F. Luysij Legionensis Augustiniani ... In Psalmum vigesimumsextum explanatio

발행: 1580년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

fectuum. Ex varietate porro eorum varia item orie batur oratio. Itaque, qui hactenus nihil nisi fortiter, Nelate, & animosedicebat, is nunc timore percul'sus, abiectus atque supplex ad precandum se conuertit: & intermagnifica verba,timor subito exortus tanquamexinsidijs adortus ipsum, atque inuadens, voces ab eo elicit timidas,atque supplices. Audi, inquit, Dominea ocem meam. Sed quam vocem oro' Ha- Aenus enim fiducia quidem planas multas emisit voces,supplicem autem, aut humilem prorsusnullam. Hic primo dici potest, Dauidemcommunem grauiter dolentium affectum atque morem sequutu ita

loqui. Etenim qui graui aliquo malo,aut dolore premuntur, antequam mali eius,quod ipsos angit agnitudine dicant, aut quas habeant dolendi causas exponant,Vnum illud, libi ut aliquid opis asseratur, ab iis, quos auxilio serendo aptos vident, petere it

rum atque saepius solent Deinde non absurde dic tur : etstminus ore , corde tamen atque animo, quo

quamuis breui tempore multa copiose dici possunt,

Dauidem metuentem rebus suis multa precatum, ab interiore sermone in externam hanc prorupisse vocem.Itaque dixisse. Audi Domine Pocem meam. Niti. mirum eam , uam iamdudum imo Ecorde emittebat. Postrem ut puto,non deeritcui potius vide tur dicendu m, hoc loco Hebraice non legi, quacI

maui ad te, sed futuro tempore quaclamabo Italiis. Verbis non significare a se petitumesse aliquid antea,sed cum iam iam petere vellet, ac moxpetiturus

52쪽

planὸ esset, eo praemunire suturae suae petitioni, MDei aures dociles & atietas voluisse reddere. Audi,inquit, Domine 2 ocem meam. Quando, scilicet,ad te clamauero, votaq; cordis mei ac desideria exposuero. Nec vero no dici debet,quam hic versiculus cum superiori cohaereat,quamque ex illo,tamqua sonte iste rivus ducatur. Quippe superius dixerat, se sperare futurum,utDeus ipsum exaltaret super inimicos suos. Atqui rerum natura ferebat, ut haec futurorum suorum certaminum iacta ab ipso commemorati desiderium vincendi in illo excitaret,& accenderet.Desiderio porro timor agnatus esimam quae ipsi assequi multum cupimus, eorum contrarios euentus valdὸ timemus. Metuebat ergo interdum David incertos bellieuentus , Martemque communem: isque metus evincendi nascebatur desiderio : desiderium vero ex memoria certaminum futurorum extitit: atq; Ita, Vt vltima primis copullamus, superiorversiculus in quo cerctminum Dauidis commemoratio facta est, hunc solicitudinis ac timorisplenum edidit versiculum.Sed pergit. TI BI dixit rex meum quisiuiti acies me faciem

tuam Domine requiram.

C O M M E M O R A T suum erga Deu amorem, quo magis ipsum prouocet ad sibi serendam opem.Quaquam hocita dicit,ut ambiguum s utruamore intelligi vesit praeteritum, ansiiturum: id est, utrum dicat Deo, quiasemperante id tempus ipsum dilexerit studiosus illius atq;aman&fueritridcirco

53쪽

se non deberi deseri ab ipso,&hostibus tradi.An promittat potius atque polliceatur Deo, se si modo vnquam victoris compos effectus fuerit,collocaturum in ipso omnem spem,atque amorem suum: luale est Gm .dis. illud quod Iacob vovisse dicitur: Si fuerit Dominus mecum in via hac, in qua ambulo, & dederit mihi panem ad vescendum, & vestimentum ad induendum , reuersusque fuero prospere in domum patris mei,erit mihi Dominus in Deum, & lapis iste,quem erexi in titulum.Sed siue hoc, siue illo modo accipiatur, utroque modo docet David se non indignum esse, quia Deo adiuuetur, vel ob praeterita sita erga Deum merita, vel quia illud ipsum liberari ab hombus suis,& a bellis Sc certaminibus vacare,quod desiderat,ob id praecipue desiderat,vi deinceps quod reliquu est viis vacare Deo possit, animo pacato atque tranquillo: qui unus finis iussis hominibus est in omni vita propositus. T ibi, inquit, dixit cor meum. Specie&tanquam imaginem animi desiderio astuatis oratio ipsa praesesert: dc certe magnu illud desiderium vacandi Deo, de fruendi ipso, quod animo Dauidis includebatur, explicare verbis quid vellet,atque eloqui ipsum satis non sinebat.Tibi dixit cormeum. . Nec plu ra addit,sed rursus alio ex principio. Exqui fuit te facies mea. Quod ipsum etiam inabsolutum reliquit.

Tertio atque tandem. Faciem tuam Domiserequis .

Sed quo ille min us verbis explicuit,quidsuerit loquutus cumsuo animo,quidve qussierit oculis atq; mentheo amoris sui magnitudinem,&quantis incend

54쪽

retur & adureretur charitatis ignibus magis declarauit. Modice enim, vel intra modum potius amat,

qui,quod amat, quantumque amat liberό eloqui, Mquamuis copiose exornare verbis potest:ille ardet, qui exorsus dicere in medijs verbis insistit, qui abrupit institutam orationem, qui nihil enucleate explicat, sed confundens omnia atque permiscens quaecumque amor illi suggerit atque dictat, quae sunt plane innumerabilia, uno tempore, Vnoque etiam Verbo conatur cuncta eloqui: & quamuis nihil satis explicet,eloquitur tame omnia.quod Dauidi usu venit hoc loco. Naistaveluti reticentia,& istis quasi singultu interruptis verbis, quid, quod illi in animo esset dicere, inexplicatum, aut indictu reliquit,Tibi enim inquit, dixit cor meum. Id autem est ut tentemus ipsi modo,si tamen id assequi unquam poterimus,pluribus explicare verbis, quae Dauid uno penὸ dicam verbo conclusit. hoc itaque est, ad te unum suspirat, tecum perpetuo loquitur, & alijs mutus cor meuad te clamare tauqua deli stit.Te ita amat i quo te appellet, latis apto ad ardore suu explicadum nomine, no inueniat.Tu pater illi,atq; adeo mihi es: tu salutis dux,tu lume,tu Vita,seelicitatisq; omnino mesprinceps atq;Deus solus tu.De te solo cogito semper: tibi uni supplico:canendi de te,si ne nullu facio Nec solute meu appetit conoculi etia ipsi mei, tua ubiq; facisi requirunt. Qui sane oculi quocumque se conuertu quod te no vident,nihil arbitratur se vidisse. Sed me nullus deterrebit labora te requirendo, tantum ipse nolis

55쪽

nolis auersari me, &abs te iratus repellere, quare se- quitur. N E abscondisfaciem tu ame,ne declines in ima a ser

vo tuo.

QVI alium auersantur, ei cum occurrunt, sacia atque oculos alio conuertunt. Declarat igitur rem ex habitu,dicens: absconda aciem inama mo Id est, ne me auerseris. quae loquendi ratio propria videtur esse harum literarum, in quibus etiam saepe ponitur facies pro auxilio,&fauore Dei. Sed cur metuebat sanctus David, ne se Deus mutata voluntate desereret, homo non solum de sua erga Deum voluntate optime sibi conscius ed de Dei in se amor tot ab eo acceptis beneficijs, apertaque eiusdem voce & testificatione planecertus Primum,quia nouerat hominis ingenium lubricum esse,& ad delinquendum facile.Deinde, quia nostras nobis voluntates ita ignotas atque abditas sciebat esse, ut saepe quid ipsi am mus atq; cupiamus statuere nobis cum ipsi vix possimus.ina apropter iure metuebat,ne quod sorte peccatum ad animum suum se inscio irrepsisset, seque

ignorantem, aut parum certe attendentem maculasset: quod quo magis Deum diligebat eo metuere, aut saltem vereri debebat magis. Nisi si quis illud malit,Dauidem communem expressisse more eorum,

qui aliquid ardenter cupiunt.Nam hi optandi atque precandi, ac singula, quae obstare quouis modo suae cupiditati possunt,cauendi atque deprecandi modunesciuntiItaquo David etsi semel iam atque iterum

precatus

56쪽

precatus fuerat Deum, ne se desertum atque auxilio destitutum relinqueret,iamen ob magnitudinem desiderij atque periculi,sibi ipsi nequaquam satisfacies

eade sepius repetit Ex quo etiam sunt quae sequu tur. A V XIL I Vumeum iussitne derelinquas me ita dimittas me Deus Ialutis meae. QV O versu verbis tantum commutatis dicit sere eadem quae superiori: illud nouum quod allegar, quodque ad persuadendum Deo arbitratus est valere plurimum. illum videlicet,semper ante id tempus auxilium sibi tulisse, quali ita loquatur,&sentiat minime diuinae constantiae atque immutabilitatis esse

eum deserere ad extremum,quem semper antea protexisset: neque conuenire Deo, ut breui horae momento perdere vellet, tot sua beneficia atque dona in ipsum Dauidem per tot an nos collocata, & veluti congesta: quod argumentum urget adhuc. Itaque sequitur. st V 0 NI Aupater meus cir mater mea derelique runt me, Dominus aut assumpsit me.

I D est, assumet ipse ad se, quia dereliquerunt illi:

nam,inquit, leniaeDeo est tueri ac protegere miseros quoscumque viderit, & humana ope destitutos homines. Nam& ob eam causam dignatur vocari pater orphanorum, & vindex viduarum. Tuebitur igitur, & pro suo me habebit, qui ita sum nudus a que desertus, ut me etiam deseruerint, quibus mea salus charissima esse debueratparentes mei. Sed occurrit acris quaestio, quomodo verum fit parentes

G Dauidis

57쪽

Dauidis ipsum reliquisse, cum constet non solum ititos, sed cognatos etiam Dauidis omnes, ut primum ei Saul apertum indixit bellum, statim ipsius partes

sequutos, omnes fortunas suas contulisse incommunionem,eiusdem teporis atq; periculi. Sic enim scrii Pra ptum est: Abijt autem David ad spelucam Odolam,

quod cum audissent fratres eius,&omnis domus patris eius:descenderunt ad illum. Fortasse haec scripsit David in ipsa sua fuga, antequam ei quisquam se adiunxisset.i Itaque exponit hic illius temporis suam solitudinem, nec tam agit de eo quod sibi postea eueni quam rerum suarum praesentem statum commemorat. Vel certe haec retulit ad primum suae aetatis tempus, cum a Samuele in Regem est inlinetias. Nacum esset Dauid natu minimus filioru Isai Bethlehemitae cumque ipsum pater suus videretur negligere, quippe quem ruri amandatum,& tanquam relegatum ovium custodis destinasset,reliquis tamen omnibus ipsius fratribus, qui ut state anteibant illum, ita indole animi atque corporis superare ipsum videbantur praeteritis, in medio ipsorum Deus per Samuelem illum iuuenem,&pene puerum inunxit, quod erat futurae regiae dignitatis signum certissimum. Id igitur dicit, se, quem sui olim dereliquerant,id est despectui & contemptui habuerant, ut natu minimum, a Deo qui humiles respicit susceptum, hoc est,reliquis suis fratribus antelatum fuisse:quod cu dicit causam reddit, eius, quod proxime dixerat: Auxilium meum tu fuisti, idque auxilium exponit. quale

58쪽

VIGESIMO SENTVM si

quale suerit: nam quod Deus ipsum elegit cum negligeretur a suis,in eo auxilio ei fuisse aduersus conatemptum S despectionem videri potuit, Dauidi certe ita visum fuit,idque hoc loco testatur. Sed audiamus quod sequitur. LEGEM pone mihi Domine in Piu tua, dirige me

insemitam rect propter inimicos meos.

S Ι C V T tulisse auxilium Dauidi Deus dictus est, quod a contemptu suorum vindicauit illum, sic

quod eodem versu precabatur David,dicens:Ne derelinquas me, ne dimittas me. quid in eo sibi vellet, quidve peteret isto nunc interpretatur Versu. Petebat enim , ne subtrahens sese atque lumen, & directionem suam Deus ipsum luce destitutum aberrare permitteret,in huius mortalitatis lubrica, & plena erroribus semita,quod nuc explanat,cum dicit Legem pone mihi Domine in Pia tua , cir dirige me in semitam rectam. Itaque illius versus singula hemistichia declarant subiecti singuli versus. Legem, inquit,pone mihi Domine in γia. Id est, legem,quae mihi pro duce sit ad

ambulandum sine errore in mandatorum tuorum via, ita ut recta incedens a praescripto legis tuae nunquam di edam.Sed quid est quod addit propter inlini

cosmeos. An minus multos,minusque sibi infestos inimicos erat habiturus David, aut euasurus erat eoru

insidias facilius: idcirco quod ipse per viam legis, &mandatorum Dei inoffense,& neutram in partem declinans, graderetur Sanc erat,nullaque sunt arma meliora, quaeque nos magis tueantur aduersus ho-1. . G 2 stes

59쪽

s es nostros, atque defendant, quam custodia legis Dei,animusque innocens,& omni flagitio,atq; peccato abstinens vitareum contra nihil non solum miserius, sed ne imbecillius quidem sit peccatoribus &flagitiosis.Primum,quia virtute carent,id est ipsa animi sanitate atq; constatia:ex quo sicut corpora aegra,. nec munus suum tueri ipsa possunt, & sunt ad omnes offensiones valde opportuna,sic illi omnibus sortunae telis sunt violabiles. Deinde,quia in multorum odia incurrunt necessario, multos ue qui importune se,& flagitiose gerunt, sibi faciunt inimicos. Neq; enim flagitiosae vita vivi, atque duci potest sine multoru in iniuria. Postremd quod est omnium loge muserrimum, quia suis ipsi viiijs ac peccatis vires quodammodo,& veluti arma, quibus ipsis noceatur,ministrant inimicis suis.Etenim nulla re ad nobis inco, modandum, vel ad nos opprimendum potius, neq;

paratiores, neque munitiores, neque magis sortes

efficiantur inimici nostri, quam nostris ipsorum viiij s. Na,quis non faueat et,qui homines consceleratos,& odio, & ferro persequitur' aut qua in re populo quis magishabeat,no dico approbatore,sed N impulsore,&adiutore,quam si rapacitate,impudicitia, violentia,impietate & eiusmodi labes animi atq; pestes reliquas in iudiciu vocatas ad poena,S ad suppliciu rapiat. Oes enim scelus odimus, etia illi, qui scelesti& flagitiosi sunt, alioru item flagiose&scelerate facta detestantunHoc quoniam David intelligebat, tametst vitam suam in magnum periculumatque discrimeru

60쪽

scrimen adductam esse videret, quod ipsum potentissimus obsideret mimicus, ad omnes aditus opponens se, omnesque ipsi salutis vias intercipiens: tamenon induxit animum peterea Deo, devium ut alii quod & tutum,&suis ipsius hostibus ignotum iter ipsi demonstraret, quo ipsorum vires posset,& arma effugere:noluitq; etia petere, Ut suas copias atq; opes supplere ut quatis viribus contra stare in acie ipse aduersus Saulem posset,& iusto pr lio decernere: verum illud solum i Deo postulat, ut ipsum inducat in viam legis sus inductumq; deducat,sine aberratione, sineq; prolapsione aut offensone aliqua.Nimirum intelligens hac una ratione, se a suis aduersarijs superari posse,atque vinci, ipsum si prius cupidiutates vicissent suae,ideoque adiecit. N E tradideris me in animus tribulantium me. I D est ne sinas ut abs te deficiens ipse, ilignora tionis humanae lubricas vias ingressus,prolapsusque in eis atque corruens, quod aduersarii mei valde expetunt, vulneri excipiendo nudum latus aperiam. Ne tradideris me in animas . Hoc est desiderijs atque libidini inimicorum meorum ne permittaS me tradi.

Ex proprieaate Hebraici sermonis, in quo pro desiderio nomen animae ponitur . Quod autem meminit desiderij inimicoru suorunx,quo inhiabant ipsius haurire sanguinem,eo tacite&artificiose in suam sententiam iptum Deum magis adducit, id veluti argu

mentatus ac dicens et aequius multo esse ac Dei bonitate dignius, ipse ut faueat suis,id est,ipsius Dauidis,

G 3 iusti.

SEARCH

MENU NAVIGATION