장음표시 사용
181쪽
Itaque asserere potamus balnea haec obtinere virtutes sulphuris, salis, & mercurij; non sulphuris,salis,&mercurij com- . munis & vulgaris, sed sulphuris, salis, dc mercurij principij, & seminis rerum mineralium.
Ita ut idem hoc sit, has virtutes depem dere in genere ab spiritu mundi, qui suas virtutes & proprietates distinctas, ac diuersas exerit,ex locorum diuersitate & in fluxuum coelestium distinctione. Itaque virtutes & proprietates aquarum loci de Caudes-Aygues asserere possissimus dependere ex eodem spiritu mundi, easque diuersas & distinctas esse, ab ipso loco particulari, in quo producuntur& ab astro influete particulariter in ipsum eundem locum: amerere autem quale sit istud astrum quod peculiari suo influxu hunc locum illuminat, altissimae est inquisitionis, cum in Auerniam multa sint astra huic prouinciae dominantia: nihilominus tamen si Galliam totam consideremus , eamque cum suis prouincijs collocatam esse sub tropico Cancri, in dona temperata Septemtrionali, ad septentrionem versus, ubi dominanthr constellationes nucupatae, Lyra, Corona,Cassio-Max paea,Telum, Cygnus,Orion,Ophyocus.&aliae mu tae, si harum constellationum bai proprietates, Vna cum VIrtutibus harum
182쪽
LIBER II. I7s aquarum thermalium consideremus, non loca difficillimum erit coniectare, Coronam
esse quae influit particulariter in hunc lo- 24 4,
Cum , una cum Marte. Mars siquidem& Corona virtutes praecipue corroborandi membra omnia corporis infundunt,
una cum reliquis stellis quae huic planetae& constellationi famulantur. Si quis virtutibus & donis aquarum, Metho harum frui cupiat, purgandum prius est
Corpus medicamentis ex progenie mi' de Cauneralium desumptis, & praecipue sale Vi- des-aytrioli, aut antimonio praeparato, aut auro cathartico. Postquam sic corpus eua Cuatum fuerit, balneari poterit auro sudorifico assumpto,vel ambaro griseo ,atit mineralibeZoartico, ad qualitate grano- rum octo, in insculo optimo: sic calor naturalis refocillatus dc a calore balnei irritatus, humores omnes foras protrudeli& Iatentes attenuabit; ita ut per poros corporis per insensibilem traspirationem euacuari queant. Postquam corpus ita euacuatum fuerit sudoribus illis aquarum thermalium, si aliquid morbi adhuc suspersit, poterit adhuc iterum corpus purgari aliquo leui medicamento, puta Senna,vel manna, vel Rhen baibaro deinde iterum balneum ingredi poterit, ter, aut quater. Et in egressione balnei, post sudores transactos , poterit corpus, aut corporis partes dolentes & affectae hoc , balsamo perungi, quo membra omnino
183쪽
. 176 ΗΥBROGR. STAGΥR. lad pristinam sanitarena Deo dante redui lcentur V Axungiae humanae, aut ursi lib. la. distilletur per retortam, ter, aut quater rectificando : huic essentiae rectificatae. 'addatur essentiae rorismarina & laluiae an. Me permisceatur simul, di in his infunde Caryophyllorum, cinnamomi, dc croci nucis moscatae an. 3 iij. in cineribus tepi- dis per noctem unam. Deinde transco- . lentur, ot colatur; adde cerae optimae su-sae Sc liquatae S iiij. dc misceantur simul,
habebis balsamum quo potentius & em- cacius nullum vidi in sedandis doloribus arthriticis frigidis, dc in refocillandis me- is stupore & paralysi affectis: quo balsamo si utaris post sudores in balneis the malibus, mirandos Ac stupendos effectus experieris: corpus siquidem ea methodo quasi iuuenescit, dc vetere pelle deponit. l
suburbio clarimoniis in Aruernia reperitur. C Α P V Τ XIV. MI R V S & stupendus est hic fons,
Iariano ii genia Philosophorum fere omnium exercet ac torquet, in exqui- cliptio. rendis causis stupendorum suorum effectuums
184쪽
sectuum. Exit ex rupe , in ipso exitu F'ns t rupes producit & lapides albos, ita ut in-
Colae huius urbis dum pontes construere cupiunt, ut rivulum fontis huius permeare possint ad hortos suos inuisendos, fontis huius aquamsuper ageres fornicatim extructos transilire iaciunt,& intra viginti quatuor horas , pontem lapideum solidum habent, ut sicco pede riuulum fontis permeent. Aqua istius fontis vis1-hiliter permutatur in lapidem, & nihilo-ntinus fiuit semper ut reliqui alij fontes: Et aqua eius perlimpida est, nec differt icolore, & limpiditate ab alijs fontibus: hruta ipsa siti oppressa falluntur,& aciuam
ipsam epotant ni impediantur; at u potent ipsam,illico in ventriculo coagulatur in lapidem unde mors subsequitur ex colico dolore hinc suborto, qui bruta omnia quae aquam ipsam potarunt crudelisi simis tbrminibus enecat: unde incolae summa cum cautela , bruta omnia sua
hinc & procul ab ipso fonte avertunt. Ipsa
enim aqua pratentissimum venenum est omnibus animantibus quae ipsam bibunt. Dum enim exhausta est ex fonte suo,illico in lapidem conuertitur, quod & incolae multis experientijs manifestum faciunt omnibus,qui hoc naturς mirum nocredui. Suscipiunt aquam ipsam in vitro,& statim aqua congelatur in lapidem qui vitri figuram obseruat:suscipiunt vas terreum, illudque aqua ipsa replent & bro:
185쪽
1 8 ΗΥDROGR. SP AG TR. uissimo tempore aqua ipsa condensatur in lapidem qui vasis continentis figuram
retinet : mirum istud naturae mirantur Omnes: non existimo tamen aliquos inuentos,esse qui rationes naturales huiusce rei excogitarint.
Si chymicam artem callerent, scirent per ipsam qua ratione, & qua virtute lapides omnes fiant, & producantur in rerum serie ; nam in hoc fonte causa efficies lapidum potentissima est: in uestigandum ergo est qualisnam sit causa efficiens lapidum omnium.
Diximus in primo libro huiusce operis dum hosce fontes lapideos disquirebamus , mirum hoc naturae in hisce fontibus dependere ex spiritu mundi: iam demonstrandum est , qua virtute spiritus mundi lapideam substantiam producat in isto fonte Chymicorum doctrina manifestum est, in spiritu mundi tres latitare substantias, sulphur scilicet, mercurium, & salem. Per sulphur intelligimus calore naturale , seu calidum innatum rerum omnium. Permercurium, humidum radicate notum habemus. Per salem, corporalem substam tiam in qua calidum innatum & humidum primigenium uniuntur & visibilia fiunt. Sal modus,& vinculum est calidi &humidi innati calidum innatum maturat, coquit humidu vero nutrit augmetat salvero codensat,coagulat, & visibile reddit.
186쪽
LISER IL I79 In productione ergo istius fontis natura per particularem productionem expeculiari astro, & coelesti virtute prouenientem , virtutem salis principij, & proprietatem eius multiplicauit, & essicaciorem multo supra alia duo principia constituit, ita ut dum ipsa aqua fontis, ex scaturigine sua prorumpit statim conge-letur in lapidem virtute salis principij sui, quo viget maxime hic fons: itaque aqua haec congelatur in lapidem a coagulante virtute salis sui principij, qua viget pollet. Lapides omnes, & rupes, dc saxa quot- L pixies
quot sunt in natura, aqua fuerant in principio ortus sui;at calidum innatum agen in prin-do in humidum desiccauit ipsum , & ap- eipio Ox- parere fecit siccum illud naturale, quod salem dicimus, virtute cuius aqua in lapidem congelata est i antequam vero virtus eius manifestaretur, & dum in centro aquae occulta iacebat, humidum aquae de Virtus eius manifestum erat,& aquam vetam constituebat.
Cernimus in liquore ipsius sontis actionem visibilem calidi innati in ipsum humidum dum desiccat ipsum , & coagulat in lapidem virtute salis sui , qui ex actione calidi in humidum ortum
Si fons hic non soras prorumperet, at -in intimis terrae visceribus concluderetur, lapis fieret, & mons lapideus exoriretur,
187쪽
Cur montes versus coelum caput extollunt
18 Ο ΗΥDROGR. SPAGTR. Sic fiunt enim lapides omnes in terra, &montes lapidei. Aqua sublimatur di in Vapores eleuatur per poros terrae, calbdsi innatum aquς coquit ipsam aquam,& desiccat ipsam pedetentim, & virtute salis in ipsa latitantis tandem congelatur in lapidem;& quod sursum tendant Vapores , & in altum eleuentur, & sempercoquamtur & indurentur virtute salis sui,sic fiunt montes lapidei, qui capita
sua versus coelum extollunt, quod Vapo res huc tendant,& dum sursum eleuatur, in eleuatione ipsa, & sublimatione comgelentur in lapides. Quod si aqua, seu vapores elementorum dum sursum attolluntur, misceantur argillae, & terrae pingui albae, congelatur haec materia virtute salis coagulantis in marmor album. Quod si terra illa cui miscentur vapores sit rubea, vel alterius coloris, congelatur haec materia in marbor rubeum, vςl alterius coloris, secundum digestionem & coctionem sulphuris, quod terris permiscetur, easque colorat sua forti, vel diminuta coctione icolores enim omnes ex varia coctione& digestione sulphuris exoriuntur. Sic in terris generantur varia genera marmorum , & lapidum diuersi coloris , qui producuntur ex abysso & Chao aquae, hoc est ex semine interno elementorum omnium,quod in visceribus aquae latitat potius quam in reliquis elementis.
188쪽
Fons hic noster Clarimoniis lapides Cur ias albos producit, quod sulphur album sit, quod in semine latitat: est autem albumsulphur huiusce aquae, quod crudum sit produ-εc indigestum, & propter indigestionem eat lapi& cruditatem albedinem producit in ipsis lapidibus. In multis alijs reperiuntur lapides diuersi coloris, imo ex diuersis partibus coadunati in massam solidam, ut sunt laicum, lapides albi crystallini,pellucidi &lucentes ; alij vero virides & nigri, alij rubicundi,qui omnes lapides granulatim Condensantur in massam solidam, etsi diuersi sint generis, & variae substantiae. Id contingit ex varia & distincta sulphvrum substantia, quae in semine illo aquae reperitur, unde distinctio illa & vanietas substantiarum in uno & eodem subiecto
heterogeneo reperitur , quam tamen Varietatem virtus coagulativa salis, in
unum cogit ac condensat, varietate tamen obseruata sulphurum. QMd in
album & transparens congelatur in cry-
stallum;quod vero album est, & salis spiritu turget congelatur in laicum ; quod Taleum
cum habeat sulphur album & plurimum salis , parum verbmercurij, ideo expaucitate mercurij lapidum magis imitatur
naturam , quam metallorum ; retinet tamen colorem metallicum siue argenteum, ex sulphure albo metallieo, quod habet.
189쪽
Uerba haec non inutilia sunt ad causas l
inquirendas undenam fons Clari montis 'in Aruernia , mutetur in lapides albosrNam virtus haec dependet ex vi coagu latiua& congelativa, quae potentissima est in ipso fonte, ex spiritu salis princi- lpij qui turget in ipso fonte. Non valde mirandum est quod fons
hic turgeat & polleat hoc congelante principio : nam tota Aruernia eodem principio abundat, unde facti sunt montes ingentes & praealti illi, qui per totam Arverniam reperiuntur, & maxima illi copia lapidum quae inibi turget & abundat. Quod si etiam Arvernia turgeat de abundet foeno & pascuis, hoc est ex copioso mercurio quo etiam abundat dum enim humidum illius Prouinciae condensatur in lapides , quod est serosius, hoc est , quod aquosi mercvrij redolet naturam, dc a copia salis separatur, remanet octerram irrigat , dc sua fertilitate beat unde foenum copiosum dc pascua illa opima ortum habent: Nam siccior pars mercurij mutatur in lapides, aquosior dc hu midior in foenum pingue valde, ex quo
Vaccae enutritae, caprae, dc oves, copiam. lactis congerunt, ex quo copia illa casse rum ortum habet qui bonitate dc sapore tuo omnes fere alios terrae cascos eXcelq lunt, propter temperatum dc moderatum naturalem salem , quem ex lacte suscipiunt, dc lac ex mercurio naturali, qui in
190쪽
LIBER IL I 83 foeno R. pascuris huiusce prouinciae naturaliter insitus est, ex quo sale suscipiunt saporem illum gratissimum, & conseruationem diuturnam. Sed ad fontem redeamus , lapides qui ex eo fonte producuntur , molles sunt & friabiles , nec mari ris unquam duritiem imitantur; eo quod
in fonte sit limus mercurij crudi, qui duritiem illam & firmitatem impedit , quod illud heterogeneum quid sit,
re extra naturam principiorum naturalium ; & perinde impedit unionem perfectam & absolutam eorum , & hinc firmi- tatem & soliditatem lapidum retardat; nam quo magis pura sunt principia, & ab omni materia heterogenea vindicata, eo magis inter se copulantur & firmius haerant, unde durities & solidites lapidum αfirma compago eorum : ut cernere licet ipsemet experientia in crystallinis & lapidibus pretiosis, & metallis etiam. , quis 'quo puriora sunt, eo firmiora,& solidiora
Hinc concludere postimus virtutem Virtus lapidificam fontis Clarimqntis in Aruernia, dependere ex virtute & proprietate coagulante, salis naturalis, quae in ipso fonte innata est, ex nativo solo,& peculiari astrorum influxu,quae hanc Virtutem peculiariter in hoc fonte excitant potiusquam in alijs fontibus q ii quidem habent ipsam eandem virtutem ue at non in actum
