Fran. Polleti Duacensis I.C. Historia Fori Romani. Restituta, illustrata, & aucta corollariis, et praetermissis, quibus series affecta conficitur per Philip. Broidaeum Ariensem, ... Accesserunt eiusdem Broidaei Argumenta singulorum librorum, & capitu

발행: 1587년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

talum ,& imminutum Caesarum tyrannide : Lexenina Regia in Principem &Dictatorem Populi potestatem uniuersam contulit,quae quandb fuerit a lata,&a quo,& in cuius gratiam nondu mihi constat,neq; etiam paradoxi nominis ratio,quod illi impositum est,ut Regia diceretur,cum a Tarquiniis Regibus expulsis, neque agnouerit,iaeque receperit Regis nomen Populus, sed religiosiusquam a sicro abhorruerit: Dulcior namque , ne que ad ed detrectanda fuit seruitus sub Dictatoribus, Caesaribus, Augustis,Imperatoribus,quana sub Regibus δc Dominis, usque adeo stolido Populo dulcedo nominis seruitutis miserar, quam seruiebat,asperitatem lenibat.Tantum semel me

legille memini lib. j. E. 3 in Vlpiani responso in haec verba: Qi: od Principi placuit,legis vigorem habet,utpote cum lege Regia,quae de eius imperio lata est, Populus ei, & in eum omne suum iusire potestatem concessit : quae repetuntur j.Instit. si ex Iustinian. Imperator Alexander Syrus metus & commodius legem imperij vocat in l. ex imperfecto. C. de testam. Licet sinquit lex imperij solemnibus iuris Imperatorem soluerit, nihil tamen tam proprium imperij est, quam legibus viuere. Vtcumque res habeat, C. Iulius primus dictatura perpetua consecto ciuili bello,nullo iure, nullo senatusconsulto, nulla lege, oppressa ci uium,& patriae libertate, ius Populi sibi vendicauit, ut satis ostendit nimis impie, & frequenter adiuersus rempub. usurpatum Euripidis distichori Iambicum in Phoenissis: Vam si violandum est ius,imperi iratia Violandum est,aliis ira s- LA

322쪽

LIBER III.

Hocque ius transmisit ad posteros, ut aeternum spoliatus libertate victor gentium Populus,in ciuitate capta, tanquam in ergastulo, ut macipium seruitutem seruiret Principibus , & iis aliquandbne hominibus quidem, sed monstris & bellitis oris humani speciem prae se ferentibus : Senatus Senatus

autem, detractis veteris maiestatis ornamentis, nihil aliud videretur, quam Togatorum mancipiorum grex, Vt tantum auctoritatis haberet, quantum relinqueretur ab impotente Tyranno. Itaq; primum, ut dominis adularetur, criminum

maiestatis imminutet cognitionem suscepit.Traiaquillus in Tyberio, de conuitiis iactis in Tyberium : Quondam Senatu de eiusmodi criminibus& Reis cognitionem flagitante, non tantum in quit) otij habemus,ut implicare nos pluribus negotiis debeamus. Si hanc fenestram aper; eritis, nihil aliud agi sinetis, omnium inimicitiae hoc praetextu ad vos deserentur.Ibidem: Consulente Praetore an iudicia maiestatis agi iuberet, exercendas esse leges respondit, de atrocissime exercuit. Statuae quidam Augusti caput denserat, vealterius imponeret,aeta res in Senatu,& quia ambigebatur per tormenta quaesitum est. Idem in Domitiano: QDsdam maiestatis reos in Curiam induxerat, & cum praedixisset experturum se illa die,quam charus Senatui esses, facile perfecerat,

ut etiam more maiorum puniendi condemnarentur.Tacitus lib.iij. ubi Ty berius de causa Pisonis: Id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in Curia potius, quam in Foro, apud Senatum, quam ad Iudices de morte eius inquiritur:

quod significatur extra ordinem. Capitolinus in

323쪽

: 6 HISTORIAE FORI ROM

M .Philosopho Senatum multis cognitionibus,3 maxime ad se pertinentibus Iudicem dedit.

senatus ex- autem Decuriae adhuc in usu erant,ordina-traordinaria ria Iudicibus , extraordinaria Senatui seruata

GDqui . sunt. Plin. libr.ij. de causa Prisci: Marius Priscus accusantibus Afris,quibus Proconsul praefuit,omissa de sensione Iudices petiit. Ego & Corn.Tacitus adesse Prouincialibus iussi, existimavimus

fidei nostrae conuenire, notum facere Senatui, excessisse Priscum immanitate & saeuitia crimina,quibus dari Iudices possent, cum ob innocentes condemnandos etiam pecunias accepisset. Respondit Fronto Catius, deprecatusque est ne quid ultra Repetundarum lesem quaereretur. Sunt de alia apud eundem causarum exempla in Legitimis Senatu peroratarum. Legitimis ergo quaestioni ionib. Iudi ei bus tantum Iudices dabantur. Paulo pbst idem: Moo' μηδε Magna contentio, magni utrinque clamores, liis cognitionem Senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantum admisisset Reus, tantum vindicandum. Nouissime

Conset designatus Iulius Ferox vir rectus, &sanctus Mario Iudices dandos censuit. Tranquillus in Domitiano: Auctor fuit Tribunis Plebis AEdilem sordidum Repetundarum accusandi, Iu- Senatus appet dicesque in eum a Senatu petendi. Cosnouit &iationum cat appellationum causas, maxime sub Caesaribus,ut με et η-- dictum est .Huiusmodi autem coactis in Senatu iudiciis Consul praeerat, ut in Foro Praetor. Plinius epistola allegata proxime:Princeps praesidebat, erat enim Consul. 1mpetrabantur alias &rudieti apitis a Principe Iudices delegati, ut a Praetore Recu-cipe dati. peratores. Plinius libro septimo ad Macrinum: Mater

324쪽

LIBER III. 277

Mater amisso filio libertos eius, eosdem cohaeredes suos,falsi, ut veneficii reos detulerat ad Principem, Iudicemque impetrauerat Iulium Seruia

num. COROLLARIUM AD C A P. XI.

1. I L. Valeriae) D.si. Valeriis , Porcia dice' rL.Valeriamus in Paralipomenis no stris. Portia. a. Quae quandbfuerit Arbitror Lillam. Regiam ex li. Curiatis fuisse a Romulo aliis Regibus L.Regia. latis , quas Sextus Papyrius in unum contulit te te Pomponio in La.de origine ruris. 3. Lib. i.ff) L. I de constit Princip. .

. Per Iustinianum 3 sed quod Principi. de iuri

ARGIT M. CAP. XII. De Disceptatoribus, ct Arbitris,Arbitrio, Indicio. PVblicis expeditis,proxime consequuntur priuatarum litium Cognitores, qui proprie e-Ditiam Disceptatores dicuntur, sbia cognitio ne,sententiaque contenti,ab imperio omni alieni, Fabius cap.j. lib.xj. Nec eodem modo publica iudicia, & arbitrorum disceptationes agunt :nam vi orantem pro capite sollicitudo deceat,& cura,&omnes ad amplincandan . orationem quasi machinae: Ita in paruis rebus iudiciisque vana sunt eadem: Rideaturque merit b, qui apud Disce Di qtatis piatorem de re leuissima sedens dicturus, utatur ' lietorum in illa Ciceronis consessione , non modd se animo commoueri, sed etiam corpore ipso perhorresce re. Liuius lib. j. Tarquinius monitus a proximis

ut purgaret se,qubd id temporis venister, Disce-

325쪽

, 8 HISTORIAE FORI ROM.

ptatorem ait se sumtum inter patrem & filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse: id est,arbitrum dissiciij, & domesticum compostorem. Quanquam Disceptare etiam in publicis v surpetur. Hinc Disceptatio pro summa qu stione nata ex Ratione & Firmamento,quam Iudicatione vocant,dicta in Partitionibus. Cic.pro C cinna: Qu*rendum magis etiam videtur, id ebquod omnia iudicia, aut distrahendarum controuersiarum,a.ut puniendorum maleficiorum causa reperta sunt, quorum alterum leuius est, propterea quod Disceptatore pers pe domestico diiudi- cetur.Solent hic boni viri, & a forensibus molestiis alieni iactitare, ut si quid cum alio contro

Albini. uertunt,id primum aduocatoArbitrorum concilio componatur donat,antequam in iudicium ea tur,quod etiam a Platone imperabatur in Dialosis lib. xij de legib.multamque infligit iis, qui arbitrio domestico morem gerere cunctatur,quam multam etsi mores imperij non admittant nisi compromissam,in ciuile tamen est hominem stati in in ius rapere,& siimmo iure experiri,cum res obtineri fortassis possit amica copositione. Cic. pro Quintio: Tunc appellat ultro Naevium, ut quoniam suspicaretur aliqua de re fore cotrouersam videret quam primum,&quam minima cum molestia tota res transigeretur. Dat iste amicum M.Trebellium nos communem necessarium, qui istius domi educatus erat, & quo utebatur iste plurimu propinquum nostrum Sext. Alphenum. , Res convenare nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iactura facere cupiebat,iste mediocri praeda contentus non erat Itaque ex e0 tempore res esse in vadimonium coepit.Idem Pro

326쪽

LIBER III. 279Cecinna: Placuit Cecinnae de amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem veni- retur,dc de fundo Cecinnae moribus deductio fieret. Pauld pdst: Instruxit homines inermes,qui ad constitutum experiundi iuris gratia ventilent. Tranquillus in Othone: Cuidam etiam de parte finium cum vicino litiganti adhibitus Arbiter totum agrum redemit,emancipauitque, Ut iam vix ivllus esset, qui non & sentiret, & praedicaret solum successionis imperij dignum. Cicer . de Ossiciis: Ne noster quidem probandus , si verum est Fabium,Labeonem, hue quem alium nihil enim pr ter auditum habeo) Arbitium Nolanis&Neapolitanis de finibus a Senatu datum, cum ad locum venisset,&c.QUam aut humanius sit intra priuatos parietes decidere,de quo lis futura timetur,quam summo iure statim experiri,&quam ta. tius pro Vtraq; parte, satis intelligetur ex comparatione iudicij & arbitrij. Cic.pro Roscio Comoedo:Aliud est iudicium,aliud arbitrium Iudicium Iutatum O.

est pecuniς certae:Arbitriu incertae.Ad iudicium Arburium. . venitur hoc modo,ut totam litem , aut obtineamus,aut amittamus. Ad arbitrium hoc animo adimus, ut neque nihil, neque tantum quantum

postulauimus consequamur. Eius rei ipsa verba formulae testimonio sunt. Quid est in iudici ,3 directum,asperum,simplex.Si peteret H-S.LIII. dari, hic nisi planum facit H S. LIII. ad libellam sibi deberi, causam perdit. Quid est in arbitrio

mite , moderatum, quanto aeo uius & melilis, id

j clarius. Ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit, quod Ghibuis D ab Arbitro tribuatur. Itaque alter causae confi- cum

327쪽

18o HISTORIAE FORI ROM.

dit alter dissidit. Vbi a syntheta sunt aequius melius , dc nulla media coniunctione legenda sunt. Cic.iij.Ollic. Reliquorum iudiciorum haec verba

maxime excellunci. In arbitrio rei uxoriae, melius, aequius,in. fiducia, ter bonos bene agiariSunt enim

hae sormulae in iure dissolutae, ut aequum, bonum. In actione furti, Ope,consilio tuo furtum aio esse factum In sideicomninissis ,reddas,restituas.Li Legatis,do lego. In interdicto, nauem,ratem. In Roga tione ad Populum,uelitis,iubeatis. Nihil est periculi in arbitrio si quis male petat, ne causa cadat, ne litem amittat. In iudicio verb ibi quampluri inum est aleae , t unum ex solemnibus conte sisse pene capitale sit. Item in arbitrio nulla infamiae nota subitur, sed poena , in quam, dum adiretur Arbiter,compromittitin est,sbluitur.Hinc facere compromi illam, est adire Arbitrum depacta certa poena quam contumax subiturus est. Cic. ibi dem : Quae cum ita sint quaero abs te, quid ita de hac pecunia de his ipsis H S LIII. de tuarum tabularum fide compromissiam feceris, arbitrum sumseris , quantb aequius, melius sit dari, repro mittique si peteres.Vlpian .l .iij.tit.de recept .arb. Ait Praetor, qui arbitrium pecunia compromissa recepit. Ex quo loco,& infinitis aliis eod.tit. quis x b Greec t. dubitat mole vulgblegi ,&intelligi Rubricama 1. correcti de receptis Arbitris, quasi priuatis Disceptatori bus receptis , & electis a Litigatoribus, cum legendum sit de receptis arbitriis,quia voluntariae sint iurisdictionis. Vlpian. in ead.l.Neminem Praetor cogit arbitrium recipere, quoniam haec res libera,& absoluta est, de extra necessitatem iuris

dictionis posita: attamen x bi quis semel in se re- cer

328쪽

LIBER III. 18s

ceperit arbitrium, ad curam & sollicitudinem suam hanc rem Praetor pertinere putat. Adde quod de personis , quae recipiuntur a Partibus, non tractari argumento sit titulus sequens,Nau-tς,Caupones, Stabularii,qui proximo subiunctus est,quia ad res receptas pertineret. Itaque sic Haloander ex veteri archetypo reposuit, de receptis, qui arbitrium receperunt, ut sententiam dicant,quas posito generi de receptis,subiungatur species de receptis arbitriis, deinde altera de receptis a Cauponibus,&Stabulariis. Et quia libera Voluntariaque primum est cognitio Arbitrorum, ideb arbitria honoraria dicta sunt. Cic. pro Comoedo:Perinde ac si in hanc formulam omnia legitima iudicia, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa, & comprehensa sint.Idem pro Cecinna de generibus iudiciorum. Alterum est vehementius , dc quod ad grauiores

res pertinet, de non honorariam operam amici,

sed seueritatem Iudicis , ac vim requirit. Et fortassis quod osticium Iudicis modo nobile, modbmercenarium dicimus, Latinius esset honora rium ex Cicerone, liberum & absolutum ex Vlpiano , hoc necessarium. Haec pauca de Arbitris praemisimus,qudd sere ab Arbitris ad Iudices res deseratur, aut directo, aut per appellationem, quae ratio praeposuit arbitria iudiciis in Digestis,

quanquam Cicero admiretur ut nouum , ab Arbitro ad Iudicem rem translatam pro Roscio Comoedo: De quo nomine ad Arbitrum adisti,de eo ad Iudicem venisti. Caeteri cum ad Iudicem causam labefactari animaduertunt, ad Arbitram

nfugiunt, hic ab Arbitro ad iudicem venire

Honorarium

329쪽

181 HISTORIAE FORI ROM.

ausus est.Sed orator causae suae seruit: enim ex Platone, quam ex exemplis supra adductis si res arbitrio definiri non poterat ad iudicium veniebatur,ut in Causa Quintiana.

COROLLARIVM AD CAP. XII.

ciet O a x.in l. s. de cal. C. Opponunt priuatas dij ceptationes iudiciorum quaestionibus:hactenus autem

de his fere,nunc de illis agit. ARGUM. CAP. XIII.

De Centumuiris,et causis,qud apud eos disceptabantur,de consitio, dicio, concilio. SI res conuenire non poterat Arbitrorum dis ceptatione intra priuatos parietes, summo iu-i re experiendum fuit,& foras ad Praetorem deportanda. Hic tum Praetor ita se gerebat, ut aut ipse crini Centumuiris ordinarie cognosceret,aut

in factam a partibus sponsohem Recuperatores ordiauriri daret, id eth, lis deferebatur aut ad ordinarios, aut ad Delegatos: Centumuiri ordinarij erant incognitionibus Praetoriis, id esst, priuatis Assessores , & Consessores , ut quibus ius dicendi esset: cat sicentiis Itaque priuatae lites, &causulae Centumuirales virat . dici . Plin. lib.ij. Distringor Centumuiralibus causis , quae me exercent verius, quam delectant: Sunt enim plereque paruae,& exiles rard incidit, vel personarum claritate , vel negoth magnitudine insignis. Ad hoc pauci quibuscum iuuat

dicere, caeteri audaces, atque etiam magna ex parte adolescentuli, obscuri aci declamandum huc transeunt,tam irreuerenter, & temere,ut mihi Attilius noster expresse dixisse videatur,scin foro

330쪽

LIBER III. 283

soro pueros a Centumuiralibus causis auspicari, vi ab Homero in scholis. Nimirum ut similes haberent labra lactucas, tractarentque causas diobolares Causidici Dupondij. Cur enim non sic Duponducar oppellemus Tyrones fori, cum olim in iure No- G. uitios primi anni Dupondios vocarentiquos postea Iustinian, mutato nomine ludicro in splendo- Iummanet. xem nomenclationis a se Iustinianeos 1 dixit .Hu ca a ii Aiusmodi vero causulas minutas Cic. pro Quintio etiam dupondij vocat. Quanquam magni quondam Oratores in iis aliquandia sudarint, ut L. Crassus Orator,& caevola, in causa Curiana,

Cicero,& Plin. saepissimc, ut ante annotauimuS. 2 Cicer.j. de Orat. Nam volitare in Foro,haerere in iure ac Praetorum tribunalibus iudicia priuata magnarum rerum obire, in quibus f non desa isto, sed de iure, & aequitate certetur,iactare se in causis Centumuiralibus , in quibus usucapio- cεntumuiri

num,tutelarum, gentilitatum, agnitionum,allu uiolaum,nexorum,mancipiorum,parietum,fluminum, stillicidiorum, testam eiitorum ruptorum, aut ratorum caeterari; mque rerum innumerabi-

lium iura verssientur, cu omnino quid suum, quid alienum,quare denique ciuis,aut peregrinus,seruus,aut liber quispiam sit, ignoret,insignis est in pudentiae.Ex quo loco,iuris priuati uniuersam cognitionem penes Centumuiros sui ite constat, quibus tamen Praetor praesidebat cum mixti imperij auctoritate.Plin.lib. v.ad fin. Hoc facto Nepotis commotus Praetor, qui Centumuiralibus pr sdet,deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit. Qui Consti arij considario .

Praetoris.Est enim hoc vocabulum s Latinissimia,

SEARCH

MENU NAVIGATION