Annales rerum belli domique ab Austriacis Habspurgicae gentis principibus, a Rudolpho primo, vsque ad Carolum 5. gestarum ... Per Gerardum De Roo, serenissimi Austriae archiducis Ferdinandi &c. olim bibliothecarium congesti, & Conradi Decij à VVeyden

발행: 1592년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ngurini a Fri- demo ad Liam vita deficiunt.

merum inijt Stumpsiusὶ amissis retrocedere coactus est. Adcrant in eius exercitu Tigurini quinquaginta, suae ciuitatis colorem induti, qui omnes ad unum coesi sunt, &Tigurini post aduersam pugna Ludovico se adiunxere. Interim per vicinas regiones lumina an non ς & aliaru in rerum quibus vita humana carere non potest, penuria erat,& itinera passim latroci ijs infestabantur. Multae igitur ciuitates foedera inter se sanciunt, praefectos creant, sesipta ab aliorum vi & iniuria defendunt. Moguncia, Argentoratu, Spira Ncmetum, & Vangionum urbs conducto milite, vias, uti tuto inter se commeare mercatores possint, latronibus purgant: Fridericus interim Ellingam arcta obsidione cingit, Nicri m amnis alueum ab oppido auertere adnititur. Eam rem ciues missiles impediunt. Cumq; videret Rex ad expugnandum non satis validas se copias adduxiste, post mensem discedit, & comparatis omnibus, quae deesse sibi notauerat, sequenti anno obsidionem instaurat. Cives vero & ipsi propugnando oppido necessaria curauerant. Igitur tolerata aliquandiu obsidione, nuncios ad Ludovi cum regem mittunt, non diutius 1 e crebras oppugnationes durare poste, quare suppetias actutum veniat,aliter non se tantum, sed alias quoq; ciuitates Friderico deditionem facturas. Hoc nuncio perculsus Ludovicus, acceptis a Bocmorum rege auxilijs accurrit, castra non procul ab hoste ponit. Qui pabulatum cxierant, Velitari primum inter se, nunc ni nunc illi cedere, utrique a suis subsidia petere, donec accurrentibus utrinque multis iusta conseritur pugna, certatur totum fere diem, plures equi quam viri cadunt, nox pugnam dirimit incerta victoria. Inde omnibus bella ciuilia cxecrantibus, a neutra parte in aciem procesium, & tacito quod a consensu, a cognato sanguine hauriendo utrinq; temperatum est. Ludovicus vero vii Austriacos ab obsidione Eslingς auocarct,arma se in ipsorum ditionem translaturum rumore vulgabat. Interim Leopoldus copias omnes Spirς Nemetum admouet, cui cum obuium ex itinere Ludovicum ire audiuisset Fridericus, fratri se coniungit,qua de re certior Ludovicus,pugnς copiam facere noluit, quod diceret, fratrum concordiam,arcana quadam lege naturae,inuictam esse. Itaque in Bauariam ducens fratrem Rudolphum, quod Frid crico suffragium dedisset, nec opinato aduentu propc oppressit, com fuga elapso, omnem eius ditionem occupauit,

152쪽

LIBER sECUNDUS. 8 pauit,quam tamen postea cuiuis sublati filijs restituit, eorumque

tutelam,quoad pubertatis annos excederent, sessit. Circa nqc lcmpora Fridericus rex cum Elisabetha Iacobi Ara- Frueriti mugonum regis,&Leopoldus cum Catharina, Amadet Sabaudi Du G Leo ta-- cis filia, nuptias Basileae celebrarunt, in magna principum & nobilium frequentia. Fridericus pro regσ Rom. se gerens, cunctis 'mprincipalis fortunae ornamentis insgnis, sponsae coronam imponi iussit,& Rom. Imperi j insignia, quae ab obitu Alberti patris retinuerat,tanceam sacram,particulam crucis dominicae,coronam,& Caroli Magni gladium,ostendi iussit, theatrum quod erectum R,maia rei erat collapsum multas nobiles foeminas male afflixit. Exhibita i Uisia. fuerunt & equestrium ludorum spectacula, quae & ipsa inau sinicata habebantur,quod Cattimelibocus ab Hasu ullo quodam hasta

laesus, non multo pὁst obierit. Interim cum Romae a morte Clementis perbienium pontifex non fuisset,electus erat Ioannes Uigesimus secundus. Eum uterq; rex in suas partes sollicitabat,& reiecto altero,elcctionis confirmationem pro se petit. Pontifex,auditis utriusq; legatis, Ludovici postulata abnuit, Friderici in aliud

tempus rei jcit, dubium utrunq; relinquit. Dissentientibus enim inter se regibus,& Imperij vires distrahetibus, benignam sibi materiam osterri videbat, commodi sui,in Italiae locis aliquot occupandis, promouendi. Impedimento illi erant Gibellinae factioni;

nonnulli, qui foedere inito, partes Imperatorias, contra Guel sPontifici addictos, uebant. Illi cum maiores inter pontificem& r s r r. Ludovicum offensiones este videret, eius auxilium contra aduersantem sibi factionem, cui impares soli erant, aduocarunt. Hac eorum legatione gauisus Ludovicus,copias aliquot in Italia mittit, breuisse, aemulo debellato, secuturum pollicetur. Gibellini, Germanorum opera,ciuitates nonnullas in potestatem redigunt,& praesidio muniunt.Ponti sex, hunc inimicorum successum aegre ferens, missis ad Frideri cum nunc ijs,duo equitum millia,cum exercitu peditum haud contemnendo, impetrat, ipsi confirmationem Imperi j, fratri eius Alberto Archiepiscopatum Moguntinupaciscitur. Cum ij scopi js Henricus Austriacus in Italiam prosc- mini. - - ctus est. Otto&Albertus bello abstinuerunt, hic quia pedibus cinco in aeger erat,ille quod ducta in uxorem Elisabetha Stephani Baliariae miram ducit. ducis filia,arctam cum Ludovico affinitatem haberet. Fridericus H 1 etsi fa-

153쪽

etsi facile animaduerteret, eam Pontificis postulationem, magis ex ipsius,quam Imperi j commodo esse,ne tamen aemuli regis partes per Italiam nimis inualescerent, Pontifici obtemPerandum esse statuebat. Ea enim Pontificis auctoritas, ea apud plerosq; reuerentia erat, uti ab eius cosmatione Imperatoria dignitas renderet, multique' per Germaniam neutrum ex regibus agnoscere vellent, quoad de pontificis voluntate constaret. Nec deerant ecclesiastici quidam proceres,qui,ob denegatam Ludovico confirmationem, Friderici partes sequebatur. Qui,cum eo facto quamplurimos offendi viaeret, ne' proprij commodi aut ambitionis gratia, Imperi j iura in Italia labefactaret, copias eo mistas,domum reuocat. Sunt, qui & a Gibellinis missos ad eum legatos monuisse dicunt, timcndum esse, ne adita tus ab ipso Pontifex omnia per Latium, Ethruriam,&Insubriam loca, quae sub ditione & iudicio Imperi j fuerant, sui iuris faciat, ita uti neque ipsi nec cuiquam alteri Rom. regi, tutus imposterum aditus Romam pateat, neque enim pro ipso, sed contra Imperium ea auxilia esse missa, cui commodare potius,quam osscere deberet. Henricus, nuncijsa fratre acceptis, ne pontificorum animos offenderet, aliam discessui causam praetexit; quas secum habebat copias,suo stipendio militare, quos diutius in ossicio retinere non posset, nisi ciuitates nonnullae in belli sumptus pignori tradantur. Id cum negatum haud

praeter opinionem eius fisset, cum suis in Germaniam redit, ne- . , que promistis vllis retineri se patitur. Fridericus postea legatos in Italiam mittit, offensam pontificis animum lenit, pacem quia inter factiones facere non potest, inducias conciliat. Interim&Leopoldus,qubd grauius a Ludovico rege' bellum imminere cernerct, cum Suitensibus,eorumq; confoederatis inducias ad quin- , , , r. que annos facit. Sol Odurum ijsdem diebus obsederat, quod op-Lωρομι Solo- pidum, praeter ciues, prςsidium quadringentorum militum,quos darum tentat, Bernates eorum socij miserant, habebat. Leopoldus supra Oppi

dum ponte sublicio Arulam fluuium iunxerat, quo, dum copias suas traiicit, inundationibus soluto, multi periere, oppidani Vero raro inter hostes excplo) complures submergendi periculo lem bis & porrectis hastis ereptos, absque precio in castra ad Leo pol dum misere, qui hoc eorum facto motus, bello ultra perscquen dos esse non putauit, & paulo pὀst Bernam prosectus pacem cum vicinis

154쪽

Noti,

istitai cessa

vicinis ciuitatibus fecit. Hinc cum exercitu satis valido, in Neme- Leo Lemno. res mouet,agros eorum,qui cum Ludovico sentiebant,foede per- -u Avastat, cum neminem exire ad pugnam videret, magnas secum raedas ages,in Ergouiam reuertitur, milites plerosq; missos facit. nterim uti suis opem ferret, rex Lodo uicus, crebris antea nun-cijs vocatus,cum magna militum manu adcurrit, qua re comperta Leopoldus copias quas potest reuocat, nouas conscribit, ma- igiasque itineribus ad Udatricum Ferretarum Comitem, & Ioannem Arsentoratensem Episcopum, qui castra prope Bruscam amnem nabebant,contodit. Cum vero Ludovicus aduenire diceretur, Lcopoldus Brusca traiecto retrocessit, castrisq; ad Holt Z- hemium positis, reliquas equitum dc peditum cohortes,& fratre regem cum suis aduenientem expectat. Argentoratenses, qui Fri- Argentorate dericum hactenus uti Rom.regem agnouerant, Ludovicum ma-ρ - - gno cum exercitu ad se venientem recipiunt,&, ne bellum in conscirent, in eius verba iurant. Is paucis diebus illic peractis in hostem pergit, castra prope eum locat. Interca Fridericus cum equis non multis propere ex Austria ad fratrem aduolat, parumsabfuit, uti festinabundus ex locorum ignorantia in hostilem exercitum incideret, quod utrique paruo inter se spatio abessent. Errore cognt. I, in fratris castra peruenit,quem Leopoldus,obortis prae laetitia lachrymis,amplexatus, cur ita diu fratrem in extremo rerum discrimine constitutum deseruerit, interrogat Qui cum Lodo uico erant, suaserant, ne absente aemulo rei summam rad uisa d proelio committeret,in quo si vinci ipsium contingat,maxima acciperetur incommoda, si vincere, Fridericus nihilominus bellum instauraret. Itaque audito iam Friderici aduentu, fecialem in hostium castra mittit,qui, num vere is aduenisset, sciscitaretur, &

turo proelio diem constitueret. Feciali ad se venire iusio Fridericus,vti erat animo imperterrjto,& spei pleno: dic, inquit, cognato, nullam me, si congredi ipse volet, proelio moram cste facturu, jamq; tempus videri, uti finem disti diis aliquando faciamus, de Imperio optata contingat quies, eiusq; subditis ad pacis munia redire liceat. Postridie militem corpora curare iubet, ac ad proelium se comparat, & quod peditum sibi quam equitum usum iis in locis commodiorem esse putaret, equos omnes ab exercitu se

grςg sidi ad tympani sonitum per castra proclamari iubet, si quis ' H 3 calcaria

155쪽

A, HISTORIAE AUSTRIA CAE, calcaria indutus in cons ictumdescenderit, hoc illi capitale futurum. Atque ita suos omnes extra vallum in aciem educit,idem facturum esse Ludovicum ratus. Is vero hostem paulo ante rerum suarum trepidum, nunc ita animatum esse, Vti ultro prouocaret, admiratus, aucto, uti fit, ex aliena confidelia metu,pugnam in ic-eus magis idoneum differendam esse decernit, & Haganoam per saltuosa loca euadit, quem Austriaci per totum biduum allequi

non potuere.

rinima- Post varias velitationes, quae annis jam sex tenuerant, fratres μ' , ' Austriaci in Bauariam ducunt,longe lateq; omnia depopulantur, per decem integras septimanas,serro & igni omnia haedant. Ludovico in munitis oppidis castellisi suos continente. Anno tandem eius seculi vigesimo secundo, exitiali huic bello aliquid lenimenti allatum cst. Uterque enim rex, contractisvndit copijs, de summa rei armis dccernere decreuere. Friderico ptaeter Austriacos,Stirosq; , auxilia mittebant Salisburgicus, Patauinus, Frisn- Triareiti olata gens , & Gurcensis praesules, jamq; duo millia & ducenti equi- Eum tes hastati, cum peditum numeroso exercitu, ad Bauariae fines Conuenerant, quibus accedebant quater mille sagitari j Chumani, quos Carolus Hungariae rex,cognato auxilio miserat,ducenti item equites, cum firma peditum manu, quos Leopoldus in Ergouia & nigra quam vocant) sylva conductos praemiserat. Cum

Ludovico erant Ioanncs Bociniae rex, & Moguntinus antistes, qui cum Boemos ab Imperatoris Henrici morte tumultuantes, Ludovici copia. compescuissent, ad Ludovicum se contulerant, Fridericus Burg-frauius Notimbergicus,Franciae orientalis, Geldriae,& Vvirtemergae, ac Treuirensis principum auxilia, ad mille quingentos equites, & triginta peditum millia. His copiis fretus hosti, qui ipsum domi quaesierat,obuius proficiscitur,& erecto admaturan dum summae rei discrimen animo, vel vincere aliquando,uci vinci & honeste mori statui sinam de antequam Monachio abiret, te stamentum condiderat, uti freert Auentinus. Leopoldus depopulandis Guillelmi Mont riij,qui in castris Ludovici erat,agris, importunc admodum morabatur, neque in tempore ad fratrem disi is his propς δb t, SprVmissum ab eo nuncium, hostes interceperant, ex Maiis ira ncque FridCricus quicquam certi de eo scire poterat. Itaq; ei siuatura amisu. dent, quotquot adsunt, ne ante Leopoldi aduentum cum hoste pugnam

156쪽

pugnam ineat,breui cum copiis aduenturum, neque dissicile essi', tergiversando & pugnam in aliquot dies extrahendo, ipsum expectare. Ille vero animo aestuans, omnisque longioris morae impatiens,sana suorum consilia spernens, vel absque fratre in discrimen summae rerum pugnare de cernit, & increpita ducum segni- Prasium intertia,milites in aciem educit. Committitur atrox pugna,in qua Fri dericus omnia egregij Imperatoris, &strenui militis ossicia exequutusBocmos,qui in prima acie pugnabant,ita amisit,uti quingenti ex eis, abiectis armis, se dederent. Quo animaduerso periculo, Sig diis Sueppermannus clarus militari scientia Vir, cum La Q. Bauaris accurrens, aciem restituit, pugnam instaurat, simulque operam dat, uti hostes solem sibi aguersum habeant. Alius item error pugnantibus oblatus, multum Bauaris ad victoriam momenti attulit. Burggrauius cum lecta equitum manu,a proelij initio, a caeteris ordinibus secesserat. Is ardente iam pugna, & sor Strata M.tuna ad Fridericum inclinante, terga hostium invadit, qui Αnstriaca insignia praeserentem,conspicat, Leopoldum cum suis in tempore aduenire,falso opinabantur. Ita recens ipse,sest os ador-rus , magna stragem fecit. Iamq; turbatis ordinibus, Hungari su- Friderisus cingae initium fecere,& Fridericus fortiter pugnans,captus est. Sunt 8 'qui eum a Boemorum rege captum assirmant, alij ab Eberhardo

Momachio Francone, ad Burg auium adductum ferunt, qui cum Ludovico tradiderit, fortunae suae ingemiscentem, sed nihil proloquutum. Captus fuit & Henricus ipsius frater,qui Boemiae regi traditus,intercessia deinde Galliς,& Hungariς regum,& locis

aliquot inMorauia traditis,libertati restitutus est. Znoymam oppidum , quod Austriaci dotis nomine acccptum habuerant,cum triginta marcarum argenti millibus, traditum esse,narrat Dubrauius. Commissa est haec pugna inter Muldorfiu & Dornsbergam rore vicum Ampsinp tertio,aut uti Auentinus vult) quarto Ca-1end. Octobris, quo die ante annos quadraginta nouem,Rudolphus primus, Friderici huius avus, in Romanum regem electu, P - μῆ- fuerat. Fridericus in arce quadam Trausiaita vulgo dicta,prope Napurgum,in agro Norico,asseruatus est. Ad arcis nomen, quod non esse fidendum sonat, dixisse ferunt, se quoque viribus suis fi- sum, nuuquam credidisse,eὁ ventum iri. Leopoldus q ut non toto unius diei itinere aberat, audita fratris fortuna moestus,&vixit

157쪽

m HISTORIAE AUSTRIA CAE, tum vivere etiamnum credens, Basileam rediit, nec ullum quamdiu vixit,posthac laetitiae signum de se dedit, magnum sime veri in subvi gensis fratrem amoris indicium. Episcopus Salisburgensis quoque egre-m- Ast. istam & fidam Friderico Caesari in hoc bello prestitit operii maio-

rem enim nobilitatis tuae partem sinter quos nonaginta tres viros

equestri dignitate praeditos fuiste inuenio) cum mille equis in auxilium ei misit: Sed eandem cum reliquis fortunam experti, ab hoste vel caesi vel capti sunt. Captiuos Episcopus multo aere redemit,in extremum pene discrimen hac sua ciositate adductus, nisi accepta Austriaci damna, tua liberalitate aliqua ex parte restituissent,indignum i udicantes,amicum tot ipserum causa perpessum incommoda,irremuneratum linquere. Itaq; Episcopo quatuor arcesΑltentiosum,Lessendalium,Lauantum&Nouosortim in Carinthia, cum omnibus suis iuribus & emolumentis,tamdiu possidendas& usurpandas concedunt,quousq; certa pecuniarum summa redimerentur. Mansit autem haec cocessio ad Frideri cum Rom. Imteratorem c is nominis quartum usque, qui soluta

promissa pecunia,& datis Episcopo aliis quibusdam immunitatibus , arces illas Austriacae Domui

rursus Vendicauit.

158쪽

AUSTRIA CORVM

PRINCIPUM HISTORIE,

LIBER TERTIVS.

' TFadLudovicum Uart.t mcurta,magna animorum acces actasti eit tamen Pontificem seue contrariumsuisse, se Leopol quo tre Δί' ἐret,nihilintentatu reliquisse,hιcblarisatur.nificisigustira seq--6 rundum precib' motus Ludovicus,'iaeno dimisit, a pacto I deinceps ambo simulregnarent. Nomulsopiat Leo laus se Henracu fratres,quos Trad nos breuimulus. it unmsunt.Ludoureus in Italia vocatus,nouu creas Pontisseeo cum non Huturnus esset,ab eius successore, Memo adiuuante, denuopersequitum,quare indignatus, Caranthiam Austriacis costra quae res multoruca afuit bet rem. Duonim aco monenti, Albertus contractassuccedit,cuigrauia cum Tigurinis besia serere, qui, Caesaris aut horitate sopitis moritur,o Rudol IIII rebus imponitu νι - iaprauilegia a Carolo quarto,cuiussit a in uxorem habuit, una cum Marcha Tam flanae Tyro autem donatione Most ia accepit, o monstratur rarii opinios suo ipsem Ruri ho nupta fuisse iucunt. Ruum ob atmpta Tiroum, dolpho MLum m uentes, at burgensis ope asinibus peliantur. Rudo socerum Italia comitaIus,Medi lani moritur. Hinc insertus cst Leopolaeus Aust uincias inter se diutiat, se Angli Lmo in Dapraedata funuadunt. Friburgensaduocatis rise,scedit. Tergestim a V nens deficientes Ausese dedia. Anglypecudoin Alyatia irruunt. Leo Hus cu Venetis de

; E C V N D U M memoratam Ludovici Regis victoriam, magnae ad ipsum animorum, inclinationes fasti sunt, multaeq; p.issim ci-i uitates, quibus cum fortuna fides stetit, ab Austriacis ad ipsum defecere. Imprimis vero, Columbaria, Selestadiu, Ross hcmium, Ha- geno Elicia heimium,&alia quaedam vicina oppida, Leicliten bergi cum Ludovici praesectum intromittunt. Leopoldus Vero,ad omnes regis conatus scobij ciens,equitum aliquot turmas Ensis hem ijsrim sim, deinde Sel Zij collocat, qui crebris incuti ibus agros infestabant. Eos Ludovicus per praefectos suos Seiri j obsidet. Leopoldus Periculo suorum audito aduolat,

militibus Rhenum traiectis, obsidentes abire cogit,agros eorum, qui defecerant,ferro & igne foedat. Et si vero Ludovicus insigni victoria potitus esset, Germania tamen, tot iam annos, sub duobus regibus, magnis bellorum tumultibus agitata,altero etiam capto, pacem

159쪽

,ι HISTORIAE AUSTRIA CAE,

Dissium inter pacem haberemo potuit, exorto inter Pontificem Max. Ioannem do. sirem vigesimum secundum & Ludovicum regem graui dissidio. An-σ' nus agebatur eius seculi vigesimus quartus, cum Ioannes exaspe-

rato in regem animo, millis in Germaniam literis, diem ei dicit, qua Auenione in Gallijs praesens, ad nonnulla accusationis capita responderet. Ea erant haec: Quod Galeatium Vicecomitem Mediolanensem, Gibellinae factioni,contra Guelphos,Pontificis auctoritatem propugnates, ducem dederit, & Germanorum copijs instruxerit. Quod in plerisq, Italiae locis praesectos suos cum praesd ijs collocauerit,alia item munia, magis ad Pontificem, quam ad ipsum spectantia, administret,quibus, nondum ab illo confirmatus,abstinere debebat. Ludovicus, c5 uocato super his rebus trincipum consilio, Auinionem ire noluit, sed legato istuc misso,a Po-tifice ad generale concilium prouocat, Ecclesiae interim se subij-

ciens. Pontifex, nihil ea re motus; ecclesiasticae censurae fulmen in eum vibrat, de cuius iniquo in se animo, rex apud omnes Imperi jordines grauiter conquestus, in ossicio cos continere adnititur. Inter haec audacbantur sparsae in vulgum voces,de Gallorum rege ad Imperium evehendo, ad quam rem Leopoldus suam polliceri operam dicebatur, sed Gallus huic eorum consilio refragabatur. I valdi tardi Leopoldus vero nihil non attentabat, quo fratrem ecus odia li-d mendumst beraret, sed omnia conanti, nihil exanimi sententia succedebat.

remsμαμ Habebat ille sacra quaedam Rom. Imperi j insignia, de quibus alio

loco dixim ii quae,uti Ludovico mitteret, grc a quibusdam principibus persuaderi se passus est,quod futurum crat praedicens, fratrem ea de caussa non liberatum iri. Narratur hoc loco res,fabulae

quam historiae similior, venisse scilicet homine magum, qui Leo- ' Holdo,de fratris salute anxio, operam suam in cri picndo illo ecu stodia pollicitus,suist sacris operatus sit. Adstitisse interim Friderico malum genium, nuncij persona occultatum, cum equo nigro,quem conscendere illum, si liber ad fratrem ire vellet, iussit se. Interrogatum quis est er,nihil attinere dixi sic,obsequerctur modo& conscenderct. Fridericum,&qui aderant, rei novitate territos, crucis signo se munijsse, quo viso, nuncii Imillum eodem, quo Ve'nerat equo,ex oculis abreptum disparuisse. Mutata ara Hoc ipso tempore Ludovicus Rex arcem Burgouiae dura ob-

ου s. sidione cinxit, quam Burcardus Heribachius cum duobus filijs Ze

trecentis

160쪽

OBER TERTIUS. 'strecentis equitibus acriter defendit,donec Leopoldus&Albertus Archiduces obsessis opem tulcre, & rcgi diem, quo cum eo armis mitio deu- decernere vellcnt,constituerc. Intercedunt, & pugnam dirimunt sic Παρ trum Henrici duo Tirotensis,& Goricius, & de Friderico e custodia di 'mittedo tractationem frustra hactenus ab alijs prineipibus tentatam instituunt. Videbat Ludovicus non quiesccrc Leopoldum, sed ad omnem occasionem iniciatum insidias moliri, neque tuto sibi esse licere, Accedebat ad haec pontificis grauis ira, contra que uti sese communiret, principibus assidue pro Friderico sollicitantibus,aliquid dandum erat. Pr terea nonnullς in Alsatia dc vicinis locis ciuitates, partim censura ecclesiastica, partim Austriacorum opera inductae, ab eo defecerant. Itaque conuentu Ulmae indicto, Fridericum his sere conditionibus dimittit. Obliuione omnium D AE exin si ante actorum inducta, Fridoricus nunquam ulturum se ea, quae ' passus erat, nec Austriacos imposterum Bauaris ad Imperatoriam dignitatem aspirantibus, competitores fore, fidem dat, & tabulis cauet, ' uas postea Ludovicum Barbatum Impcratori Friderico, uti eum sibi contra Ludovicum Gibbosum conciliaret, reddidisse nonnulli prodidere. Cautum etiam fuit, ne Fridericus alpes transiret,&quo firmius intercederet pacis ac foederis vinculum, uterque de eadem Eucharistiae hostia participarunt,& pacis osculo fraternitatem inter se sanciuerunt. Sunt qui Ludovicum absque arbitris cum auunculo Friderico collocutum,atque ita fide interposita transegi sic assirmant. Iamq; eum locum deuenimus, ubi annalium lariptores mire inter se variant. Inter quos si veri sunt Ioannes Cuspinianus, de V vols angus Laetius, qui publicorum diplomatum fidem pro se adducunt, apparet insignem Friderico a superioris aeui scriptoribus iniuriam este factam, qui cum ex Romanoru regum catalogo expungunt,nec ullo in numero habent, S: Frideri cum Maximiliani patrem non Quartum, qui fuit, sed pueri istis mTertium vocant. Narrant enim hunc Frideri cum regis nomen,& tm regem

titulum eiuraste. Horum opinionem refellunt illi. Imprimis vero Cuspinianus, duo diplomata in medium profert, quorum alterum Monachij, anno salutis humanae supra mille trecentos vigesimoquinto, alterum Vlmae proxime sequenti,confectum est, ex quibus constat, Vtrunque regem paribus auspiciis, quoad Fri-

dericus in vivis fuit, simul imperasse. Ea cum apud ipsum vernaculo

SEARCH

MENU NAVIGATION