장음표시 사용
401쪽
33 HI STOR A USTRIA CAE. bati moenia prope ducens,cum hostem ad pugnam elicino posse
videret,ac inflaret hiems,dimisso exercitu,Jomum redi j t. ι . t q. Sequentis anni initio,ad quartam Idus Ianuari j, Maria Bru- l xellae filiam peperit Margaretnam. Maximilianus vero in Holi landiam abi Jt, uti factionum, quas dixi, motus Ontestina bella compesceret,ubi quadragesimalis ieiunii tempore exacto, in Bra- Belia inter bantiam reuertus cst. Hoc anno bellum inter Caesarem & Mat-
δε - tu miserum recruduit, pacem frustra suadente Prospero Ascue abstin lano potificis legato, Mari burgum ab H ungaris obsessum, a C
sarianis liberatur. In Stiria verbPaetouiam&Racol Burgum Mailuas capit,sed quod eo temporc Turcς Trans lylvania vallabant, inducias cum Caesare facit. Interim adulto iam vere, Chaumontius regis per Campaniam praesectus, cum valida Gallorum ma-Vuodanum. nu, Lilicem burgicum agrum ingressus, Virodunum oppidum superiori anno a Chymalo captum, vi expugnat, qui in praesidio erant,aut caesi ac capti sunt. Chymaius,cui princeps eam prouintiam gubernanda dederat, Namurci tum erat,vnde ad hunc nuncium aduolans,cum a milite imparatus esset,de inducijs cumGallo egit, quae tamen conuenire non potuere. Interim Bossutius,
cum Domino de Fay ac alijs nonnullis in auxilium venientes i-ici elenam&Halpremam arces expugnant. Cum igitur pereas ditiones eo in statu res ellcnt,uti ad confirmandos & in officio retinendos hominum animos,praesentia principis opus este videre amurcum. tur, Maximilianus sub initium Augusti cum uxore Nam cum venit,celebre ad Mosam ciuitatem, a qua subiecta ditio, sub Comitatus titulo, nomen habet. Sequebatur ipsum, cum quatuor antera H. millium peditatu,Dominus Chaia terainius, qui ex itinere Dreuuarccm deditione capit. Qui illud tenuerat Tneodorus Pullonius genic Lcodius, numerata pecunia & praeitito iuramento, numquam arma in Archi ducem sumpturum, incolumis una cum luis adij t. Ad eundem modum S: alia nonnulla loca occupat Chante-rainius. Namurco in fidem recepto,ac rebus illic constitutis,Maximilianus Lucem bursum psectus est. Aderant illi Princeps Aurantius, iam ipsi conciliatus, Engelbertus Nassovius, Chymaius, ipse ac si lius eius Carolus Croyus,Busiutius ac alij multi proceres. Maia, id i ita crus prouinciae homines in verba principis iurauere, cui nego-
ωer urant. tio dies quindecim Impensi sunt: Per eos dies ad Archiducem ve-
402쪽
LIBER NONUS.' 337nit Elector Treuirensis, eius cognatus, cum equitibus quadringentis pulcherrime ornatis, & pro praesente rerum copia benigne
exceptus est. In eius comitatu aduenerat quoq; Comes Virnem- Comes Vimem
burgicus, cui cum principe simultas quaedam intercedebat, hac μως - -
potissimum ex caula: Rodemarcum oppidum cum arce tenebat Comes, oppigneratum sibi ab eius domino, cui decem aureum nummum millia mutua dederat. Id oppidum quatuor tantuml-liaribus a Luceburgo distat.Prcsidiaris in eo milites Germani, loci incolis & vicinis graues erant, & suae gentis nonnullos Archiducimerentes,ad defectionem sollicitare dicebantur. Treuirensis vero inter alia hanc cotrouersiam componere nitebatur, &Comes Archiduci loco cessurum se promittebat, si pecuniam is numerare vellet, sed nihil inter illos conuenire potuit, &Treuircnsis re infecta discessit. Non multὁ post Germani, qui Liicem burgi crat, ob stipendia non numerata, tumultuari coepere,&minς quςdam ac voces seditiosae ab illis prolatae dicebantur, ac ex ipsis nonnulli urbe excedetes, pars ad Treviros,alij Rodemarcum iter habebat. Hos adorti ex insidijs Aurantij , Chym aij, ac Bossutis aliquot milites profligarunt. Qui in urbe manserant Germani, cum ad RO demarci situm propius explorandum princeps exivisset,Chymaij vigiles ac alios aliquot ex Belgis illis, quos Uualones vocant, de nocte aggresti contrucidarunt. His turbis consopitis Chymaius ac reliqui Rodemarcum duxere, sed quod audirent Gallorum equitatum cum sex millibus Helvetiorum aduentare, trium men tium inducijs cum Comite factis, Lucemburgum rediere. Inter haec Chante Zainius ulterius progressus: Bellimontium Mambitam oppidum vi, arcem deditione coepit. Maximilianus Vero in Hol- Optum. landiam iterum abi j t. Qui cum Hagς comitis de tollendis factionum intestinis motibus,cum prouinciae ordinibus consultaret, SaleZario in mentem venit, Dauidem Burgundum, Philippi Boni filium,Vltrajectinum praesulem inuisere. Istum Vicoduri agebat, Vicedurum quod oppidum tribus ab Ultrajecto miliaribus ad Leccam Rheni ostium situ est Batavoduru esse putant, cuius meminit Tacitus. Pr sui virum iam fama cognitu, summo cum honore excipit: erat
enim David humanitatis ac magnificetiae studiosissim'. Mox hospiti j jure & amicitia contracta, praesul ab illo peti jt,uti antequam ex ijs locis abire pro rei militaris gloria,qua pollebat, beneficium
403쪽
318 HISTORIAE AUSTRI AC E. quoddam in se collocaret, ac in Amerssortioru agrum incursone faceret, quos contumaces sibiq, minus obsequentes habebat. Salezarius expeditam apud se manu habebat,externorum militii, ex varijs gentibus collectorum, quos multis ipse bellis probaue rat. Itaq; uti & amico gratificaretur,& nomen aliquod per ea loca sibi faceret,no ignarus, eam rem principi quoq; suo gratam fore, acceptis ab Episcopo quinquaginta equitibus, viae ducibus, Anna amers merssortium versus mouet. Miles eius talium opem minime rufri agros vastare, pecora abigere, villarum ac praediorum incendia excitare,& sub ipsa moenia procurrens, oppidanOS Prouocare. Septingenti ex ijs prodiere,quos Saleetarius aggressus, facile insu-gam coniecit,neq; enim militibus per assidua bella exercitatis, re- istere diu poterant oppidani, etsi caetera egregij. In fuga periere quam plurimi, quinquaginta capti sunt, pauci in oppidum vici peruenere. Hoc facto, SalcZarius magnam sibi apud Hollandos famam peperit, quibus quotidianae fcrc rixae, SI velitationes cum DBς Mic Ultra ieihin:editionis incolis, &mutua odia erant. Iodocus La-leinius Hollandiae gubernator, commissa belli praeludia audiens,& ipse cum suis ad Salezarium accurrit, uti iunctis uteri viribus, maius aliquod operae precium facerent. Erat haud procul a littore eius maris,quod inter Hollandiam ac Frisiam sinuosum,ab incolis Australe dicitur, maximus qui messapum. dam pagus, nomine Emnc si quem operibus munitum teneDat duo si ominum millia ,quorum quingeti erant sagittarij peritissimi. His commeatus, arma, aliaque subsidia abunde, & vltra vires animus aderat, iactitabant enim septem annorum obsidionem ferre se posse, nec de auxilijs cuiquam supplicaturos. Hos sibi debellandos Salerari' desumpsit. Qui primi eos oppugnauere, Ger mani fere omneS male accepti, & cum clade in castra repulsi sunt. Mox Salerarius omnes simul ordines, sub signis instructos,locat, &post explosa in hostiu aggerem tormcta, oppugnationi instat, vulneratis integros, fessis recentes submittit, & ad summam diligentiam , quantum vi corporis & animi virtute potest, nihil reliqui facit, donec vi storia, multo suorum sudore&sanguine parta, obtinuit.Propugnatores multi aduersis vulneribus ceci gere, capti nonnulli,pars Amersiartium & alia vicina loca effugere.
Emὴ Nem Accidit Esc eius pagi expugnatio,in ante diem Natalis Christi.
404쪽
LIBER NON US. mPagus,qui miliari j unius longitudinem habuisse dicitur, flammis devastatus est. Hac victoria elati Saleamus & Laleimus,serijs D. Stephani, in agrum Vltraiecti urbis ducunt, ac ut ciues in pugna eliciant, villas quasdam suburbanas,& pagumVvestbroech quasi paludem occide talem dicas)incendunt. Vltraiectini haec ex moenibus videntes, campana signum dant, ad sex hominum millia, promptissimum quemque, cum consule suo, in hostem mittunt. Hi nullo ordine, nulla disciplina, veluti ad incendium restingue-dum,accurrentes,intercluso rctro itiner ab hoste,quem cotem - . pserant, male multati sunt,& multis amissis,in urbem sese recepcre, quos SalcZarius insecutus, in spem venerat,vna cum illis in urbem irruendi, sed quod nox esse sirem tantam periclitari noluit,&cum suis Naerdamum se contulit. Novi anni initio, Sale Zarius oppidulum quoddam aritimum, 1 . I i. siue id vicus fuit, nomen necdum inueni) obsidere parabat, scd antequam machinas admouere poterat, incolae loci aedibus ince- sis aufugere. Est Hollandis genus quoddam calceamenti, quo IDLMorum cadhyemali tempore per glaciem decurrendo utuntur. Soleae ligneae cea μυρ
sunt ferrea quadam linea suppactae, quibus sub planta pedum alligatis quasi talaribus, i cui ad modii motu,vel celerrimi equi cursum exaequant, ijs tum multos in fuga usos esse proditum est. Interim delectibus in Hollandia extra ordinem habitis,conscripta sunt sex hominum millia, quibus praefecti Laieinius & Sa- legarius, aliquot rebellium castella expugnarunt. MOX allato nu' m acto, Hornae maritimae ciuitatis homines, hostibus aliquot ac re- bellibus portam aperuisse, ex mandato principis eo ducunt. Duae omnino viae sunt, quibus Horna adiri potest, quarum altera ad occidentem in Hostandiam reliquam: altera in Frisiam spectat. Laleinius igitur Hutino Habarto negocium dat, Vti alterum ag Hotinus V gerem, qui ad mare & in Frisiiam tedit, custodiat, ne quis ea exire, bartus. neue subsidia quis aut commeatum inferre possit. Ab altera parte Sale Zarius, portam & propugnaculum recens excitatum, tormentis verberare aggreditur. Oppidani contra pro viribus acriter se defendunt.Tandem milites, imprimis Hollandi, relicto aggere, aquas ingressi,ac alicubi mento tenus immersi, perfossas oppidi sub moenia ipsa evadunt, quae non lapide sed terra & palea lignoq; structa,alius alium leuantes conscendere, Sale Zario omne Ff L genus
405쪽
3 6 HI s T O R IAE AUSTRI AC E. genus telis propugnatores dei j ciente. Ita oppidum expugnatione captum, caeli quotquot in armis aut cum armis reperti , nonnulli, qui per alterum aggerem fuga elabi tentaverant,ab Haba ti milite repulsi,victorum arbitrio sese permisere. Direptae ciuium aedes, ne exurerentur, in causa fuerunt Asellinς factionis quidam, qui illic captiui tenebantur. Haec Februario mense acta sunt, coelo id temporis pluuioso, ac vento ,&hyems eo anno acerrima fuisse proditur, ita uti passim pueri in cunis, ac multi mortales in agris,ac itineribus frigore obriguerint, quam tempestatem secuta est maxima an non ς caritas, iis praecipue in locis,ubi omnia iam
ante a militibus consumpta aut corrupta erant.
Maximilianus per idem tepus Leydam,insigne ac vetus Hollandiar oppidum ingressurus, id quidam Lugdunum Batauorum esse volunt obuios nabuit ciues,qui capita ac pedes nudi: supplices veniam admissorum precantur, verba faciente diserto quodam viro,doctoratus insignibus ornato. Orabant vero inter caetera principem, ne Anglos in ciuitatem adduceret. Is, ex iure ac merito acturum se, respondens, cum omni suo comitatu portam ingreditur, multis per omnes plateas facibus ac lucernis accensis,& noctem illustrantibus. Rebus compositis, postquam abiisset princeps,capitis supplicium de quibusdam sumptum. Supererat ex Hollandiae ciuitatibus Dordracum, vetus ac opulenta ciuitas,quae, cum Hamatorum factione, principi non satis a qua exiliens, occulta cum Geldris consilia agitare dicebatur,qui Burgundis infensi, ac Gallorum partes fouebant, & crucem erectam pro tessera gestabant, contra ac illi, quorum decu sata crux est. Igitur Dordracum capiendi,c5ssilium iniere,Michael de Berges, Thomas Auricanus, ciui sexcentis Αnξlis praeerat, ac Egmondani filius loripes. Hi, quod aquis circumflua ac satis munita sit ea ciuitas, astu rem aggrediendam rati: tres naues saccis sceno plenis onerant, sub quibus armati aliquot milites latitabant, hos reliqui cum classe lubsequuntur. Priores, obseruato maris aestu, ante lucem Dordracum venere. Cives mercatoreS aduenisse rati, ad littus rari prima luce accedunt, & merces quasdam in speciem adiectas conspicati, gaudio inani assciuntur. Interim milites c latibulis egressi, portam occ upant, eamq; contra Oppi danos raptim ad arma trepidantes,tenent,donec soci j adueniunt. Tum
406쪽
LIBER NON US. 3 1 Tum vero omnes simul ciuitate inuadunt. Consul ciues ad arma ciens, & primus in hoste pergens, i n Eginondanti incidit, & cruri illato vul nere, pugna excedere coactus est. Reliqui acriter locum
tuentur, a quibus Auricanus vulneratur,qui,cum Anglis suis, r- Dotaracenotiter& constanter pugnabat. Tandem ciues numero militum&se dedunt.
viribus impares: abiectis armis, se' dedunt. Id illis consultitis fuit, quam & se & fortunas luas in ultimum discrimen adducere: Pauci quida seditionis authores, capite poenas exoluere, reliqui ingratiam ac fidem recepti. Inuenta apud ipsos ferebatur moneta, quae
ab una parte lilia Gallica, ab altera Geldriae insignia habebat.
Hollandia prope omni pacata, ac caeteris rebus Lalcinio gubernatori commistis, Maximilianus Buscum ducis Brabantiae ciuitatem, literis & armis nobilem, ipseetiis est, ad aurei velleris comitia, quae illic solemni ritu habuit, ad tertium Non. Maias. Adleguntur in ordinem, loco eorum qui obierant, Ioannes Ligneius, vestris Claudius Tulonius, Petrus Bos tutius, Balduinus Molem bcchius, abii G uillelmus Baumeus, Ariantiae Dominus, Ioanes de Berges, Martinus Potheimius & Philippus Austrius trium annorum puer. Intererant his comitiis scapitulum vulgo vocant) Friderici Caesaris
legati, qui cum Balduino Lano io, pacis faciendae causa in Galliam milli, per eos dies redierant. Paucis diebus Maria princeps eo quoque venit, cum filio suo Philippo, ad quem Rauenstein ius aurei velleris torquem detulit. Buscoducenses principibus fidei sacramentum denuo dicunt,qui inde Bruxel lam profecti sunt. Circa haec tempora,Ludovicus Gallorum rex, diuturno ac dissicili morbo implicitus, magna cura ac impensa, diuum simul L--ὰν
atque hominum auxilia, anxie cxquirebat, multa in medicos tota tus. Europa conquisitos, multo etiam plura in templa, Deiq; ac Sanctorum cultum, rogans. Imprimis vero pacem aut inducias fieri
desiderabat, nam&fidissimum queml maxime suspectum habebat, ne ob morbum contemptus, regno per suos, aut regni administratione, priuaretur. QSare non satis compos sui, Plestio castello se inclusit, ubi Comminaeo teste, praeter famulos domesti- Ludanet uocos, & quadringentos sagittarios, nullum fere comitatum habebat, nec quemquam ob luspitiones, in urbem admittebat, nec etiam propius ad cam regione accedere permittebat, nisi de quibus optime sentiret. Familiares quoque & cubicularios suos por-
407쪽
Induciae cum Casio. Franc. Austrutcus nascitur.
3 L HISTORIAE AUSTRI AC Rtentosa quadam morositate subinde mutabat, nemini satis fides. Caesaris vero legatos &audiuit libenter, & benigne habitos, dimisit. Quibus ad Maximilianum profectis,uti diximus, mense Iunio per Flandriam,aliasq; prouincias, publicatae fuerunt induciae,
ab eius mensis exitu, in annum seruandae, quae res ingentem apud omnes istitiam, ac futurae pacis spem peperit. Antequam vero induciarum tempus adueniret,Cordqus cum Aeriae ciuitatis praesecto tris egit, Vti cana regi tradens, triginta aureum nummum millia dono,ac centum equorum praefecturam, acciperet. In reliqua Artesia & vicinis ei locis, satis quieta erant omnia, & Henricus de
Bergcs, Cameracensium praesul, qui politicus simul&Ecclesiasticus est Dominus,ciuibus suis iniunxerat, uti amice cum viri u Jue partis hominibus agentes, neutram alteri praeferrent. Sed muciae illa: stantum abfuit, uti pacem ullam facerentὶ seruatae non sunt, uti suo loco audietur. Secundo die Septembris, nascitur Maximiliano filius Bruxellae, de decimo septimo ab Henrico Bergenti, Cameraci episcopo, sacris undis lustratur: spondentibus pro eo Philippo Croyo, Cardinali Cluniacensi,& Auran iij principis uxore. Nomen puero Fracisco datum, a Francisco Britannic Duce, cuius vicem Croyus aderat. Natalem illius Bruxellani magna cum laetitia celebrarunt, quod principem haberent apud se natum, sed non diuturnum illis hoc gaudium fuit, nam eodem anno infans obihi, ferijs S. Stephani Prothomartyris. Maria vero cx puerperio co firmata, Han non iam petens, maximis cum honoribus excepta est. Montibus& Ualencenae, more gentis,theatricis ludis historiae sacrae fuerunt exhibitae. Ualencenae cum esset Maria, Gallorum aliquot milites praesidiarij, Quintini fano, Guisaque, ac alijs locis vicinis egressi, Cambressis arcem negligentius custoditam, de nocte scalis admotis, occuparunt,& peream regionem villas aliquot,& agrestium hominum casas exusserunt, ita ut Maria, Brugis abiens, incendia ac fumum eminus viderit,iniucundo sceminae spectaculo. Inter haec annus primus & octogesimus iam exierat,& Maximilianus cum Uxore, Brugis eam hyemem egit. Sub cuius finem, Maria cum suis egressa, uti animum venando oblectaret, ex equo prolapsa, lumbos & femur grauiter offendit, & dies viginti ex eo casu decumbens, rebus ex ultima voluntate ordinatis,obi jt,quinto Ca-
408쪽
to Calendas Aprilis, magnum marito, cuius amantissima vixerat,& lubditis omnibus luctum, ac turbulentum rerum statum relinquens. Erant, qui uterum gestare putabat. Corpus eius ad D. Dei- Lasa obum para: virginis sepulchro illatum ,& magno cum apparatu cele---m se Dratae exequiae. Superstites reliquit filios, Philippum & Margaretham. Per eosdem dies Ludovicus rex,paululum ex diuturna grauissimi morbi molestia recreatus,nuncium de Mariς obitu, laeti Di imo animo accepit, ac apud suos, ex quibus Comminaeus haec literis prodidit,de rei bene gerendς occasione, sibi multa pollicebatur, dicebatq; Maximilianum, amilla uxore, parum authoritatis apud Belgas, minimum vero apud Gandauenses habiturum, qui caetcris ciuitatibus potentiores, Burgundicae domui minus exanimo studerent,&nouis rebus idonei viderentur. Cumq; ij principum liberos apud sese educarent, ac quasi in sua potestate haberent, per Cordaeum animos illorum sollicitare, ac de matrimonio inter Carolum filium suum Galli Delphinum, caeteri Hispanos secuti: Principem appellant) & Margaretham contrahendo G
fundamentum iacere coepit. Cord us,cum vno atq; altero scriba, se
notitiam ac familiaritatem habebat, qui ex plebe ijs orti,aliquem sibi locum parauerant, per hos ad primores urbis viam sibi quς rebat. Quamquam vero rex matrimonium illud serio urgebat, ni- hilo tamen minus Eduardum Angliae regem, vana spe lactabat, qui & ipse &coniux ipsius filiam Carolo dare cupiebant.
Eo)em tempore Leod ij, Eburonu ciuitate, noui motus,nouae belli causae,exortς sunt. Ludovico Borbonio urbis prς Gli,ac gentis principi quem tam in Ecclesiastica, quam ciuili administratio- Guiluinis, ne, dominum agnoscit, strenue dudum aduersabatur Guili ermus Mari nas. Marchianus vulgo Barba&Arduenni; syluς aper cognominatus qui Ecclesiasticorum quorundam fauore, iam eo peruenerat, Vti secundum a principe locum facile tueri,ac de primo cum eo contendere Videretur,&erant,qui pecunia eum a rege adiuuari, contra prς sulem, Maximiliano adclictiorem, no occultis indicijs colligebant. Hunc episcopus ob contumaciam,& quod Sacellanum quendam ipsius Richardum occidisset, solum vertere iusterat. Guili ermus vindictς cupidus, ac alieno auxilio fretus,de Episcopo a sua sede deturbando,& filio suo Eberhardo contra intrudendo cogitat, itaq; bello Leodiensibus indicto, milite ex Gallia F f contra-
409쪽
contrahit,ac in eorum agrum irrui t.Borbonius obuiam illius conatibus cum paucis exit, plures subsequi iubet. Ille explorato itinere,ex insidiis principem aggreditur, & a suis desertum trucidat. Incidit ea caedes in tertium Calend. Septembris. Caede perpetrata, Guiliermus a nemine prohibitus, in urbem cum suis pergit, sua manu iacere praesulem iactat, neq; a quorundam bonis diripiendis abstinet. Huius rei indignitate, multorum animi plurimu o fendebantur: eratq; varius hominum sermo. Galli vero, qui cum Guiliermo erant, impotentius sese gerebant, & Brabantos, quibus ob vicinitatem cum Leodiensibus commercia erant, minus commode accipiebant.
Maximilianus per eos dies Lo uani j squod Brabantiae caput est)conuentum ordinu agebat,in quo Philippi filis tutor declaratus est. Eo ad ipsum fama caedis allata est, quam secutae sunt sub-' ditorum querelae. Ille hanc rem minime negligendam, suaque intereste ratus, uti amicissimi hominis caedem vi tum eat, bellum in Guille rinum decernit. Igitur Philippus Cliuiae dux, qui cum Gel dris Maximiliani nomine aliquoties d i micauerat, ante alios omnes, cum sexcen iis equitibus ac peditibus mille,aduolans,D.Tru- donis oppidum deditione capit. Adveniunt no multo post Ant-uerpiae praetor urbanus Marchionem vocant cum centum equitibus,& Loua iiij Maior eit & hoc apud illos magistratui nomen cum nongentis peditibus. Deniq; & Ioannes Chalonius, Aurantiae princeps, cui Borbonij soror nupta erat, &Engelbertus Nasso uius,Bredae Dominus, cum omni sere Brabantiae nobilitate adfuere. Hi,Lo castro capto ac direpto, Hallam oppidulum expugnant, moenia solo aequant. Ad medium Septembris aduenit cum suis Romontius. Igitur satis iam viribus suis fili, multisq; rusticis in fidem receptis, castra propius urbem metantur,&cum Leo diensibus excurrentibus,leuia aliquot praelia committunt. Inde copiarum pars Tungros aggressa, derivatis alio aquis, molarum usum intercipiens, ad deditionem compellit, Hau lon amarcem dc aliquot circum loca diripit. Guiliemus ne si belum traheretur, Leodienses abs se deficerent, veritus, delectus per totam urbem agi, & quicunque septendecim annos egressi, sexagesimum vitae annum necdum attingebant, in armis elle iusterat.
Et Theodorus Pullonius, de quo supra meminimus,ac Gali ardus quidam
410쪽
LIBER NON VS. 3 Fquidam, sedecim hominum millia sub signis educentes, Brabantorum exercitum sibi debellandum proposuere, adeo certi de victoria,uti laqueos secum adferrent, quibus illos suspenderent,qui
Viui in eorum potestatem essent venturi. Haec omnia Chutensis ex transfuga quodam Puero edoctus,Petrum Gauerensem, cum firmo praesidio,in Hau longa arce collocat. Nondum captae arcis mulo Par fama ad Leodienses peruenerat, igitur nonnullos ex suis ebmittunt, bono animo sectos esse iubent, breui Guiliermum cum auxilijs venturum. Hi intra teli iactum admissi, unde receptus non erat, male multati sunt. Inter haec, cum Leodienses, cum socijs Gallorum copijs, aduentare propius dicerentur,Cliuensis,&qui cum illo erant, aciem instruunt. Dein ex more tunc usitato, ex suis quosdam, uti animosores redderentur, milites creant. Donantur itaq; ea dignitate a
Cliues, Cornelius & Michael Bergesij fratres, Henricus Deseau rius, Hutinus Habartus, Oli uerius Femel tardus; a Friderico Zol- terensi triginta Germani nobiles,&ab alijs item alij aliquot,quosi' omnes egregia fortitudinis opera edidisse proditum est. Explosa Vtrinque tormenta, Maximiliani militem submissiore loco stantem, nullo incommodo, hostes vero magno affecere. Guthermus autem ipse & Gallardus, qui Gallos ducebat, strenue inter primos pratam rem pugnantes,c teros ad fortiter agendum accendebant. Neq; ab al- Leo , . cra parte segniores erat duces, inter quos vulneratur Aurantius. Magnis utrinque animis certatum est, donec Occiso Gallardo, te Vacquendonio, cum trecentis equitibus, quos ex Clivia Leodiu adduxerat,ad unum desideratis, Guili ermus fugam facere coactus Guibemus est, diris execrationibus & conuicijs exceptus. Perijsse dicuntur προς- ex Leodiensibus ad tria millia,pauci admodum ex altera parte.
Post hoc praelium C liuentis,mita in urbem feciali, Leodiensibu, bellum denuo, nisi a Guili ermi societate discedant, denun- orirciat. Illi deliberatione habita, Guili ermum ipsum S Gallos abire tatam. iubent,pacem veniami a Maximiliano petunt, eius se fidei ac tutelae committunt,triginta aureum nummum millia, annuam pe-sionem constituunt, & de annis aliquot, a Caroli morte elapsis, quibus nihil persoluerant, Imperatorem Fridericum, Agrippinensem ac Moguntinensem Electores, arbitros sumunt. Dum haec in Eburonibus aguntur, interim Ludovici regis &Flan-