장음표시 사용
161쪽
genio si , quum ab Histania a Carolo se re legatus Romam missus apud Hadrianum sementemque Pontifices in eo grauissimi ossic' munere versa retur, ψque adeo splendore vitae munificentia Iue liberalis animi, o denique quia ad promerendam gratiam plurimum intererat) urbana comitate'aece uit, ut vela morosis Sr maxime farcis Frincipibus , qua in rem caesaris forent, inusitata dona felicia ter impetraret, eum vero omnium ordinum ex aula lectis vi quisque vehementer adamaret, i aquepraecipue Romana nobilitasstudiosi percoleret. Is me tum in prae clara luce tauticam condendae M orum te reum hi ZOriae acriter intentum, ex Optimissue literarum stud ys, si huis ingenus latori nomo non Alia vita treponitur, non facile interituram laudem γ gloria erantem, humanissime rogauit σ' - - sit , ut peculiare volumen de uva rebus gessis ΜΛGNI CONSALVI eius sceri auisue tui, latine conscrib/ndum Aseciperem, quodsUpressa eisu viri laus, a quibusdam annales angustesicribentibus, m ab ineptis quoque Poetis des audata γμάeretur. Itaque benevolemi Imo homini honesta 'tenti cohortante praesertim flui-ra matre tua virilis animi Iarmina, alacritersum ossiculus; ita ut continuis lucu otiovilus, id volumen adum;ilicum fere nec praecipiti quidem Maccurata quadam
celeritate terueniret. Gerὐm crescente ρο iamfrope consumato opere, exortum
repente Agam in titutas vigilis interrupit, or pater tum iusti sesaris tarte excodere coactus est, qui Am apud flumnios Froceres carini cohartes conseresseret, in sepremum incidit morbum. Id quum rem sit olimens, aegerri in eo tumultu ue cile accidis, ab aeremias medicis misere iactaretur, amicissimo ei homini extra legi causam Fontificia humanitatis eicium e iam prassandum ratus, me ante alios deletis, qui aὰ eum inustendum contenderem. Quoniam intimasmiliaritate conis ctum 'fessi neque medicum, ρο veterem solumniae domus clientem proculdubio aetro tantis animo atque oculis grati Mum fore intelliebar. Itaque idipscente Ponti re, amici uenobantibus, quod statu cura paranssi belli 'dispotior escens retur, nec ideo publica simultatis nomen priuatae pietatis officium excitarere, in Drbem lectica uelatus est. Gerῖm morbus ex contumaci febre vis alia carpens, nseque insignium messicorum diligentia, neque vilis omnino vel exquisitis remedi tuis mitigari; quum integri ensibus expilantem hora fatalis eriperet. Nee δεομ
162쪽
xcore qui eum mortiferapolline sullatum temere aegis arent , qu)Usacrosancto F-t ei, tarbique,se infessa arma nisilacesseretur, illaturum etsi, uti vere pium gemit
constanti Hime pernegasset. Sed nu um omnino huiusimoia fretorti venerum nobis a' paruit. Inde tamen faucis admodum Mus, conceptum antea immane acinus, o Mancata, Columnaque Pompeius direpto Vaticano obsiesque in arce Pontifice perpetrarunt. tande possea tanquam a lugubri iniris longe omnium clara mae arque miserrimae urbi uno ima clades emanauit. In ea autem sublico calamitate inchoatum cri diximus) volumen conturbati H cet atque direptis omnium fortunis, magna ex farte 'rierat, miraculdubio interristet totum, nisi poss viginti annos Ara ei in men ocius sarginalis doctrinae atque virtutis nomine mi, plurimum excole Δου, impersiectum, oe plane sipulium tanquam ab instru tuo Praeclaro monitu reuo-
eat ei. Qua fit ut eius mirificae pietatiplurimum debeant, cum ipsa parens Hylania patria, oe fortabeaegentis damus, tum G i praecipue MAGNI CONSALVi felices manes, qui purissimo in aethere oe in fama hominum Rerpetua gloria ' suuntur. Tu vero Princeps amplissime hoc unum Iouis debebu, quod ei pro trophaes
monumentum erexerit, omni quidem aere caelatoque marmore Perennius, quod
non granatae tantum ubi temperaris in locuti satis aneuge , longe maximi viri ossa cubant,si tuo terrarum orbe religiose
cum veneratione omnis posseritas admiretur.
9. Romae Idibus Septembris M. D. XL DIL
163쪽
PAULI IOVII NOUO COMENfIs, EPISCOPIN U CE R INI, DE UITA ET REBUS GESTIS CONSALUI FERDINANDI CORDUBAE COGNOMENTO MAGNI, LIBRI TRES
LIBER PRIMUS. E L L E M ut amictae peneque subactae Italiae sato
esset datum, quod certe haud mediocri solatio, iis maxime luctuosis temporibus foret, ut eum vi rum qui omnium longe optimus atque inuictissimus nostrae tempestatas extiterit, in ea nasci contigisset. Nam postquam veterem belli gloriam dignitatemque omnem insanis dissensionibus nostris amisimus, acerbissimus certe dolor deploratae libertatis,uel hac una percepta voluptate leuaretur. Externi namque hominis vitam, ante alios literarum memoriae commendandam existiis maui, postquam diuturno immens operis labore fatigatus, aliquam h nesta cum voluptate requiem fueram quaesiturus. Sed vel ea potissimum ratione, ut clarissima perfectae virtutis exempla, quae in Historiis attigisse non decuit , imitanda posteris traderentur. Quanquam nec Italiam fortibus viris atque omni ciuili bellicaque laude dignissimis adeo eske
tam arbitramur, ut in ea veterum ducum , qui caeteros quondam om
nium aetatum ac gentium haud dubie verae virtutis gloria superarunt, sobolem penitus interiisse putemus. Nam si ingentes bellorum clades quae
non modo Italiae sed toti vel incognito antea orbi terrarum, omnium prope rerum funestam mutationem attulerunt, memoria repetamus; multos profecto haec turbulentissima tempora tulisse fatebimur, qui insignibus maximarum virtutum ornamentis, vel clarissimos antiquorum
triumphos aequasse videantur: Quod si Romana res stetisset incolumis, veteriique militiae disciplina ad hunc usque diem incorrupta peruenis set,nec interea dirae factiones quas Barbarus hostis inuexit, mentem cunctis eripuit Icnt, nulla profecto collata huic nostrae , vel militum vel d cum feracior aetas extitisset. Etenim vigentis Reipublicae . atque ipsorum Augustorum inexhaustae opes, felixque ille & salutaris Italiae consensus, quo cuncta sunt domita. mediocribus saepe viris, qui vel sorte Magistratum inii sient, admirabiles victorias triumphosque pepererunt. At nostrae tempestatis imperatoribus aliam rerum faciem infensissimi seculi fortuna prorsus ostendit. quibus saepenumero suum militem in officio continui iste aliquanto difficilius fuit, quam hostes periculosis ambigui Martis operibus deuicisse, adeo enim militarem disciplinam vel tenuia
164쪽
PAVLI IOVII DE v I TAtate opum Italiae importuna Regulorum multitudine laborantis,uel diuturno exitialis negligutiae morbo assectam prostratamque conspicimus. ut iam ea ab externis gentibus , quibus illam maiores nostri cum multa gloria tradiderunt, imitatione parum decora, postquam fatali desidia concidimus, repetenda videatur . Nam si quo militum obsequio, qua Centurionum Praesectorumque religione , quave imperatorum seueritate constiterit, animo reputare velimus, paucos certe verorum militum nomine dignos esse censebimus. Inueterato namque fatiscentis huius saeculi vitio, si qui sunt ingenui vel a mediocri Fortuna non ignobiles, qui vires atque animos militiae idoneos afferre videantur, ii ante omnia pedibus stipendia merere, quod multo gloriosus maioribus fuit.
Ionge turpissimum ducunt; quo fit ut ex pessimo seruilique genere hominum, legiones conscribantur, temerario potius impetu, quam certa ratione pugnaturae, aut ignauia turpique flagitio proditurae ducem in cuius manu atque consilio gerendi belli summa constiterit. Nec id mirum videtur quum milites linguarum ac morum varietate dissimiles.no unum omnes militandi finem respiciant, nec sensbus inter se coniungi,
nec a ducibus regi possint, nis vim imperii. quod reuerentia quam seueritate validius semper fuit,atrocibus exemplis praesentibusque suppliciis scedata saepe nominis maiestate experiantur. Quis enim vel diuinae virtutis imperator rem bellicam ratione gubernaverit, quum milites accepto stipendio saepe transfugiant, Opus militare detrectent , in agmine praedentur, in castris nec vini, nec obsonii quidem recentis desiderium patienter ferant, atque in acie demum canente classico instanteque ho-ile, stipendium flagitare non erubescant Z Porro quis leuissima saepe de causa consternatis, quis contumacibus , quis seditiosis desertori biisque pepercerit Quis haec unquam militum errata, praenuncia calamitatis &cladis, ingenio prudentiaque correxerit Z Per has ergo labantis disciplinae difficultates, nostrae tempestatis ducibus, aerumnoso quodam labore fuit eluctandum, ita ut nulli sit dubium quin innatae eorum virtuti, &ad summum proculdubio bellicae laudis fastigium contendenti, eae plurimum offecerint. Floruere quidem multi aequales, quorum res gestas perpetuo Historiarum cursu late perscripsimus, cum Itali, tum externi duces imperatoria laude c5spicui; sed qui diuersis omnino virtutibus ad
amplissina os eius nominis titulos peruenerint, & ante alios Triuultius, Pitilianus,Franciscus Gozaga, Paulus Vitellius. Livianus, Gasio Foti ius.Nauarrus, Prosper Columna, ct qui modo immatura morte praer Gitus est Ferdinandus Daualus. Quis enim Triuultio li pueritia usque ad
animam senectute omnibus militiae muneribus glorioie persuncto, aut plures,aut meliores artes in administrandis conficiendisque bellis secumitulit qui quum floreret omni genere virtutis ea tame incomparabili laude clarissimus suit, quod saepe sine suorum vulnere magnas Dostium c pias profligarit. Quis Pitiliani cunctatoris atque statarii ducis constantiam
165쪽
MAGNI CONI ALVI CORDUB. LIB. I. Iotiam iudicium ac vigilantiam aequatierit ZQuis autem Gonzaga Mantuano aut horitate, splendore, militum studio equorum atque armorum apparatu, alacritate,ardoreque pugnacis animi superior fui it Quo non genere laudum Vitellius dignus esse censebitur Z qui flagrantissimo bellici
decoris studio ductus, tanta ingenii grauitate, tanta arte, ex domestiis ca maxime disciplina, quae mirifica eius familiae semper fuit , tantaque demum vi militaris spiritus arma tractauit, ut nisi in medio cursu cecidi siet, solus ipse libertatem Italiae defensurus esse videretur. Liviani autem acuti, vehementis, exercitatique hominis promptam ct paratam in consulendo agendoque industriam nonne omnis posteritas impense laudabit 3 Porro quae nam aetas Eoi sietum adolescentem non admirabitur qui pene prius imperator quam miles , prius victor clarissimus quam receptus imperator multo plures nobilioresque victorias pauci is imis diebus incredibili celeritate est adeptus, quam quisquam ferre dux vetus toto longissimae vitae cursu compararit. Nauarrus quoque, qui omnibus verae virtutis subsidiis fretus sne ulla maiorum commendatione aduersis pariter atque secundis rebus inclaruit, maximi prosecto ducis famam consecutus esse videretur, nisi eum impotens fori una in has supremi carceris miserias praecipitasset. In Prospero Columna singularis altitudo moderatique animi eximia solidaque prudentia, incredibilis authoritas,ac religiosa potius quam seuera disciplina, cum perpetuo quodam tenore lautioriς vitae plurimum enituerunt. Vertim vel ob id sempiterna laude fruetur, quod uti Romani sanguinis imperatorem decuit, tanquam terrae patriae amantissimus, dira belli incommoda tam pio instituto quam seuero in externos praesertim milites imperio semper auerterit. Sed Daualum eiusdem belli imperiique S gloriae successorem,
quonam satis decoro meritae gloriae praeconio dignum existimabimus quem sicuti inusitatus mirificarum virtutum concursus, omnibus bellis admirabilem fecit, ita eum tot opimae incomparabilesque victoriae, uno eius diuino consilio, unaque prope eius sortissima fatalique dextera comparatae, supra summos rarissimarum laudum honores extuleiarunt. Caeterum eorum quos modo praestantissimos fuisse memorauiamus, nemo omnes simul militarium virtutum numeros ad bellum at
tulisse iudicabitur; quum aliis in gerendis rebus expeditus vigor, aliis matura consilia, aliis syncerae fidei nitidior fama, plerisque vero se tuna ipsa, quae iam sibi ex professo rei bellicae gusernacula vendic
uit, omnino defuerint; ita ut plane perfectum imperatorem, quem frustra oculis & cogitatione requirimus, neque nos vidissse, neque -- quam in posterum visuros esse fateamur . Qubd si miscere in unum singulas omnium virtutes , absolutumque ducem , detractis ingentibus vitiis effingere animo , & spectandum comparandumque cae eris proponere velimus, ei certe MAGNUS CON fALvvs cum felici meritoque cognomine, tum virtute ingentis animi, line
166쪽
I 4. PAVLI IOVII DE VITA mentisque excelsi corporis, longe omnium nostru aetatis proximus ad illum accesserit. N A T V s est Cordubae, Baetica urbe peruetusta, & quod summum dignitatis locum respicit , praecellentium ingeniorum altrice clarissima, vel si a Romani imperii tempestate qua nobilissimi vates Lucanus & duo Senecae inde prodierunt, fidem repetamus , vel si recentiorem Punicarum rerum memoriam sequamur, quum post eiectos
Gothos & Uandalos, Hispania serὰ omnis Maurorum armis cesserit, &Cordubae Gymnasia disciplinarum omnium inuectis literis Arabicis inasgni prosessorum foecunditate floruerint. Maiores Consalui aeque nobiles a praealta stirpe ac strenui bellatores fuisse produntur. Aquilarii siquidem appellati sunt; quod uti credi par est, Aquilam Romanae legionis illustre signum, spectatae virtutis praerogatiua deferre consuessent. Ita ut praeclari eius ossicii dignitas, quum in generosa progenie viri sortis. smi tanto muneri implendo, pares nunquam deessent, in familiae nomen transisse existimetur ; unde& ipsum quod incolerent antiquae ditionis oppidum appellationem traxerit. Iuuat enim in militari familia praetulis te Martium decus, omnibus Gothorum prosapiis, quando sic ti hodie audimus,quod magnopere dispudeat, non aliunde 'uam a Gothorum sanguine, generis claritas, in Hispania petatur. Sed laoc de Romanae legionis Aquila pro certo non affirmauerim; quanquam magnoveritatis argumento sit, qubd Aquilarii antequam Cordubae nomen susciperent, Aquilam in antiquis eorum gentilitiis insignibus gestarint. Licet tamen scriptoribus vel a fabulis Heroum nobilissimi cuiusque se nguinis origines cum bona legentium venia repetere. Quo fit ut nostro iure quosda Poetas Historiarumque scriptores demiremur, qvbd quum rectissime nec ulla quidem mutata litera Consaluum suo certissi- Ino nomine Aquilarium vocare possent, modo Agidarium, modo Agellirium inepte appellare maluerunt, secuti uti reor corruptam vocem
A ghilarii oppidi, unde more gentis scuti in Hispania, Galliaque videre
est, a ditione possessioneque oppidorum, in familiis nouum cognomen obuenire peripicimus. Uerum Consaluus, ut a Ludovico eius gen ro accepimus. se Corduba familia ducto stemmate ortum enarrabat, quanquam id urbis familiaeque nomen in familiaribus epistolis omitteret , ut a caeteris gentilibus ex oppidi nuncupatione discerneretur. Egregii nanque ulterioris Hispaniae Proceres, quum ab eis urbs Corduba diuturna obsidione fatigata, demum capta esset, pro decoro spolio camiae urbis appellationem praetulerunt, recepto utique nouo tanquam noui Iiore Cordubae cognomento, vetus familiae nomen abdicantes. Quanquam familia Corduba ab uno praealto stipite in multos dissuta ramos,
alia atque alia ad discernendas cognationum propinquitates cognomenta, vel ab oppidorum possessione, vel a matribus saepissime ducta recipiat. Caeterum Petrus Consilui pater ab adolescentia Punicis exercitatus armis priusquam Granata oppugnaretur, qu grauitate con-
167쪽
MAGNI CONs ALUI CORDUB. LIB. I. Icssilii.& militari sortitudine inter summos Principes emineret bellicae lata dis plenus nequaquam senex, apud Toletum lateris morbo consumptus est, reliquitque ex uxore Eluira Erreri a nobilissimis anguinis& format incomparabilis firmina Alfonsum&Consaluum filios adhuc impuberes , magnae demum fortunae gloriae q. multis in praeliis ostentatos. Uigebant enim in urbe Corduba duae factiones & utraque ex Corduba familia,quarum altera Caprae comitis dicebatur, altera ab Aquilariis nomen ducebat. Huius acerrimus dux & defensor Petrus extiterat, ita ut eo mortuo Aquilarii in contentionibus di praeliis nullum omnino alium ducem quam fratres orbatos patre,vel ad Luc impuberes mallent eosque in aciem saepe producerent, quod nunquam his Ducibus ab hoste vinci posse arbitrarentur. Granatensi autem bello quod ipsis iam plane adultis, S tanquam inter ciuilia arma natis & educatis, prospera virtutis fama florentibus incidit ab Antichera oppido Granatae propinquo multa detrimenta Mauris intulerunt. Uerum Alsonsus triennio maior Hispanica lege ferme integram paternae ditionis haereditatem adeptus est, ita ut Conialuo res domi angusta, & ea tantum quae in virtute fortunaque posita forent, speranda relinquerentur. Sic enim nobilis stirpis iuuentute quum in unaquaque familia natu ex liberis maximo, tota substantia paternae facultatis obueniat) egestatis malo impelli asnouas spes atque ad bellicum laborem unde praemia proueniant, antiqui patres arbitrati sunt: Quod generosos adolescentes ab ignobili pinguique octo, ad expetendum procul adelitiis verum militiae decus excitari constet. Itaque Consaluus adhuc imberbis munificentia Alsonsi fratris liberaliter instructus ad Al- sonsum puerum Regem mittitur , deducente Didaco Chartamo honesto prudentique equite. Is praeceptoris atque nutricii ossicio & munere, adolescentem & ardentis ingenii captu, S toto firmissimi corporis habitu ,ad virile decus aspirantem elegantissimis moribus erudiebat. Commendarunt adolescentem Regi ex paternis amicis viri summae dignitatis atque potentiae Alsonsus Carillius ArchiepiscopusToletanus & Ioannes Pacecus magnus Compostellani ordinis equitum magister. Sed non multo post Alsonsus in ipso Regni limine morbo surrepius interiit. Nec multis inde mensibus coaetaneo Rege dominoque orbatum, Isabella ad se pari condicione Segobiam accersivit. Haec erat Ioannis Castellae Regis filia. pueri Alsensi atq. Henrici Regis soror & haeres, Aragonio Fe dinando nupta,quae ulterioris Hispaniae Regna dotali iure, citerioribus Regnis adiunxit,cum generos prudentisque animi magnitudine,tum pudicitiae ct pietatis laude antiquis Hero idibus comparanda. In eius aula Consaluus quum spectacula & equestres ludi, vel concurrentium iuuenuhastatorum, vel arundines more Maurisiaco iaculantium ederentur,vsq.
adeo supra aequales summae nobilitatis adolescentes sese extulit,ut acclamatione spectantis Populi iuuentutis Princeps appellaretur. Superabat enim cunctos eximiis viribus,decora facie, proceritate corporis,& sia pra
168쪽
rcs p AvLI IOVII DE VITA haec admirabili secundia quae quum caeterae virtutes aspirant animis ac ingeniis hominum impotentissime dominatur. Ad haec accesserat illa aurae popularis captatrix, profusa & nusquam astuta liberalitas; Largitor
enim animus nullum omnino modum sumptibus imponebat,quum nobilitate equorum, armorum ornatu, in omnique genere principalis elegantiae, ' perpetuo hospitalis mensae splendore, maximorum Reguloru illos anteire contenderet. Erant ii sumptus non modo supra eius censuin, qui erat per tenuis, sed supra rationem humanae spei, quae nouum prouentum afferre posse videretur, adeo ut quum purpuream vestem Scythicarum Sibillinarum pellibus suffultam . quae duobus aureorum milibus constiterat, nec solenni quidem festo die induisset, mussaret Cham tamus, Alsonsus vero frater per literas seuere quidem admoneret, sed fraterne simul hortaretur, ut insanis sumptibus indulgere desineret, ne vertente anno cum ignominia nominis, aemulorumque risu ambobus esset decoquendum. Ad ea Consaluus his ferme verbis rescripsit. Non eripies mihi profecto Alfonse frater, quam Dii dederunt animi magnitudinem, hoc inani futurae egestatis timore iniecto; nam praeclare compertum habeo. neque te amantissimo fratri unquam ex substantia tua defuturum, neque Deum ipsum, qui haud dubia prouidentia ad honestum decus vadentibus semper adesse consueuit, a lide ex arcano sederum data desciturum. Ominabatur enim sibi iam opes ingentes, quibus totius beneficentiae ct liberalitatis vota esset expleturus. Eo modo nobili si imorum atque insignium morum comendatione totius aulae, specimen praeserentem, militiaeque auidum, exorto cum Lusitanis bello, Isabella ad Alson sum Cardenem misit. Is tum Regiis in castris ad Trongillum positis erat imperator; impetrauit autem Consaluus, ut fraternae alae, quae excetum & viginti armatis equitibus constabat, legatus iret: atque ita apud Carde nem primum militiae rudimentum posuit, usque adeo prospero
successu, ut quum ab Alboli eram insigni praelio esset dimicatu, & victor
Cardenes aduocata concione gratias militibus ageret, unum ante omnes
Conlatuum ex his qui sortissime dinia cassent, cum multo verborum honore laudarit, utpote quem ipse in medio pugnae ardore armis cristis'. conspicuum acerrime pugnantem conspexisset. Nec multo post quum rex Ferdinandus Isabellaque uxor acre bellum aduerius Mauros suscepissent,summamque vim S longe maximum terrorem Granatae urbi ex propinquo admouendum arbitrarentur,expugnata iam Athama, contra Taiaram castra posuerunt Id erat inagnae opportunitatis &validae munitionis oppidum, ita ut Consaluo id magnopere expetenti, aggrediendae expugnandaeque Taiarae munus imponerent. Nec dubitauit iuuenis impiger. quin muro succederet plurium scilicet ostiorum valuis pluteorum more ante se erectis, quod extruendae munitioni locus asper & frequentibus petris verrucosus glebam ct cespitem denegaret. Hos autem pluteos multo subere, cuius materiae copiam hortorum alvearia suppe-
169쪽
MAGNI CONSALVI CORDVB. LIB. I. Isrditabant, ita protexit, ut milites egregie tecti, aduersus sagittas telaque omnis generis in oppugnatione versarentur. ipse vero Conlatuus ante omnes pericula intrepide subiret acreque certamen omnibus in locis nucquam fatigatus instauraret; Adeo ut Mauri nouitate pluteorum,& virtute confidentiaque Concalui magnopere territi colloquium peterent, internuncioque Consaluo de deditione paciscerentur. Talara eo modo in potestatem redacta quum Concituus acerrimi militis laudem tulisset, industriae quoque S selicis eloquentiae in trahendo in condiciones suas Barbarorum duce, nomen adeptus est, at q. inde castra ad Hiloram sunt traducta. Id est oppidum egregiae munitionis, Granatae intra centum stadia propinquum. ideoque Mauris ad conuectiones commeatus valde opportunum, Quoniam eo tanquam statione speculaque tutissima ad quotidianas expeditiones uterentur . Rex qui ad Taiaram Consilui promptitudinem & nouae subitari aeq. munitionis industriam vehementer suerat admiratus, uni ei expugnandae Hilorae negocium imposuit, tantaque vi tormentis moenia quassata sunt, ut murus nonnullis in locis
sterneretur. Maurique variis selsi praeliis & magna ex parte ἁ Sclopellariis vulnerati animos desponderent. & Halatar praesidii praefectus taluti
consulendum ratus,Consaluum ad colloquium euocaret, atque eo to.
tius pactionis arbitro fidenter uteretur: itaq. non abnuente Rege his quas Conlatuus dixit legibus oppidum magno postea incommodo Mauris futurum. in potestatem est redactum. Id vero Ferdinandus excellenti iudicio possidendum defendendumque virtutis causa Consaluo attribuit, eique tum primum alae centum viginti equitum praefectura, uti antea Alfonso fratri obtigerat, ad insgnis meriti nomen data est. Regina porrbstudiosissime Consaluo fauente, ut is optime instructus adgerendu acre bellum magis ac magis accenderetur, magnam telorum S tormentorii commeatus'. omnis generis copiam,&delectos subinde pedites & equites praesidii causa impetrauit, idque assignata pecunia ex certo vectigali. vi militibus ad certam diem stipendia praeberentur. Ab hac Hilora auspicatus haud dubie Magni cognomentum, uti magnopere cupiebat,indomiti corporis atque ingentis animi vim ad celebritatem nominis ostedit. quod ante omnes hosti proximus quotidianis praeliis exerceretur,&in oculis Granatensum circumiecta oppida perpetuis detrimentis afficeret. usque adeo ut cum Alarcone Muclini oppidi Praefecto consociatis praes diis, ad Granatae portam usque, quam Bibataubim vocant, deserretur, disectisque molis frumentariis, atque earum custodibus inibi trucidatis, ipsas portae valvas incenderet, Rege ipso ad id facinus excito,& ciauitate ad tumultum metu consternata, quod non casu aut militari auda
cia, sed dolo & tectis perfidiose prodentium insidiis,Consaluum tantam
rem aggredi ausum fuisse suspicarentur. Eo enim tempore dissentientes inter te duo Reges Granatae regnabant. Nam Bulahace Rege mortuo,
Laudeles eius frater regium nomen dimidia parte Regni ad sui studium
170쪽
vithoritatemque traducta, haud cunctanter usurparat. Erat enim re Al-Σagat, sicut & nomine, quae vox Punice audacis & expediti hominis vim exprimit. Alter autem erat eodem nomine Bula hacis filius patre uiuo
a possessae urbis ditione, rex Gaudix appellatus. Hunc Hispani Ciquit tum hoc est paruulum, qubd aetate staturaque patruo minor esset, appellabant. Is Albaietina arce se tenebat; Ille autem Alambra potiebatur.
Vrbs enim Granata quae ex antiquae Illiberis ruina creuit, mali Punici ex maturitate perrupto cortice sese aperientis formam refert. Nam duae aduerso exurgunt Regiae oppositis in collibus aliquanto maiore amoenitatis quam munitionis studio a delicatis Regibus aedificatae. Odoratis enim Citriorum arborum viridariis,& perennium sontium scaturigine. vermiculatisque passim pauimentis admirabiles exillimantur; Ita ut imagine quadam sicuti in naui, haec urbis proram. illa vero puppim obtinere videantur. Media namque vallis domorum frequentia celebris urbem disterminat. Porro Populus regionatim in contraria studia diductus, cotentiones primo de iure imperii peracerbas, mox & arma atque intestinum bellum attulerat, ea consuetudine, ut regionum compita ad prohibendos incursus magnis trabibus atque repagulis obserata, armatorum
statione firmarentur. Auari nam q. seditio lique homines, ct supra quam credibile si natura suspicaces, atque ideo fluxa fide Regum discordias
dum enixe alerent, opimae praedae loco habebant, ita ut virum q. propter Regni aemulationem ab aequo & bono desciscentes ac deprauatos, atque ob id suorum quisque perfidiam timentes, ad caedes atque rapinas incitarent. Quibus de rebus tumultuosa ciuitate diductaque in factiones inferior opibus rex iuuenis aegre dominatum retinebat, praeualente seni re qui maiore astu constantiaque regere ac temperare thorum animos solitus, eo cunctis artibus ferebatur, ut unus tantum in Bethica rex foret,
qui par externo bello rem Punicam ab Hispanorum iniuria defendere tutarique Regni caput & Bethicae fines integris viribus posset. Augebant quoque metum apud iuuenem Regem importuni auamque milites. qui stipendia labefactatis vectigalibus aegre prouenientia. flagitiosis vocibus postulabant, atq. ideo non obscuro minarum genere ad Alet alem studiolum multitudinis liberalemque,uti ad legitimum Regem se transituros dictitabant, adeo ut indignatus contumeliam ct perfidiam timens, accersendos in auxilium Hispanos potius quam patruo parendum esse decerneret. Huius iracundiae consternationisque Regiae , speculatoribus & captiuis certior factus Consaluus, per idoneos homines Regem
perpulit,ut ipse acceptis obsdibus in urbem accerseretur. contraque inimicum Regem & patruum Hispanorum auxiliis uteretur. Atque ita rebus occulte compositis, quum fratres obsides Rex dedisset, Consaluus cum Martino Alarcone sibi amicissimo atque fortissimo viro stricem masperis in rebus fidus ei atque acer adiutor extiterat) Granatam intrauite valida scilicet sagittariorum S sesopellariorum manu duarum ala