장음표시 사용
71쪽
s a . PSALMUM, quod infirmitate quadam ingenij,& conditionis hu
manae,uel omnino non curare Deum humanas res:
vel certe suas ipsorum negligere,offensumq; aliquo eorum peccato, quod ipsos lateat discessisse ab eis illum,ipsosque tradidisse inimicorum suorum libidini vexandos atque perdendos, non quidem illi planὰ iudicant, sed ad id ut iudicent, & rerum ipsarum indignitate & acerbitate quas tolerant, & ignoratione sui ea,quae est humano generi propria, de vero opera de studio daemonum id maxime cupientium persuadere nobis, 3c propterea nostris cogitationibus isse id subijcientium , nosque implentium multis huiusmodi suspicionibus inducuntur & impelluntur. Ex quo sunt illae voces. Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei,quia Zelaui superiniquos pacem peccatorum videns. Et rursus.Ergo sine causa iustii aut cor meum, &laui inter innocentes manus meas, fui flagellatus tota die,&castigatio mea in matutinis. Illaq; Esais expersona populiDei. Dereliquit me Dominus, & Dominus oblitus est mei. Igitur quod illorum animos maximediscruciat, id est, quodi gratia Dei,ad cuius unius confugerant praesidiu ra,&in quem unum contulerat omnes sum spes cecidisse se suspicantur. Cuius rei in Chri sto naa-gnum cxtat exemplum.Non quide quod ille a Deo, hoc est,a se se desertum se esse tit omnino possedeseri, vel putaueri vel suspicatus fuerit unquam: sed
quoniam omnium earum rerum, quae acerbae Sto
leratu difficiles videntur esse sensum ad se,&affectu
72쪽
traduxerit. Isigiturcum in ea humili specie, quam ex nobis, pro nobis assumpsit grauissimas iniurias,
tormeta acerbissima potulisset:ad cstera tacens ac-
propὸ mutus, illud unu , quod se pater suus obliuisci
esset visus, questus est in tenta S lamentabili voce. Deus inquiens,Deus meus,ut quid dereliquisti mel o circa, quo id acerbius serunt iusti, eo oportuit magis, ut eos Dauid iterum atque saepius adhortando ad perferendum,&constanter agendum,Deum isque in primis,quamuis longas moras trahentem e pectandum erigeret, atque incitaret. Quod autemsppe iam dicimus morari Deum,& lente agere,& vix tandem ad iustis opitulandum adduci,id non tam ex re ipsa verum esse intelligendum est, quam ex hominum opinione atq; desiderijs. Nam Deus ipse,quoniam cuncta late videt,& sapientiae quadam immensitate omnium temporum res gestas, earumque inter ipsas consensus,atque nexus, quid cuique conueniat,& quo quidque agi tempore, quove omitti oporteat, Uno aspectu intuetur, suo quamcunque rem loco, suoque & opportuno tempore scientis- sine &prudentissimὸ facit. At hominis exigua de angusta mens,utpote quae neque tam longe,lateque prospicere, neque uno simul tempore cogitatione tot res comprehendere, neque si comprehendat,inuicem conferre ipsas interse possit, ex sua ipsus exiguitate tempus Deo rque modun iudicandi, & poenas de hominibus sceleratis su mendi statuit atque Praefinit, quam nostram praefinitionem atque prae- ἀ- I scriptum:
73쪽
scriptum: quoniam Deus meliore consilio saepe ne-Higitatque transgreditur: ipsum morari, atque lento gradu incedere.' videri nobis dicimus: ita quidem certe loquimur, cunctatoremque & lentum, & procrastinatorem vocitamus illum. Atque ubi accidit, ut qui ista Deo definimus iudicandi& auxitu ferendi tempora in malis ipsi atq; asperis versemur rebus, quoniam omnis & dolor corporis,&aegritudo ani mi dilationis est impatiens, nisi precantibus nobis,&adiuuari nos ab ipso p etentibus continuo adsiti se Deus,&ex nostro desiderio calamitati, quam patimur, modum imponat, negligi nos ab eo arbitramur, nosque proinde miseros dicimus, nostrasque querimur &lametamur perditas & profligatas fortunaS.Quare tales qui sunt,ij prosectbs pius sunt admonendi Daujdem ut audiant, Deumque quamuis
morantem expectent atque sustineant:ut non ex animi eorum libidine,aut ex angustijs mentis suae, Deuvel irasci,vel deponere iram velint:vt quado ipsis a Nili j serendi tempus prsterijsse videtur,ne aduenisse
qui de illud,satisve adhuc esse maturu existiment.d nique,ut cognoscant atq; considerent quid nobis e pediat,quidve secus nescire saepe nos: Deo aute ipsi cognitu id, & exploratu esse. nec segnem illu esse aut pigru,neq; imbecillum,aut timidu,nobis ut benerucer aut nolit,aut nequeat. exerceri virtute atque itilustrari patientia malorum,vitia,quae sunt labes animi aduersorumacerbitatibus elui pro terrenis rebus di cito perituris amissis,bonadiuina,& aeterna reddi
74쪽
Alere: nihil denique longum esse finem quod habeat.& certe quo malorum tanquam tempestas maior, magi ue saeua fuerit,eo maiorem tranquillitate deserenitatem futuram. sperantium in Deo de sortiter ad extremum usque contendentiu elicissimos exitus semper fuista denique non si ea mala quibus afficiuntur acerba ipsis & non sereda videntur, Deo ipsi, cuius falli no potest iudicium perinde grauia videri r nomine mala praedicari, re ipsa beatae vitae seminaria esse. Hieremiam vatem illud vere scripsse. Bonum est viro cum portauerit iugum ab adolescen Hieremtia sua,sedebit solitarius & tacebit, quia leuauit se supra se,ponet in puluere os suum,si forte sit spes,dabit percutienti se maxillam,satiabituropprobijs,quia nore pellet in sempiternum Dns, quia si abiecit & miserebitur secundum multitudinem miserationum suarum. non enim humiliavit ex corde suo,& abiecit filios hominum. A T QV E,ut de alijstacea,& de me ivno, qui haec cum scribo, carceri addictus S violatae fidei reus factus maximis premor malis, S agam, ScIoquar,meamque ad me ipse orationem conuertam. An quia decimus iam mensis agitur, ex quo inimicim ei de me triumphum agere coeperunt,& cu apud iudices criminando, tum apud homines uniuersos detrahendo S obloquendo, caput meum oppugnare non cessant, neque leuatio aliqua malorum ostenditur, aut effulget ulla salutis spes, idcirco animum ipse despondeam,&Deuio non allaturum innocentiae auxilium putem l Absit a me, absit persuasio tam ali I 2 impia.
75쪽
impia.Nunquam ego,pater sanctissime,ne si omnia
mala irruant in me, aut minus bene de te iudicabo, aut oculos meo& abs te, aut spem dimouebo. Nun
quam de te sentiam, nisi quae de optimo atque indulgentissimo patre, aequu m est sentiri atque credi. Navi eorum nunc obliuisci bonorum velim,quae superioribus annis multa atque magna in me contulisti, hoc ipsum,quo premor, quodmeum nuc angit antimum, in quo seuere mecum videris agere & irati,a que offenu personam sustines, totu ab eximio quodam amore tuo erga me fateor esse profectum.Nam quem exitum Vita erat habitura mea, quo non progressura i mpunitate ipsa corroborata,nimia mea audacia peccandi,si me in ea,quam institueram,progredi via si uissest aut nisi mihi essraenato&caeco 'in prς ceps rueti fraenum iniecisses timoris tui Deliqi fateor, multa miser in te, plurima in me, in reliquos.
homines multa peccaui: intestinae cupiditates meae supergressae caput meum, arcem animihostibus tradiderunt: proditus sum a meipso.Et cumtupuerum me antequam terrenis curisinficerer ad religiosum vitae genus, id est, ad te vocavisses, iuuenem rerum optimarum studio inflammastes,&iam adulta aetate virum donis tuis cumulasses,& magnis, & plurimis, pro tot ac tantis beneficiis malam ipse gratiam tibi retuli:nec solum ingratus tibi fui,sed etiam quod in me fuit,mihi ipsi exitialiis Nam,quid aliud promerui, quam ut sceleris damnatus, poenisque addictus obliuioni sempiternae me traderes Sed,quae te com-
76쪽
pulit tua bonitas, ut mihi pueronihil dum de te merito olim faceres bene, eadem impulit,ut erranti mihi nunc, & in scelus ruenti,& tua sanctissima iussa ingrate aspernanti, seueriori poena metum incuteres. Qgoad licuit, Si quoadfieri potuit benignu te mihi, & indulgente extribuisti. at ubi me ista tua indulgentia abuti vidisti, eaque magis in dies corrumpi,
malumque quotidie serpere latius, medicamentum morbo sanando quod esset aptum mordax, atq; acre adhibuisti.ratio agendi variata est,non comutata benefaciendi voluntas. Nunquam enim inimici mei aduersum me tantum potuissent, nisi tu conatu illorum iniusto abuti velles ad meam salutem. Na, quid In meos mores minus cadit quam infidelitas quidve magis a me alienum, quam a rectae fidei integritate deficere,qui semper optarim,vel capitis,atque fortunarum omnium periculo ipsam tueri Sed quo magis esset perspicuum, tuo potiusquam hominum consiliorem istam geriridcirco nuncilio isdor, quod si res
rite expendatur, erat infirmissimum ad Isdendum.& qua parte videbar aduersus hostiles appetitiones maxime munitus & tutus, ab ea nunc parte omnia illorum tela nudo latere excipio. Falsis aliorum criminationibu&vera peccata mea in me punis,& cum insimulari me sinis eius criminis,quod nunquam commisi, poenas a me exigis, ob ea peccata, quae admisi:& aliorum intu sta actione iuste tu,imb plevi amanter corrupto vitios animo meo, ne funditus interire ferrum atq; ignes adhibes. Iam numen tuum pater
77쪽
agnosco, ia mihi totus displiceo,& quod te missieroniandi, loleo, atque discrucior:ignosce pie,ac iam tandem placatum redde te mihi: idem amor qui imposuit, iam tibi detrahat seueritatis istam persona ha- Ocnus aliorum mendaci)s ad meam salutem abusus es,iam saluome,ac tibi reddito veritas ipse,sbi ut parrocineris suo quodammodo iure abs te postulat: vindicatum est in me atque squitum, pro eo quantum commerui sane parum, at pro tua placabili,& in tuos indulgenti natura fere satis. iam tuum erit oppitulari al. . laboranti innocentiae. Recordare Domine filiorum Edom in die Hierusalem, qui dicunt exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea. Quamquam ego illos ulcisci non cupio,eos laqueos mihi quos tetenderunt, exuere opto. semper illos misericordia
potius,quam odio dignos duxi: eosque,qui iniuriam mihi fecerunt,me qui iniuriam ab ipsis illatam sustineo, esse magis miseros iudico. Sint illi per me stelices,atque ampli,nihil obsto: ut mihi ab illorum calu-nijs libero liceat,quam pure erga te fide seruaui, eius fidei apud homines bonam existimatione integram retinere,id vero suppliciter postulo. Auxilium tu mihi fuisti a iuuentute mea, nunc cum maxime deficit virtus mea,ne derelinquas me. Esto lux densis tenebris malorum oppresse, ello salus de fama, & de se tunis omnibus dimicanti, dissipa consilia impia,&caelesti immissi, lumine detege medatia atque fraudes: meque his eripe malis, ereptumq; meis, id est, tuis famulis redde:& a mortislocis vindica me ad vi-
78쪽
is regionem. Quod si minus hoc mihi,tus certe id natum debes,debes bonitati,debes fidei,debes clementiae. mihi namque certum est instare apud te precibus semper: tuas patietissimas aures meis querelis Obtundere: non quiescet pupilla oculi mei,& quavis saepe repulsus, saepius clamabo.Domine vim patior, responde pro me.dabis instanti,quod denegas peccatori. idque cum dabis plurimorum,qui mea causa laborant,grata ora in tuas laudes resolues,qui unus sempiterna laude dignus es verὸ Vnus, & vere trinus Deus:
