Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

aliquando & nobilitatem patriae fatis superque esse

ceniuerunt. Fertur etiam Ulpianus nobilis ille Iurisconssilius, valde admodum gloriatus de Patria sua Tyro, urbe nobilissima atque antiquis ima Phoenices: quum tamen AleXandrum beVerum Augustum pud ret, se genere Syrum Vocari, qui se a majoribus Romanum dictitaret. Vertam qui dinstrina ac 1apie tia ceteris longe mortalibus antecellit, is, ego nolim , se venditet atque efferat eo genere laudis,

quod sit ei cum vulso hominum Commune. Nor enim , ut ceteris , nc etiam Viro docto , ac sapie

ti, patria honori fere atque ornamento est; sed ipse patriae. Celebratissima urbs Ciliciae, ac veluti Ciliciae oculus, Tarsus filii. Nihilo tamen inde a patria Tarsensis Ρaullus celebratior. Immo vero ipsa Ta sus multo inde clarior atque nobilior , quod Paullum , scriptorem sapientissimum ac vere divinum , protulerit . Clarissima urbs Iolaiae , Ephesus: neque inde ramen clariores , qui Ephesii patria fuerunt, Heraclitus ille Ρhilosophus & Soranus Medicus. Urbs notissima & celeberrima, Halicarnassus. Sed non quia Halicarnassensis patria, ideo notior atque illustrior pater ille historiae Herodotus, aut historiae Romanae scriptor nitidissimus atque elegantistimus, Dionysius. Syriae urbs maxima, maximoque ea in urbibus nomine, Antiochia. Neque ideo tamen magis laudati , aut Libanius , qui viam Chrysostomo ad eloquentiam praeivit, aut aurea ille eloquentia, Ghrysostomus, aut sectator Chrysostomi studiosissimus, The doretus, aut Aphthonius ille Sophilia , aut de scriptoribus etiam divinis Lucas, is, qui res Christian rum primus historiae mandavit, non hi, inquam, magis

272쪽

ORATIO DUODECIMA. 249

gis . laudati, quod ab urbe Antiochia prodierunt. Amplissima urbs & ornatissima, Alexandria, urbs olim urbium secundum Romam maxima, quae adnotam quandam magnitudinis atque excellentiae Ρ lis Graecis appellata est, quemadmodum Roma, Urbs Romanis . An ideo nobiliores , quod Alexandrini, Didymus ille Grammaticus , optimus & laboriosissimus, alterque Postea Didymus, interpres librorum divinorum diligentissimus, & Ammonius , praeceptor

Origenis, & ipse Origenes, longe ille princeps t tius & sacrae, & profanae eruditionis . & Athanasius & Cyrillus , cui a patria cognomen Alexandriano, & Appianus, & Herodianus, & Achilles Tatius, &, si ita placet, Claudianus etiam Poeta, & Ρappus ille Mathematicus , & Grammaticus ille Philoponus , & alii quam plurimi viri doetissimi, atque ab omni rerum praeclarissimarum scientia instruistissimi An hi igitur nobiliores , quod Patria Alexandrini Minime verb. Immo dodisina hi sua

nobilitatem illam patriae mirum in modum auxerunt. Nobilissima urbs Africae , itenaque maxima , Ca thago, quae de magnitudine & nobilitate cum urbe Alexandria facile contenderit. An ne Vero indeo nobiliores atque illustriores, & Terentius , Poeti elegantissimus maximeque Latinus , & lumen illud Afficanae eriaditionis, Tertullianus & Cyprianus, &Marius Uictorinus , quod ii patria Carthaginenses Nequaquam, Auditores . Constantinopolis , nova Roma , sede eb translati Imperii Romani, majestate

atque magnificentia sua visa est ceteras omnium te rarum urbes Vel potentissimas atque maximas lon

273쪽

lso ALEXANDRI POLITI

descriptione aedificiorum pulcherrima, quam Q qu

dam laudando extulerunt. ut Orbem terrarum Orbi',

eam urbem appellarent. Tulit ea urbs viros in primis Minos atque erudiros. Tulit Iulianum , homunem, unice fa m ad studia bonarum litterarum, nisi ingenii lumen atque doctrinam impietate obse rasset. Tulit Ρnotium, qui Bibliothecam scripsit . Tulit , praeter alios multos , interpretem Homeri maximiun atque locupletissimum, & a varia docti ina instruistissimum , Pontificem postea Thessalonicensem. Evilathium. An his tanta viris praestantia ac nobilitate doruinae Constantinopolim patriam quidquam ad gloriam atque ad nominis celebritaternia contulisse existimabimus Nihil mehercule: nihil ce te magis, quam ceteris civibus suis vel summo i co natis, quorum extincta penitus memoria est oblivione sempiterna posteritatis. At contra percrebuit doetissimorram illorum fama , eaque in omnem dei ceps aeternitatem manebit: itaque, vel misera a Jue jacente urbis Constantinopolitanae sortima, la es semper ejus urbis magis magisque celebrabuntur,

quod viris doctrina claris atque insignibus incunab la , sive etiam domicilium praebuerit. Nam & urbi Constantinopoli singulari ornamento ac decori se runt viri plerique alii do iussimi, qui, tametsi aliam patriam sortiti, tamen in ea urbe ingenii & do nae laude simmopere floruerunt: qualis Themistius, magnus & Ρhilosophus M orator . cui, propter Vim admirabilem emqnentiae cognomentum fuit Su dae ; itemque Michael Psellus , summus ille Ρhilos phorum, atque in omni rerum optimarum scientia versatissimus. Dies me deficiat, Auditores, si velim,

274쪽

ORATIO DUODECIMA. Esanon dicam exornare dicendo, sed vel numerando percurrere insignes quasque urbes, & in primis nobiles atque illustres, quas Viri disi & litterati vel ortu, vel domicilio . ibi suo cohonestarunt. Quid enim reseram Apameam, P3triam Posidonii, Am seam Strabonis, Pelusium Ptolemaei, Spartam Chil

nis . Μegalopolim Polybii, Chaeroneam Plutarchi. Mediolanum salvii Iuliani, Miletum Thaletis & Anaiaximandri , Mitylenen Pittaci, & Alcaei , Cyrene Callimachi & Eratosthenis Damascum Nicolai de Iohannis. qui inde Damasceni appellati Quid urbes clarissimas Mesopotamiae, Edessam di Nisibin , quarum altera Ephraemum Edessenum , altera Iacobum Nisibenum , vel in lucem edidit, Vel in civitatem recepit Quid Caesareain Cappadociae, alteramque Caesaream. urbem opulentus am Palaestinae, quarum alteram Ρausanias, Icriptor Graeciae perquam Curi sus atque accuratus, alteram Eusebius ille Caesarensis, & Procopius historicus, nobilitarunt Quid Syracusas . . urbem quondam Potentissimam Siciliae, a que ex quatuor urbibus maXlmis conflatam , cujus tamen ornamentum eximium. ac maximum , milemon& Epicharmus, & Theocritus, & Mathematicus ille admirabilis, Archimedes Quid Sinopen, u hem inclytam Paphlagoniae, regiam illam quondam Mithridatis , quae tamen multo magis nominata pro plex Diogenem Cynicum SinVensem Quid Pergamum , regum Attalicorum sedem celebratissimam,& copiosillimis selectisque Bibliothecis ornatissimam, cujus tamen urbis nihil omnino gloriosius atque ad

omneIn memoriam. Commendatius Galeno, medicina

secundum Hippocratem principe, alteroque illo me-I i a dico

275쪽

2sa ALEXANDRI POLITI

dico praestantissimo, Oribasiot Quid Sardes, urbem

Lydiae vetuitate antiquiissimam , remam quondam

Croesi, cujus tamen inhil ad nos istus rius Polyaeno& Eunapio, & Pontifice illo Sardensi, Μelitone Quid Corinthum, lumen illud Graeciae, quod tamen nihil clarius lucidiusque habuit sapiente Periandro

Quid Thebas, urbem Baeotiae Clarii simam, omnique laude cumulatissimam, quam ferunt Cadmum condidisse , eum, qui litteras e Ρhoenice in Graeciam primus intulerat Multa, & mira , Auditores, de Thebis palsim Boeotiis concelebrantur: Cujus etiam muros dichus est Amphion lyrae sono excitasse. Quae& urbs visa est deos protulisse. Summos ea certe imperatores , Epaminondam & Pelopidam protulit. Satis haec magnifide atque ambitiose cse Boeotiis The- his decantata : adeo ut Scriptores. quidam minime obscuri, nec contemnendi, ne Athenis quidem The- has Boeotias celebritate nominis atque gloria cessisse judicaverint. Quae tamen omnia ad nobilitatem Thebarum multo minora videbuntur, si ad Rndarum Comparantur. Adeo visus est Ρindarus ingenio & carminibus suis prae omnibus illis ornamentis atque insignibus urbem Thebanam decorasse. Nec immerito magnus ille Alexander , quum deleri Thebas de Sociorum sententia placuisset, reverentiam adverssis Pindarum adhibendam censuit, ut ejus domum, unam de tota urbe. sartam tectam conservaret. Quid hic dicam de Athenis Athenas cum dico, Auditores, Putate, dicere me, quod Thucydides , Graeciam totius Graeciae, urbem me dicere ea dignitate a que auctoritate . ut vel solo Athenarum nomine dignitas atque auctoritas universae Graeciae niti olim vide-

276쪽

videretur. inia de urbe fama erat, deos inter se ipsos certasse . Quae etiam urbs fruses mortalibus prima ostendisse ferebatur. Pleni omnium libri, plenaeque omnium voces laudibus Athenarum e quaellum plurimae ab urbis Vetustate , & potentia ,: rerum gellarum magnitudine atque gloria in vulgus praedicentur; tamen Quis neget, nullis aliis magis ornamentis , quam doctrinarum Studiis libe

resZimis , & viris doctis atque sapientibus , Athenas nobilitatas Non probo te , Sophista Eunapi, cujus sententia fuit, iis , qui nati essent Athenis. nobilitatem illam & gloriam patriae ad doctrinae &eloquentiae splendorem multum contulisse. Contra se res habet, Auditores. Nam , quod seu Men dolus, seu Galenus, verissime gravissimeque assismahat, compertum re ipsa & exploratum est, non ex patria doctos viros, sed ex doctis & sapientihus viris patrias percelebres ac perillustres evasi se . Quod egregie Galenus comprobabat ipso exemisplo Athenarum. Unde enim tandem existimemus , tantum. & tam celebre nomen Athenarum per Omnes lath terras pervasisse, easque omnino terras

replevisse . nisi a summis & sapientissimis viris, qui, quum omni doctrinae atque eruditionis gloria Athenis maximε floruissent, gloriam , quam ipsi ex semetipfis acquisiverant, cum urbe Athenarum comis municarunt Nanque inde profecto laudes illae pro Cipuae atque amplissimae Athenarum , quod omnium dominarum magistrae atque inventrices Athenae , quod summa dicendi vis & inventa & persed a sit Athenis , quod nobilissimum orbis terrarum gymna tam , Athenae , quod litterae & civilis disciplina. suum

277쪽

ALEXANDRI POLITI

sium veluti templum habuerint Athenis, quod non fiuges modo, sed etiam humanitatem & doctrinam& iuta & leges in omne. terras di1tribuerint Atheianae. O veram hanc noba taxem l o gloriam immemsam Athenarum i quam nimirum nobilitatem atque gloriam urbi Athenarum summi homines ac summis ingeniis praediti compararunt; homines , inquam , quorum vel unum ac solum nomen ad omnem a unde . laudem ac praedicationem suffecerit. Et deia Poetis quidem Tra cis, pater ille Tragoediae AEschyialas . siren illa Attica , Sophocles , &, qui maxime Tragicus , atque in sententiis 'summus habitus est, Euripides; de Comicis, princeps ille veteris C mceoeae , Aristophanes , ut & novae Menander; de Philosophis , maximus ille Philosophorum, idemque, Apollinis testimonio , mortalium omnium sapientissimus, Socrates , dc Plato ille divinus , Se Speusippus & Epicurus , &, qui Ρhilosophorum . magis, quam historicorum , clam accensendus videtur . Xenophon ille Socraticus ; de Scriptoribus hiastoriarnm , Thucydides , & Dexippus Herennius ἔde Oratoribus , Pater ille eloquentiae , Isocrates , & Oratorum longe princeps Demosthenes , & Demosthenis adversarius acerrimus atque eloquentim mus , AE schines * de nostris tandem , hoc est, de Christianis hominibus, Dionysius ille Areopagita, de Philosophus ille Athenagoras , & Clemens, qui , tametsi . vulgo audiat Alexandrinus , quod ver1atus est docuitque Alexandriae , ubi N Origenem disciripulum habuit; tamen natus est Athenis, unde Malicubi cognomen ei Atheniensi . His talibus ac tantis in do&ina viris , quis jam non videat ac ru

278쪽

ORATI' DUODECIMA. ass

teatur , tantum gloriae ac dignitatis urbi Atheniensi accellisse , ea ut una urbs totius Graeciae decora atque ornamenta complexa esse videatar ar etiam veteres Poetae Athenas inter omnes Graeciae urbes propria singularique appellatione inclytas vocitarunt, non tam ab ejus CiVitatis potentia, a

que a rebus praeclare & sortiter gestis , quam 'a claritate & 1plendore litterarum. Quid quod egregia illa & praeclara Atheniensium ut si iis ampla & magnifica fuerint ; tamen multo ea majora , quam fuerint, magno Scriptores ingenio repraesentarunt id qubd Atheniensium virtus tanta habita est, quantum ingenio & eloquentia Valebant , qui eam verbis extulerunt mid i quod minima etiam Atheniensium facta miro hominum eloquentissimorum artificio pro maximis per terrarum orbem divulgata Quid quod maxima etiam maxis meque gloriosa Atheniensium facta in oblivionem j m pridem perpetuam venissent , nisi ea scriptis suis summi ac litteratissimi viri memoriae hominum Consecrassent 8 Quaesiverat olim mutarchus, rebus ne bellicis . an studiis sapientiae celebriores Athenienses atque illustriores extitissenti ubi multa ille sapienter atque erudites Et verε ille quidem affirmaverat . si nulli res gesserint . nullum prorsus historiae Script rem futurum. Sed & illud peraeque verum, si multi Tes. multas , easque praeclarissimas fesserint . 6ctamen destierint, qui res eas, seu scribenda histo ria, seu carminibus pangendis . litteris Consignent.

Omnem earum rerum praeclarissimarum memoriam

279쪽

rsis ALEXANDRI POLITI

que omnium aliarum gentium aeque populorum fa- tis plurimum praestiterunt; quippe quum res Romanorum non sertis quibusdam locis, sed orbis te rae regionibus , definitae essent atque circumscriptae,& tam late quoqu'Versu Romani arma circumtulis. sent, Romana ut historia non unius populi , sed generis humani historia Videri posset. Et tamen tot illae res ac tantae, quas Romani gesserunt , donec imperio Orbis terrarum Dolirentur , nullum vestigium sui reliquissent, nili summi eas. Scriptores MGraeci & Latini ad memoriam posteritatis propagassent . Quis enim nescit, quantum nominis atqu splendoris , jam inde a temporibus vetustissimis , rei Romanae attulerint antiqui illi seu historiarim, seu annalium Scriptores , ut nihil nunc dicam de Gra cis, Fabius Pictor, M. Porcius Cato, L. Coelius A tipater, a Valerius Antias , L. Cornelius Sisenna, aliique bene multi , qui nisi extitissent , tota res Romana vetustior, umbilque Romae primordia in t nebris jacuissent. At vero , Deus bonet quantum nobilitatis & gloriae rei illi Romanae carmininus suis Nevius & Ennius Poetae adjunxerunti quorum alter

hellum Gnicum primum , & luculent. quidem ,

cecinit; alter annales Romanos epico carmine Comscripsit : qui & in Scipione , Poemate suo, Scipi nem illum Africanum superiorem aliosque fortistimos & clarissimos viros ita laudavit, ut illis eorum laudibus populum maxime Romanum decoraVerit. Postea vero , quam , aucti & confirmata Imperii Romani dignitate atque potentia, Latina ingenia polire se ac limare ad omnem Graecorum elegantiam. atque subtilitatem coeperunt, & Roma, domus illa '

280쪽

ORATIO DUODECIMA.

virtutis , iri perii & dignitatis Graeciam , principem illam de sapientiae & eloquentiae , quam armis su peraVerat, Imperare qΠoque Voluit litterarum studiis& doctrinae , ouantum inde splendoris & gloriar a litteris, & disciplinarum optimarum studiis rebus gestis Romanorum accrevit Audeo dicere , Auditores. Romanos , Victores illos Orbis terrarum , non tantiam armis , quantum sapientia & eloque tia . valuisse; quin etiam quod multo dictu mira bilius est atque grandius, magnitudinem Romanam, illam tantam, quanta, post hominum memoriam, nullius citiusquam populi filii, minimam ac fere nullam, Visana fuisse prae magnitudine sapientiae Meloquentiae Romanorum ; atque adeo Imperii Romani majellatem & gloriam nunquam majorem atque illustriorem in oculos nationum , atque in Orbis terrarum admirationem incurrisse , quiun clim et quentiae studia, & summa quaeque ac praeclara in fenia omnibus excellentis doctrinae laudibus in uriae Roma viguerunt. Neminem vestrum fligit , A ditores , quod vulgo notissimum ac celebratissimum est , exemplum historice Romanae maXime omnium memorabile . quod ut viri eloquentissi ini summis i coelum laudibus extulerint , atque eSo etiam ex hoc ipso loco semel atque iterum tertioque expe derim atque commendaverim , sane non indilige ter ἔ tamen multo illud majus atque gloriosius est, quam ut unus aliquis verbis , aut etiam fortasse cogitatione , se animo , complectatur , de homine nimirum illo Gaditano, quem narrant T. Livii nota mine ac Storia eXCitatum, ab ultimo orbe terrarum

SEARCH

MENU NAVIGATION