De hispanorum literatura auctore Martino Panzano aragonensi presbytero

발행: 1758년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

. IV. bus aetatibus, quibus Italia, Gallia, Germania , Britannia tot tantosque progressus in literis habuere, solam Hispaniam situ, ac barbarie quasi obsitare perstitisse. Sed quandoquidem animadverti ejusmodi opinionem primum ex eo natam, quod multi dictitant, severioribus quibusdam legibus, maxime vero Sanctissimo Quaesitorum Fidei Conὀilio, libertatem impediri omni literarum generi , Criticis , Philosophis, Poetis , Oratoribus pernecessariam ;exinde autem confirmari, quod non adeo multi ex Hispanis in alias regiones libri importentur, videaturque fama de Scriptoribus nostris pridem obmutuisse , operae pretium me facturum spero, si pau. cis demonstravero primum literarum omnium , ac disciplinarum cultum Hispanorum ingenio, Scindoli quasi natura cohaerentem ab remotissimi usque memoria in Hispano solo floruisse , neque unquam interruptum ad haec postrema tempora perpetuo viguisse . Deinde nihil a vero disjunctius, quam Disitirco by Goos q

22쪽

. V. . quam quod praejudicata, quam dixi, opinio multis

persuasit, patriis nostris legibus libertatem eoerceri , quam literae desiderant; sed effrenem duntaxat licentiam amputari, non minus veris bonarum artium; ae disciplinarum progressibus, Sc ornamemtis, quam religioni, M morum sanetitati inimicam,& repugnantem. Demum certam rationem Patefaciam, quamobrem gentis nostrae minus, quam re. liquarum nationum literaria monumenta vulgari fama celebrentur. Licet vero non accuratum hoc

loco texere indicem animus est Scriptorum Hispanorum neque enim Bibliothecam instituendam suscipio); tamen partim percensendis illustriorum quorundam Scriptorum nominibus, partim delibandis praecipuis eorundem commentariis, egregii suo in rempublicam literariam meritis , neeesse mihi erit in ea prima parte paullo diutius immorari.

23쪽

poribus literarum gloria floruisse auctor est locupletissimus Strabo Geog. lib. 3. qui de Turdetanis

loquens ait : hi sapientia putantur exceliere , ct Iiterarum stidiis utuntur, di memoranda vetusatis volamina habenν, poemata, leges quoque versibus conscriptas e sex amorum millibus , ut riunt; cateri quoque Hispani usum hahent literarum . Quo loco tametsi exaggeratum est,

quod de legum Hispanarum antiquitate Strabo ex vulgari fama retulit; tamen vel ipsa ejus vetustatis opinio argumento est a remotissima hominum memoria literarum studia non sine multa Iaude apud Hispanos viguisse. Sed, ut eam aetatem Prae Iereamus , cujus monumenta caeca jam premit oblivio, illud certe assirmare possumus, quo tempore Romani literis clarere coeperunt, solos ex occiduis

populis Hispanos in ejus gloriae partem venisse. Fas est memorare Porcium Latronem, a quo, ut refert Quintilianus l. Io., judicio Senecae tot egre

24쪽

. VII. κωgii declamatores, qui secundum ingeniis Augusti

seculum illustrarunt , facile superati sunt et Julium Hyginum Bibliothecae ejusdem Augusti praesedium, Ovidii familiarem : Turanium Graculam seriptis olim clarum, quem laudat Plinius lib. 3. : Sςxtilium Henam, vel Heminam, qui poeticam facultatem coluit: Moderatum Columellam rusticarum rerum scriptorem diligentissimum. poetamque sane haud inficetum : Pomponium Melam , qui tres de situ orbis perelegantes libros perscripsit, facemque Plinio , Solino , aliisque praetulit : stilicet viri doetide praestantissimo Geographo ita existimarunt, ut quum Straboni eruditionem tribuerent, Plinio diligentiam, artem Ptolomaeo, huic uni omnia con-eesierint.

Quin & praeclara haec est laus Hispanorum , labentes, aut in praeceps quasi ruentes literas apud Romanos sustinuisse; etenim Romanae eloquentiae decus fere jam obliteratum revocasse visus est M. Fabius

25쪽

. VIII. Fabius Quintilianus summis viris dictus Orator Ma. ximus , 8c gloria Romanae Togae, qui versatus in foro maxima virtulis, Sc ingenii commendationeptimus publica auctoritate in publico gymnasio Rhetoricas institutiones tradidit summa quidem tum laude; eoque munere functus est per annos viginti; quibus elapsis, quum in honestissimo otio ad scribendum animum appulisset, libros praesese tim edidit de oratoria institutione, quibus nihil eo genere absolutius fingi potest . Huic autem nihil defuit vel ad summam do Etrinam , vel ad singu- larem eloquentiam. Quo uno facem praeserent , etiam si Cicero, Romanae parens eloquentiae, deesset, persectam consequeremur scientiam recte dicendi. Philosophiam L. Annaeus Seneca sic tractavit, ut non modo Stoicorum acumen, subtilitatemque in disserendo sit adsecutus, verum acri, 8c vehementi dicendi genere, ac velut micantibus ita dicam id eis ad virtutis amorem, ad constantiam, re fortitudi

nem , Disiligod by

26쪽

nem . ad humanarum rerum dispicientiam unus omnium maxime accendere , ad quosdam in animis veluti aculeos relinquere videatur. Hic de rebus etiam naturalibus docte scripsit, ad eout quae a summis Physicis nuper sunt de Cometis constituta , acri ipse intelligentia , vulgaribus erroribus contemtis, praeoccupaverit. Floruit eodem quoquα, tempore tragoediarum scriptor Seneca aliusne sit, an idem ille Philosophus praestantissimus, de quo hactenus dictum est , non satis constat inter eruditos: certe ex eadem Annaea genie fuit ): is aurem unus apud Latinos, quorum opera superfuerint, Euripidem, atque AE sylum Romana, ita dixerim , Civitate donavit. Huic adjungendus ex eadem familia M. Annaeus Lucanus, qui, audiore Quintiliano , ardens , ct concitatus, sententiisque elar Amis excellens, in concionibus admirandus , atque excultus adeo, ut videatur satis exprimere singuIarem illam elagamriam , ct majestatem VirgιIii. Martialem commendat

B Plinius

27쪽

Plinius, quem dicit hominem ingeniosum, acutum, Sc qui plurimum scribendo salis haberet, di fellis,

nec candoris minus; qui eum merito nominandi Canius

Rufus Gaditanus, Decianus Emeri tensis , Licianus, Voconius Victor, ut Silium Italicum praeteream, quem Italiae vindicare nonnulli student. Sed Hispanorum in re literaria laudem mirum in modum amplificarunt Trajanus, & Adrianus Imperatores, arterque de terrarum orbe optime meriti, uterque

literarum, Sc literatorum amantissimi. Quin &Adrianus literas impense coluit; pro Italicensibus enim municipiis suis frequenti Senam, gravi, c Piosaque oratione eunI causiam egisse refert Gellius; Spartianus autem testatur salsissimis versibus Fl cum Poetam misisse: ad Ilaec mansuetioribus hisce literis ille quidem severiora studia Philosophiae, α Matheseos adjunxit, quibus adeo delectabatur, ut in ejus Aulam, tanquam in Lyceum, vel Aca demiam , praestantissimi Philosophi disputa iuri con-

28쪽

venirent. Hoc imperante, historiam illustravit L. Annaeus Florus ex eadem, ut creditum est, gente unde orti erant Senecae; quem brevem , 8c comptum Historicum appellat Iulius Celsus, multique acerrimi judicii viri in deliciis habuerunt. Illorum vero Principum, quos Paullo ante commemoravi, vestigii, institit Theodosius Magnus, qui originem a Trajano duxisse perhibetur. Hujus videlicet exi. mia virtute Hispania magnificam hane laudem a

Pacato claro viro retulit et terris omniabus terra DIAeior, hae dursismos milites , hae experienti mos Duces , hae facundissi nos Oratores , hoe clarissimos Vates parit,haee. Pudicum mater, hoee Rrincipum es.

Jam Vero , posteaquam caelestis religio per Hispanias mature propagata nostrorum animos ad divinarum rerum studia transtillit, quam multi Antistites , ' Doctoresque sapientia juxta, A vitae sanctimonia floruerunt, quos inter splendidissima Ecclesiae lumina jure ac merito recensendos putes Θ

29쪽

Damasum dico Pontificem, quem nuper vir doetissimus, magna cum sui nominis, tum totius gentis nostrae laude, Hispaniae luculentissime adseruit; HGum Cordubae Episcopum , magnum scilicet illum , 8 quasi germanum Conciliorum patrem, quem Constantinus, cui erat in deliciis, cum ii ieris suis ad Alexandrum Alexandriae Episcopum, Sc Arium misit,

ut exortam inter ecs de aqualitate filii Dei eum Patre

discordiam, priusquam altiores ageret radices, se daret, compriineretque. Quam quidem legationem, aliasque id genus non paucas tanta sua cum glo-zia, tantoque cum populorum fructu absolvit, ut a Sancto Athanasio vir gravissiimus , doctissimus , atque omnium pater Episcoporum dicatur . Inter ejus opera , quae ad Christianam Religionem prO- Pius pertinent, epistolam habemus pulchro, ac diserto comptam eloquio, quam ad Sororem perscripsit suam de laude Virginitatis. Aliud praeterea extat opus egregio quidem sensu,& ingenio elaboratum

de Disitirco by Coos e

30쪽

de interpretatione Vesium Sacerdotalium, qua sunt in veterimestimento. Verum dies me potius, quam oratio de

ficeret , si innumera Cordubensis hujus Episcopi

merita vellem recensere. Ut suus aliis etiam relinia quatur locus, ad Paulum Orosium Tarraconensem veniamus, qui Hieronymo, di Augustino fuit aci. cepti stimus. Hic historia illustranda mirifice teli sionis causiam juvit septem conscriptis libris con. tra gentes, quibus Graecorum, Romanorumque res gestas eo potissimum texuit consilio , ut Ethnico rum calumnias, quae Christianis calamitates publi eas imputabant, refelleret. Hic etiam opere apologetico de arbitrii libertate Pelagianam haeresim profligavit. Quid Dextrum, atque Idacium reseram

Historieos p Quid Prudentium P Quid Juveneum insigni, maximeque illustri natum familia, quem

Divus Hieronymus ut elegantem, & eruditum . Poetam commendat λ Quid Avienum , Matronianum , Draconitum Poetas quoque celeberri. mos p

SEARCH

MENU NAVIGATION