Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Vum ad multa connivendum esse censeret, nec exactissimus deli-χ ctorum ultor esse vellet, ita institutum domi erat. Vt contemptorcsi divum,ac hominum limine penitus arcerentur fures nocturnos, Rinterdiu exposita ioci modo carptim inuolantes, maneret poena; nemo

impune specularetur. Abhorrebat vero plurimum ab insanis, ct mori inibus qui atra bile laboraret, quod ancipiti ioco risum pariter,& luctum mouere possent: Suo scilicet periculo admonitus, quod ad Collem Seianensis agri oppidum insanus quidam, dum ioco militari intemperanter lacesseretur.& ob id irritantem saxo petere vellet ipsi S fortiae tegumentum capitis summo cum vitae discrimine decusiisset. Omni autem vitae tempore in castris aleam perosus, uti Duci pariter, ac militi maxime pestilentem, ita otii tempora transgebat, ut in usium militiae ad palaestram

cunctos ordines exerceret. Tum enim mos erat multa arte luctari: ingentis ponderis sexum iactare: ferreum vectem iaculari: teretem palum, in terga conuersis manibus evibrare: saltuque, ct cursu plurimum contendere. Quibus in ludis ipse multum lacertosus, R indu strius facile validissimum quemque superabat. Pluuiis, nocturnisque temporibus, qu bd nequaquam Latinas literas attigisset,vernaculis conscriptae versibus Heroum.& Galliae Procerum historiae pariter, & fabulae legebantur: undet illi exempla peterent,qui se duce virtutis famam clarissimis factis extemdere decreuissent. Ne cultu eius,m conuictu. sp. LXXPII. Rat in cultu,vestituque moderatus potius quam elegans, vel sum E ptuosus. Oderat vestis munditias. Sagulorum autem,& armorum nitorem ita exigebat,ut maculam, di eruginem contumelia,&nonnunquam verbere vindicaret. Equiti ex hybernis eruginosa gestanti arma, in conspectu hostili seuere imperauit, ut adaperta casside in acie prodiret:scilicet.ut cum periculo nosceretur, si parum gnaviter dimicasset. Caeterum in pompa,& cum lustrarentur exercitus,saga serica,argento,atque auro bracteata conspiciebantur: auratae item, & egregie perpl-ctae Bardae, quibus equi Persico more tegebantur. Is vero eques sibilo notabatur qui decoras in casside cristas nequaquam ostenta siet. Mensarum

vero honos non in delicatis, S exquisitis dapibus, sed hilari s mplicitate,perenni copia, comitateque,& frequentia conuiuarum censebatur. Te etate eius erga Superos. cap. LXX G.

Eum optimum, Diuo'. omnes syncere potius, quam religiose coia D luit: utpote, qui a rationibus bellicis procul esse existimaret, ineptis caeremoniis,& simulatis precationibus Deos fatigare: quum necest se foret bella gereti cuncta rapinis,caedibus, ac incediis permiscere meq. vel infanda scelera posse puniri, corrupta iam militari disciplina. Qua in re duce belli. praesectum q. k seueritate urbani Praetoris plurimum di iaserre oporteret. Sed palam earum rerum agnoscebat culpam, S veniam

152쪽

εso DAVLVs Io v I vs secret 1 precabatur: quotidiana sacra audire, auesi instante negotio impediretur , postridie ea repetere, & quotannis pio, poenitentique animo expiare sese,maximeq. acramenti hostiam rite suscipere solitus. Id vero demum probi,& verecundi ducis esse praedicabaesionestiorem belli causam sequi: inuiolata templa praestare: in captiuis pudicitiam tueri: nu quam abuti sanguine militum,aut hostium caede laetari. Depletare erga Patriam. 6ap. LXX&LDidit & insgne pietatis exemplum erga patriam Cot ignotam: AL quum sortuito incendio absumptam, priuata liberalitate instauradam suscepisset, singulos ciues cohortando , ut aedificare luculentius vellent: quando ipse lateres, materiam, calcem, se gratuito collaturuprofiteretur. Factumq.subinde est,ut celeriter restitutis,adornati'. domibus, ct directis regionum viis, priuatim, ct publice magnificentissimo Principi gratiae ingentes agerentur,quod opportuna liberalitate, di priuatae commoditati,& elegantiae publicae consuluisset. 2 ρietate erga tropi mos. 9p. LXXoII. Ietatem quoque cum incredibili charitate erga propinquos,& raris

P simo quidem exemplo ostendit. Bartholum etenim,& Franciscum fratres, euastante Perusinum agrum lue pestifera; apud Martianum exitiali correptos morbo, aded constanter inuisit, ut vel deprecantibus amicis ab his diuelli nequiverit: quin desertis, & morientibus venas tangeret, fomentaq. praeberet. Quibus demum celeriter expirantibus , sepulchrum extruxit,addiditq.aram,& sacerdotem,qui certis diebus interiacra eorum manibus parentaret. Pari quoque officio, amoreq. Bosium Patruelem complexus,ad Spoletum ex castrensi per hyemem fatigatione neruis conuulsum diligentissime fouit, elatumque insigni pompa fratrum sepulchro intulit.

Tepraeceptis Francisio filis dam. ap. LX III. Vb hac disciplina educatum Franciscum filium. quum ab se S Ns tia in Brutios ad dotales urbes profecturum dimitteret, ei attribuit eximiae virtutis duces, ct milites, qui bello, paceque aetatem eius regerent:Diu iuuenem cohortatus;vt pietatem,& iustitiam coleret. nobilique animi decreto existimaret,virtute potius, quam malis artibus ad opes,&gloriam contendendum. Illud etiam grauissimis praeceptis adiecit, ut etiam atque etiam caueret,ne amici, aut imperio subiecti uxorem,unquam impudicis oculis intueretur. Neminem vulnere. aut duro verbere puniret;aut si id casu,aut ira praecipiti accidisset, extemplo lenitum .donatumque digno munere longius ablegaret. Postremo tauquam indomiti oris equum ascenderet, nunqua eo uteretur, qui ab ungula molIiore facile soleam excutere consuesset; quod se ab equo alioqui longe Optimo sed in frenu cotumaci,cui Draconi ob id nomen erat, quum sub orto ex insidiis Bracciano hoste, irrita habenarii contentione abreptust.& in Auersae fossam praecipitatu memoraret; In Vmbris autem tumul

153쪽

Dn VITA MAGNI S FORT IA T. maria in pugna quum ex equo, cui a colore auis, Picae nomen erat. depugnaret, eo intcr colluctationes omnibus soleis discalciato, vix ipse pedibus eo relicto e manibus hostium effugiiset. Quibus praeceptis maxime usus Franciscus quod nemini fer. contigerat, omnibus consiliis felix, ct praeliis victor euasit, ut spem de praeclara indole,patris iudicio concepta.

ataque.& vota hominum impleret. Ne trademia ex alienis iudicu quaesita. Cap. LXXIX. Una vero prudentiae, iudiciique militaris tenorem usque ad vitae E exitum constantissime tenuit . ut non temere quicquam in rei bellicae negotio decerneret,nisi accito, vel infimo quoque centurione, & milite veterano, ut exquisitis separatim omnium sententiis, quod patrandum foret, multorum iudicio probaretur Sed id tanta dissimulatione expetebat, ut semper alienis exordiis. & fabulis animi propositum celaret: atque apte demum ad id, quod vellet, instituto nouo uermone deferebatur: Quoniam eo pacto nunquam prolato interiore animi decreto aut horitatem suam egregie retineret: nec ob id persuasione prudentiae animi minorum Ducum inflarentur; Quando ii alia semper de causa vocatos, ct fortuito demta sermone in grauiorem conlii itatione incidisse humanitate ducis facile existimarent. Uerum illos confecto negotio iucunde potius,quam grauiter in corona laudabat, qui feliciter in disputatione diuinassent: ct id quidem iucundiore gratia, quod liberaliter, &nullo fastu gloriam communicare videretur. Te candore in en , memoria eius. sap. LXXX.Ngenio enim natura suit candido, adapertoque pomis. quam late

I broso.&callido. Unde quum dolis,occultilque aulae artibus parsi valeret, facile in insidias p rceps daretur: sed statim inde alleuatus fatali quadam virtute resurgeret. Stala autem aetate, propter occultitas hominum voluntates, at q. ora fictilia, itemq. ad eludendos speculat res cohibere linguam, iram i renare, ac opportune, apteque varia personavit didicerat, Ita tamen, ut siquid simulatius faceret, aut diceret a familiaribus, atque domesticis facile nosceretur. Natura si quidem eos oderat, ut animo ancipiti e sient, multo'. recessus, ct varios anfractus baberent ii sentiente praesertim fronte, in qua praeclare apud generosos, ac probos.& iides,& pudor habitarent. In eo etiam supra, quam credi par est, admirabilis rerum,ac nominsi memoria viguit,tanta i elicitate, ut quum

nullis commentariis inniteretur, non modo militum suorum, verum &equorum nomina a multis annis repeteret, Nec in persoluendo stipe dio ulla in re unquam falleretur. Desudio siterarum Hetrusicarum. sap. LXXXI. ιIteras Latinas nequaquam attigerat, sed admirabatur, secutus He-L truscas,atque vernaculas, quae ex usu militari commodiores viderentur. His necessitate quada totum id otiu, quod ex negotio supe esset,vehemeter addixerat,Vt historias calleret;quas e Graecis, Latina'.

154쪽

I 2 PAVLVs Io v I vs scriptoribus traductas lectitare erat solitus inuitatis liberalitate ad id munus suscipiendum literatis: in queis fuit Porcellii Poctae pater, ob tralatos Caesarem,& Salustium . honesta domo cum hortis donatus. Quod

autem literas nesciret . perurbane sese excusabat: quandoquidem una, atque eadem manu librum si naul, & gladium tenere minime didicisset. Neque etiam sua manu epistolas nisi tumultuariis, ridendisque literis un

uam perscripsit: adeo, ut ipso dictante ab amanuensibus exaratas, quo-am symbolo potius, quam descripto nomine subnotaret, S mitteret. Vsus est in literario, scriptorioque munere Theologis cucullatis: Quo genere hominum ad longedateque speculandum, nihil aptius, atque securius alserebat : quandoquidem praetextu religionis omnibus rerum diuinarum, ac humanarum negotiis libera ubique,& semper impunita timulatione miscerentur.

Degenerositate animi erga inimicos. Cap. LXXXII. Adislao Rege magnis viribus Tuderium oppugnante, quum BracL cius repentina,& graui eruptione Paulum Vrstium veterem inimicum suum adortus, ita copias eius caecidisset,ut statione, & totis denique castris ipso Duce pulso, & fugiente pelleretur, non dubitauit S sortia, quin circumuento,&pene capto opem ferre maturaret: quum sibi in sua castrorum parte designatum locum tueri, ac inimici cladem oti se spectare, optimo militiae iure licuisset. Descendit enim ab acclivi loco instructis turmis, atque cohortibus tardavitque impetum insequentis atque victoris hostis:adeb, ut longo, ac acerrimo certamine edito, Bracciani intra portam compulsi, non mediocri accepta clade, terga dare cogerentur,vociferante, atque irridente Braccio: quod Si ortia commune inimicum, quem interficere deberet, clementia , ct stultae lenitatis nomine conseruallit. At Paulo inter metum,& pudore S fortiae gratias agenti, ille alta voce,ut omnes exaudirent, respondit: Non est, Paule, quod parem referre gratiam cogites, quonia hodie cum signis. ct copiis meo

insigni beneficio sis conseruatus: Quando id, quod strenue N peroppor- ι tune factum videtur id totum Regiae, ct publica omnium dignitati sit datum: ne scilicet in oculis Resis ac meis inexpiabile dedecus admitteretur. Tu vero nihilo secius insectari, & persequi, venenatis etiam telis meipssium perges: Ego certe immeritas acceptas abs te iniurias probe,& strenue ulciscar: quum te mihi fortuna, quae nunc socium facit. aliquando hostem obtulerit. Id factum dictum q. Ladis laus magnopere coinendauit, S forti aeq. dono dedit equum phaleratum,at l. item licini an ex purpura, auroq. insgne, argenteis squamosam bracteis, qua ille uti in praeliis soleret,ut palam in Sfortia rarae virtutis simul,& clementiae decus testaretur.

Defortitud ne eius in dobre relerando. 6.p. LXXXIII. Iram quoque animi fortitudinem, S patientiam in tolerando omnibi dolore in aduersis semper ostendit. Neque enim frangi, aut demitti animo, vllove lachrymarum vestigio foedari, virile putabat: ut

tum OOuae

155쪽

DE VITA MAGNI sp ORTIAE. Intum accidit, quum uno simul tempore multarum concursu calamitatum pene obrutus .nulla omnino vel subtristis, vel perturbati animi signa praetulisset. Ipso enim in edito colle s upra Campanam portam Romano opere vallatis castris Neapolim circumsidente, atque oppugnante, priusquam L udovicus Tertius classe in eam oram adueheretur , Franciscus filius grauiore veruto maioris Scorpionis per duplicem ferreum thoracem penetrante lethaliter vulneratus, ac item Folchinus ex sorore nopos simili telo ictus pene desperata ope iacebant. Ipse quoque Leonatus gener . tantae indolis dux ex prouocatione ad ostentandam equestris disciplmae peritiam virtutemque, cum Carallello Carassa nobilissimo equite, nulla intercedente simultate congressus, recepta per cassidem hastae cuspide, lugente toto exercitu ceciderat. Quem maerorem mirum in modum adauxit. funestus ex Brutiis nuntius, qui Polyxenam nurum, ac item eius filiolam ex Francisco neptem, veneficiis amit E acerbissima morte sublatas attulerat. Suborta & tum Sergiani arte, dol6que exitialis fama totis disseminata castris insolitum pauorem, & magnam consternationem inuexerat. Ferebatur enim Ludovicus inter millio ad Massiliam nauali apparatu aduentum suum atque eius conflati belli maritimam expeditionem ad prima veris signa distulisse : ita, ut milites iam plane desperatis auxiliis, ct aduentante Alphon , quanam belli arte incepto obs stere, seque incolumi exercitu in pacata loca recipere postent, inligni concepta formidine cogitarent. Sed liis tantis priuati luctus. αpublici moeroris incommodis conflictatus .ea magnitudine animi ac patientia compresili dolorem .ut neque in tabernaculum se abderet, ne tu evilo, vel tacito gemitu, vel exili suspirio aequabile illud frontis decus immutaret. Eo enim Oculorum vigore, eoque eloquentiae spiritu militum animos erigere, sustentareque existimationem erat solitus,ut tum maxime, quum a fortuna victus ei set, eum proculdubio vicisse crederes.

De vrsavitate e-. 6ip. L X X X IIII. Oncaruit urbanitate in dictis: Plerunque salsus, & apte , sciteque

N remordens, siquis prouocando lacesseret. Vt tum accidit, quum a Sergiano magno Senes chalcho, ad exprobrandam generis nouita te m. ligonis fabula obiectaretur: In hoc, inquit S fortia, uti video, stirpis origine pares sumus , quum Adamus mortalium primus, terram dc ipse sederit. Sed ego certe quod iure dissileri non potes, illo meo ligone multo nobilior euasi quam tu tuo pene, S pcna. Quo scommate lepide admodum hominem transfixit: quum in eo tanta cum inuidia dignitatem stupro quaestam , ct patrem eius ad Praetoris tribunal, ignobilem scribam, adulteratoque testamento, falsi damnatum. scitissime notasset.

Uum transiuga Nolanus equeS ingenio infami, ut sibi gratiam cum Q S fortia compararet, Tartaliam omnibus maledictis in conuiuio

S sortiae famam lacerasse detulit set: deque ea re, ut fides sibi trabe-

n ii ii

156쪽

retur iureiurando pius assirnaaret: Non opus est, inquit, sodes .ut mul tum in persuadendo mecum labores: quum Tartalia nunquam ver bum de quoquam sit clocutus, quin maledixerit: ct tum multo quidem

atrocius, atque liberius, quum locum ad id maxime opportunum nactus, ut dicis, totum maledicentiae impetum essu diste credendum iit: Peracute delatorem auertens simul, ct sua vitia Tartaliae obiectans, titubantiam scilicet oris, unde cognomen acceperat . S temulentiam, quum esset omni u ira, & quidem natura potius quΛm aetate, bibacissimus.

De ut simo icterio. cap. LX Xata LUum ins diis, armisque Pauli Ursini exterritus, excessisset urbe Roinma, ct in Algido castra posuisset . ad eum a Pontifice Cardinalis

Sancti Angeli legatus venit, ut fidem interponeret, confirmarct-que hominem, in urbemque reduceret. Intor multos autem sermoneS.Cardinalis quum dixisset: An S fortia ursum timebis . quum sis sub columna tutis Minus Extemplo respondit: An non tibi Pater, omnino insanus videbor, si dum frustra a surdo marmore opem imploro, bellua ingens, dente, ac unguibus ferox. ac humano frpe grellu incedens. milii minime sit formidanda ρ Non illepide remota, & parum expedita Columniorum auxilia designans, & Pauli Ursini ingenium, praesentesque vires aptissime depingens. Nesatura corporu eius. cap. LX XX O II. Tatura fuit corporis erecta, excelsaque supra mediocrem, macro S habitu potius, quam succoso, praeualidis artubus a firmissimo quodam neruorum nexu: sed cruribus ad seram maxime torosis,& parum teretibus: Manu autem ampla , S praelonga, digitorumque compage adeo firma, ut diltractam in diuersum utraque manu soleam ferream facile disrumperet, S praelongam equestrem hastam a calce subi tam attolleret. Inerat autem lato pectori . patulitque humeris militare decus: Ade6que restricto. & decenter castigato fuit ventre, ut angusti csime cingeretur: quandoquidem in medio ad Zonam duobus primis ab utraque manu expansis, luna titque digitis facile comprehendi, atque praecingi posset. Erat facie subagresti, parumque hilari, uti a plumbeo quodam pallore subsusca, quum S oculi colore caesti minaci specie intra cauos orbes multum recederent, & supercilia maxime pilosa prominere viderentur. Sed nasus a medio elatus nec aduncus tamen: labra decentia, ct candidissimi dentes illud os probum effingebant. Tonso autem capillo, & derasa barba semper incessit: luod ita conclusa casside utenti . bus expediret. Coccineo capitis tegumento semper insignis, quod duobus gradibus in praealtam, striatamque pyramidem exurgebat. Tama autem specie ad exprimendum militare decus in hoc homine. dissimilium rerum parteS ratione, atque ordine respondebant, vi a rudibus. rusticanisque, qui eum nunquam vidissent, pari inter multos cultu, ct saepe sine comitatu uti omniqni princepS,ac imperator nosceretur.

157쪽

DE VITA MAGNI SPORTIAE. De gilitate membrorum eius. Cap. LX X X VIII. A erat agilitate, ut nullo adiutante, ac impellente, quum sinistrum E pedem hemicyclo ferreo, quem stapedem vocant, induisset, vel omnibus contectus armis, & galeatus in ephippii sellam eleganter insiliret, progredereturque saepe ad multa passuum millia cataphractus, duratis scilicet membris ad omnes vel iniqui laboris exercitationes, frigusque praesertim. Neque enim in tota vita peregrinis pellibus est usus, quibus aduersus algoris iniuriam vestes fulcirentur. Torquebatur autem facile siti, quum in magnis aestatis seruoribus equitare, pugnareque oporteret: Adeo, ut se armatum, siti potius , quam ferro confici pos

se diceret: atque id mortis genus maxime vereretur . Qua de causa armigerum puerum instituerat, qui lagenas aquae, vinique, & alia ex fac- caro, sitis subsidia, valido equo praeferret, nec a se unquam vel in extremis pugnae periculis diuelleretur. Caeterum adebrobusta , ac indomita corporis temperatura semper suit, ut facile morborum initia exercitatione discuteret: & si quae febres incidissent, eas incredibili patientia ad ciendum sudorem lodice coopertus, ct inedia praesertim , repudiatis pharmacis, felicissime superaret.

Ne insilicitate mortis eius. Cap. L X X XIX. Nno demum aetatis quinquagesimo quinto, quum iam in eo virtu- A tes omnes, quae summum ducem decerent, pend perfectam maturitatem cepisse viderentur, fortuna insolens, ' victoriarum, vitae cursum pariter abrupit. Braccio enim fatali pertinacia Aquilam urbem

obsidente, &Alphonso demum Rege , qui opem afflictis rebus suis ab

eo frustra postularat, in Hispaniam reuerso, Ssortia maximorum in Italia Principum imperator effectus, ex Apulia mouit,ut Martini Potificis,

Reginaeque,& Philippi Uicecomitis auspiciis Aquilam obsidione liberaret, atque inde demum spe gerendarum ingentium rerum in Hetruriam proficisceretur.Erant in eius exercitu septem millia equitum,& v

lida peditum manus. Itaq. Anxano urbe, & Buccianico, Millioni coque deiectis Braccii praesidiis Orthonam peruenit. Ibi duodecim diebus adquietem militi cocessis, quum insgni religione Natale DEI CHRIsTIcelebrasset ad Aternum amnem ell profectus; Is hodie 1 Piscaria oppido nomen habet. Peruenerat in Marucinos Braccius, dimidia parte exercitus ad obsidendam Aquilam relicta, ut Ssortiam transitu prohiberet. Defixis enim in ripa frequentibus. & praeacutis arborum ramis, hisque deligato magnis funibus nauigio, impositaque sagittariorum manu, certioris vadi locum tuebatur. Praesidio quoque duarum cohortium,& quadringentorum equitum lapidei pontis propugnacula ad oppidum Pisi

riam firmata erant. In ea transtus dissicultate, Ssortia in dextra ad ostii fauces, quibus in mare vadosum amnis essenditur,sgna deflecti iubet. Ibi vado pertentato, Michaletus,Sanctoparens, ct Franciscus Ssortiae filius , armati, galeatique cum sexcentis equitibus amnem tranarunt, sub-

158쪽

sequente mox s sortia. Franciscus cum Braccianis, qui e Piscaria ad prohibendos ripa hostes aduolarant, prospere conflixit, ita , ut multis caesis. captisque, reliquos intra oppidi portam compelleret. Eo spectaculo nihil Ssortiae animo , atque oculis iucundius suit. Ex admiratione etenim virtutis in filio incredibilem ceperat voluptatem, quod summam spem ex matura indole antea conceptam , feliciter adimplere videretur. Interea perflante coro, allidentisque maris aduersis nuctibus. intumescere flumen coepit: adeo, ut cunctantium . dubitantiumque e-

uitum turmae in aduersa ripa viserentur , neque ulla significatione aduci poterant, ut praealtum amnem intrarent. Tum vero S sortia, urgente fato, in amnem rursus equum adegit, ut exemplo timcntes inuitaret. ibi dum armigero puero periclitanti, protensa dextra, opem ferret, coenoso subsidente vado, eius equus, quanquam insignis , posterioribus cruribus defecit: atque ita grauantibus armis est iubmersus. Bis sustulisse fertur armatam δextram, neque tamen quisquam Opem tulit,

quum hora fatalis aduenisset. Te Fracci iudicio, σLude erea defunctum, sin caede inta. 9p. X C. Erunt, Braccium, qui e Theate ad primum transeuntis hostis nunF tium, maturata profectione, prae nussisque impedimentis, iter sunceperat , ut magnis itineribus antecedens Aquilam contenderet. alio atque alio renuntiante Ssortiae interitum, nulla omnino concepta

laetitiae signa praetulisse; sed contracta fronte, defixisque oculis, sortissimi viri callim humaniter indoluisse: adeo, ut defunctum, postquam inuidia decesserat, tum primum exquisitis, verissimisque laudibus pros queretur. Neque enim vel tanto praesentis belli periculo liberatus. alacriorem vultum militibus ostendit, utpote qui fatalis arcani conscius ab Astrologis didicerat, S fortiam violenta correptum morte, antecensurum quidem , sed paulo poli & ipsum, pari veluti sorte, eandem exitus fortunam subiturum. Erat Braccius Si ortia natu maior , octo mensibus tantum, S nouem diebus: ita, ut tum Mathematicorum disciplinae ex utriusque insignis viri casu , magna fides astrueretur. Uix enim quintum superuixit mensiem, quum ad Aquilam per tredecim menses frustra oppugnatam, obsessimque, memorabili tandem praelio, SQ tiani militis gladio superatus, ac interfectus , &syderum. N multorum vatum fidem impleuisset. 'OI 'Aprae mortem eii ignificarunt. G . XCI. Ridie quam ab Orthona discederet, quum, sacris de more conse- P ctis. ab omnibus ordinibus salutaretur , in corona praefectorum omnium somnium enarrauit, quod ei sub auroram alte quiescenti contigerat. Somniasse enim se pro Anda aquarum mole oppressam in extremo vitae periculo versari, prospexisseque virum gigantea specie. Diuo Christophoro persimilem, i quo vel magna, ac iterata voce frustra opem implorasset. Quo infausto omine, adeo exterriti sunt Franciscus

159쪽

DE VITA M A GNI s FORTIAE. IS cistus filius, Michaletus, Sancto parens, Acatabriga, Manniasque Bariles, qui postea eius rei fidem , ct late famam fecerunt, ut deprecantes institutum iter, enixeque orantes, tridui quietem impetrare nequiuerint: quum ille propositi sui tenax, spem omnem praeuertendi hostis, parandaeque victoriae in una celeritate positam docuisset. Signiferorum quoque Princeps, qui quadratum vexillum supremi militaris imperii deferebat, egressus Orthonae porta, concidente equo, adeo vehementer v

xillum solo afflixit, ut foedatis coeno insignibus hasta frangeretur. Sed nec id eum in fata strenue vadentem retardavit. Quandoquidem ad vitae exitum semper improuidi mortales , tum maxime ostenta contemnant, quum fata urgent , diramque illam , ac omni prouidentia maiorem necessitatem incautis pariter, ac reluctantibus imponunt.

FINIS.

Pandulpho sol nucis,qui Neapolitanorum Rerum hictoriam Hetrusiescripsi. L erearis Iretino, qui rias Latine hissoria cripsit. Campano Spiscopo taurulino, qui de rebus recti, Frucc, Latine scripsi. Augustino Iustiniano Nebiensis sic , qui Genuensium hae oria scri t. Papi via complerasia, qui exempla Latine scri t.

annotationibus Fenesm Nursini Medis Cpoetis merula qui cecomitum historiam, G orti reum initia conscrifit. Xenaro Saraua λο Pisano, qui patriam haestriam Hetrusice scripsit. Ioanne Simonerta, qui Francisci. dirtiae hissoriam Latine scripsit. Terear o Coris,qui ingentem hinoriarum codicem vernaculescripsit. Palmeris,qui Annalessori t. fremitam Per omate, qui ci micarum si piememum aedi t. 6 IL GFel rest qui ad Philippi Dicecomitu vitam commentarios adduis. ntre, Panormitae Rap64s. Niurnalibus Mimati Tabegisu.

Collictaneis Actucν Triti'. cannalibus multarum Euitatum. archis,s Romanis, Martinitraesertim temporibus. Hide uet ranorum militum Vortianae domus. Fama tradita per manus, apud Neapolitanostraesertim ciues. Flumina de vitis Fontificum.

SEARCH

MENU NAVIGATION