장음표시 사용
4쪽
EDITIO SEXTAE MENDATIOR ET AUCTIOR.POSΤ AUCTORIS OBITUM
6쪽
sive actus, sive acta, sive res geεtaε Stolorum Vertas. Quamvis enim receptius sit, ut acta dicantur documenta, quae in publicas tabulas relata sunt, idem tamen Saepe significant actus et acta, ut effectus et ED secta, eventus et eventa; et Cicero etiam, quidquid quisquam egit, id modo acta, modo actus vocat. Narrantur autem hoc libro actiones, sive res gestae Apostolorum, sed ex multis admodum paucae, et prae ceteris memorabiles.
Quum Petri et Pauli res gestae in hoc Ithro in primis tradantur, eos Apostolorum nomine hic tantum indicari censuit GDotius: imo Gronoυio in Posthumis Francit -- inscriptio haec, in plurium numero sermata, mira videtur. Sed, ut recte monet y olfus in Curis, non poterat aliter aut rectius formari titulus operis, quod in limine historiam ordinis et coetus Apostolici, eiusdemque per Matthiam, in locum Iudae suffectum, instaurationem
edisserit, totiusque ecclesiae, universorum opera Plantatae et coactae, rationem exponit, et subinde reliquol
7쪽
rum Apostolorum aliorumque rei christianae praeconum meminit, tanquam qui operam suam in promulgando Eusngelio collocarint. Refert Chrysostomus Homil. I. in acta Apostolorum, multis sua aetate hunc librum adeo ignotum fuisse, ut non solum ambigerent de auctore, verum ne id quidem cognitum haberent, an omnino exiet haec rerum ab Apostolis gestarum Ixistoria. Sed hoc non ita intelligendum est, quasi hie liber actoxumtum temporis non extiterit. Vituperat potius Chryso- Λιοωιs socordiam Christianorum , quod non legerent hunc librum, nec curarent a quo is esset scriptus. Ipse vero hunc librum ab utilitate gravitateque argumenti valde commendat. Tοιαυτηe, inquit εατ x σταν φιλοτοφιας καὶ δογματων ὀρθοτ roe καὶ δαναί-ἐπιο ειεεura.) - ααλιστα τῶν
αὐτοῖο εγγεγοuίνην. Est utique in ipsa hao historia demonstratio simplicissima et firmissima veritatis religionis christiancte; nam ex ea discimus, hane religionem non Mi et Brmis, non dolo et piis fraudibus, sed unice ope divina et salutarium veritatum, quas complectitur, praestantia et efficacia esse propagatam. Sed aliis etiam ex caussis hic liber est utilissimus. Continentur enim in eo varii sermones Apostolorum, Petri potissimum et Pauli, unde discimus, quaenam partes religionis in Apostolis pro maxime necessariis habitae sint. Vix enim
dubitari potest, Apostolos Iudaeis et Psganis, quos ad
christianam religionem adducere vellent, eas doctrinas xh initio tradidisse, quae maxime necessariae esse vide.
8쪽
rentur. Diseimus etiam ex his Actis methodum, qua usi sunt Apostoli in tradenda religione, temporibus et lotis et personis plane accomodatam. Sic e. c. Iudaeos ex libris veteris Testamenti edocebant, Iesum Nazarenum esse verum Messiam; in instituendis autem Paganis omnem institutionem a naturali religione petebant, atque id agebant, ut eos primum ad agnitionem unius veri Dei, deinde etiam ad cognitionem Iesu Christi et aliarum doctrinarum perducerent. Discimus denique ex hoc libro disciplinam Apostolorum, ex qua mRgna elucet indulgentia et humanitas, dum Iudaeis multa indulgebant
Bdeoque observationem quorundam rituum Mosaicae Iegis permittebant, ne eos alienos redderent a religionachristiana, erga Paganos autem ea utebantur moderatione, ut Mosaicae legis iugum eis non imponerent. Auctorem huius libri esse Lucam, statim initium eius nos docet, quod etiam antiquissimi Scriptores rerum christianarum testantur. Iam enim Seo. II. Tertullianus adv. Marcionem V. 2.) et Irenaeus III:12. Acta haec tribuerunt Lucae. Eusebius hiεt. eccles. Lib. III. c. 25. acta Apostolorum inter ομολογοῖμενα refert. Denique etiam hic Iiber quotannis a die Paschatis ad diem Pentecostes legebatur in Ecclesiis, ut nos docent Chrysostomus, Auguatinus, Ambrosius et alii. Extiterunt quidem in eccIesia antiqua, qui a Clemente Romano, vel Barnaba, hunc librum conscriptum esse putarent, ut Photius testatur in Vuaest
men Photius authentiam libri tuetur. Reiecerunt Aeta mus III. 1 η
9쪽
Apostolorum Valentiniani, Marcionitae. Severioti, et Manichaei quidam, ut constat ex Irenaeo c. hBeres. lIl. 2. et 12. Theodoreto, Hist. cccl. I. 21. Augu4tino Epist. 251. c. Faustum X lX. 51. Sed hi omnes reiecerunt acta non ex rationibus historicis, sed quia ipsorum placitis erant contraria. Gnostici enim, quales erant Vflentiniani et Marcionitae, Deum V. Testamenti alium esses dicebant. ac N. Testamenti Deum, et alium, non nostrum Christum per Prophetas V. T. promissum esse dicebant. Cum hac autem sententia multa Actorum Ioca pugnant. Alii, ut Seueriani et Encraticae vehementer urgebant abstinentiam a cibis quibusdam; sed in actis traditur, ab Apostolis promiscuum ciborum usum permissum esse. Manes deniqua haberi voluit pro paracteto illo, quem Iesus promiserat Apostolis. In his actis autem narratur, Paracletum a Christo promissum, Spiritum S. iam fuisse missum. . Caussae igitur, cur nonnulli hunc librum reiicerent, non fuerunt historicae, sed dogmaticae, quia nempe haeo historia cum placitis eorum non congruebat. Celerum maior pars eorum, quae hic narrantur, sunt acta Pauli; cuius rei caussa est, cui recte Chryεοεtomus observat, quod Lucas discipulus et cultor Pauli suit, quem in multis itineribus comitatus esti omnia auistem, quae tradit Luoas, vel ab ullis monumentis, quae literis iam mandata eratit, mutuatus est, vel ex ore aliorum, potis8imum. Pauli, enarrat, vel ea recenset, quae conspexit, quibusque intersuit ipse. Extitisse iamlante kLucam monumenta de iis quae post Christi fata acciderunt, chartis inscripta, dubio caret. Multos iam aggressos esse recengum dare factorum rei christianae
memorabilium, testis est ipse Lucas in Prologo ad
10쪽
Evang. Ι, 1 - q. Uerum ab omni verisimilitudine abhorret, de Christo ipso solo scripta cumulasse istam uetatem, de Petri autem et Pauli aliorumque meritis
Prorsus conticuisse. Neque etiam verisimile. est, o m. nes, quae in Actis reseruntur, orationes, ea qua nuno legimus forma, ab ipso Luca esse confecta. Hoc enim ut Statuamus cum argumenti tum stili magna diversutas vetare videtur. Plura de hac re vid. in Ziegleri commentat. liber den Zwech, die Ouellen una die Interpolationen in a. AposteIgesch. in Stibi eri Iournal f theol. Liter. T. l. Faso. II. p. 115. sqq. Addo He in richsii Protegg. in Act: App- Ρ 20. sqq. Richmius de fontibus Actuum Apostolicor. Trai. ad Rhen. 1821. 8. Hildebrand Ersiliariang d. G achichte d. App. Iesu nacti Lucas. Lips. 1824. p. 590sqq. riuino Iii Protegg. in Commentar. ad Acta App. P. XV. sqq. edit. Recundae. Quo anno hic liber sit scriptus, certo definiri non
potest. Videtur tamen neo ante, nee post annum LXIII. scriptus esse, quia Lucas historiam usque ad hunc an- . num persequitur, non stulem commemorat, quem exitum habuerit captivitas Pauli. Ad locum quod attinet, alii Romae, alii Alexandriae, alii Antiochiae, alii
in Achaia hunc librum scriptum esse putant. Res est . incerta. Maximam tamen veritatis speciem eorum hahet sententia, qui statuunt, Romae hos commentarios Iiteris esse consignatos, quum Lucas Paulo Romam deducendo comes adfuerit, ipsa autem captivitate commemorata finem scribendi secerit. Plura, quae universam huius libri indolem spectantatque formam, qua est φxcussus, vid. in scriptis