GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De Aristocratia.

I Secunda forma RerumpubliC rum est Aristocraria quando fiunma potestas est penes Optimates, qui alio nomine v antur PatriCE. Reperiuntur autem triplices Aristocratiae. Prima species admittit optimos quosque, nullo habituεespectu Nobilitatis, sed tantum opum de prudentiae. Et ad hanc Aristocratiam admittuntur etiam optifices & mercatores, quod fere obtinet in Civitatibus Batavicis.Tales Aristo- Cratice admodum vicinae sunt Dem cratiae. Unde etiam crebro per igno-Tantiam confunduntur, sed discrimen est manifestum. Nam in Democratia, Magistratus populo est obnoxius,at v

ro in Aristocratia, , Magistratu non, licet provocare ad populum, sed qui quid Magistratus statuunt, id populus

ratum habere debet. Secunda species Aristocratiae est,in qua Magistratus ad . Certas quasdam person s restringitur, sive ad Nobilitatem sive ad solos divites , sive ad certas quasdam familias. Qualis Aristocratice forma Obtinet Noribergae dc Fran furti, quibus in locis

132쪽

locis nemo supremum Magistratum consequi potest , nisi ex Patricia familia natus. Et haec Aristocratia est qua--haereditaria , dc a pax ribus ad filios, dummodo sint capaces, dure quodam acquisiito transit. Tertia Species Aristocratiae est, In qua unus aliquis tituislo Ducis aut Principis eminet, quanquam nullam per se potestatem obtineat, sed Senatui sit subjectus acobis noxius Talis Aristocratia est Venetorum, Genuensium, Lucensium & RagusiOIum. 2. Praecipuum conservandae Aristocratiae mecuum, ne in Democratiam degeneret , in eo consistit , Ut Conjugia Patriciorum cum Plebeis

prohibeantur. Hinc Romae tanta fuerunt certamina inter plebem & Patri, CiOS, neque ante Aristocratia in Dem

cratiam fuit transformata, quam con

jugia plebi cum Patriciis concessa suerunt. Quapropter legibus Duodecim Tabularum fuit cautum , ne Patricii cum plebeis conjugia inirent. Quae etiam Lex hodieque Noribergae observatur.Deinde honor Patriciorum contra injurias plebis summo studio est vindicandus. Quapropter Patricii non'. facile

133쪽

o8 UL Y ss Esfacile multo minus publice, supplicio sunt assiciendi. Hinc tantum sibi Cicero odii conciliavit, quod in Consulatu suo Patrictos supplicio affecisset. . Sunt etiam plebis conventicula studi se inhibend3 , ac imprimis danda est

opera,ne plebs sit armata. Facile etiam Aristocratia degenerat in Monar chiam. Quapropter studiose conservanda est aequalitas,ne unus aliquis aut pauci nimium crescant potentia & authoritate apud populum. Ita Roman L cum hos tres,Pomprium, Caesarem MCrassum nimia potentia auxissent,primo delapsi sunt in Oligarchiam , sive

Triumviratum , deinde in Monarchiam. Quapropter varia contra hoc malum excogitata fuerunt remedia. Graeci tales in exilium pellebant, quorum nimiam potentiam suspectarunt.

Quod apud Athenienses fiebat Ostr cismo. Et huc pertinet antiqua illa Milesiorum Lex. Nemo inter nos sit probus sive excellens,si quis autem talis sit, apud alios dc alibi vivat.

De Democratia. I Democratia est forma ReipubI., in

134쪽

in qua jura Majestatis, sunt penes populum : Peculiaria Democratiae haec sunt. Primo, quod in ea sit aequalitas Omnium , nullae habita distinctione . Nobilitatis aut plebis, sed v1ritim Omnes habent jura suffragiorum, adeoque ibi suffragia non ponderantur, sed Numerantur. Secundo Magistratus in Democratia non sunt perpetui,sed ambulatorii , ac plerunque annui spacio definiuntur. Vulgo Democratia habetur pro imperfectissima formaRerumin publicarum,nam nihil habet Splendoris & pompae externae. Consilia sunt fere turbulenta , 8c propter multitudinem confusa. Et tales Democratiae fuerunt apud Athenienses, Florentinos,& hodie apud Helvetios. Sed sunt tamen alia quibus Democratia superat Monarchiam & Aristocratiam. Priamo ; Summa & absoluta omesum Civium libertas , neque bi locus est alicujus suppressionis, cum omnes magistratus obnoxii sunt judicio popul rum. Hinc usus armorum plebi non tam concessiis , quam imperatus est. Accedit & aliud commodum , quod propter amorem libertatis, Democratiae populo abundent confluentibus eci. undi,

135쪽

reto U L Y s s E sundique quibus sub Rege vel Nobilitate vivere molestum est. Unde Democratias plerunque videmus abundare opibus. Quippe raris atteruntur tributis ac ectigalibus, & publicae opes

non impenduntur in luxum aut sumptus non necessarios , ac Magistratus . fere propriis impensis sine salario publico munus suum exercent.Talis fere

forma Reipubl. esst Hamburgi, Lub cae,'in plerisque Civitatibus Anseaticis , quas propterea potentia ac divitiis florere ridemus .s

De conversionibus Rerum.

I. Hae tres formae Reipubi specialibus quibusdam mutationibus sunt obnoxiae, de quibus pauca sunt adden- lda. Commune vitium Monarchiae est Tyrannis , ac vix ulla Monarchia ab hoc malo est issimunis. Plerunque nim sub Regio Imperio multa accidunt , Tyrannidi admodum amnia. Praecipuum autem arcanum Tyrannidis est, ditare Nobiles, S plebem depauperare. Hinc perpetuis fere bellis sua regna exercent , ne otio asiuetus populus luxuraci, dc in pace de Oneribus

136쪽

PEREGRINAN Phus ac oppressione conqueratur, quod ubi bellum imminet fieri non potest , quippe praetextu defensionis contra hostem civitates & arces milite opplentur, ac quicquid subditi de oneribus nimiis conquerantur, prae strepitu

armorum non audiantur eorum querelae.

- Σ. Contra Tyrannidem igitur non est aliud remedium quam, quo Belgae contra Regem Hispaniae usi fuerunt id est, ut populi arctissimum inter se

foedus ineant ac se Contra vim ac opinpressionem defendant ἱ Ac si spes nulla supersit reconciliationis cum Tyranno , tunc ipsis abrogandum est imperium , & alia forma Reipublicae instituenda.Caetera quae ad Tyrannidem spectant, jam supra sunt exposita. 3. Aristocratia facile degenerat in Oligarchiam contra quam haec fere u- stirpantur remedia. Primo quidem. Ne liceat Optimatibus exstruere arces vel Castella, unde Romani moleste tulerunt domum Valerii Publicolae, quod instar castelli foro immineret. Deinde prohibenda sunt matrimonia Optima. tum cum potentiorius,id est,ne liceat optimatibu4 ducere uxorem ex fami-

137쪽

i 22 U L Y s s Ε slia Regia vel Principali. Ita familia Medicea per conjugia Regalia ad supremam dominationem ascendit. Neque permittenda sunt Optimatum inter se nimiae cognationes , nam hoc Rempublicam Romanam pessunde-dit,quod Caesar& Pompejus amnitate sibi conjuncti essent, unde initio simul Rempublicam oppresserunt, mox dis cordes facti, alter alterum e medio sustulit. Utile quoque est exercitus &legationes non uni sed pluribus simul committi, praesertim vero , quorum contraria sunt studia. Ita Athenienses plerunque Themistocli collegam addiderunt Aristidem,inter quos perpetuae

erant aemulationes, unde alter alterum

studiose observabat, ac ejus consiliis se opponebat. . Democratia potest mutari vel in Aristocratiam vel in Ochlocratiam. Ac Aristocratia facile quidem impediri potest, si Magistratus committantur hominibus mediocribus, exclusis quorum potentia potest esse suspecta. A cedere debet severitas in peccantes , ac ipsi Magistratus, si contra leges delinquant, carcere, exilio, Vel etiam C pite mulctari debent. Praecipue plebs talea

138쪽

talessibi eligere debet Tribunos , quiquam acerrime privilegia populi cu- 1todiant, ac in actiones Magistratuum curiose inquirant. Sed majus Demo- Cratiae imminet periculum ab Ochlocratia & Anarchia. Ochlocratia vocatur, quando sex populi jura Majestatis invadit, & in qua pessimo & egentissimo cuique plui imum licet. Tales Och-locratiae plerunque erumpunt in Spoliationes divitum ; direptiones redi um ,& Spoliationes civitatum. Quemadmodum nuper factium Neapoli &Antwerpiae. Et de hac forma Reipublicae loquitur Scriptura, cum inquit 'Non erat Rex in Israel, & quilibet faciebat,quod erat bonum in oculis eius. Atqui talis status est ultima corruptio soc1etatis humanae. Nam sicut Corpus Physicum resolvitur in sua elementa, sive materiam primam: Ita corpus ΡΟ-

liticum non potest plane destrui &disii pari nisi per Anarchiam Haec de Politica generali dicta sunto, st quitur nunc Politica Specialis,

Politica Spectatas.

139쪽

I24. U L Y s s E squae sit natura Rerum publicarum sed non sussicit scire , quid in universum conveniat generi humano, nisi aqiones singulorum praesertim maxime illustrium populorum peculiares artes dc distincta quasi lircana cognoscantur. Sed haec pars potius usu, conversati ne , peregrinatione , Legationibus, quam praeceptis addisci & tradi potest. Pauca igitur tantum & maxime com-Perta enumerabimus.

De Politica Hispaniae.

r. Hispanorum Politica tota comsistit in fastuosa quadam & aliis populis ridicula gravitate, quod & lingua &habitu & incessit ab aliis populis di ersis testantur. Ρrςcipua illorum cura est, magnitudinem suiRegis usque ad scrupulositatem exigere 9 jactare immensam illius potentiam, & caeteris omnibus populis, solo excepto Imperatore Romano controversiam de praecedentia Movere, non alio argumento, nisi quod Rex Hispaniae amplius territorium , quam reliqui obtineat. Prima igitur semper controversia, inter Hiis

spinos,Gallor dc Anglos de praecedentia

140쪽

l PEREGRINANS . Iastia est.Nam secundum antiquam Con-

suetudinem, primum inter Reges locum obtinebat Rex Galliae, secundum Rex Angliae tertium Rex Castiliae. Sed ille ordo inde usque a temporibuaFerdinandi Catholici perturbari coes Pit, neque in hunc usque diem definiri potuit , ita ut haud minimum artifi-i cium in eo consistat, quomodo tres illae discrepantes nationes si1mul tractandae sint , ut nullam sibi injuriam factam conquerantur.

2. Succedit controversia de lingua, i qua in Tractatibus utantur. Nam dei hoc non parum addere videtur authOritati,Cujus quis utatur lingua. Convenientibus aliquando legatis Hispaniae& Angliae disceptabant inter se de lin- gua. Legatus Hi anise per ludibrium

. dicebat ad Legatum Anglis loquamur

lingua Gallica , quippe tua Regina est

Regina Gallise. Imo vero regessit An-. glus loquamur Hebraice , quippe tuus Rex , est Rex Hierosolymorum. Igitur omnes tractatus Dublici lingua La- tina tanquam, omnibus communi de

neutrarum partium peraguntur.

, 3. Omnes Hispanorum actionesi sunt lentae neque ulla in re graviuS no-F 3, cere

SEARCH

MENU NAVIGATION