Annales rerum belli domique ab Austriacis Habspurgicae gentis principibus, a Rudolpho primo, vsque ad Carolum 5. gestarum ... Per Gerardum De Roo, serenissimi Austriae archiducis Ferdinandi &c. olim bibliothecarium congesti, & Conradi Decij à VVeyden

발행: 1592년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

sed qui sereni

regna aptisum. Tridericus obi

res.

Belgum ciuis

Hungar. lusibus coronatur rex Iun. gariae.

18s HISTORIAE AVSTRI AC R. 'facere, neque diuino, neq; humano iure liceret. Ita Albertus, raro inter principes exemplo,oblatum ultro regnum, recusauit,& maiorem se, spreto regno, monstrauit, et, si verum fateri licet,claris limum egit regem. Nam regnum apud eos est qui spernunimo qui cupiunt. Sunt, qui propositas conditiones displicuisse, asserunt. Hac spe deiecti Boemi:alios iteru legatos ad Fridericu m mittunt, Vt m regnum tutorio nomine Subernandu suscipiat petunt. Pla-sco vero legatorum unus, seorsum ab alijs, C sari autor erat,vineglecto pupillo, regnum ipse sibi vendicaret, cui, ut Austriacorum maximo natu, id ex foedere liceret. Caesar, explosa cius sententia, palam legatis respondet: Cum videat tantum sibi a rebus suis ocij non cocedi,ut regni Bocmici statu componerc possici, comodum videri,ut ipsi ex suis magistratum crcent, qui rem ex ςquo & bono

ita administret,ut meminerit,rcrum bene,an secus gestarum, reddendam es e ratione. Sibi interim curae futurum,uti rex puer bene educetur, qua in re, nullum se priuatum spectare emolumentum. Huic Caesaris consilio acqhitescentes Bocmi, Pta conem&Mei

nardum suae utrunq; factionis principem, rc bus praeficiunt. Non diu inter cos cocordia servari potuit, qui diuersa in relligione sentiebant. Ea enim dissenso, hominum animos tanto magis distrahit,quanto maior cuiq; de animae salute cura incumbit. Ptas coneposte vitiis sublato, qui Taboriticae factionis erant, ne Mei nardi opes nimis stabilirentur, Gorgium Podie bradium illi collegam, aut ς mulum potius adiunxere. Neq; maior in Hungaria tranquillitas erat, quo cum Elisabetha redij siet, fluxam suoru fidem, multaq; sibi contraria, inuenit. Postquam enim, decreta Uladisses coronatione, n5 inueniretur corona,& reginae dolus appareret,eru'pit bellum ciuile, quo V lad illaus a Coruino adiutus, Reginae factionem opprimere nitebatur, Udatricus contra Ciliensis pro illa pugnans, non minora ijs damna inferebat, qui cumUladissaolan-tiesant. Ne vero coronationi longior mora ob ij ceretur, Vladis lao corona D. Stephani Hungarorum olim regis imposita est, quam ex calua mortui ablatam, quidam in funestum augurium trahebant. Sed nos,omistis Hungariae ac Bocmiς rebus, ad Fridericum reuertemur.

Huic imperi j initia dissicilia cre, nam praeter alia angebat ipsus animum Ecclesiasticorudastidium, quorum n5nulli cum Eugenio,

252쪽

c . halata

2 etia

i,ta

la b

Allobrogum regulum, Pontifice Max. agnoscebant. Ex hoc schismate,cum magna in rempub. incommoda redundarent, nihil noattentabat Fridericus, ut dissentientes inter se partes, in concordiam redigeret. Itaq; antequam ad coronam Imperi j accipienda, Aquis granum iret, Moguntiς conuentum indicit, quo plςrit aut ipsi venturi, aut suo nomine legatos missuri, sperabatur. Sed quod Electores, praecipue verδ Iacobus Treuirensis ad Caesarem prosectus,ex cortis quibusdam argumentis vereri sic, dicerent, ne ea tractatione, animi quorundam magis exasperarentur, dilatum fuit negocium, iterumq; novus conventui dies in annum sequentem indictus Franco furtI. Interea Friderico domesticum bellum exortum est,unde minime debuit. Albertus cnim Sextus eius frater Prodigum nonnulli vocantJ iniquam paternae haereditatis diuisionem causatus, Udatricum Ciliensem, S alios quosdam sibi adiunxerat, quorum viribus adiutus Labacum primarium Carniolae oppidum, ad fluuium eiusdem nominis situm, obsidione cinxerat,ac omne genus telis, oppugnabat. Ab oppidanis vero, 5 submisso ex Austria milite, profligatus,castra cum reliquo apparatu bellico, praediς relinquere coactus, abierat. Cumq; cxercitui soluendo non esset ipse, milites ab eo dilapsi, uti pecuniam a Friderico extorquerent, Austriae fines rapinis infestabant. Ex his initiis, maiora post incommoda extitere, de quibus in temporc dicturi sumus. Anno quadragesimo secundo, cum praestitutus conventui dies aduenisset, pauci admodum presto fuere, neque de tollendo schismate, quicquam agi potuit. Iterum ergo conuentus Norimbergam indicitur, ad quem Caesar, rebus in Austria Vtcunque compositis, profectus est. Erant eodem illo tempore, inter Tigurinos & Suitenses, eorumq; confoederatos,ingens simultas,ex qua, cum multis sese danis de inco modis astici viderent Tigurini, ut suas quoq; opes stabilirent nam & vicinae plςraeq; ciuitates contra ipsos erantj dc foedere cumAustriacis ineundo, consilium cepere. Et quanquam ob priorum temporum offensas, ipsos sibi non satis propitios fore putarent, magnam tamen fiduciam in eorum clementia, collocabant, quos sciebant, multis antehac post graues acceptas iniurias, lenes Schise

253쪽

is3 HISTORIAE AVsTRI AC Rienes se ac exorabiles praebuisse.Igitur per Guillelmum Hachber- Austria rum gi cum Marchionem, Austriacorum praesectilin, & alios idoneos sim OG homines procurant,ut de proposito suo,Principes fiant certiores. Cumq; iam Frideri cum ex Austria in Sueuiam iter facere,audiuis c. 5 uis Ab seni,consulem suum Henricum Schuendenum,c questris ordinis

mcuremus. Virum,cum Archigrammateo,ac alijs quibusdam,obuios misere. Hi cum Salisburgi illum conuenissent, cum munere honorario, quod adferebant, Oeni pontum reiecti sunt, quo,cum venisset Caesar,accepto munere, legationem audivit. Eius capita in hunc modum recenset Mulnerus: Fateri Tigurinos se, multa Austraa-Legationi Pri- cis incommoda attulisse, quo tempore inimici fiustent, nunc ve-nstruma mae rὁ culpam deprecari, amicitiam & saedus cupere, in quod si recisi se piantur, fidos imposterum ac obsequentes i)sdem fore. Praeterea

Κyburgi Comitatum, quem oppignoratum sibi habebant, Austriacis certis quibusdam conditionibus tradere, paratos esse. Auditis eorum postulatis Caesar, uti se Aquis granum sequerentur, iussit.Caesar inde Norimbergam petiit,ubi, cum nihil de concordia Ecclesiasticorum procederet, Franco furtum porro, atque in de cum Principibus Aquis granum, ad coronationem profectus est, quam,alijs negociis distentus, hactenus distulerat. Non abs re facturus esse videor, si quam breuissime hic inseruero, quo ordine Fridericus eo tempore Aquisgranum urbem a Dis,isis ingrcssiis sit, Vti eam rem in scheda quadam annotatam repperi. resus. Primus inter Principes infressus cst, Fridericus Saxoniae Dux,qui Margarctham, Caesaris lororem, in matrimonio habebat, cum millequingentis equitibus, inter fluos plurimi comites ac nobiles, aureis ornamentis, famuli ipsorum argenteis culti, visebantur. Hos sequebatur Ludovicus B auarus Palatinus Rheni, mille equites ornatissimos adduces.Tertio loco Leodiensium antistes, nulle quadringentis equitibus comitatus,ingrediebatur. Hunc secutus est Montensis regulus, cum octingentis equitibus. Post hos, Ecclesiastici cum sacris reliquiis, qui Caesari ante urbem Ob- vij venerant,longo ordine procedebant. Sequebatur hos aulicus' Caesaris comitatus, in cuius medio ipse, aureo supra loricam bal theo cinct',equitabat. Proxime ipsum anteibat Saxoniae Elector,

nudum manu gladium gestans. Latera stipabant Coloniensis&Moguntinus praesules. Pone sequebatur Treuirensis, principes salit,

254쪽

LIBER V I N T V S. 189 alij, reguli , de ex equestri ordine quam plurimi. Vltimum agmen Comitatu claudebant Ecclesiasticorum Elcctorum aulici, pulcherrimo or- c - dine. Aderat inter alios quoq; Ludovicus Sanctae Caeciliae Cardi Πωμν''nalis, a Basileensis Synodi patribus eo missus, uti electionem ratam haberet,ac coronationis solennitatem praesens, condecoraret. Hunc, exorto dissidio,Leodiensis extra urbem concedere iusistit,mox vero a Coloniensi reductus est.Postero die Brandem burgicus Elector,cum sitiis aduenit. Ante coronationem Caesar instituta ad principes oratione, haec inter caetera dixisse legitur: Cum Triderisieratio uno omnium Electorum consensu, nulla sua ambitione, Impe- qum g

tium ad se delatum si, non debuisse se ipsorum iudicium contemnere, quominus, etsi priuatis negociis domi occupatus, abunde quod ageret haberet, reipublicae sui copiam faceret. Sperare vicistim, ipsorum sibi opem& consilia, in rebus necessariis, non defutura.Praeterea scire ipsos,multa Sigismundi temporibus Austriae domui ablata esse, quae, ut recuperentur sibi curae futurum : quod si ad haec,&ad alia Imperij munia ipsum iuuerint, tum se rempub. pro dignitate & pusilico commodo bene gesturum uuam rem Deum adiuturum confideret. Postea dic domi- .

nico, qui erat decimus leptimus mentis Iunii, in lummo templo ram is peracta est coronatio, sacra solemnest ritus procurante Coloniensi praesule.

Post coronationem, ictum est foedus inter Austriacos&Ti--προκλgurinos,quod literis consignatum,legati,quibus comes est datus norum cum Iacobus Dapifer Uvaldpurgicus, Imperialis Sueuiae praefect' Ad- uocatum vocantὶ ad suos attulcre, cum magno omnium gaudio. Helvetij vero,qui hactenus,quid Tigurinis apud Caesarem nego-cij esset,cogitare non potuerant,re iam vulgata, aegerrime hoc ferebant, magisq; contra eos animis exasperabantur. Fridericus in- de Francofurtum prosectus est, ubi legati aliquot ciuitatum, ut iura ipsis&priuilegia de more confirmaret, petiere. Id plerisque omnibus concessum,praeterquam Helveticis. Norimbergam deinde cum venisset, circa Idus Iulij, de componendo Ecclesiasticorum dissidio, consultari coeptum est. Conuenerunt eo&Ele- Conuentπιμ ehorcs,sed tardius,praeter Palatinum, qui domi occupatus,ex suis omiserat cum plena agendi potestate. In hoc conuentu variae erant Principum sententiae. Erant, qui Basileense Concilium continuandum.

255쪽

i,o HISTORIAE AUSTRIA CAE, mandum, eoq; plures viros doctrina ac pietate claros, esse conuocandos,quorum disccptatione omnis controuersia, decideretur. Alij neq; huius, neque Ferrariensis concili j ab Eugenio col- . lecti, decretis standum, sed tertio quodam loco nouum denuo instituendum, ac de integro omnia esse instauranda, iudicabant: horum in consilio vicit sententia. Legati nimia Mittuntur itaq; Basileam legati,inter quos erat Thomas Ha-p-ma θηρή- fel bachius Theologus,quem in his sequor. Hi Caesaris ac Electo- β π 'st ' ruin nomine, patres exhortantur, ut intra anni tempus, aliud generale concilium,alibi in loco ab illis denominando, celebrandudecernant; id sibi in tanta animoru perplexitate, comodissimum videri, ne perditis ac inquietis rerum turbatoribus, occasio relin-3uatur, qua nunc huius, nunc illius aut horitatem eleuantes, dum teri se obsecuturos,prς se scrunt,utrunq; in contemptum adducere pergant. Scircipsos Oecumenici Concilij authoritate,in qua fidei norma,atq; adeo Ecclesiς salus,versatur,firma ac incocussam retineri debere, aliter rem Christianam in praeceps ruitura. Orare itaque, ut ad pacis studia, quae hoc modo conciliari optime eo set,omnem suam industriam conferant. Haec,ubi legati exposuis- p., iis, 3b, sent, Patre. res Ondere: Probari sibi Principum voluntatem, exi his. miami in Ecclesiam Dei, communem saetium matrem, adsectionem. Basileensem Synodum, iam initio fuiste acesse generalem, cuius authoritatem qui contemneret, non utique illum in Christianorum lustro, censeri debere. Locum vero absq; magno rerum incommodo mutari non poste, neq; videre se, quaenam ali ciuitas Basileae praeferri posset,siue acris salubritatem, siue loci resum a concilio gione spectes, Italis iuxta ac Germanis, aliarum mprouinciarum habendo F ' incolis, accessu percommodam .Paratos se nihilominus,omnium actorum rationem dare,& ne calumniandi sese occasio sit,quam cuinq; Germaniae ciuitatem adituros, si de certis sibi conditioni' bus caueatur. Eas hic recensere nihil attinet.

Cesar nihil in huius negocij tractatione Profici, videns, ad

res Helveticas animum conuertit, easque praesens aliquando in- c. luctari, si icςrς decreuit. Praemiserat iam eo Guillelmum Grunen bergi - , i, cum,& Turingum Hal Ouilium, ijsq; in mandatis dederat, uti ci- Turingus Halo- uitates & alia per Ergo uiam vicinasq; ei ditiones loca, quae Frisinus derico Seniori patruo suo adempta erant, restitui postularen , ac Hel-

256쪽

LIBER I N T V s. 39rac Heluetijs dicerent: quaerere Caesarem, utrum Imperio illa, an sibi ipsis vendicallent 3 Si Imperio, iam ea ad se pertinere: sin sibi, non licuisse id ipsis, d urante foedere, quod dato utrinq; sacrameto, cum Friderico pactum erat, a quo nulla iniuria laesos se fuisse, ipsi faterentur. Velle igitur Cesarem ac iubere, omnia sibi integra Aria cis reper

Iestitur, neque iniurias magna cum contumelia illatas, negleci u-

rum, nisi soli Rom. Imperatorem legitime electum, ac corona- tum agnoscere, recusarciat. Heluciij nac legatione perculsi, non, nisi de communi constederatorum consilio, ad haec responderi Poste, dicunt, conuentum prius habendum, ex cuius sentctia Caesari abunde se responsuros. Nec mora, conuentus apud Lucernates est habitus, unde misit ad Tigurinos legati, capita foederis nu-

perfacti, in scriptis sibi exhiberi postulant, ea illis semel atque iterum praelecta sunt, exemplar quod secum ferrent non datum. In iis vero foedus Helveticum exceptum crat. Dum haec apud Helvetios nunt, Caesar per Alsatiam &Brisi Titinisi fisagouiam, loca quaedam vi scias, Friburgi dies aliquot commoratus fideiaccusantur. est. Ibi sinistri ad eum rumores Perseruntur, ae suxa Tigurinorum fide, qui ea de rc admoniti, follicite se purgant,vim neglectis malevolorum calumniis, ad se veniat orant, se suam omnia in ipsius potestate fore. Itaque initio Septembris Fridericus eorum urbem ingressus, magno cum honore excipitur, obuiis cum sacrorum apparatu sacerdotibus. Habui sic in comitatu dicitur, ad mil setas mi te equites, currus sex & triginta. Quarto post eius aduentum die, gurum venis.

Tigurini Friderico,uti Rom. Imperatori fidem & obsequium iurant,deinde eidem,ut Austriae principi, Alberto item fratri ac Sigismundo patrueli nam & illi aderant initum se foedus sanctum

ac inuiolabile conservaturos, facto itidem iuramento, promit tunt. Idem principum nomine Guillelmus Hochbergicus Marchio, ipsorum praefectus,& Gruncta bergicus praestitcrc. Pol tri dic Caesar, triginta nauium classe, per lacum nauigauit cis Tigurora Rapersuillam, proscquentibus eum Tigurinis. Cities pro praesen-- te rerum copia, quam honorificentissime eum excipiunt, & in verba iurare iussi, absq; mora obediunt. De Tigurinis vero graues

querelas proponunt, magnas ab ipsis iniurias se accepisse, nullam :cum ipsis concordia habere satis ςdam posse, qui foedus Helueti' Ungari cum excepissent, a quo sibi,qui Austriacis veteri dominis pare- querela.

257쪽

i,1 HISTORIAE A STRI AC Mrent, nihil fidi nihil pacati esset expectandum. Tigurini superiorutemporum iniquitatem,ac belli incommoda excusant, fidos se vicinos imPosterum fore, opemq; rebus dubiis adlaturos pollicen. tur, idq; ab illis mutuum se expectare, dicunt.

Casur Tigurum His peractis,C sarTigurum reuertitur,ubi rebus constitutis, sub finem eiusdem mensiis,VItodurum Psectus, ciues in fide co- firmat,iterv iuramento scastringere tu Dei. Κyburgum deinde arcem visit. Mox impedimetis aliquot, cum parte comitatus aulici,

Constantiam prς missis, quo & ipsum iturum fama erat, Badenam primum, atq; inde Regis campi coenobio, proauorum fundatio. ne, ac sepulchris quibus la insigni, obiter perlustrato: Brugas diuertit.Aro uia inde,ZoUnga,ac alijs Ergo uic locis aditis,Solodo-

η γ' ro Bernam peti j t. Bernates, summos venienti honores exhibuere. Multi co tempore mirabatur, quod Caesar cum paucis tam secure per Helvetiorum agros iter faceret,erantq; nonnulli,qui id nimis Disbe 8 iis Fui inconsiderate ab eo fieri putabant. Magnam vero securitate parit securum reddu. animus innoccs,eaq; sui fiducia magnis plerunt viris,etiam apud

suspicaces,seuorem potius,quam metum conciliat,vis enim nisi a

quibus timetur adferri solet. Ita & Fridericus, etsi ob negatam hactenus priuilegiorum confirmationem, aliisq; de causis multos,

non satis aequos haberet, neminem tamen metuens, nec ipse metuendus vlli, per Helvetios libere iter faciebat. Berna Friburgum abiit,ubi cum summo hominum gaudio exceptus cst. Friburgen-Frib Uc si ses enim, qui propensis in Austriacos animis, ac integra semper fi - de fuerant, ipsum diem laudibus ferunt, quo principem suum, I H eundemq; Rom. Imperatorem,apud se videre contigisset. Hospi'tia itaque publice omnibus, qui cum eo venerant, assignata, lautia pramita, ludi & spectacula exhibita, nihil ad honores, animo rumq; laetitiam declarandam omissum, omnisi sumptus ex aera

rio publico liberaliter est solutus.

Friburgi, iterum adfuerunt Helveticarum aliquot ciuitatum legati, qui commoda sua,&immunitates, a Caesare comprobari, supplices orabant. Iis responsum: nihil a Caesare obtineri posse, Cois Helvetiis nisi prius omnia Austriacorum dominio ablata, restituantur, quam in drere, si inique secum agi putent, integrum ipsis esse, iure compria misit tibi 'bis. cipibu gQre, qui ad proximum D. Martini sestum, Constantiae' miseno θ. conuentum estcnt celebraturi. Cςsar post liqc in Allobroges profectus,

258쪽

tarta

llea

LIBER QI I N T V s. 193fectus, Lo sanam atq; Geneuam venit, ubi ei Sabaudiae princeps, CaesarSabodia Felicis Pont. filius, cum sororibus adfuit. Inde Bisontium perges, μμ ρογα Burgundiae ducem conueniti mox alio itinere,quam venerat,per V agrum Montis eligardi cum ad Germanos reuersus, ad tertium Id. Novembr. Basileam ingressus est, deducentibus ipsum Ecclesiasticis, cum magna sacrorum pompa,longoq; Elisco eorum ac proceru Ecclesiasticorum ordine. Quanquam vero Caesar in tanta animorum dissensione, utra cum parte sentiret ipse, non aperte fideret, Felici tamen,vii Podifici Max. honorem praesenti habuit. CUV Pontifici Instituta suerunt aliquot inter ipsos colloquia, sed ijs effici non λὸδ ι. 'potuit, uti Canar Eugenio damnato, Fcelicem agnosceret,Synocios Basileensi subscriberet. Tantu m ad cocordiam ipsos exhortabatur. Sunt, qui Felicem narrant filiam Friderico aetate ac sorma florentem, cum ducentis aureum numum millibus, pactum esse, si reiecto Eugenio, sum agnouisset, quam rem auersatum Caesarem apud suos dixi sic, sacra illum quς ab alijs vendi solerent, empturum sibi videri, si qui venum daret inueniat. Qua in rc cum nihil proficeret, Constantiam abiit,quo vi Hς luetj j 'uoqi VOς xi co=ci,stis, aduenirent, fiduciae tabulas ad eos misit.Vcnerunt eo Bernensu, tum ressit. Lucernatum, Suitensium, Glaronensium,&Tugianorum legati. Cum Caesare vero aderant Augustanus,Brixinensis, Curiensis, &Chiementis Epit copi, Rudolphus Silesiae dux, Iacobus Badensis,&Guillelmus Rotelensis Marchiones. Comites prς terea multi a Cproceres, principumq; aliquot de ciuitatum legati. Coram his ad Caesarem intromisti Helvetiorum legati,ac dicere iussi,verba comuni omnium nomine faciente Rudolpho Erlachio, supplices Ruri M E Orant, uti Caesar, more a maioribus usitato, priuilegia suarum ci- ω-- uitatum rata esse iubeat,quod eius beneficium in se collatum gratis animis sint prosecuturi. Caesar, re cum suis deliberata, per Brixinensem respondet: nec velle se, nec cum dignitate posse,ipsorum petitionem admittere, quoad Faereditarias Austriacorum ditiones toties frustra repetitas, eadem qua ceperant iniuria, retinerent, ijs vero restitutis, si'. ' ruid ab ipso postularent, quod ex ossicio Rom. Caesaris praestare Murata habrie bear, facile id abs se impetrari pasturum. Ne Vcro contra acae reno&erat. Juum esset facere videatur, permittere ipsum, uti ad aequam iurisisceptationem Tiguri ad Calend. Febru. instituendam, deuenia-R tur, ubi

259쪽

iρ HISTORIAE A VITRI AC Mtur, ubi ex Imperij principibus deligantur arbitri, aut si malin

coram praefecto praetoris Rhenani, ubi omnes Imperatoris causae controuersae, decidi solent. Quod si hoc nimis longum videatur, δ s ne moram ipse qu sivisse putetur,staturum se principum illorum

arbitrio,qui tum praesentes aderant. Erlachius ad haec rei pondet, nulla sibi collegisq; hac de re, mandata abeuntibus data, nihil igitur transigi polle, de sola priuilegiorum confirmatione nunc agi, quam,ubi obtinuerint, tum se de reliquo negocio ad tuos efferelaturos, sperare commodum ab illi sic sponsum datum iri. Ita re infecta, legati domum abeunt. Fridericus Arbonam postea nauigans,eques inde Sangallum ciuitatem pergit, Ubi exacto a ciuibus fidei Lacramento,Veldkirchiam, atq; inde per molem vulgo Arteberet in Noricum penetrans: Austriam ingressus est,quo eunegocia vocabant. Eam omnem prouinciam Caesar ollendit, mi-IM cima per nime pacatam, grallantibus passim rapinis 5 latrociniis,necdum

enim Alberti milites, quos ad Labacum in fugam actos Misse diximus,quietisse se dederant. Itaque ut fratrem huius domestici incendii, quas fomitem abs se dimitteret, certis quibusdam conditionibus cum illo egit,ut decreta satis magna pccuniae summa, in Sueuiam & vicinas Helvetiis ditiones, habitatum ad sex annos concederet. Fratre in Sueuiam prosecto,Fridericus Cςsar,ad purgandam rapinis Austriam animum conuertit. Cum Albertimi' litibus, quod hi iuris aliquam speciem praetendere culpae tuae vi

derentur, primum transigitur, ut pro stipendio debito, quibus defraudari se querebantur, acceptis septuaginta aureum numum millibus, quiescant. Interim in Boemia, Georgius Podie bradius, a suis incitatus, iami maiora animo agitans: Pragam omnem cum arce in pote statem redegerat, ac Mei nardum collegam in vincula coniecerat, quo denique mortuo, solus rebus potiebatur. Is de suorum confl-rbe Lassissi; ho, legatos totius regni nomine, ad Frideri cum Caesarem mitti a Friderisop qui regem puerum Bocmis tradi postularent, nusquam meliu , si' ' quam in auito regno educandum,ubi mores ac instituta gen i una cum lingua,a primis stati manis, addiscere, suorumq; animo sibi conciliare posset. Boemiae regnum eo in statu versiari, Ut prae sentia regis omni labsit neces Iaria, neque enim aliter subditos in

ossicio retineri posse. Caesar teneram pupilli aetatem excusans, in medium

260쪽

Li AER I N T V s. Issmedium produci illum, suisq; videndum exhiberi. Ibi egregiam

indolis regiae significationem Puer de se dedisse, traditur. Erat in- Irauster nobiles Ioannes a Brandelio cognomento Giscra, homo bellicosus,& qui perea tempora contra Vladissat factionem sortiter D ' si se

se gesserat. Is regis manum exosculatus, narrare exorsus,quantis se periculis pro caro ipsus capite obiecisset: tu vero, inquit, mi rex, ruo animo haec accipisὶ qua tandem remuneratione,operam tibi deliter nauatam,compensabis Θ Puer ad haec tacitus, Caesaris dispensatori sacculum, ex quo stipem dare solitus erat, clam, aut forsan ipso distimulante,eripit, depromptos inde sex numos, Giucrar in volam ingerit. Ille crumenς insutos,palam omnibus ostentabat,regiae liberalitatis argumentum. Legati re non impetrata, domum indignabundi reuertcrunt.

In Hungaria interim Elisabetha, Ladistat mater, cum iam in ' EUb- νὸ

ter ipsalia ac Ulad illaum de concordia prope conuenisse videre- moruuntur, conciliante illam Iuliano Cardinale, diem suum obiit, non abim veneni suspicione. AEgerrime eius mortem tulit Uladi statis, omnem cum ea foederis ac ocij publici spem sublatam esse auguratus. Post reginae obitum Hungari prope omnes, qui cum illa senserant,ad Vladissatim defecere, ea res, magna eius factioni momenta attulit. Boemi contra, qui sub Cifcra aliisq; praefectis Casso uianae prouinciae, loca quaeciam munita tenebant, ad Fridericum regis Post humi tutorem, respiciebant. Is vero pupillum impensiore cura asteruari iubens,Bocmos eius vindices latius in hostem excurrere,& ex eorum agris, qui aduersς factionis erant,prς- das agere patiebatur. Circa haec tempora Ioanncs Huniades Cor-mniades uinus Transsylvanae regionis quam Germani septem castra nun- ς ' -'cupant regulus, rem bellicam, contra Amuratem Turcarum tyrannum,ea cum animi fortitudine administrabat, ut solus fere ex Christianis, ferocissimae genti terrorem incuteret, multaq; Tur

carum millia, paucis admodum copiis iust ructus, fuderit. Cuius victoriis insistens Vi ad illaus, maiori stipatus exercitu,& ipse in hostem prosectus, magna eum clade adfecit,adeo ut Amurates ad mn, Mela iapacem ultro petendam animum inclinarit, quam, Despote Ser- nreps. uiae adnitente, facilius admisit Ulad illaus, quod in restinis bellis

fluctuare Poloniam nunciaretur,&Frideri cum Caesarem aduersarium haberet,a cuius amicitia Hungari pleriq; non erant alieni.

SEARCH

MENU NAVIGATION