GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

66 ULYs s Religione spoliantur. 6. Tertia quaestio est: Unane an plures in Republica Religiones esse d beant λ Necessariam esse pluralitatem Religionum in una Repubica, id qui dem a nullo Politicorum unquam fuit

assirmatum: videtur enim contra ra

tionem & naturam id pugnare, si con sensum habere possis, velle animos civium in varias sectas dividere. Quanquam fateri necesse sit, interdum pluralitatem Religionum Reipublicae salutarem fuisse. Adeoque statum ad aliquod tempus conservasse. Quemadmodum nuper in Anglia accidit, ubi inter praecipua arcana novae Reipublicae habebatur , plurimas Religiones

non tam tolerare, quam defendere ac

propagare sola exclusa Papistica & E- Piscopali, tanquam praesenti statui inimicis. Sed haec extraorclinaria dc casualia sunt.

7. Solent quidem Tyranni animos subditorum Religionibus dividere in eum finem, ut discordes, singulos etifacilius in ossicio continere possint ,

quorum alias consensius esset formidabilis, atque ita egit Julianus Apostata. Sed talia exempla non sunt imitanda.

82쪽

PEREGRINAN s. 678. Ergo, ut ad ipsam rem deveniamus. Illud in confesso est, si fieri possit, unam tantum in una Republica Religionem esse exercendam. Quippe nihil est quod animos Civium arctiore Vinculo connectat, quam idem de Deo sensus & eadem divini cultus forma. Eaque una Religio etiam debet esse vera. Sed hic reperitur infinita discrepantia hominum , quaenam sit illa vera Religio, quae unice in Republica Optari debeat. Namque inter homines tot fere sunt opiniones quot capita , quilibet suam Religionem & unicam& veram esse contendit, dc alias tanquam falsas rejicit. Diximus autem su-Pra , quatuor magnas per orbem terrarum este Religiones, sed nos omissis reliquis tribus de solo Christianismo quantum ad Politicam spectat, commemorabimus.

Christianismus igitur hodiernus dividitur in Religionem Graecam Latinam.Graeca Religio locu habet in Imperio Turcico, in Russia , Mosco via, &in Russia Nigra, quae est juris

Polonici, atque etiam Venetiis. Religio Latina locum in Occidente, ejusque caput universale censebatur Papa Romanus

83쪽

68 U L Y s s E s Romanus. Sed superiori seculo haec Latina Religio, in duas iterum partes fuit scissa,ia Protestantes dc Romano- Catholicos. Protestantium exortus fuit Anno I say. in Comitiis Spirensibus. Sed hi Protestantes iterum in duas factiones divisi,in Lutheranos & Reformatos. Sunt praeterea adhuc magna:

Sectae, nimirum Anabaptistae & Soci- niani. De his igitur Religionibus nunc quaeritur. An harum omnium iit pedimittenda libertas p an aliquarum p an vero unius tantum p Omnibus his Religionibus plenam libertatem permis runt Poloni,ad quos quam maxime accesserunt Batavi, excepta Sociniani, quam, tanquam vitae Christianae d structricem, Sc Atheismum recte do Cente , hactenus gravibus edictis coercuerunt. & deinde Pontificia, cui publicis conventiculis legibus quidem interdictum, ita tamen ut per conniventiam Magistratuum inferiorum illa

passim magno numero exerceatur. In

Gallia duae tantum Religiones publice

exercemur, nacta Libertate ex Edicto Nannetensi Pontificia & Reformata. In Germania, tres nuper pace Monasteriensi sunt ita tuae, Pontificia, Lu-

therana

84쪽

PEREGRINANS. 69therana dc Reformata. Atque Omnes hae nationes propugnant pluralitatem Religionum in una Republica, eamque non noxiam, sed utilem esse con

tendunt. Quippe nihil est,quod Rempublicam augere possit ic numero Civium Sc abundantia divitiarum, quam si libertas Conscientiae & Religionis

cuivis concedatur. Rationes autem in hanc rem praecipuae hae sunt. I. Quia solus Deus imperat Conscientiis. 2.

Quia fi des non potest imperari. Et 3. Quia experientia ostendit Religiones

prohibendo crescere: per tolerantiam negligi, ac decrescere. Quod autem hoc dicitur de discordia inde metuenda, id plane contrarium eaeperientia fuit deprehensum. Nam tum demum ortu n tu r in R epu blica cliscorviae,quando persecutiones contra conscientias excitantur. Mansit Germania concors

plurimis annis, quamdiu illa Religionum libertas inviolata mansit: at verbea Perturbata, quantis bellis &vast, tare concussa fuit. Idem in Gallia fieri videmus. Unam autem Religionem admittendam statuunt Hispani, Itali,

Dani &Sueci. Et Hispani quidem &Itali solam Religionem Romano-Catholi-

85쪽

tholicam in Republica admittendam Censent, ac in dissentientes gravissimis poenis ac suppliciis animadvertunt. Innum finem instituta fuit inquisitioispanica, inventum ab ipso Satana ex inferno in Rempublicam protrusum. Sed Rex Hispaniae hujus sui erroris gravissimas dedit poenas, quem tandem Batavi octoginta annoru bello hanc regulam Politicam docuerunt. Conscientias non esse opprimendas: neque Inquisitionem Hispanicam esse

idoneum medium conservandae concordiae in Republica. Sueci autem MDani, solam Religionem Lutheranam censent esse admittendam exclusis reliquis ita tamen ut privatum exercitium non impediant. Et hi particulares hujus facti habent causas. Io. Decissio igitur hujus tam intricatae quaestionis in hic capitibus consistit. I. Una tantum eaque vera Religio in Republica optari ac promoveri debet, & quantum per licita media fieri potest varietas & multitudoReligio. num est impedienda : sed illa media non debent esse poenae corporales, quales su ne exilia , carcereS , gra VCSmul , multo minus supplicia capit

86쪽

PERς GR IN AN s. 7 Ilia,quale praecipuum vivi comburium. Quippe Princeps Auliacus nullo vehementius argumento Belgas ad defectionem ab Hispanis impulit, quam quod diceret , eos homines propter

Religionem vivos comburere.

Et in hac quaestione se admodum imprudentem gessit Iustus Lipsius, cujus inepta praecepta de una Religione videantur lib. 2. Polit. ejus Cap. 2. 3.

Sicut Religio Sacra, ita Leges. Civilia dirigunt ac gubernant, adeo ut 1 on minusLegum necessitas sit in Re- .publica,quam clavi in regenda navi. per

Legem autem hoc loco intelligimus Regulam faciendorum & omittendorum ,adeoque partes Legum sunt duae, Mandatum & Prohibitum .Et Lex oh ligat vel ad obedientiam vel ad poenam. Anima autem legis est ipsa executio. Neque nunc opus est prolixe agere de divisionibus Legum,quae potius spectant ad Jurisprudentiam , quam ad Politicam. Suffcit in genere illa tantum tradere, quae proprie spectant ad Leges Reipublicae.Quales vocantur

87쪽

et V L Y s s E scantur Leges Regni seu constitutio nes fundamentales. Et tales quidem leges si figulis populis ac Rebus publicis sunt peculiares. Alio aure utuntur Hispani, alio Galli atque Itali, & caeterae

nationes. Et quanquam hae leges multum inter se cum jure Romano conveniunt , nefas tamen est ad alterius populi aut Romanas Leges in Regnis

Provocare. Adeo ut crimen laesae Majestatis committatur, si quis in Gallia Leges Romanas, tanquam supremo citare velit. De Legibus Mosaicis imprimis quaeritur, quantum illae hodieque valeant, Christianosque obligent in genere. Leges Mosaicas distinguunt in Ceremoniales&Forenses; & Forenses iterum, in illas quae sunt perpetui Iuris generales & immutabiles, Aequae fuerunt speciales solis Iudςis,ips rum statui, ac Reipublicae accommodat Quales sunt Leges de haereditatibus, confugiis,servitutibus; & aliis. At de prioribus consentiunt,eas hodieque Christianos obligare: quales sunt Leges de homicidio, adulterio. Sed unica' occurrit difficultas,quid igitur statuendum sit de poena furti. Notum enim

est eam Legibus divinis haudquaquam fuisse

88쪽

PEREGRINANS. 73suisse capitalem ; cum tamen hodie mmnibus legibns civilibus poena furti sit suspendi. Sunt sane haud pauci, qui

propterea leges civiles injustitiae accusant,adeoque furibus gravem injuriam fieri statuunt, quod, cum nulla sit proportio inter opes & vitam, ipsis tamen interdum ob exiguam rem vita eripiatur. Sed Politici hanc excusationem afferunt , quod crescentibus delictis etiam poenae debent Crescere. Esse au- tem hodie longe majorem copiam furum, quam olim, adeo ut nisi poena capitali absterreantur , vix quisquam suas res ab illorum rapacitate cultodire posset. Sed haec excusatio non sufficit, id que apud cultiores populos poena furti rarci solet esse capitalis, sed plerumque virgis vel alia poena leviori

Coercentur.

Fundamentales autem Reipublicae Ieges vocantur, quae jura tam imperan- . tium quam subjectorum & totius Rei-Publ. ordinem ac formam eXternam Complectuntur. Et talis Lex Fund mentalis in Germania hodie est Aurea Bulla, condita a Carolo I U. Circa annum I 3S . quae veluti Sacrum ac inviolabile piguus , Imperium Germ D nicum a

89쪽

nacum hactenus salvum conservavit. Accesserunt posteaTrinsectioPasiavi--Cniis, qua imprimis paci Religionis fuit cautum, & nostra memoria Pax Monasteriensis, quae recentissima Imperii Lex Fundamentalis habetur. Ac tales Leges Fundamentales supremus Princeps haud quaquam violare potest, sed illas se servaturum, juramento ad stringitur, ita quidem ut alicubi etiam Imperio exeat, si illas leges violare &abolere conetur. Atque haec causa fuit, cur Belgς ab Hispanis defecerut,quiPPe conquerebantur suas leges iunci mentales, quas tamen se servaturum Philippus juraverat, multis modis infringi , ac aboleri. Quapropter imprimis periculosum Principibus esse solet,si legibus Regni aliquam vim facere conantur. Sicut enim Templum Dagonis concidit postquam Samson duas 4 ur columnas evertillat, sic etiam Respublica stare non potest,cujus legea fundamentales Concutiuntur. Atque haec in genere de Legibus Rerum publicarum dixisse sufficiat. Sequitur nunc, ut ad nervum Reipublicae,1d est opes icu reditus accedamus.

90쪽

DE OPIBUS, UEL REDITIBUS REI PUBLI E.

I. Ex hac igitur inter Magistratus& subditos legitima societate, tanquam ex fonte aliquo profluunt publicae opes, quae sunt nervi & sanguis corporis Politici. Non enim susticit privatos esse opulentos, nisi ipsa quoque Respublica opibus alundet, non ad necessitatem tantum, verum ad splendorem, adeo quidem , ut de praestantia Regnorum & Rerum publicatu ex magnitudine Redituu ju licetur. Nam qualis sit status, sive pacatus, sive turbatus, ingentes opes ad illam sustentandam requiruntur: sed maxime in

bello, tunc enim obtinet illud Taciti lib. . Hist. Nulla quies Gentium sine

armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis haberi pos

sunt.

2. Nostro tempore omnia alia Regna magnitudine opum superat Gallia, cujus annui reditus ad Centum in inquaginta Mi liones ascendunt. bexaginta Milliones consumuntur in aula Regis & statu interno. octoginta fere Miluones conferuntur in usum belli.

SEARCH

MENU NAVIGATION