장음표시 사용
291쪽
que Virgilium sic , quasi Augustum , veneraretur poeid de praemiis litterarum Quid enim majus, magisque in omnem posteritatem Celebrandum , quam quod in hiltorias Cimbricas relatum eis, Cimbrostanti litteras ac Poesin fecisse, ut paucos quosdam verius , quos Hiamus quidam Poeta in Frotonis, re- gis sui, tumulum composuisset, ipsis Cimbrico regno remunerarentur O Pisae , O Pita, ' urbs, princeps
quondam Etruriae , quanta , o Pliae , prae reliquis Etruriae urbibus nobilitas tua l Dixi ego, miniis ceria, quam debui, atque etiam Volui: at dixi t men , qNantlim potui , laudes tuas . Magnae laudes tuae, Pisae, quas tua tibi virtus , rerumque gestarum magnitudo, adsciverunt, tot bella gestisse , tot provincias confecisse , tot barbaras gentes devicisse, tot
terras disjunctissimas Europa , Asia, Africa, victoriis
illustrasse. tot de hostibus nominis Chriitiani triumphos egisse , tot ubique tropaea erexisse , tot & tam opimis vi starum gentium spoliis temetipsam locupletasse . Attamen laus tua maxima , urbs Clarissima
Pisarum, splendor est ac gloria litterarum, quarumheneficio ceterae laudes tuae supra reliquam longe
Etruriam in communi nunc orbis terrarum luce ve
santur . Quae quidem laudes nisi a litteris & et quentia eluxissent , universae jam pridem in oblivi ne hominum sempiterni, o Pisae , delituissent. Haec Vera nobilitas est, cives Ρisani , quae vestra etiam est ac fuit , nobilitas litterarum bd si maxima haec est , atque excellentissima , splendidissimaque omnium nobilitas, videte, cives Pisani, quantum civitas vestra litteris debeat , quantumque a liti vis ceteris Etruriae civitatibus nobilitatis gloria an
292쪽
tecellat. Videte hic etiam, optimi adolescentes ad vos enim, quorum Caussa suscepta est , mea jam convertetur oratio videte, inquam , adolescentes, verae solidaeque nobilitatis, hoc est, sapientiae & eloquentiae, omniumque doctrinarum, studiosissimi, qua ta sit dignitas atque gloria litterarum , quae hanc tantam tamque floriosam nobilitatem principibus etiam urbibus, ipsis quoque regibus atque imperatoribus, largiuntur , ipsae a nemine quoquam moria talium mutuantur . Id enim mihi unum reliquum est, adolescentes , ut , qui generis nobilitate praestatis , ad id vos excitem, quod praecipuum est ac singulare ornamentum nobilitatis; qui vero ingenio& doctrina consequi potestis nobilitatem, ad studia Vos litterarum cohorter , quae est una via veri h noris, . Veraeque nobilitatis.
294쪽
DE TRIBUS ΜARTYRIBUS BONONIENSIBUS, EPISTOLA.
Ubaldo Mignonio, Viro Clarissimo atque doetissimo, . Collegae sto, Alexander Politus S. P. D. Ccepi litteras tuas aliquanto serius, amicorum optime atque dodiissime. Rogas me sententiam de tribus Martyribus Bononiensibus, Herme te, Aggaeo, & Caio , de quibus m Sacris Fastis die quarto Ianuarii . Nihil ego tibi. pro summis tuis in me promeritis , negare possum, Mignoni: quando is amor tuus erga me eit , eaque tua in me beneficia, ut omnia tibi
295쪽
mea debeam. Nam & tibi, fautori meo, debita mea in Martyrologium Romanum lucubratio. F ciam igitur, quod jubes, ut, quod in Comment rios meos ad Mart rologium Romanum jamdudiunretuleram, inde id tibi exscribam ; edque libentitis, quhd nonnullos Videam, Viros scilicet doetissimos ,rui se Fastis Romanis quam maximh studere protentur, tamen tres Illos Martyres Bononienses
ab urbe Italiae Bononia longh alio amandare, quos ego Martyres certo existimo , de Martyrologii quia dem Romani sententia, urbi Italiae Bononiae esse adscribendos. Ita de his Martyribus Martyrologium Romanum pridie Nonas Ianuarii: Bononiae Sana rum,' Hermetis, Aggaei re Cati Martyrum, qui sus Maximiamo Imperatore passi sunt. Martyrologium Hieronymianum Epternacense Bollandi: In Oriente , civitate Bononia , Hermetis, Aggaei , Cati, AEdui Episcopi. Lucense Florentinii eis Oriente , Bononia civitate, Ermetis , A ei erGagi. Corbriense Acheriir In Oriente , Bononia e vitare, Hermetis, Mei , Gai , Petri , Marci , S reni , Senni, Anastasiae. Sic & alia Martyrologia Hieronymiana, ut Richenoviense Sollerti: In Oriem te , Bononia civitate , Hermetis Gagi. Et a Elarium Bedae apud Henschenium , ex codicibus, Atrebatensi , Tornacens , Lartiensi : In Oriente, Bononia civitate , Hermetis , rixei . Gami. Mar-τyrologium Reginae Sueciae apud Sollerium: In
Oriente , civitate Bomonia , Ermetis , cum aliis duobus. Gallicanum Martensi r In Oriente Bomonia,
Ermentis , Aggri 9 Gam. Quid sibi in his Ma tyrologiis vult, in Oriente , civita te Bononia Z Equia dem
296쪽
dem sic censeo, in Martyrologio vetustissimo Hisronymiano luxata fuisse olim Verba ; qutimque scribendum esset , In Oriente, Epjcopi. Iucivitate Bononia , Hermetis , Aggaei . Cati . Sive , ut alibi: In Oriente, Petri , Marci, Sereni , Senni , Anastasiae . In Bononis civitate , Hermetis , Aggaei, Caii ; transpositis omnino verbis, locisque confusis , urbem Bononiam possitam esse in Oriente, &, qui Martyres Bononienses erant, in orientem eos contributos. Hinc excitata est nonnullorum diligentia , ut urbem Bononiam in oriente perquirerent, ac tandem sibi in Illyrico Orientali reperisse viderentur. Duplex urbs Pannoniae , B nonia , altera superioris , altera inferioris. Altera memorata Ptolemaeo in Pannonia superiori, altera recensita ab Antonino itinere per ripam Pannoniae a Tauruno in Gallias: quam alteram dicit Ammi nus a Sirmio milliario nono disparatam di decimo. Qua de etiam Ammianus Lib. 3I. c. Ir, Ipse Gratianus eum expeditiore militum manu , permeato Danubio , delatus Bononiam , Sirmium inreriit. Hic
videtur Constantinus rescriptum ad Italicum dedi se, L. I. C. De Privilegiis domus Augustae. Hujus autem Bononiae mentio in Notitia Imperii Occidentalis , sub dispositione Duris Provinciae Pannoniae Secundae Ripariensis, sive Saviae. Provinciae in ea
Notitia sex Illyrici occidentalis, sub disposition
Praefecti Praetorio Italiae , P moniae Secundae, S viae , Dalmatarum , Pannonio Prima , Norici MOditerranei , Norici Ripensis . Unde manifesto ain paret , Bononiarum illarum neutram ad Illyricum
297쪽
' Illyrici orientalis. Memorata haec Antonino itinere per ripam a Viminacio Nicomediam: cujus etiam meminit Procopius lib. q. De AEdificiis, c. 6. Atque haec in Notitia Imperii Orientalis , urbs Daciae Rupensis . Μale eadem a Viro docto confusa cum Bononii Pannoniae Secundae. Quid provinciarum,
posh Dinam divisionem Illyrici in Orientale & Oc-eidentale, Illyrici Orientalis finibus includeretur, patet ex Notitia Imperii Orientalis : Sub dispositiono
virorum illustrium Praefectorum Pratorio per Illyria eum Dioeceses instaseripta e Macedonia, Dacia. Pr vincia Macedonia vI. Achsa , Macedonia , Creta , Thessalia, Epirus vetus , Epirus nova, , pars m-eedonia Salutaris. Provinciae Dacia v. Dacia Media terranea , Dacia Ripensis , Marsa Prima , Darda via , Pr alitana , , pars Macedonio GIutaris. Hae omnes Provinciae Illyrici orientalis , sub administratione Ρra seehi Praetorio Ilirrici: quarum provinciarum una, Dacia Ripensis 1ub Duce. Itaque sub diis,sitione Ducis Daciae Ripensis, in ea Notiaria, Cuneus Equitum Dalmatarum Forensitim Bon nio . Veriim quo tempore sub Maximiano Impera- rore inrtyres illi Bononienses martyrium passi seruntur nulla illa erat Illyrici in Orientale & Ο cidentale diviso. Unum antea & sub uno aliquando Duce Illyricum iuisse , oitendunt illa Valeriani Augusti de Claudio , duce tum Illyrici, ad Abla-Vium Muraenam Praefectum Ρraetorio e Dux factus est, ct dux totius III rici . Habet in potesatem Thraeios , Moesos , Dalmatas , Pannonios , Dacos exercitur . Quin , Imperio postea Romano, Dio-
cietianeis temporibus , in partes diviso , tamen Π-
298쪽
lyricum indivisum mansit, idque discretum a rartibus orientis. Aurelius Victor de quadripartita Imperii tunc distributione: Et quoniam heureum m les , de qua supra inmaravimuS , acrius timebat, quasi paτtito Imperio, cuncta quae trans Alpes Gaiatiae sunt, Consolio commissa; Africa, Italiaqu Herculio ; Illyricique ora ad usque Ponti stertim. Galerio; cetera Valarius retentavit. Et , posteaquam Valerius Diocletianus , & Maximianus Herculius sese Imperio abdicarunt, de bipartita tunc imperii Romani divisione Eutropius: His igitiar abeuntibus ab administratione Reipublicae , Constantius D Galerius Augusti creati funt: divisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Galliam, Italiam, Astia eam Constantius; ubricum, Mam, Orientem, Gaia Ierius obtineret . Et Orosius: Galerius Constantius Augusti , primi Romanum Imperium in duas partes determinaverunt. Galerius Maximianus My ricum, Asiam ct Orientem; Consamius Asticam, Hiaspaniam , Gallias obtinuit. Nec videtur sane Conuantinus , posteaquam universum Imperium ad eum unum ac solum redierat , divisisse bifariam Illyriacum, quippe qui , praefecturis divisis , Praesectisque Praetorio quatuor per orbem Romanum constitutis, uni de his Prae Etis , quem alium esse jussit a Praesecto Praetorio Italiae, non Macedoniam modo,& Thessaliam , & Cretam, aliasque Illyrici Orie talis provincias; sed etiam, quae sunt Occidentalis Illyrici , Ρannonias , της Βαλερίοδ Παίωνας , Pannonios usqtie ad Valeriam, attribuerit. Sed, trupartito inter Constantini filios Imperio, quum Comstanti , natu filiorum minimo, Italia & Africa a Μ m et que
299쪽
que Illyricum, Dalmatia dc Τhracia, Macedoniaqueti Ach a obvenissent , ex partitione ilia Imperii
factum, ut , qui Praefectus erat Ρraetorio Italiae, ei non Africa modo, sed etiam totum, quantumcunque erat, Illyricum subjiceretur; sicque e tribus tam trum praefecturis, contraquam Constantinus decreverat , Imperium Romanum Constaret. Hinc enim Millud Ammiani Lib. c. s. ubi de Valentiniano &Valente simul Augumis: Et Orientem quidem rex hae potesate ' PraeIecti Sallustius ; Italiam vero eum Afrieά ct III leo. Mamertinus; ct Gallias provincias Germanianus. Totum Illyricum Mamertinum. administrasse , exl eo manifessum, quod Probus,
qui eandem postea praefecturam iisdem 1bb Imperatoribus & Gratiano gessit, jurisdictione per Illyricum universum fungebatur. Itaque compulit ab eo Epirotae, ut, ad ceterorum provincialium exemplum, legationem & ipsi ad Valentinianum mitterent , Ammiano teste Lib. 3 o. c. s. Diserte Constitutio Gratiani , Valentiniani & Theodosiit Imperatorum ad Ρrobum Pretes Praetorio: Igitur Moeritas tua id ipsum per omnem Italiam , tum etiam per Urbicarias , Asticanasque regiones , ac per omne IIIFricum, praelata or
culi hujus auctoritate , firmabit. Lege unica Cod. Theodos. Si per obreptionem fuerint impetrata. Necdum enim, Ualentiniano juniore imperante , cujus illa est Conititutio , bipartitum Illyricum fuerat. Quod non ante factum , quam Imperium totum Romanum inter Arcadium & Honorium divideretur.
Nam tum demum, mutatis, pro arbitratu, utriusque Imperii ab oriente , & Occidente finibus , variari quoque oportuit terminos Praefecturarum,
300쪽
EPISTOLA. 27 itaque Illyricum, quod indivisum eo usque , atque
in unius ejusdemque Imperatoris ditione unum per manserat , in partes duas distribui , quarum altera ad Imperium Orientale , altera ad Occidentale , altera ad Praefeetiam Praetorio Illyrici, altera ad Praefectum Praetorio Italiae, pertineret.
Quae de Illyrici illis temporibus divisione ideo
a nobis disputata, ut, qua ratione , qui martyrium passi Bononiae , urbe Illyrici Orientalis, ii in Oriente martyrium passi dici possent, explicaremus. Vertim quis unquam Orientis nomine, nc & seneratim prolato, Illyricum Orientale intellexerit pNemo plane unus : quando in dioecesium , vel Pr vinciarum Romanarum distributione, discretum se per est Illyricum ab oriente , & alia fuit praefectura Illyrici, alia orientis . Exillimandum potius, quod dixi, luxara esse, ut alibi, sic etiam hoc loci, vetustissimi Martyrologii Hieronymiani verba , suosque
tres Bononiae , urbi Italicae , Μartyres , Herme-rem , Aggaeum, Crium, esse con1tanter Conservandos; ceteros vero Martyres , qui ad tres illos adjecti in antiquis codicibus reperiuntur , inde esse in Orientem, unde transpositi librariorum negligentia
erant , certillane remittendos. Nec enim, nisi tres, de tot illorum numero, Martyres Bononienses. Mam tyrologium Hieronymianum Marte nil ex codice antiquissimo Autissiodorens : Bononia , Hermetis , A gaei , Gagi. Martyrologium Gellonense Acherii: Bononia , Hermites, rixei , Gagi. Martyrologium Labbeanum Sollerti : Bononia , Hermetis, Araei , Gaj. Nulla hic mentio Orientis: ut neque in Ma tyrologio Morbacensi Martenti, ubi unius fuit He metis
