장음표시 사용
171쪽
i ςi 4ς IN Comitatu Aruerniae, ubi fertilis ad-Comeri terra est, & quasi huiusce pro-
deseriρ- uinciae paradisus, datur pagus dictus Victio. le Comte extra cuius repagula datur rupes, in qua fontes duo reperiuntur, unus eorum dictus est vulgari lingua, Lasn-Mine δε Cornet , alius vero, La fontaine duAquae de Rocher, ambo habent eandem & similem Vις ἰς virtutem, & habent secum vitriolum disis, hi solutum, Ut ex gustu ipso apparet, & exin se vi- perientia alia, tum distillatione, qua ce-triolum. lebrata verum vitriolum in fundo alem-bici reperitur, &'ipsis aquis galae appositae conuertunt ipsam aquam in atramentum. Quae signa Vera sunt & legitima ad- 'mixti vitrioli, cuius solius beneficio ipsie aquae vomitum excitant, &'ndiquaque purgant sursum & deorsum,& tanta cum violentia, ut aliquando excitet dissenterias& fluxus sanguinis periculosos: vitriolum siquidem acre dc mordax est, ac corrosium , nec acrimoniam demittit
172쪽
naturalem admixtione sola aquarum: vnde cum in corpore quorundam reperiantur humores acres & mordaces similes vitriolo,vitriolum iungitur hisce humo'ribus, Ac una cum ipsis purgationes insi- gnes facit ac violentas, ad sanguinem Vsque,propter corrosionem quam excitat in intestinis. Quamuis hi fontes hanc vitrioli corro-siuam facultatem ac potetiam obtineant; nihilominus non sunt cotemnendi 3 prosunt enim multis, uui viscosis humoribus abundant, obstruatonibus hepatis , Sclienis, ac mesenteri, nam vitriolum summopere aperit, quamuis acre & mordax sit eius acrimonia, & mordacitas
corrigi potest, admixtione aquae dulcis,& riuuli, qui in valle ipsa fluit. Et in medio cuius datur scaturigo aquae bullientis, ex qua posset fieri balneum thermale mirae virtutis, quod aequaret Virtutes, aqua
rum thermalium loci de Monidor, quae prope hunc locum stant. 'Fontes hi loci de Vic-le- Comte praetei insignes illas virtutes purgandi, quam ex vitriolo possident, habe ni adhuc mul- id abstrusiores alias proprietates quas ob tinent ex spiritu salis, aut vitrioli , in ipso fonte producto, cuius ope obstructiones
omnes reserant, calculos , dc rudimenta
calculi omnia foras expellunt, colicum dolorem, & arthriticum demulcent ; imo dc principia , ac semina ipsius leprae exti n-
173쪽
cosos,tenaces,& salitos euacuado & tem peramentum ipsum mutando. Unde vl- cera omnia, ac tumores schyrrosi hisce aquis facili negotio curantur,cum sanguis omnino acris & mordax, melancholicus ac serosus facili negotio evacuetur tum vomitu, tum per secessum, ac per haemorrhoidas: unde nullus fere morbus dari
potest,quin hisce aquis curari possit: strumae possunt his aquis ad cicatricem laudatam perduci, & praecipue si post purgationem ipsae strumae lauentur saepe saepius ipsa aqua sontis addito vitriolo, ut virtus abstersiua multiplicetur: qua deinde aqua, ter, aut bis in die lauanda & ah-stergenda sunt ulcera illa strumosa, superimposito balsamo sulphuris aqua illa ipsa fontis huius permixto, hac sequenti methodo, V balsami sulphuris oleo nucis prςparati lib. i. huic adde cerς optimς Liij. Camphorae dis lutae oleo amygda' larum dulcium j j. misceantur simul . liquescant igne levi: & dum liquefacta omnia & simul optime permixta: addatur parum aquae fontis huius, & misceatur agitando donec incorporetur : addatur deinde parum iterum aquae huiusce fonris, & iterum agitetur donec incorporetur: hoc multoties iterandum , donec aquae j ij. sint incorporatae : tunc temporis a mixtione quiescendum : dc
hoc balsamo utendum est ad ulcera qum
174쪽
cumque euranda, & cicatrizanda. Potest etiam addi aliquid sacchari de tincturae croci ipsa aqua fontis huius extractae, de balsamum erit potentius, ad curanda vl
E Ad epotandas has aquas, nulla est praemittenda corporis praeparatio, sed solum parum aquae huius in frincipio bibendu dc adhuc aqua dulci corrigendu,ne sacrimonia vitrioli qua turgent jpsae aqu , noceat ventriculo, & intestinis , quod inemo adhuc medicor u fortasse indicauit; nihilominus hoc ipsum experientia certissimum inuenient.
IN Comitatu Aruerniae non longe a lo- Aquaruco superiori descripto de Vicie Comi datur mons vulgo nuncupatus Monidor, ubi reperiuntur scaturigines aquae bulli- tio. entis, ubi balnea constituuntur mirae virtutis ad arthriticos dolores , paralyses, spasmos, & membrorum stupores curandos, aliosque similes morbos fugandos. Quja calor coelestis naturalis & insitus
175쪽
mores viicidos,frigidos, & humidos attenuat, eosque fugat per poros corporis, excitatis , & elicitis copiose sudoribus,de sic nerui ac musculi roborantur, Zc ad statum naturalem reducuntur, dissipatis humoribus, qui eorum functiones de sus impediunt ac retardant. Haec autem aqua quod abundet & turgeat calore illo coelesti, quo innatus uniuscuiusque rei calor generatur ac producitur, peculiari sua virtute & naturali hoc agit, neruos, musculos, tendines, ac cartilagines membrorum omnium refocillat, ex virtute illa coelesti ex astris in terram influenti,& praecipue in montem hunc, cui insunt fontes quam plurimi. , quorum virtutes& proprietates si inuestigarentur , Certe aliorum fontium virtutes non altius ex- . tollerentur, qvbd horum virtutes aliorum famam minuerent.
Obij cient fortasse nonnulli, me multa narrare de scaturigine fontium istius loci de Μonidor; at nulla probare: nam afferendo tantum virtutes & proprietates horum fontium dependere ab auris, quae peculiari influxu virtutem corroborandi neruos& rnusculos influunt in hos fontes , nihil fere est afferere, cum uniuersialiter sciatu virtutes rerum omnium a coelo descendere in terras. Respondeo, me satis demonstrare probare dum virtutem peculiarem hune corroborandi,
176쪽
ab astris particularibus quae monti praedominantur descendere probo . Nam hareassertio & demonluatio maior quam illa quae asserit 3c demonstrat virtutes has
dependere ex mixtione mineralium, quae in montis ipsius visceribus reperiuntur: haec enim affertio non demonstrat quae sint haec mineralia, & qua ratione haec mineralia possunt dare & communicare
fontibus ipsis illud ipsum quod non habent. Nam fontes hi plus vitrutis habent quam mineralia uniuersalia terrae,& saepe saepius fontes hi, nullas habent mineralium virtutes,at alias mulid excet
Ego autem dum assero ae demonstro virtutem - hanc ex astris particularibus descendere in m5tem hune, philosophis, & vicis omnibus acuto ingenio praeditis ostendo, qua ratione, & qua via influxus coelestes, & radij planetarum, ac stellarum omnium terrae uniantur, mediante
spiritu mundi, qui baiulus est horum imstaxuum, & terrς unit, & omnibus quς in terra generantur:& sic virtutes & proprietates coelestes specificam agendi potentiam ac indiuidualem suscipiunt,qubdmixtis particularibus dum producuntur
uniantur: uniutur autem magis, ac magis, uni mixto quam alteri,quod hoc peculia re mixtum Virtute attractivam maiorem
habeat propter sympathiam dc similitudi- nem quam habet cum iniluxu dc radio,
177쪽
I o HrDROGR. SI A Gryquem attrahit . quam cstera mixta, quς in eodem loco producuntur , qus cum non habeant sympathia & similitudinem eum astro influenti, non attrahut pesu-liariter hanc virtutem, sed aliam cum qua conformiorem habent essentiam: influunt enim astra fere omnia in omnibus locis ,-mixta quae hic loci reperiuntur singula suscipiunt ex astris quod illis conforme & sympathicum est, aliud vero respuunt. Quod si quod ex astris descendit, contrarium omnino & inimicum sit quibusdam mixtorum speciebus, lige species nullo pacto producitur, ac generatur in tali loco, in quem talis influxus descendit. adem ipsum de fontibus asserere possumus, attrahunt influentiam, & virtutem coelestem cum qua consormitatem ha-.bent, & sic emcaciores fiunt fontes in quibusdam montibus, quam in alijS. Itaque concludere possumus cum rationei virtutes &proprietates aquarum & fontium huius loci de Monidor, dependere ex astris & constellationibus particularibus quς hic influunt: influxus autem hic peculiaris astrorum horum, nihil aliud est quam lumen ipsum astrorum, quo montem hunc irradiant, & illuminant, quod lumen incorporatur ac miscetur spiritui & humido radicali huiusce loci, ex quo fontes hi producuntur ; &sic lumen hoc peculiare,communicatur fontibus huius-
178쪽
ee loci ex quo insignesse virtutes & proprietates exoriuntur Qui hisce aquis thermalibus utuntur, hanc prςcautionem habere debent: corpora eorum prius sunt purgationibus Pr paranda ; qui vero prius aquis de VicIe Comte purgati sunt, non egent illa prς- paratione, quia sussicienter pursati sunt b aquis his. Si vero non talibus aquis purgati possunt, sumant Rheubar. aut sentiam, aut manna , aut aliquod aliud. medicumentum, quo faburram humorum' depo-0ant, Vel purgentur auro cathartico meo, si habere queant ; nam illud ipsa metuc mentum peculiari viirtute pollet,ut sontes hos omnes moueat id actionem miram ac stupendam, propter conformitatem,&
sympathiam quam habet cum ra is re influxibus coelestib , ex quibus, virtutes
SVNT adhuc in eodem Comitatu fir- uerniς staturiginςs Mus bullientis
179쪽
Ira ΗΥDROGR. SPAGrRquq ex terra exoriuntur, in valle una , ubi pagus adest, vulgo nuncupatus Caudes- Aygues , ed quod scaturigines hae calid admodum ac feruentes sint ; unde nomen vulgare illud quo pagus denomina. tur, id ipsum sonat. Hς thermς efficaces admodum sunt, & poteistiores multo aquis ipsis loci de Montdor: conueniunt paralyticis, arthriticis, spasmo, Sc stupore membrorum detentis, ac similibus alijs morbis, pro quibus curandis infinitus sere qgrorum numerus huc asportatur ex longinquis prouincijs, ut hic tempore verris de Autumni balneari p'ssint,quibus in temporibus . thermae hae excellunt , dc efficacissimae sunt in curandis hisce mor
Medici sere omnes existimant harum thermarum virtutes dependere ex solo calore sulphviis, quis in visceribus terrae ardet,& aduritur, & quod ardendo a quasillas calefacit, & calefaciendo illas virtutes insignes aquis ipsis communicat: at illud ipsum quasi ridiculum multoties confit tum est ; qui enim fieri potest, ut sulpitur ardens comunicet virtutes, quas ipse nonδhabet; aquae enim illae therinales, multas habent virtutes distinctas ac diis rentes ab ipso sulphure, ergo ab alio ha- ibent necessctum est. Aliquando etiam & saepe saepius euenit id quod ardet & comburitur in visceribus torrae, non est sulphur vulgare & com-
180쪽
ctum, ut est carbo lapideus, bitumen, α quid aliud simile, quod in visceribus terrae ardet & comburitur, & comburendo, aquarum scaturigines excalfacit: quid autem inde euenire potest virtutis .in ipsis. fontium scaturiginibus Nihilominus tamen qui asserere vellet pinguedines has terrestres x sulphureas, etsi impuras in ipsa combustione, reduci in primam eorum materiam, & principia sua, & sic purificari, & ab impura omini sua materia vindicari, &sic in spirituales substantias reduci & permutari, α sic posse permisceri fontibu , & suas Viaetutes
omnino virtutes & proprietates commu- Ioel
nicare posse fontibus qui inibi insunt; id fieri posse concedimus, & fieri saepe
saepius auerinius ; sed tunc temporis non sunt virtutes sulphuris communis & vulgaris , nec lapilei carbonis, aut alterius. pinguedinis terrestris in visceribus terrae ardentis; sed sunt virtutes & proprietates principiorum mineralium, quae haec mineralia in visceribus terrae composuerunt, quae per combustionem, & putrefactionem in principia redaista sunt, dc sic se vindicarunt ab omni putredine , dc ele- mentorum spurcitia , qua conspurcata sunt in mixtione sua elementari. Sic iam a tali mixtione vindicata . non sunt am plius haec mixta, nec eorum Virtutes am plius obtinent ; at alias longe maiores
