Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

FERDIN. DAUALI PISCARIIILIB. V. 379 cucta vel iniquissima ad nutum militaris imperii, alacri animo subituras. hoc sede ipsis facile esse pollicitum. quoniam plane sciret, Hispanos non mercenariorum militum more,uti operarios, stipendia facere : sed pro gloria.pro imperio,pro triumphis pro dignitate pugnare solitos. Quid enim inanius & importunius quam a ducibus obaeratis N egentibus, stipendia postularetQuasi aerario praesint,' non eis multo plura ac ampliora quam militi Caesar debeat qui tametsi procul abiit ab Italia, animos

suorum tamen intueatur, quibus ex merito, non multo post cumulatam

gratia sit relaturus. Postremo quid flagitiosius ac insoletius videri, qu limconisternatis foeda opinione animis stipendia in ipso speratae victoriae limine flagitare ' debere iplbs memini fle, qua spe animi. quo corporis cultu,ab Hispaniis aduenerint. In quam demum,& opii,& honorum,& n minis amplitudinem ante omnia. inopiam sortiter ferendo , ac impigre parendo peruenerint,non enim petulantia, alienatione . stultitiaque et se prouectos neque tantas victorias corporis virtute potius quam animi patientia fuisse consecutos. Proinde secum intenti in ipsum illud pristinae virtutis decus ad capescenda in victoriam animos confirmarent . inuidia enim,quae ex foetici rerum successu creuerit, omnino esse noua quaesita

laude superandam. An etiam ipses ignorare'quod non in Italia modo, verum S in Africa, illaque penitus ad occasum reposta India pugnacissimarum gentiu victores euaserint, tantum odiorum undiq. esse contractu,

ut non plus soli ad salutem libertatemq. teneant, quam quantum armati vestigiis calcarent. adeo infensos esse omnium animose Propterea ut sibi

tutum atq. praepingue ocium pararent extremo conatu adniteretur. fore

etenim ut superioru belloria decora, unius clarissimi praelii opima victoria penitus obscurarent. non enim siue decus. sue praedam respiceret, omnium Europae Regum longe opulentissimu cum obscuris aut certe parum illustrib.ducibus, quos antea deuicerii it,esse comparandum. Quum hunc in modum summa grauitate peroraret, alacri inter milites fremitu exorto, a tota concione conclamatum est, ne de ipsorum voluntate

quicquam dubitaret: sed extemplo quo vellet i, signa verteret, se enim continuo secuturos: quando ipso duce, nihil sibi vel in summa rerum difticu itate defuturum sperarent, agere se demum gratias quod tale de singulis iudicium fecillet.' suscepta causa, uti ducem parentemque decuit, uniuersos interpolita fide turpissimi flagitii calumnia liberasset. Tum vexb Piscarius Hispanis praeclare sauentibus . cohortium praefectos centuriones atque signi seros ad Germanicas legiones adduxit, ut surdae

feraeque eorum mentes exemplo vincerentur . dictitabant enim Hispani, se aequo animo stipendii dilationem esse passa ros, ut commilitones Germanos qui Ticini essent perquam mature teterrima obsidione liberarent, proinde existimare, legiones non pari modo alacritate,sed ardentiore etiam studio secum venturas, ut consanguineis & fratribus summo periculo implicitis opem serant, ct concordibus animis pugnando,

I iii

372쪽

38o P Avo Io VII DE VITAIulcherrima victoria potiantur . Ea comitas Hispanorum cum singulari udio belli gerendi coniuncta Georgio imprimis Franispergo mire placuit. habebat enim Ticini filium nomine Gasparem, Azornici mortuo inter paucos duces non minus sua excelleti virtute, quam paterna gloria florentem huius de salute vehementer sollicitus, alios minores duces &sgniferos interrogabat,an fide studio & alacritate pugnandi ab Hispanis

vinci vellent,qui unam prope quaerendae bellicae laudis causam sequerentur. quum ipsi Germani praeter decus necessitatis etiam ct pudoris stimulis incitari δeberetme tot milia fratrum & commilitonum, cum infamia Germanicae gentis, inedia absumerentur. illos non esse fallendos. qui in sortib. ipsorum aduentantium dextris summa spem reposuerint; & in posterum singulos qui opem afferrent uti salutis&vitae seruatores in coelut audib. essent elaturi. Concionante Franispergum plerique insignes Centuriones variis & amicitiae & sanguinis necelsitudinab. cum obsessis coniuncti, elata manu ut insigne studium significarent, alacriter adiuvabant. Piscarius per interpretes ex victoria,summa praemia pollicendo,integras legiones accendebat, Italicae quoq. cohortes , tam eis ipsis multo plura stipendia debebantur,se Piscarii nutum sequi paratas esse, neq. animi liberalitate a quoquam vinci velle profitebantur. Ita contra spem omni u cum

summa laude Piscarii non sedatis modo , sed vehementissime incensis militum animis ad equites est discursum. Hispanicus equitatus quin fidei S laudi satisfaceret, durior est inuentus: Nam suum cataphractorum equitum segnis & stataria opera superioribus bellis extitisset, Iamque Piscarius antiquae more militiae,cuncta aspera, per pedites aggredi,& equitum leuis armaturae opera uti esset solitus, vix senescentis cataphractoria nominis famam in agmine sustinebant, Ita ut pedites cum his saepe iocarentur aculeatis verbis interrogando, num feriae essent, quod adeo compti quietique incederent, conspectoq.aliquo strigos ore vel annoso equo illum ab obelis clunibus bellum pullum, & qui nondum molares dentes

emisisset cum risu passim laudabant, quae contumeliae equitibus erant deuorandae, quum in accensis selopellariorum funiculis iura belli posita viderentur. His de causis Piscarius ut eos pertinaci duratos obstinatione ad officium inflecteret, non modo eloquentia, quae in ipso expedita erat S admirabilis sed pecunia etiam opus fuit,qua eorum subleuaret inopia, pudoremq. discuteret, quem tacita & tristi conscientia ab inertiae nomine concepissent. Eam autem ab opulentis Centurionibus mutuo sumaptam, ipsiusque priuato nomini prompte concreditam, quanquam erat exigua,adeo comiter diuisit,ut equites non paucorum dierum,sed totius anni stipendia recepisse viderentur. Pacato lustratoque exercitu castra ad Metennianum Piscarii iudicio sunt promota, nam tametsi id iter λproposito diuersum erat, id tamen ea de causa faciendu censebat, ut Tra- mulio, qui Mediolani in praesidio erat, haud dubius de amittenda urbe metus incuteretur,uon enim Galli,arcem ab exteriore parte circumual- Iarant,

373쪽

Iarant,uti antea ipse ct Prosper ad impedienda auertenda l. externa auxilia. Lotrechii bello,paucis diebus persecissent. ac simul Regem existimabat,de profectione ipsorum nuntiis acceptis, uti variis implicitum coniecturis, aliquid de loco, aut de vetere consilio mutaturum , quae omnia cum ad perturbandos Gallorum animos, minuendamque regii nominis existimatione tum maxime ad obsessos spe mirifica recreandos pertinebant. His cognitis Franciscus a diui Lanfranchi templo totaq. ea occide-

tali regione discessit,&vt propior hosti esset, in Paliciana castra ita se contulit, ut septa illarum ferarum,& viridaria tendentium equitum tabernaculis,lato ambitu,complerentur. Permansitque in vetere proposto, ut si hostes Mediolanum recta contenderent, ipse continuo cum delectis expeditisque copiis Tramulio opem ferret. Si ad Ticinum verteretur, eos munitissimis inclusus castris aduentantes exciperet, ut bellum nihil intermisia obsidione, cum exteriore ac interiore hoste aequissima condicione gereretur. At Caesariani uti instituerant a Metenniano ad laeuam deflectunt, di secundum Lambrum amnem, Ticinum versus reuertuntur. Erat ad laeuam sancti Angeli oppidum rerum omnium copiis abundans, ct frequenti mercatu celebre, cui praeerat Pyrrhus Gonzaga Federici Boetoli frater cum equitibus armatis circiter ducentis, ct quatuor peditum vexillis. id Piscarius omnino censuit expugnandum, ne Galli in tergo relicti itinera obsidendo frumentatoribus infesti essent, deterritisque circumuicinis populis,commeatus intercluderent. At La noto Borbonioque S item Germanis ducibus, magis placebat aduersias Regem rect proficisci neque ullum mora iniecta tempus terere . ne Antoniani diu turna obsdione fatigati animos desponderent, s tantorum auxiliorum famam. in difficili & ob id incerta oppugnatione oppidorum, consenescere conspexissent . quando eo capto oppido, & alterum etiam, quod esset in proximo nomine Sancto columbanum simili ratione videretur oppugnandum . Praestare raptim proficisci, ct subitum terrorem regiis copiis incutere,ut recentissimis viribus, dum milites essent in officio, ob sdionem soluerent,aut commisso praelio,nobili celeritate bellu finirent.

Ad haec quum Piscarius dixisset , quasi ab admirabili iudicio caeterorum

ingeniis imperaret, duces statim in eius sententiam concesserunt. Nec mora opportuno in loco castra perquam egregie muni utur, ipseque retro ad sanctum Angelum duobus inde millibus passuum contendit. De prima vigilia vimineae caueae proferuntur,ipse situ oppidi diligenter explorato,tormenta constituit contra quadratam turrim, eamque inalbescente statim coelo,a fronte & a lateribus qua muro committitur, quassari iubet. In his rebus administrandis Antonius a Capua vir nobilis &Piscario carus tormento est interfectus: Quum turris multis tormentorum ictibus a fronte perrupta.& ad magnum hiatum patefacta conspiceretur,Piscarius extemplo virgultorum fascibus fossam compleri iubet: cohortatur milites, ut secum contempto hoste in murum evadant. Tum vero Hispani Italique certatim aemulatione laudis murum aggrediuntur.

I iiii

374쪽

382 PAVLI IOVI ID EVITA repugnatur egregie a Pyrrhi selopetiariis . multi vulnerantur, nonnulli cadunt, M. Antonio Capecio imprimis nobili ac impigro iuueni Neapolitano, aduersum pectus plumbea glande traiicitur. Quum prassium magis ac magis nouo succellu militum augeretur, & Piscarius singulos nominatim accenderet eum Dii immortales prope temere ab aperto loco subeuntem haud dubie protexerunt. nam plumbea glans infra costas adacta, miraculo quodam interiore in tunica segnis blaesit, ct altera pila crassior ita caligam detersit, ut in crure liuorem tantum cum graui nota relinqueret. led nihil eo periculo territus instaurata pugna, deiectisque de

sentbribus turrim capit. Quae uti erat vi tormentorum extrinsecus ada

perta , eos qui cum Piscario ascenderant, ita interiore pariete incolumi protegebat, ut qui in oppido erant,& iam muro depulsi, in secunda munitione constiterant, e caua turre per fenestellas cinissis selopetiis pet rentur, nec ipsis vlla tam iniquo quam inopinato casu contra seriedi, vel omnino hostis conspiciendi daretur facultas. Eo modo quum Pyrrhi milites ex occulto frequenti pilarum procella sternerctur,& nemo vel stre

nuus in munitione consistere auderet.timore concepto, non modo animis sed corporibus fluctuare,& quod erat pavoris signum respectare itidem coeperunt. Id Piscarius e turre conspicatus, Casadam selopellariorum praesectum singularis audaciae hominem perpulit, ut per fenestram in se Siectum murum prosiliret. imperio Casada impigre paret, saltuque sese elicientem , ipse Piscarius ausu prope insano omnium primus subsequitur. Tum vero clamore undique sublato, cunctis enitentibus murus occupatur. tantus fuit accurrentium , & certatim incumbentium impetus,ut parum abfuerit,quin Uastium pondere armorum inter fasces depressum dum tumultuarie transcendunt, in fossa milites opprimerent. At Pyrrhus tuis repentino metu territis,& sorde locum deserentibus quum nequicquam increpando proficeret, in arcem profugit. Intersectis paulo minus cetum,& caeteris in fugam compulsis, quum ad praedam qui'. discurreret, Piscarius ad arcem Uastium misit, qui Pyrrhum ad deditionem hortaretur: ac simul denuntiaret, si vim experiri vellet. nullum postea iratis militibus clementiae locum futurum: Si beneficio salutari

haud cunctanter uteretur omnes ad unum incolumes abituros : quando

nihil sibi vel antiquius,vel iucundius foret, quam Italorum sanguinab G percisse,' eos liberos seruauit se . qui secu asianitatis necessitudine essene coniuncti. Soror enim Pyrrhi Colicano Cardonio, is qui praelio ad Bi-

coeam cecidit Piscarii auunculo nupta fuerat quum, P rrhus prodeunte loquenteque Uastio, ab arce aliquanto grauius quam oporteret. respondendo, aliquot more militiae dierum inductas postularet, obstrepentibus ac irridentibus Hispanis, Uastius eum amice monuit, Ut opem expectare desineret. Tum vero Pyrrhus eius suasu permotus, Piscarii arbitrio deditionem fecit. Ita Vastius in arcem receptus, Pyrrho ct Caninio statris filio spectatae indolis adolescente,atque item Aemilio Cabria-

375쪽

F ΕRDIN. DAVALI PISCARII LIB. V. 383nae, & nonnullis equitum,& peditum praefectis,ne violarentur, in retractiore cubiculo reclusis,arcem adaperta porta militi diripiendam dedit. Pyrrhi loculus cum mille aureis repertus Casadae in praemium occupatisturi datus est. ipse Vastius Iberico equo, cui caballar nonae erat, & quo postea uti longe praestantissimo in praeliis usus est, contentus fuit. Milites equis omnibus, qui fuere circiter septingeti, & armis exuti, ea lege sunt dimissi, ne ante consectum id bellum, sub Gallo Rege militarent. Ipsocque duces qui ut libertatem auro redimerent, iure belli cogi poterant, per humano liberalique iudicio missos fecit. Franciscus postquam oppidum ab hoste captum didicit, quum iam alacri animo de serenda ope deliberaret,vehemeter in Pyrrhum est iniectus,qubd alle ad minus triduo, se hostis impetum omnino laturum esse prolixe recepisset. Inde veteri innixus consilio, totum se contulit ad perficiendas munitiones, quae ab ipso septorum muro ad Ticinum amnem pertinebant. Eo ambitu quinque coenobia ut diximus ita cum latis hortis includebantur, ut Caesarianis nisi perruptis his munitionibus ad obsessam urbem peruadendi facultas omnium iudicio praecita videretur: Ex his castris intra munitiones exteriores, quae ad orientem Vergebant, tribus in locis peri acto muro tres aditus in Parcum patebant, septa enim ferarumque vivaria vulgari

nomine, quod principis edicto parcendum sit feris, Parcum appellant.

hos aditus veluti ingentes portas ob id Rex effici curarat, ut equitatus qui ferme omnis in Parco ad laruam iuxta nemora tendebat, ct magno circuitu his copiis,quae ad occidentem citra sancti Lanseanchi templum in statione remansistent, propter loci propinquitatem praesidio erat . cum legionibus iungeretur. Ita Regia castra hinc Parci moenibus, illinc Ticino amne inter duas munitiones adeo munita erant, ut multitudine tentoriorum & ignium frequentia ingentis urbis speciem praeberent. At Caesariani recepto in castra Piscario,qui non modo celeris ac opimae victoriae gloria.sed quod in Duce rarissimu in semper suit, muralis etiam coronae laude conspicuus aduenerat, extemplo castra mouent;& ad Lardi-ragum oppidum quinto a Regiis castris miliari instructa acie procedunt. iam enim ab antecursorib.tumultuarie pugnabatur: Ipseque ante omnes Gallos Ioannes Medices cum expeditis turmis,quibus pernicissimos pedites admiscebat audacter prouectus. adeo magnum in primo agmine tumultum excitarat, ut plerisque ea die,quin uniuerso praelio certaretur. explicari acies minime posse censeretur: tormenta quoque uno tempore 1 Caesarianis sunt displosa: ut obsessi,auditis bombis, ipsorum aduentus certissima spe complerentur. Interim Germani pugnandum esse rati, quum eos Franispergus & Sithius hortarentur. in genua procubuerunt:

ct truci murmure, quodam carmine enuntiato, cava manu, collectum

solo puluerem in terga spargebant, qui mos erat antiquissimus eorum rui se pro Principe victoriaque deuouerent, ac iurarent, se nisi victores o mum non esse redituros. Caeterum dirempto equestri praelio, Rex suos in castra reduxit: Caesariani vero iuxta Parci muros, ad Pratam dc

376쪽

Tre librerium vicos ignobiles deflexerunt. adeoque in intimum eius an gusti agri sinum . promota sunt castra ut minus sex stadiis Gallorum munitiones inde distarent: ct tabernacula certis tormentorum ictibus peterentur,adactaque est serrea pila ingens in Borbonii praetorium,quum dudum benigna sorte dimisso eonsilio, caeteri ferme omnes Duces exivi Dsent. Erat durissimum anni tempus. pluuiis,& frigore foeda hyems, itinera lutulenta. ager omnis pabulo exhaustus, arboribus glaber, quum Galli in trium amplius mensum obsidione, nec pomiseris quidem arbusculis, & vitibus pepercissent. haec omnia Caesariani sortiter ferebant, ct cuncta extrema aequo animo se laturos, ut Gallorum munitiones peria rumperent, Antonianis quotidie significabant. porro Galli maiore reruomnium commoditate & copia utebantur; utpote qui duobus diuersis pontibus Ticinum iunxissent, & late frumentarentur: magnaque ex parte sub tectis, ct in amplissimis templorum porticibus hybernarent. Porro alii quum militum industria ex rerum necessitate magis ac Magis acueretur. in linteis & contabulatis tabernaculis, focos cum vaporariis tubis ad excludendum fumum, elegantissime fabricarant. Id enim erat Regii animi decretum,ut non prius ab obsidione discederet, quam urbe foret

potitus. Propterea additis nouis operibus munitiones augebat, propugnacula. fossae,aggeres, castrorum portae,tormentis instruebantur: ut se

cile posset repugnare, si Caesariani ad oppugna dum accederent, quos nodiu sine stipendio contineri posse sperabat. ac simul Venetos ac Pontificios proximarum urbium praetores, arbitrabatur in dies angustius.& lentius commeatus Caesarianis este praebituros. Interea omnibus fere horis .ct diuersis in locis certabatur. Antoniani frequenter erumpebant. Ipse Piscarius incredibili vigilantia, assiduitate interdiu noctuque pererrans & circumiens, hostium munitiones, dabat operam,ut distincte cognosceret,quae forma aggerum, ut mos vigiliarum, & stationum tenor, quis propius custodiae locus, Gallo an Italo, Helvetio an Germano miliati esset attributus. Nihil enim his quae milites referrent temere credendum arbitrabatur, quum per se cuncta oculis spectare, di propius contueri vellet. ne a quoquam imprudenter deciperetur: ita accurate. ut prope solus sepe in ea loca hosti subiecta procederet, ad quae vel intrepidi

gregarii milites penetrare recusarent. Erant casae humiles inter bina ca-1tra paulum extra Gallorum munitiones Parco ita coniunctae, ut ab his qui introrsus erant, per exigua muri foramina selopetiis appositis .facile defendi possent. In his stationem habebant duae Germanorum cohortes , ex earum numero quae 1 Gallis Nigrae appellantur. has Piscarius cudelecta manu Sopellariorum inopinantes adortus ita perturbauit ut aliquot interfectis, pluribus vulneratis, quanquam acerrime resistentes. & Iegione per muri foramina adiutos, inde cum ignominia spectantium Gallorum depulerit,in eas tamen haud multo post, Germani adiecta noua munitione redierunt. quae res minutis praeliis materiam praebebat. quum

377쪽

FER DI N. DAPALI PISCARII Lis. V. quum Germanis vario eventu defendentibus, Hispani audaces, importuni, omnibus prope horis, de eius aedificii possessione dimicarent. Nec multo poli a noua contentione, paruus ab initio tumultus in pugnam ingentem, & cruentam exarsit. Quum enim grex pecoris paulo extra Gallorum vallum herbido in solo vagaretur, ct Hispani praeda inuitati audacius succederent, multisque in hostem selopetiis repente emissis,

pecora raperentur, clamore utrinque sublato, adeo praelium saepe renouatum . & protractum accurrentibus utrinque auxiliis creuit,ut tumultuosisti me,&acerrime certaretur. Vastius inclinatis primis auxilium tulit: eo etiam cum delecta manu Piscarius accurrit: equites turmatim

virinque pediti miscebantur,tormenta reboabant: sed res selopetiis maxime gerebatur, erant in parte Gallorum ante omnes, Antonii Auriae ct M. Antonii Cusinii Italicae cohortes, quae neque armorum usu neque corporum agilitate, neque audacia aut pugnandi perseuerantia Hispanis multum cedebant. accesserant Helvetii, Vascones, ipsique Galli cataphracti equites , & Medicea leuis armatura. Boniueitus in primam

aciem prouectus suis aderat, alii quoque duces in pugnae locum ferebantur. postremo etiam Rex ipse ut praelio interesset, eo cum globo nobilium equitum accurrit. Ex aduerso Lanotus atque Borbonius, instructis legionibus intenti, in aequum locum processerant. Nec in tanto armorum strepitu, tantoque tumultu commotis castris, Antonius in muro conquieuit,sed continuo cohortes atque equites emist, qui munitiones

adorirentur , ct occupatos cum diuersis hostibus timore iniecto quam maxime distinerent. Sed praelium hunc habuit exitum, ut pari prope illato ac accepto incommodo utrique ibos labore S vulneribus defatigatos in castra reducerent. Alion sus Carvaial nobilis Hispanus qui alat praeerat interiit. abrepta est & dextra manus Gusmano cohortis praesecto: & Piscarius aliquot viros fortes sibi maxime fidos amisit. Eo praelio quanquam ambiguo euentu certatum esk videbatur, Franciscum maxime laetatum ferunt, quoniam uti fuerat omnium virtutis ac ignauiae

spectator, si non plane victam, egregie tamen repressam Hispanorum audaciam pertinaci & iusto certamine conspexisset. At Piscarius ubi interdiu minus quam volebat hostibus noceri posse animaduertit. propter tormentorum omnis generis multitudinem, quae perite a Gallis tota passim munitione suerant collocata: nec ob id quicquam tutum,quod nam do conspici posset, medio & communi in spacio inter bina castra relinquebant : noctu adoriri, & munitiones tentare constituit. Perduxerant Galli, ut diximus perpetuum aggerem cum fossa, ad Ticinum usque amnem eo successsu operis, ut extra infimam munitionis partem versus sancti Lazari templum modicae domus relinquerentur : in quibus adi

cta fossa Cusanti cohortes stationem habebant . eas facile opprimi posse arbitrabatur, quod longius ab ipsa castroru frequetia distarent: S a ca teris , Helvetiisque praesertim, pene abiunctae viderentur. Itaque uti

378쪽

consueuerat in nocturnis praeliis, linteas interulas armis superindui iubet. Imperat quatuor Centurionibus, ut dispersi quatuor simul in locis Gallorum vigiles lacessant: maximo tumultu clamoreque edito hostes, excitent: sic ut totis castris ad arma conclametur,ut quum ad lii periores

castrorum partes Galli quid nam potissimum defendant, incerti per isnebras suspensis distractistiue animis serantur, ipse silentio cum delectis cohortibus, diuerso in loco hostem protinus inuadat, his rebus singulari ordine constitutis,quum Borbonium atque Lanotum orasset, ut intenti armatique in castrorum custodia consistere vellent; adiuncto sibi Uastio cohortes educit. & quum Centuriones quos antea emiserat, suum munus strenue implere, exaudito clamore perspiceret, Cusanianos adoritur. tantus undique circumfusorum Hispanorum impetus fuit, atque adeo continens selopei torum procella, ut quum aliquandiu impigre repugnassent, nec alicunde, qui opem serrent, opportune superuenirent. irultra imploratis, & mox desperatis auxiliis, expugnata domo, caesi sugatique sint. quum trepidi in propinqua castra perfugerent, Piscarius intra munitiones perrupit, tanta hostium perturbatione ut quum undique foeda fuga pellerentur,capto tormentorum praesecto. cui Caderoso co. gnomen fuit,ipsa tormenta occuparet . ea neque auehi, neque ferreis clauis de more configi potuerunt: quoniam ex insperato victoriae successu omnibus rebus ad id necessariis, imparatus aduenerat, utpote qui expugnata ea domo profligati sque cohortibus decreuisset speculari tantum. α propius considerare hostium munimenta, ut ampliore manu ac appa.ratu ea demum adoriretur: nec se in castra adeo facile penetrare posse credidisset. Uerum appropinquante Helvetia legione.& Gallis adcursu ducum undique sese conglobantibus, receptui cecinit, adeo laetus Ialacer, ut summam ex eo casu victoriam praetagiret: quando ab arridente Fortuna, supra spem bellica ratione conceptam , strenue audenti auiactiora, & cumulatiora omnia redderentur. Nemini enim erat dubium. I in ea nocte, oblata esset occasio debellandi Regis, & tota Gallica ea ea facile delendi, si paucis &iam plane victoribus, equitatus omnis ac instructae legiones accessissent. Ea nox incerti metus, periculi ingentis, ct caeci tumultus plena. Gallorum animos vehementer perculit. Nam Antoniani exaudito praelii tumultu pariter eruperant & longe ad incertos ictus,ut terrorem augerent e turribus maiores colubrinas emiserant.

Corpora quoque Helvetiorum & Gallorum hyemali frigore, & longa

illuvie sic assecta erant, ut quum vigiliis & crebris nocturnis praelus s.c-pe frustra captis armis fatigarentur, iam demum irrequieto labori minime sufficerent; ac nihil magis optarent, quam expedito praelio bellum

sim re ut alterutro euentu,corpora atq. animos a tot malis ac erumnis ce

terrime liberarent. Una enim hac via Piscarius, tum maxime, ct saepe alias, Gallorum vim ac Helvetiorum impetum, quum alacritate recen

illique robore valerent, prudentςr elii tar*x: ut mox per partes carpendo

379쪽

r IRDIN. DAvALI PISCARII LIB. v. 38

ct sensim atterendo quae vehementi conatu vinci non poterant, assidua& pertinaci concussione frangerentur. Accessit& aliud Gallis incommodum ; tres cohortes Ioannis Medicis, quum Rex a Sancto Lanfra naco, ut diximus, copias in Paliciana castra reduxisset, ad occidentem ubi villa erat, remanserant, ut iis frumentatoribus qui a superiore Ticini ponte, S a Mediolano in castra venirent, praesidio essent: ac simul ex opportuno loco , Antonianorum egrellas obseruarent:&sgnificatione facta, oppositisque interim viribus, quantum possent, eruptiones cohiberent. Eas Antonius quod veluti desertae ab aliis & ab equitatu multo spacio disiunctae erant. adoriri constituit, duobusque eductis maioribus tormentis . cum valida manu imparatas & diuersi itineris simulatione deceptas, ita oppugnauit, ut quanquam sortiter resistentes prius deleverit, quam Galli in propinquiore Parci loco tendentes, ad alienae praesertim gentis periculum in serenda ope admodum segnes, se commouerent: nec quid nam is tumultus esset, nisi a dilabentibus & sauciis omnino cognoscerent. Adiuuit Antonii victoriam absentia ducis Medicis qui tum sorte longius , castris, cum alis suis ad diuersos hostes excurrorat. Is ubi rediit ira & dolore concitatus omnibus contumeliis Gallorum equitum thi erant ex Alanconianis turmis in ignauiam proscidit, quod uti suissent polliciti, nihil omnino opis in tanta propinquitate, desertis & circumuentis cohortibus attulissent. Fuerat enim ab initio locum detestatus, ita ut nisi Rex,& Alanconius loco proximus de serena

da ope egregie recepissent,eas inde utique extra periculum, omnino esset deducturus. Caeterum iurauit non prius animo conquieturum, quam

caesis cohortibus suis, Germanorum & Hispanorum sanguine parentaret . Nec multo post quum vir ille vehementi acutoque ingenio & in extraordinariis praeliis maxime exercitato, quando nemo eo melius h stem allicere, improuiso adoriri, insidias tendere, frustrari loco cedere. opportuneque pugnare didicisset, Antonianos elicuit, simulataque fuga ad locum, ubi pedites equitetque condiderat, sensim pertraxit. Tum vero conuersa turma, terribilis & serox instando, caedendoque adeo estuse est persecutus,ut multis interfectis, caeteros pauidos intra portam compelleret. Sed dum praeclare, quanquam non pari reddita clade, cohortes ultus, in castra reuertitur, ei in itinere Boniueitus fit obvius:

aestuantem & hostili cruore oblitum , quod nam sorti felicique dextra

facinus ediderit, percunctatur . narrantem cuncta ordine, Orat, Vt r

dire & praelii locum ostendere velit: nec grauate Medices Boniueito

obtemperat. eo modo dum recentis caedis cadauera contemplantur

N enumerant, ab occulta humili casa plumbea glande dextro in crure grauissime vulneratur . Delatum in castra,& vix impotenti animo sustinentem, quod vulnere impeditus Pi toto militari opere subtrahe retur, Franciscus uti erat comitate singulari saepius inuisit, ac hortatus

est, ne sese intemperanter afflictaret; sed ad plagam recte atque celeriter

380쪽

ob dueendam postquam adeo fortis esset animum importuna ac inutili molestia liberare vellet, ut magnitudinis animi famam, patientiae laude cumularet. Nec multo post ut commodius coualesceret a Piscario impetrauit, ut Placentiam secundo Pado deueheretur. Id vulnus temere susceptum haud dubie longe omnium acerrimo & vigilantissimo propugnatore Gallica castra nudavit; nemo enim adeo ignauus vel imbellis erat, qui eius signa non libenter sequeretur,& cum eo in acie conspici nocuperet: quando illinc certissima vel aduerso etiam euentu verae virtutis gloria peteretur. Uir enim ille constantis animi & inde sessi vigoris, se Tirones milites non multis annorum stipendiis uti caeteri duces soleret, sed paucis tumultuariis praeliis decora ac utili disciplina veteranos efficere praedicabat. Hildem etiam diebus,quas a Fortuna supra aequum Gallis infesta, in unum diem cuncta incommoda conferrentur, Grisonorucohortes domestico reuocatae bello domum sublatis repente vexillis abire coeperunt; Ioannes Iacobus enim Mediceus Insuber, quisbi postea Lario in lacu vi ac armis latum imperiti parauit, iubente Francisco S r-tia efflagitanteque Piscario improuisum bellum Rhaetis intulerat, occupataque Clauenna oppido ct arce in potestatem redacta,proximos Rhaetorum populos qui ad Curiam claustraq. Alpium pertinent terrore comi leuerat. Quo periculo per Magistratus ciuibus in castra nunciato, c ortes vllis obtestationibus, vel oblato duplici stipendio retineri nequiuerunt,& quod incommodum auxit, nonnulla etiam Helvetiorum fgna ex his qui Urisonis erant foederati abeuntes sunt subsecuta;quanquam Lescutu S contra obniteretur, &Techanum gentis ducem in profectionis studio oblimate perseuerantem, uti omnibus auaritiae atque persidiae notis infamem . iuperbo ore palam ad singulare certamen prouoc ret. Sed ille corruptus pecunia, ut postea compertum est, quasi neque corpore neque animo vastus,& insolenter ferus esset tanquam publicae ciuiu causae deseruiret;nec regias preces,nec Lescuti contumelias amitis & barbaris auribus admiast.

LIBER

SEARCH

MENU NAVIGATION