장음표시 사용
431쪽
366 HISTORIAE AVSTRIA CAE in multam noctem protraheretur, graue dissidium inter satellites regios & Br ellenses ortum est, iamque a verbis ad manus ventum erat, &utrinque iam aliquot vulnerati erant, cum Rex ipse ad clamorem e conuiuio prouolans, medium sese interpo-mit, cuius reuerentia moti, ferrum deposuere.Bruxellis inde ambo ad vicinas Flandriae ciuitates perrexere, ac Gandaui j in primis& Brugis, dies aliquot commorati sunt. Post in Brabantiam rediere, & reliquis eius prouinciae locis perlustratis, adulto iam autumno,Fridericus,relicto filio, in superioremGermaniam, ad res Imperi j componendas, abi j t. Interim Cordaeus apud Morinos, infesto agmine, itinera om-ciritius Mor, Dia peruagatus, Maximillani praesidi js, quae in ijs locis habebat,
nos invadit. commeatum intervortere satagebat, multisque eos incommodis vexabat. Huic obviam iturus, exacta iam hyeme,Romanorum
Rex,militem cotrahit, Germani vero ad mille sexcetos, ciui Hel monti j in hibernis fuerant,in duo diuisi agmina, postquam Alo-stum dc Cortracum essent ingrcssi,vlterius ire noluerunt, nisi numerato prius stipendio. His ex pecunia,quam ciuitates illae cotulere, satisfactum: hinc in valle Castella castra metatus Rex, commeatum expectabat, quo aduecto, propius hostem mouit, qui non expectato eius aduentu, ex ijs locis recessit, igitur necellaria Terouannam, & in alia loca sunt illata. Aeream inde tentaturus, ad Iensium castra posuit. Ibi iterum Germani aliquot occultis a Gallo pactionibus corrupti,solita militiae obsequia detrectant,&annonae dissicultatem, desectionis flagitio, causam praetexunt. Igitur ne ea res periculum crearet, Insulas se contulit, & militem commeatu & pecunia recreauit. Ex consilio dein Friderici Hor-nani, Quintimianum, celebre in Veromanduis oppidum, tetare statuit, & itinere raptim facto, sub moenia usque duxit, sed a Gallis perceptus, extra teli iactum si: recepit. Cumque nullum operae aut morae precium,ijs in locis fieri, neq; Cordaeum sui copiam facere videret,& assiduae, per anni tempus, pluuiae caderent,auxilia prouincialium dimisit: Germanos,inEburonum finibus,per prς- sidia distribuit,ipse Bruxellas,ubi paucos dies commoratus,atque inde in Batavos abi j t. In Germania Vero, Fridericus Imperator, iterum hoc anno Norimbergae conuentum ordinum habuit,in quo multa fuerunt . il acta,
432쪽
LIBER DECIMUS. 367 acta de auxilijs, & in communem Christianorum, & in priuatum ipsius hostem Mathiam, decernendis. Multae quoque de pace in
Imperio firmanda, omnibusq; controuersijs, amice componendis, consultationes sunt habitae. Et quamuis, adnitente maxime Friderico,pacem seruari debere,omnes decernerent, nihil tamen
ad rei s ummam transigi potuit, quin male sarta inter inimicos gratia, iterum dissolueretur. Soli ex omnibus Sueui, foedus inter sese iniere,cui principes nonnulli, & vicinae ciuitates, subscripsere, idq; per multos annos in hodiernum diem usque tenuit, mutuis auxiliis & consiliis adeo firmum,uti & suis praesidio,& exteris terrori esset. Sed ad Belgas redeo. Poli Maximiliani discessum,Cordςus iterum in Morinos profectus,Terou annς prς sidium ad defectionem sollicitabat. Quod
ubi Maximiliano nunciatum, qui tum ex Holandia reuersus, in sylvis Bruxellensibus, venando se recreabat, milite collecto, ad opem suis ferendam accurrit, & Gallis retrocedentibus, commeatum in ciuitatem importat. Interim Cordaeus,quadringentis Viris comitatus, quorum maior pars nobiles erant, Odomarifanum, muni tam ciuitatem, noctu admotis scalis, capit, nunquam
id facere ausurus, nisi quam plurimos 1llic sibi addictos habuisset.
Lares magnum Terouannensibus incommodum attulit, quibus iam commeatus intercipi poterat. Post aliquot septimanas Cordaeus, vigile quodam pecunia corrupto: qui in altissima turri ad speculam sedebat, ne campana signum daret, in monasterium S. Ioannis noctu peruenit,unde lub diei crepusculum, quo tempore vigiles e moenibus domum ibant, antequam alij in eorum locum succederent, oppidum invadit, nemine fere eius aduentum percipiente, aut arma contra ferente: praefecti enim & milites, paucis admodum exceptis, in lecto de praehensi fuere. Hoc rerum successu laetus, alium porro dolum instituit. Erat Bethuniae tormentarius quidam, non suis tantum, sed hostium quoque nonnullis cognitus. Is a Cordaeo instructus, mistis ad praefectos quosdam internunc ijs,proditionem oppidi, si cum militum aliquanta manu propius accederct, pollicebatur. Hic bolo inhiantes Balduinus Lanotus,& alij nonnulli proceres, conuocato ex vicinis
locis milite, ad praestitutum sibi tempus adfiint, quos ex inlidijs aggressus Cordaeus, Carolum Geldriae principem, Nesso uiuml,
433쪽
368 HISTORIAE AUSTRIA CAE,&Bossutium cum alijs nonnullis capit, quos pecunia multatos, postea dimisit. Inter liqc Flandri,& inter hos primi Gandavi enses, tua cum Gallis consilia agitabant. Venerat per eosdem dies Tor-nacum, Adrianus Rastemgemius, qui ex caltro Villae sortis, deceptis custodibus, abierat, cum eo congreditur clam Capitiolus quidam Gandauiensis,ob seditionem domo pulsus. Hi,communicato cum paucis consilio, quam occultissimo itinere Gandauium pergunt, it a suae factionis hominibus adiuti, exautorato, quem Rex iusserat, senatu,alium, nouosque magistratus & opificum tribunos creant.
, - Hoc nuncio accepto, Maximilianus filium Bruxellis,ubiba-ώ, ctenus fuerat, Mechliniam migrare iussit, ubi sub AEgidio Bussidio,viro dc genere & doctrina nobili,adolescentiam egit. I ple vero a Petro quodam, cui a longo collo cognomen,ac alijs nonnul- Maximita. rex iis inuitatus, Brugasse cum quingentis tantum hominibus con- Brugas procι- tulit; omnia enim illic quieta es le nunciabatur,&si quid turba- rum exineret, assirmabat Petrus, ad tria hominum nullia in ciuitate esse,quos in omnem euentum sibi obsecuturos sciret. Pridie Calendas Februarias Maximilianus, circiter horam quartam matutinam, per S.Crucis portam cum paucis egrestus,paulo post re- dijt, ac reliquos secum ed ucere voluit, Cortra cum tentaturus. Interim Brugenses, concursu facto, portas omnes occlusere, neque
ante sextam eas aperiri se passuros dixere. Post horae spatium trepidus aduenit Longi collius, is regi s uadet, cum suis omnibus in forum veniat, ibi se cum suis quoque adfuturum,quo facilius, qu vellet, a ciuibus obtinere poste t. Rex eius consilio obsecutus, cum centum quadraginta sex familiaribus, in forum pedes venit. Petrus quoque diu cxpectatus adfuit, neminem eorum adducens, quos in potestate tele habiturum dixerat. Mox ubi nuciatum est, fabrorum collegium prae caeteris maxime timendum, portam Gandauientem occupasse, Rex praemilio ad eos nuncio, ipse eo cum paucis vadit,&,quid sibi velint, qu rit. Illi,portam sese ad ultimum vique spiritum defensuros, respondent. Interim dum rex abest: ex causa admodum leui, grauis quae dam turba oritur. Qui cum eo in forum venerant, hastam singulimae a siem. Oblongam attulerant. Erat vero inter eos Fridericus Comes a Zol
lern, qui a nobilibus quibusdam Belgis,qui tam expeditum hastae
434쪽
LIBER DECIM Us. 369vsum non habebant, rogatus, qua dexteritate illam demittere, & Tumustus M. si usus poscat, hosti aciem intentare deberent λ suam statim expe- ν'
dieiis,modum illis commonitrat. QSi cum in eo sese exercerent,& exemplum eius sequerentur, ciues nonnulli,exasperato iam antea animo, & hac occassione arrepta, quasi in ipsos arma intentarentur, ex foro distugiunt, totam ciuitatem clamoribus ad arma& vim propulsandam concitant. Reversus in sorum Maximilianus,cum ex Petti monitu, hastas erecta cuspide portare, iustis,domum redit. Brugenses vero, undiq; armati, in forum concurrunt,
nullum regi periculum esse, si Germanos abs se dimittat, clamant, eorum praetentiam ferri non posse,a quibus & ipsi, & soci ς ciuitates, multis incommodis assecti essent. Maximilianus respondet, neminem se, praeter aulicos suos, cum modico praesidio, adduxisse, quibus cum si & ipse emittatur, non aegre laturum, mirari quid sibi velint, quid tumultuentur, venisse antea in forum cum paucis , neq; vim ullam aut iniuriam cogitasse, & ne nunc quidem,utiquemquam i dat, in animo habere,quare domum quisq; abeant,
arma non neccllaria deponant. His auditis,circiterquadringenti Luteasi in Regi in foro remansere, caeteri domum profecti, in armis sese conti- metum auget.
nuere, ad omnem strepitum intenti. Sub noctem Longi collius &ciuium nonnulli, qui cum eo apud regem erant, clam sese subduxerunt, quae res metum nonnihil auxit, igitur rex cum suis eam
noctem in armis fuit, sed nihil turbatum est. Die sequenti,qui erat Dominicus, summo mane,Petrus ab O-uo praetor urbanus, Ioannes V kirchius, de alij quida ex magistratu regi suadent, uti i n forum ad opificum tribunos prodeat, eosq;& multitudinem benigne compellet. Itaque assumptis secum viginti tantum nobilibus, qui equitantem pedibus sequerentur, in forum progressus, spectandum sic praebet, omnesq; bono animo esse, ac ea de se sperare iubet,quae fidis subditis, a cordato principe, praestari aequum esset. Id ubi sc se facturos recepissent, equo desiliens, in praetorium ascendit, & per praeconem ex senestra proclamari iubet, petere regem & velle, uti quis'; domum abeat, ac de- 'positis armis, quietem colat. Illi sublato clamore,non prius se aut
foro excessuros, aut arma posituros respondent, quam Petrum
Longi collium in potestate essent habituri. Rex nihil se proficere videns,domum redij t. Sub noctem in foro manetes tribuni, cen
435쪽
3 o HISTORIAE AUSTRIA CAE, tum ex suis ad hospitium regis mittunt, illic excubias acturos, ijs quo genium curarent, abunde suppeditatum. Exorto die omnia hospiti j penetralia nullo prohibente perscrutati, neminem illic armatum sutisse spicabantur inueniunt. Sequenti nocte iterum vigilias obeunt. Nonis Februarij post coeme tempus, Praetor V-kirchius, & Adrianus quidam fabroru decurio, Maximiliani cubiculum ingressi,ipsum orant,uti in forum iterum prodeat, dandum hoc esse populi furori, qui aliter cohiberi no posset ab aperta vi. Maximisianus,uti eam noctem quiete illic asere sinant,postulat, postridie cum ipsis iturum quo vellent. Illi porro instare, precibus urgere,ac verend um dicere, nisii obsequatur, ne ea nocte insignis aliqua calamitas vel ipsi, vel ipsus aulicis adferatur. Adrianus vero dubitare ipsum videns: hoc, inquit, caput pignori oppono,nihil hac in re periculi fore, quin a populo tantum conspectus,domum absque fraude reuertaris. Rex ex tam anxia illorum cura periculum metuens,& in multitudine furijs accensa,non sa-- .no in iis tutam sine viribus maiestatem esse considerans, ne quid gra-Ρ' ΗΕ uids in se statueretur,animu flexit,& cum ipsis in forum ad multitudinem progressus: Audio,inquit,viri Brugenses, sinistros de me sermones spargi, neque deesse,qui me occulta in vos arma moliri, pars vero clam fuga clapsum esse, praedicare ausi sunt. Vtrumque falso,ab improbis publicae tranquillitatis turbatoribus dici, praesens ipse testor. Adsum enim uti videtis, dc uiuere vobiscu & mori paratus: Hanc eius vocem, multi laeto cum plausu excepere. Alij Vero,domum redire parantem, retinent, alias illi aedes in ipso foro
Maaei. Vis 3 - assignant, Craneburgum Vulgo Vocatas. Eas milite armato cirgis cupim. cum quaque custodiunt. Postero die, Gandauienses circitcr centum,BrugaS Veniunt,& Vna cum caeteris, ad comm une consilium& rerum gubernacula adhibentur, quibus iam certum erat, in libera custodia retineri Maximilianum, quoad pacem cum Gallo ex suo usu seci sient. Cum iam in hospitio, quod dixi, rex paucos aliquot dies, satis Frugenstrum quietus ageret, pridie Idus seditiosi aliquot, nulla commissione pς publica, in aedes penetrant, loca omnia perquirunt, sicubi cum ferro quispiam inueniatur, nemine depraehenso, arma quaedam λpariete direpta, atque inter ca principis venabulum, secum auferunt. Post dies tres praetor dc Vlarcnius ad regem ingressi,totius
436쪽
LIBER DECIMUS. 37r populi ac sociorum Ganda utensium nomine, ex familiaribus eius I xim in fain custodias sibi tradi pollulant: Adolphum Nasouium, Vitum m l arci pti. Uvolchen stainum, Martinu& Uvol angum Polliatinios, Mangonalium aut ς, Ioannem TeschitZium stabuli pr fectum,& Melchio rem Masinunsterum. Hos enim Maximiliano fidos, ac eo rerum gerendarum usu praeditos esse sciebant, uti & opera & consilio iuuare ipsum, suis vero rebus osscere maxime postent. Aberant commodum postremi duo &Nasso uius, reliqui in carcerem nihil
reluctati ducuntur, Lapide ipsi sua lingua vocant. Associantur his Cancellarius Burgundiae, Abbas S. Bertini,& Philippus Loctus, suis hospitijs extram. Post coenam intromisti ad regem ex Ganda-uiensibus quidam, de captiuis quietum esse iubent, nihil illis periculi fore, dandum hoc fuisse plebis furori, quo sopito, omnia
melius cessura.Praeterea in animo sibi A reliquis Flandriae ordinibus ei se, uti pacem cum Gallorum rege,ex prouinciarum & fili j principis usu componant, orare,uti suam ea de re voluntatem declaret. Rex adhaec primum de captiuis respondet: constare sibi de
ipsorum innocenti quos cum summo animi dolore, praeter omnem aut aequitatis, aut humanitatis rationem, ita tractari audiat,
uti bello capti,ab hoste grauiora pati vix possint, petere igitur,& si
aequum sit orare,uti mitius illi habeatur. De pace quod attineret, filii se curam, eiusq; prouincias, omnibus alijs rebus, & haeredita-rijs in Germania ditionibus, potiores habuisse, ex quorum commodo, si pacem confieri posse confidant, id strenue se adiuturum, modo sua:& fili j dignitatis habeatur ratio. Hoc eius responsum approbare visi abiere. Non multo post reuersi, grauiter cum coconqueruntur,de Germanis equitisius, Hulsiij collocatis, qui sacras aliquot aedes, in tractu Vuasio, rapina, ac incendio defoedasse dicebantur, quod non ita fieri, sed ab iniuria temperari eo potissisimum tempore debuisset,quo ad procurandam pacem ipsi conuenerant. Respondet rex, omni vitae subsidio desectos equites forte aliquid tale designas te, dum ipse in ea fortuna constitutus, rum telam. neque inopiae illorum subuenire, neque licentiam cohibere potui siet, imposterum vero, quoad fieri possiet, ne quid ulterius turbent cauturum. Brugenses postea regi sic excusant, quod captis Commodiorem locum nondum assignassent, in culpa esse plebis turbulenta consilia,&occupationes, breui ea de re visuros. Dum
437쪽
1 1 HISTORIAE AUSTRIA CAE, haec inter ipsos disceptantur, circa quartam vespertinam inconditus subito clamor per plateas oritur ad suum quem l vexillum
adesse iubentium. Motum rei novitate regem, Flandri bono animo esse iubent,visuros se ac renunciaturos,quid rei sit.Interim ciues 5c operae concurrentes compraehensis omnibus, qui vel in senatu vel in aliquo magistratu constituti parum cum ipsis facere videbantur, decem ex eis primi nominis multis contumelijs &cruciatibus diuexatos capite plecti iubent. Id facinus Gandauie-ses collaudasse, dc si in eo Proposito perseuerarent, auxilia dc abs sede a Gallis promisisse ferebatur. Dum naec Brugis ad hunc modum geruntur, interim Ganda rite facinus vij tragicum de crudele facinus edidit scutarius quidam, sui colle-
putar, φήμ' gij tribunus, qui popularium studijs fretus, urbis se praesectum
M 'si venditabat. Is Ioannem Grachthium, Ioannem Vtenhouium,&Pctrum Gersonem, viros adprime nobiles, & alios decem urbis eri mores ad se vocat, fictoq; vultu allocutus ex bono reipublicae iacturos dicit, si ea nocte apud se manserint, obsequenaum esse plebi, nec seditioni occassionem praebendam,postridie liberos fore, id se iuramento ipsis confirmare. Hac eius oratione persuasi, deperiurio fidem habentes, siue quod iam in eius potestate se teneri viderent,obsequuntur. Ille, quo minus sinistri quidpiam sulpicarentur,vxores quoq; ipsorum vocari iubet, ac coena satis lauta omnes excipit. Post dimissis domum uxoribus, dormitum conceditur. Sub primum somnum tribunus, adsumptis duobus Augustinianae familiae relligiosis, dc carnifice, dormientes excitat, ultimam vitae horam adeste nunciat, Peccata si velint confiteantur, morti se comparent. Confestas, nulla amplius mora permista, de- rara . . collari iussit. Sanguinem eorum per tabulata destillantem, nullo modo elui potuistb', memoriae proditum est. Capita dehinc, dccorporum truncos, feretris imponi, dc ad Augustinensium ccx-miterium deportari curat. Moxorta luce, uxoribus, quo in loco viros iam liberos ac solutos inuenturae sint,indicat. Brugenses vero, circa medium Martium, mutata iterum sententia,nouum MDximiliano hospitium assignat, magis a foro de hominum frequentia remotum, ubi eum dc quietius dormiturum, δί tutius victurum dictitabant. Id erat prope D. Iacobi, loco solitario. Dein captiuos eius familiares cum alijs,quos dixi, Gandauium sub custodia mit-
438쪽
LIBER DECIMUS. 373dia mittunt,promittentibus qui aderant Gandauiensibus,Brugas sese eosdem, ubi petierint, reducturos. Interim Innocentius Pontifex,mistis in Flandria literis ac nun-cijs, Brugensibus eorumq; socijs, sacris omnibus interdicturum sese minatur, nisi Romanorum regem libertati restituant. Magis
vero eos mouit, quod Frideri cum Imperatorem, cum exercitum Belgium descendere audirent. Maximilianus vero, in summo metu agebat, quem augebat loci solitudo,& depraehensus in aduersa
fenestra cum arcu quidam. Itaq; ante patris aduentum, cum Fla-dris transigere, summa ope nitebatur. Neque enim generosus viri
animus,praesentem rerum statum,diutius sibi ferendum putabat, cum a pessimo quoq;, indignissimis conuicijs,ac dicterijs impeteretur. Igitur captato cum Flandrorum primis colloquio, sermone temporis magis quam dignitatis memori, de concordia & ani morum conciliatione agere coepit,a qua, neq; illi nimis alieni esse videbantur. Ea re Gandauij, Brugis atq; alijs Flandriae ciuitatibus, aliquandiu in consilijs agitata, perscribuntur tandem capita quq dam,& Maximiliano exnibentur. Iamq; ciues ut est multitudo inquemuis affectum mutabilis positis armis, pacem & concordiam non minori studio, quam turbas & seditionem antea, flagitabant. Prudentiores Vero, ex iniquis turbulentorum hominum actionibus, poenas, & imminentem sibi ab Imperatore belli molem timentes, Maximilianum imprimis,ac per ipsum, paretem eius Fri dericum, placandum esse arbitrabantur. Itaq; Brugis indicuntur supplicationes publicae, quibus rite peractis, rex in medio foro, eminentiori solio subnixus, pacis & concordiar leges iuramento confirmat, easq; patrem quoq; ratas habiturum, spem facit. Is iam cum exercitu Brabantiam ingressus erat. Ad quem iturus Maximilianus, sumpto in qdibus domini de Brieres prandio,extra portam egressiis, obuios habuit Christophorum Bauariae principem,& Frideri cum Zollerensem, a patre cum expedita equitum manu praemissos. Rex antequam cum ipsis abiret,senatum magistratu D siue Brugenses, ac opificum tribunos ad se vocatos, in hunc moinum alloquitur: Compulistis me, viri Brugenses, uti pace a vobis sociisq; vestris conceptam admitterem, quam, sicuti iuratus sum, sartam tectam seruabo, sed de parentis mei voluntate nihildu certi promittere possiim, & vehementer ambigo, quo tande animo, Ii vestras
439쪽
vestras actiones sit laturus.Vtcunq; de me estis promeriti, moneo atq; hortor,uti ipsum vobis conciliare operam cietis,& imposteruli rudentius ac proinde moderatius agatis. Hoc dicto,sollicitos il-os,ac multa dicere volentes, reliquit: & Hulstiu Flandriae leutonicae oppidum,atq; inde Mechliniam abij t, ubi parens Augustus,
Maium, προρ cum nepotePhilippo,alusq; principibus consultabat. Maximiliam drisi nus pro Flandris intercedens, iratum patrem lenire, dc a bello dehortari studebat: vindictam in aliud tempus differri commodius si osse existimans, nec bello persequendam,in quo,ab innocetium
csione,abstineri nequeat, cum vitio ultione,c des caedem sequatur: euitata belli occasione, suo tempore, melius in authores criminum vindicari posse: fili j qtatem eam esse,Vti pace potius,quam bello,ad firmandum illi imperium, opus sit, ne quid se absente,&Germaniae negociis occupato, Galli contra ipsum moliantur, qui occulta semper cum Flan)ris consilia haberent, neq; eoru de sensione neglecturi viderentur. Haec & alia in hanc rem plura Maximilianus. Parens vero: iniurias dc contumelias tam insisnes, non filio tantum ac nepoti, sed sibi, atq; adeo toti Imperio illatas, bellono prosequi,infra dignitatem esse contendebat. Imperatoris sententiam reliqui comprobabat, igitur cum exercitu Flandriam ingressi,castra in Gandauiensi agro,ad pagum Ernerchemu,metantur. Flandri vero defensionem parant, copias contrahunt,& auxi lia Gallorum accersunt. Per eos dies, Brugis excurrentes nonulli, castrum Coquiseium deditione capiunt, victores domum reuer- 2 ari,isiam. seri,in Frideri cumBrandenburgicum incidunt,aliquot copiarum nodras radit. ducem. Is in illos irruens,ad mille cςdit,septingentos sexaginta sex deditos,templo proximo includit, qui pecunia vitam redemere, numeratis, ut fama eratὶ quinquaginta aureum nummum millibus. Instrumenta corum bellica,cum reliqua militari supellcctili,
in castra secum attulit. Brugetes hac clade accepta,in maximo luctu ac timore versabantur,eranti ex civibus non pauci,qui missis
in castra legatis, deditionem faciendam esse suaderet. Id ne fieret, Dominus Pernesius,cum mille equitibus Gallis,ex agro Insulano Brugas accurrit,& deiectos illorum animos nonnihil erexit. Interim Maximilianus, cum aliquanta militum manu,castris egressus, I prenses per internuncios hortatur,in fide maneant, neu venientes ad sese Gallos,intra moenia recipiant.Illi spreto eius co silio,Cor
440쪽
LIBER DECIMUS. 37ssilio,Cordaeum cum suis intromittunt, cuius facti,post accepta damna, sero ipsos poenituit. Post hcc, sub fine Iuliij, as umptisSaxone ac Bauaro principib', Insulas prosectus, ciues inuenit obse- Instinire,
quentes. Nihil enim tergiversati, de nouo verbis conceptis iura M V Auere, in eius se fide futuros, eumq; legitimum filii tutorem agnituros. Itaque centum quinquaginta Germanorum praesidio arci imposito,in castra redi j t. Circa Idem tempus,Dama oppidu quoque tentatum este inuenio, & in eius oppugnatione cecidisse Albertum Marchionem Badensem. Fridericus vero cum neq; Gallos neq; Flandros sui copiam facere, neque Gandauio, propter interiectos fluuios, ex eo loco, multum incomodi adferri posse videret, de castris alio transferendis consilium cepit. Erant in urbe
Galli equites mille, quibus Cliuensis & Rauenstein ius, qui jam
ad Flandros transierant, suum quoque equitatum coniunxerant. Hi crebris excursibus eis ciebant, uti commeatus in castra aegre
subveheretur. Cum igitur neq; proelio decertari liceret,ac bellum diutius opinione traheretur, Fridericus filio bellum Flandrς nis
relinquere,& in Germaniam,a qua diu abcsse non poterat, reuer Fluisisti in Gerti statuit, ac motis castris, in Brabantiam ab ij t. Equites vero non maniam sv consilio illum,sed necessitate id facere, S incommodis abs se af- mrem reiciactum, multis amissis, fugere potius, quam abire iactitabant. Fri-dericus in Germaniam reuersus, Norimbergae ordinum conuen'
tum egit, ubi grauiter de Mathia Hungariae rege conquestus, copias auxiliares impetrat, cum quibus postea, in Austriam misi uaest, Albertus Saxoniae princeps. Estatis initio, qua haec apud Flandros gesta sunt, Sigisinundo Austriaco,Tyrolensium domino, bellum incidit cumVenetis, de quo, cum alij multis scripserint, quam paucis limis dicam. Di sceptatum iam annos aliquot crat, de finibus, inter Ripenses, Benaci accolas,& Arcuanos regulos, quorum sub Sigismundi fide hi: sub Venetorum illi erant, neq; dum per legatos ea lis componi
potuerat. Accedebat de ferri fodinis,quae in Noricis,utrorumque finibus, communis fere iuris habebantur,controuersa. Cumquς subisti iam ad arma res venisset, Athesini per agrumTridentinum irrum' obsessum. pentes,Roboretum oppidum, tormentis quatiunt. Horum dux Gaudentim
erat Gaudentius Amasus, militari gloria illustris. Amasiorum M. vero, vetus iis in locis, & nobilistima olim familia, prorsus extin-Ii L cta est.