asie destinato animo injustum agit. Dum autem quis in bona fide est, de rem, quam alter petit, ad se pertinere credit, etsi fortius deinde appareat jus petentis, ipse tamen injuste causam suam fovisse
dici nequit. Vid. Hug. Grot dejur.best pacib. a. v.6. num. IS. Ita ergo, si quis tenet provinciam cum probabili ignorantia , credens eam suam esse, alter, qui verus dominus est, eam bellore
petat, non minus ille bello eam juste defendere, dam hic vindica
LIM. Evenire etiam quandoq; solet, ut justa belligerandieausa evertatur: contaminetur injusto fine di intentione quando scilicet occasione causi negocium extenditur ultra limites justae
43쪽
vindictae ac restituendi damni illatiis nempe ad ampliandum imperium, extirpandum hostem, opprimendos alios, vel etiam haeresin aut cultum impium propagandum. Dum itaque qui bellum iti
dixit, contentus non est tantundem reponere vindictae, Mantum accepit injuriae, ne ave id tantum quaerit, ut pacem hosti extorqueat, Iusta exinde fit defensio eorum, qui bellum promeriti fuerant, ct injusta ejus arma, qui bellum inferre optimo iure poterat. At
id contingere etiam solet tum Pando qui in alium peccavit, ei quem laesit, boni viri arbitratu satisfactionem offert. Illam eninisi acceptare laesus nolit, sed vindictae cupiditate bellum nihilominus movet, facile hinc conspicitur, bonitatem causae ab hoc ad s. tum transire, atque sic justa fieri laedentis, nunc verbi defende iis arma. Hug. Grot dejur. besi pacibra. capa num uir Unde adstipulari nequeo Petro Binsfeldi, qui adiit de injur darem dat. cap. . conclus.s peccatum quidem committi dicit, quando recta deest intentio, justum tamen esse bellum ex autoritate indicentis,&legitima causa , nec propter defectum intentionis ob Iigari belligerantem ad restitutionem 4eparationem damnorum. Non enim tum peccari contra leges justitiae speciaIis , sed contra charis ratis praeceptum, Schujus transgressionem non inducere obliga, tionem restituendi. Enimvero male sibi in genere morum opponi justitiam Aescharitatem, ostendi dis'. de Mobair num. 6 dc fallisum id est, non teneri ad restitutionem , qui in charitatem delin, quit, cum non minus ille injuriam faciat, quam qui adversus justitiam aliquid committita
LIV. rod in principe requirimus examen circa belli
causas dc fines, idem etiam, quanquam non ita accuratum requiri, mus in subdito ad militiam vocato, imo: alio quovis militiae nφ- mendaturo. De Vasalso ita decidit Feud ista a. F... Dominoget er-Zumfaciente alicui sistatur, po use, aut cum dabitatur, Vara Meum adjuvare tenetur. Sed c palam es , podirrationabitur eam facit, clupet eum ad Vis defensionem et ad enaeendum er) alium, non aluzer,si vult. Se i eum adjuvare noluerit, non tamens dum amittit,secundum Obertum dein Gerardum Capetisum. Alii vero sine disinctione dicunt semper debere eum iuvare. . MODrrui L cm' dis utuntur eo argumento, quod Ψzmadmodum
44쪽
dominum excommunicatim , vela Rege bannitum non est obligMis V rtas ad ad nandum, velfervitium eis sandum, im/solutines laterim hacnimento fideliratu, nisiab Ecclesia vel a Regefuerit restitit. id ira nec sum injus)gvernum alicui cientem. Statili igitur peii dista, in bello injusto defensi vo obligatum esse vasallum domino opem ferre, in offensi vo vero injusto bello liberum ei esse, utrum assistere velit, an minus. Ego nullam hic facio distinctionem inter a fallum alios subditos, utcunque ille forte propter beneficium, quod tenet, aristius obligatus domino fuerit, neque distingvo inter bellum os ensivumis defensivum sed in genere statuo, nulli omnino, neque subdito neque extraneo in causa vel fine belli notor se injusto, sive bellum ostensuum fuerit, sive defensivum licere assistere aut opitulari principi bellum ducturo , sed
omnia potius tormenta perferre debere, quam ut scienter cooperetur ad peccatum perpetrandum. Vid. Andr Gail. lib. I. de pae. IubL cap. is Gaaseqq. Iacob in de S. Georg. de suae promiserunt num.J ubi diserte dicit,capitulum laudate non convenire juridivino. Petr Bitasse id de injur ' damn. dat. cap. e conchos. Ita enim nee servis quidem , qui tamen dominis obtemperare tenentur, ignoscit jus civile, si ad mandatum dominorum commiserint ea, quae atrocitatem facinoris vel sceleris habent, Lur. Is de R. I. La, .de .c Aria. S.IΤ.de noxa actu.I. ad LJutrivi. Vicistim, ubi causa justa est, confidenter assero, teneri subditum sub Magi stratu heterodoxo militare adversus orthodoxum, quia etiam in orthodoxis vindicari debet. si quid peccatum fuerit in rebus publicis& communem hominum societatem concernentibus. Hulsem an breviar. c.ao. n. . quo facit c.qPidculpatur 6.q. t. Sed id tamen restringunt Doctores ad subditos tantum, non etiam id permittunt extraneis. Fidelibus enim nolunt concedere, ut militent infidelibus, eosq; in bello quantumvis justo ac juvent, eo casu, quando subjectionis ratione infidelibus non sunt obligati, Matth. Cuno de
LV. rod si dubin m sit, justa causa sit, necne, statuit Hu
hinendum tum esse bello, eo quod qui dubitat contemplative, debeat judicio activo eligere partem tutiorem. Ego hac rationi
45쪽
non moveor edm fieri possit, ut aliunde petendum si sundamentum,propter quod judicio activo discedendum sit a judicio contemplativo. De extraneo quidem concedo, rectius eum facere , si in dubio nomen dare super sedat. Petoli feldati injur. c damata dat.e.3. conclus a. που Sed de subdito retineo sententiam communem, res te parere eum principi vocanti militem conscribenti. utique enim hic observanda est regula vulgata tene certum, relinque in certum. Iam vero certum est, inquit Gerhardus is de magisnat.n. n. quod subditi obedientiam debeant Magistratui non praecipienti manifeste impia cinjusta Cons. Hiit seman mur
viar. cap.ao.num. Ia . Nec multum hic discedit Grotius ab nova
Moralistarum sententia, qui per probabilitatis sitae, ut vocant, doctrinam, omnem subditorum vacillare faciunt obedientiam. Ita enim Ferdinandus de Castro Palaesiner Moral. n. . dis a. Non os controversia, quando daretur opinio probabilis ex paγι subditi,
quod non teneatur obedire, etiamsi contrariasententiasitIrobabilior.
Tunc enim licitum es exsupra dictis amplecti, quaesibi gratior fuerit. Nes obsat superiorem tunc Ius praecipere ut tu tenearis obedire spia non undiqraque jus praecipit , sed probabiliseri, ac pro inde tu probabilitersiolam obligasin eris obedire, crprobabiliter δε- obligati Posito hoc fundamento nullum dabitur praeceptum superioris, in quo non aliquam sibi probabilem opinionem fingere posset subditus, si praeceptum minus gratum visum fuerit. Alia niens est aliorum Moralistarnm, quidem, quod praesentem materiam concernit, Molinae ejus. cour. νυ. ιυ. illi uccii paeg.
ased . lunes. θ.6 .num. o. ubi dicit militibus, ni sunt subditi, Hincipe indicente bellamfatis esse, ciant,causam Missi non invusam; in dubio enim obediendum esse superiori praecipienti in uin favorempraesumendum esse. Similia habet Ioh de Dicali illo de jus σjur.lib.aara.dis . o.dub.I .F.6 numύο ubi ait, si subditi pro utras parte habent visiones probabiles , cper conseqrens ubium habent positipum posse se conformare tionibvi superioris Ner ilicet subditi miles nonsciat rationes de injusitia bessifolvere, fatis tamen
ossesuo Primipiparere re bona fide arm capessere caece Add. Paul
LVI. seculo IV. sub initi*n Imperatorum Christi
46쪽
nornm non licuit ita deliberare subditis, num militiam sequi velint an minus.Nemini enim tunc integrum erat militi militiam dotrectare, adeo ut nec veteranorum quidem filii immunes essent, nec propter privilegia parentibus indulta vacare possent, tot. tit. Cod. TheodosisALmilitar appar s veteran Cumq; reperti essent, qui ne militarent, digitos sibi amputarent, Constantinus Imp. cu rialibusmuneribus aggregari eos voluit . I. Cod. neodos eod. Idem rescripserunt Impp. Valet itinianus dc Valens ad Magnum Vicarium Urbis Roma I. . . C. Theodosis Tiron. Sed mox graviores poenas statuerunt iidem Impp. in rescripto ad Viventium P. P. Galliarum .s.CTheodo eoae ubi dicunt: ιὴν Hugienda Sacramenta militiasuerit invenim truncatione igitorum damnum corporis ea pedisse,s ipsesammis ultricib- concremetur, dominuου Uud, qui non prohibet, gravi condemnation eriatur. Durior haec videtur poena, sed quae forte in Christianos decreta nunquam fuit, quod illi ex sacro Canone melius edocti non facile in proprium saevirent corpus Ante ista tempora autem,& cum nondum fidem Christianam amplexi fuerunt Imperatores, graviter jam tum punitos fuis-λqvi militiam detrectarent, ostenditArriusMenander l. 6.9.IO. II. Iris f. de re militar siravim, inquit, delictum en detrectare muni mi litia, quam adpetere, nam qui ad dilectum olim non respondebant, ni proditores libertatis in servitatem redigebantur; sed mutatosta-iu militia recessum a capiti poena est: quia plerumi voluntario milite numeri supplentur uvi filium suum subtrahi militia bel
Ii tempore,exilios bonorumparte multandus est si in pace, fusti-biti caedi jubetur, es requisithujuvenis, vel a patre postea exhibitus, in deteriorem militiam dandi est, qui enim se sollicitavit ab alio, veniam non meretur Eum quisbum debilitavit digitis forte abscissis , aut pollice truncato, quod crebro fiebat unde ignavos de imbelles hodie politones quasi pollice truncos dici putat Claudι Satir sius defaen.trapetit fol.78q. ZIectuser bellum indicto Hinhabili militiaesit, praeceptum Divin ani deportavit.
LVII. Poctemus hic digressionem faceres, de ista quoq;
controversia, utrum Christiano hominiae Ila gerere liceat, nonni,
hil dispicere. Dubitatum enim disceptatum ea de re fuit,& olim, nunc quoque, sed quibus tum ab Augustino, ita a Luthero,
47쪽
Chemnitio, Gerhardo aliis responsum est plus satis. Cons. Gratia n. causa quater tot Multa igitur hic dicere plane erit supe vacuum. Negocium tamen facessit Canon III. Sinori Nicaenae, qui sic habet Quicunque vocati pergratiam primum quidem ardorem, emve suam ostenderunt, re cingulum militiae depos erunt, ostea vero, ut canes, ad suum omitum reversisunt, ita ut aliqui e pecu- .niam darent di benesiciis militiam repeterent , hi decem annis jaceant, post trienni auditionis te macc. Veteres pleriq; haec verba de iis accipiunt , qui cingulum, quod fidei verae religionis causa abjecerant, repetierunt, sive in militiam nomen denuo dederunt , eo se ipso fidem abnegarunt. Fuit enim olim cingulum res magni honoris atq; commodi, & propterea Imperatores Ethnici persecutionis tempore cingulum militiae illis, qui Christiani erant, fidemq; negare recusabant, auferre dc exauctorare consueverunt. inam ob causam, cum plures Christianorum militum ardore fidei cingulum abjicerent, sine honore potius quam fide vivere malentes, ac demum posteaquam mundi monoris tentationibus devicti essenti idem cingulum, parati deinceps fidem ejurare , vicissimam birent, concilium eis poenaeEcclesiasticae modum imposuit.Vid. Francisse Long. a Coriolan. in Summ. Concit ad dict.can. Sed ista in terpretatio Gabr. Alba spinaeo in not.ad eund.can non placet. Ipse igitur dicta verba intelligit de poenitentibus, qui relicta, qua professi erant, poenitentia de abjecto habitu poenitentibus solenni,voti sui obliviscentes, rursus animum ad secularia negocia, sive militia mea, sive mercaturam, sive judicandi potestatem, aut quodcunq; munus seculare concernerent, applicabant. Sed generaliter ita interpretari Canonem ab omni ratione alienum icit Hugo Grotius detur. best. liba .ca. n. ult ubi aliam plane substituit interpretationem. Novissime vero Claudius Salmasius defurnor rape it .p. 782. verba cano iis simpliciter accipit de iis . qui gratia inspirante divina cingulo militiae deposito, quo melius desper se istius vitae institutum magisq; Christianum capesserent, postmodum illud resumpserunt, denuo se militiae sacramento obligarunt. Non igitur patres absolutEdamnasse dicit militiam , nec milites, qui ex necessitate ei nomen dedisse iitdimprobasse, sed eos non excusasse, moin poena Ecclesia
stica dignos iudicasta quibus cum jam liberu esset non militare , ab
48쪽
es utpote jam dimisss ac sacramento blutistiterum ad eun redire
placeret. Et hanc secundam militiam propter solam hominum trucidationem patribus improbatam fuisse. Sed haec Salma sit explicatio ideo subsistere neqvit, quia ipse Imperator Constantinus, quo autore Concilium Nicenum congregatum fuit, lege publica liberam dedit optionem illis, qui tempore Licini honoribus militaribus delecti fuerant, veIrei militari se reddendi, vel libete iro
arbitratu vitam degendi, uti refert non Theodoretus tantum, cuius metaphrasten reprehendit Salmasius, sed etiam Eusebius de viri Constantin. lib.r. .ls. Si pitur damnata fuit eo tempore militia ab Christianis secunda vice luscepta , quomodo optionem dare potuit iis Constantinus Magis igitur erit, ut Hugonis Grotii partes sequamur, lae illis canonem accipiamus, qui in militiam denuoluerunt cum abnegatione fidei jam agnitae. Quicquid sit, illud apud omnes in consesso est , non damnari hoc Cano ne simpliciter omnem militiam. Nec ergo licebit ex dubia ejus interpretatione eertum aliquid adserere,, nudis conjecturis militum conscientiam solicitare, cum praesertim militiam DEO improbatam fuisse,Nntum abest, ut quis dicere queat, ut potius diserte contrarium inscripturis habeatur, quod tamen hic examinare nunc nostri non est instituti.
LVIII caeterum nullum hodiὸ vitae genus est improbius,
quam eorum, qui sine causae respectu mercede conducti militanta Flu g. Grot.de jur stes pacibb. r. c. et q. n. q. ubi numJeq. dicit, non solum propter praedam militare, peceatum esse, sed etiam propter stipendi iam, si id unice aut praecipu'spectetur. Et nihilominus plurimi hodie spartam suam defendunt ex eo solo, quod nons ne stipendio militent. Imo vero multi alii vel eo tantum nomine militiam eligunt,ut sibi liceat esse neqvioribus.Hinc igitur,ubi primum s repit ympanum, concurrunt undiq; gulosi, maximi mulierum moechi laborum fugientes, purgamenta urbium suarum, nomina sua in militiam profitentur, non tam hostibus, quam hospitibus rusticorum gallinis metuendi, quos profecto satius esset , eo abligare, ubi curari possint, ne quid deterius eis sit, quam quibus pes, sinae est. Et certe periculum est, ne propter sceleratos istiusmodi milites tota causa intervertatur , i cavae sperari poterat victoria,
49쪽
hosti cedat, eum non neere soleat Numen divinum eum exercitu
variis criminibus contaminato Petr Binsfeld de instir ct damn. dat. c. 8 concLi8. Laudatur hoc in argumento Epistola Aureliani Imperatoris, quam ad Vicarium suum scripsit, quamq; refert Flavius Vopiscus in Aurel. n.7. Si vis tribunin esse, inquit imosi vis vivere manus militum contino. Nemo pullum alienum rapiat ovem nemo contingat, uvam nullus auferat,segetem nemo detriahat. olerum,s, ignum nemo exigat annona sua contentu,sit. De praeda hosti non de lacrymis provincialium habeat arma tersasint,ferramenta famiata,calceamenta fortia Vestis nova vestem veterem excludat. Stipondium in baltheo, non in popina habeat. Torquem brachialem
annulum apponat equum saginarium suum defricet , captum
animal non vendat,mulum centuriatum comiter curet. Alter alteri
quasiserum obsequatur a medicisgratis curentur aruspicibm nihil dent in hospitiis caste se agant: qui itemfecerit, pulet. LIX. In modo belli gerendi difficile est servare proportionem exactam. Cum enim ideo serὸ instituatur bellum offensivum, aut ut persequamur id, quod nobis abest, aut ut vindictam sumamus ab eo, qui injuriis nos affecit, consequens est,ac justitiae naturali conveniens, ut finiamus bellum dc ab armis desistamus, quando vel id nobis acquisitum est, quod par fuerit illi, quod nobis debetur, vel quando tantum damni datum fuit, quantum vindictae modum non excedit. Quare, si Galli, inquit Franciscus a Victoria
de jur. bess. n. 6. irruentes in Terram Hi panorum, jussu Regi sui pagum incendi sent, non ideo fas erit Hispanis integrum Regnum Galliae occupare 'sed solum quatenm justitias aeqvita permittis Gallorum illam ituriam vindicare , adductis etiam belli expensis c. Sed periculosum tamen est hic subsistere,& nihil ultra moliri. Siquidem ille, adversus quem bellum motum fuit, brevi post tempore insurget, bellumq; sibi nulla usta causa illatum causa bis
tur, maximisq; copiis injurias vindicaturus praesto erit. Fiet hieratione, ut bellum ex bello trahaturo nunqua ad finem perducantur controversiae publicae Magis igitur erit,ut continuetur bellum jetiam post acceptam satisfactionem , donec hostis pacis expetat conditiones Succedit enim in locum pristinarum causarum aliappya, quae est causa periculi vitandi. Hostis namq; nunquam praesumi.
50쪽
sumitur an inrum hostilem deponere, nisi id expresse declaraverit,&poterit is quandocunque vires recipere , easq; denud experiri. Iairi vero potissima Rei p. salus in securitate consistit, quae haberi non potest , quando perpetuo metuendum est ab hoste notorio.
Nisi igitur pace facta bellum finiatur, continuare id satius erit, donec vel plane victus fuerit hostis, ut resurgere nequeat, vel pacem poscat belli ipse pertaesus. LX. Restat, ut de acquisitione bellica aliqua addamus, cum diversa hic plerumq; Principis aut Rei p. militum singulorum habeatur ratio. Distincte autem tum de immobilibus, tum de mois bilibus est respondendum. De immobilibus in schola IC torum ista obtinet sententia, fieri ea non cujusq; privati quocunq; modo agrum aut fundum hostilem ingredientis, sed pertinere ea ad principem aut Rem p. cujus nomine bellum geritur. Diserte Pomponius .ro .f. i. s. de captiv. mpostlim. Publicatur, i .e. Reipublicae a civitatur,ille ager, qui ex hostibin capim J. Et ratio manifesta est; quia enim postes sio agri hostibus interverti nequit, nisi ita auferatur, ut omnis pene aditus intercludatur, hoc autem a milite privato fieri non potest, quippe qui tali prohibitioni plane insufficiens
est, facile hinc patet, majores vires requiri ad territorium aliquod occupandum totum'; hoc negocium ad belli Ducem spectare. Publico igitur hic actu opus est, in cedus est exercitus, expugnandae
munitiones extructae, aut extruendae sun rnovae,praesidia imponenda, nec sussicit nuda insessio, ut ager hosti eripiatur, sed imo tanto hic opus est apparatu, ut non alii, quam illi, cujus auspiciis res geritur, territorium illud cedere ipsa dictitet ratio naturalis. Facit, quod res soli amplificent, confirment&dilatent territoria , ut ita intersit principis fines imperii sui constituere is quousq; patere
velit ambitum suae gubernationis,definire Ioh Goeddaeus ad L3. . l. n. t .F. de V. S. Joh.Herm.Stanam de sic illersonat. lib. lait. l. c.I.
n. 6. Occupato autem ita territorio liberum est principi privatis istud per partes assignare dominiis. Sic enim etiam Romani olim agros ex hostibus captos solebant aut totos publicare , aut partiri in victorem populum, aut per censores locare, interdum assignare veteranis, aut certum iis vectigal imponere relictis pristini, domi minis, quo pertinent l. i .S. r. f. R. cl. II.st dor sti'. Add. Petr. Fab.