장음표시 사용
11쪽
culum es , pro tuo erga lueras, literatiaque amore , pronis aque voluntate , eodem quoque auctirem excipe, tuoque praesidio deinceps δε-
vere hominem perge, qui re DA addictissimus est , tuique pracellentis ingenii admirator maximus , oe Patri tuo ampli mo debere se plurimum professus nihil non ejus, re tua caussa se
facturum pollicetur, ut ne cui unquam aut os
scis , aut Abi quoquo modo defuisse videatur.
12쪽
f GREGiυM de re Hispanorum literaria Commentarium Cl. Viri MARTINI PANEANi studiose, nec sine humanissimae voluptatis fructu perlegi ; quippe politissimus Scriptor acri, limatoque judicio, multaque eruditione sic est in patriis, domesticisque laudibus versatus, ut singulare suum in bonas artes , ac disciplinas studium perspicue declararet, earumdemque dignitati mirifice consuleret . Valde etenim ad literarum decus, & commendationem pertinere videtur , ut ejus gentis , quae ingenii praestantia , magnitudine animi, rerumque pace, ac bello gestarum gloria perpetuo floruit, praeclara etiam , nec unquam interri pia in Rempublicam literariam promerita non eruditiorum tantum hominum admiratione , & plausu, verum & populari nationum omnium praedicatione ,& fama decorentur; quam ad rem cum plurimum sane momenti sit Vir cl. brevi , nitidaque sua scriptione allaturus, dignam hanc censeo, quae communiliterarum bono, & ornamento in lucem prodeat.
Ex aedibus S. Dalmatii die 1 Martii An. 3738.
In Regio Taur. Athenoeo Theologiae Professor .
13쪽
PTIMUM de Hispanorum literatura Commentarium Viri cl. D. MARTi NI PANEAN o lubentissime legens, nitidum authoris stylum , dicendique artem admirabar , sed magis adhuc patrium ipsius animum singulari cum modestia, & aequitate conjunctum . Quum enim suis de Hispanis ageret , qui studiorum laude
floruere, ipsorum cogitandi, agendique rationem nobis tacite exhibuit, apud quos summarum etiam in literis, aeternarumque ardor rerum semper fuit, le- tum contemptus . Eam sane gentem, tot olim domesticis quassatam bellis , tanto deinde imperio au ctam , in tanta dissitorum , diversorumque sociorum regendorum cura , prope nunquam armis positis , post omnes mundi partes victoriis peragratas, de utriusque fortuna orbis semper cogitantem , fuisse adhuc tamen tum severioribus de studiis , tum etiam de literis amoenioribus sollicitam sera mirabitur posteritas. Quamvis vero praeclaram ejusmodi complexionem rerum nemini ignotam esse satis constet , acceptissimum tamen , jucundissimumque futurum hunc, si
14쪽
si edetur, libellum reor; quum & plurima, quae notissima aliquando nobis sunt, si vere ea amamus tamen, sique vere colimus, summa cum voluptate saepe auribus, saepe oculis subjicere , nostrumque saepe in animum revocare soleamus. Ita censeo ..
15쪽
X1MiuM de re literaria Hispanorum opusculum a Dom. MARTINO PANEANo elaboratum non sine jucundissimo voluptatis sensu perlegi, & styli elegantiam cum mira eruditione, perfectoque judicio conjunctam summopere admiratus sum . Quum vero praestantium omni doctrinarum genere virorum notitiam complectatur , utilissimum illud futurum esse arbitror tum ad vindicandam ab imperitorum calumniis Hispanorum solleritam in scientiis pertractandis, tum ad exe citanda istorum ingenia , ut acrius , graviusque in optimarum artium studia incumbant , S a pristino splendore, dignitateque non recedant. Optandum idcirco , ut quam primum lucem aspiciat, & literat rum oculis subjiciatur , a quibus summam erudito auctori laudem , amplissimumque honorem tribuen- . dum esse non dubito. FRANCIscus BERTARegii Taurinensis Athenaei Bibliotheca custos.
16쪽
diligentia, ut specimen hoc de Hispanorum liter, tura absque ullo impressionis vitio committeretur absentia tamen A uetoris casu facta ante hujus libelli editionis finem: inusitata etiam apud exteros, Hispanarum vocum nomenclatura nonnullos procreavit errores , qui tibi Lectori benevolo correcti exhibentur inferius.
1 4. . . Florum Poetam Misisse. Corrige. . . .
23. . . . Alion.aCaltro Praedicatorum. orduis Observantia. . .
.... Philosephiae parte. . . Neologia parte. . s. .... Philosophiam veterem. . intelige Ethicam 3I .... Iacobus GiaciuS..... . . . . Petri de Tapia ......
17쪽
corriget 6.... liactenus de histo Icis . haep. de Philosophis .co. . . . Fosca . Tosa et Ibidem. VIrum celeberrimum adde March. de Sancta Cruce.
IbIdem. Anton. de Villoa . . Antonius de Ulloa . . 63.... Michael de Salinas adventum. Adventum Divi Iacobi. . . . Christi DM. ac Divi Jacobi,& Ac Praedicationem . 67.... ROIIn Raulin. .
. . . .. . . . . . . . . . . si
Catera ut L por e. vel e. pro f. i. lat. pros. graec. dc alia huiusmodi . si invenias patienter lam, & pie corriges,
18쪽
dius, nihil mihi fuit antiquius, quamur de rebus ad optimatum rerum studia pertinentibus cum quibuscunque possem aliarum gentium illustrQus viris sermones conferrem, eorum. que inter se disputationibus, & congressibus inter . essem. Quod quanquam mihi semper fuit jucunditamum, non parum tamen doloris, ac molestiae attulit, quod saepius animadverti non deesse homines , qui ibcet Hispanos religione , pietate, bellica fortitudine, Λ animi
19쪽
animi constantia, & fide praestare ultro faterentur; tamen literarum, scientiarumque Iaude reliquis Euro. pae populis longe inferiores existimarent, praedicarent. que apud nos non jacere tantum bonas artes, ac disciplinas, verum ad eas colendas, augendasve omnem nobis aditum patriis moribus, institutisque praecludi. Quam quidem querimoniam quum non constanti aliqua ratione, sed rerum potius nostrarum ignoratione niti comperissem, in id me patriae caritas impulit, ut ejus dignitati pro vitibus consulens, praejudicatam illam opinionem, veritati perinde, atque Hispani nominis gloriae adversam, brevi sermone depellere satagerem . Quod hoc maxime tempore faciendum putavi, quum Augustissimi Regia judicio, munificentia, auspiciisque bonarum artium studia insignibus plane honoribus. ae praemiis aluntur, instaurantur, novaque in dies incrementa accipiunt . Scilicet Princeps invictissimus, quem singulari Dei optimi Maximi munere Hispania du
20쪽
storem, ac parentem, publicaeque felicitatis auctorem accepit, nihil excellenti magnitudine animi sui dignius, nihil populorum saluti accommodatius effustimavit earum omnium disciplinarum amplificatione , quibus homines ad multarum , utilissImarum. que rerum scientiam , atque adeo ad sapientiam , ST prudentiam, ad aequitatem, ad omnem denique humanitatem informantur. Hinc porro Academiae toto jam orbe celeberrimae, quae a primo ortu adul- Iam maturitarem adeptae videntur; hinc viri ingenio, & eruditione praestantes jussu, largitateque Principis peregrinationes instituerunt , ex quibus abundantes' fructus, & conquisita undique doctrinarum adjumenta in patriam referrent. Obverinfantur quidem omulum oculis, velut clarissima in luce posita, immortalia haec Regis sapientiae monumenta , omniumque gentium laudibus, ae linis suis celebrantur. Verum adhuc manet praejudica-
ta illa, planeque insita opinio, proximis superiori- , A a bus
