장음표시 사용
281쪽
abiisse . Mirum tibi videtur, Hieronyme , quem Roma ad contemplationem sui minime omnium traxisset, hunc eo famam uniu. hominis perduxisse. Videtur enim tibi magnum, ea aetas omnibusque sec lis inauditum miracutam habuisse, ut, qui tantam urbem ingressus esset, aliud ab ea urbe quaereret. - At enim ea est gloria , Hieros me, eaque nobiliatas eruditionis ac litterarum, multo ea mehercule major atque admirabilior , quam omnes res gestae& maxima quaeque ac storiosissima fusta Roman rum . Itaque hominem illum Gaditanum Romam , non ipsa urbs princeps Orbis terrarum, tot trophaeis ornata, tot triumphis ditata, tot victoriis γliisque omnium gentium locupletata, cujus etiam urbis Senatus tot e regibus, quot e Senatoribus , constare videretur, non ipsa , inquam, Roma Romam, longe a patria, eum hominem attraxit atque
allexit; sed unus ille ac solus Livius, qui historiam populi principis terrarum jam inde ab urbe conditala ea prorsus eloquentia miraque ingenii ubertate per . annos amplisis septingentos usque ad tempora ilia perduxisset. Cogitabat enim, nihil esse in urbe
Roma, atque adeo in toto Imperio Romano, quod cum T. Livii nomine atque gloria adaequaretur Quod si Livius Patavinus rebus Romanis tanto decori atque honori fuit, ut homo Gaditanus nullum omnino urbis principis atque pulcherrimae Ornamentum cum Livio conserri posse existimaverit , quid
Porro censendum de aliis summis & praestantissimis Viris, qui eloquentiae & eruditionis gloria Livio
longe antecelluerunt, aut certe nihilo, quam ille, inferiores fuerunt, quantum eos nominis atque nobilia
282쪽
bilitatis credendum est rebus Romanis , populique . Romani majestati adjecisse Non est meum , hoc praesertim loci, Auditores, de magnis atque excetilentibus veteris memoriae in Sentis judicare. Attamen scio , acerrimo Olis Viros judicio , rerumque is rum , quae ad studia humanitatis pertinent, intelligentissimos . Livio illi Patavino in historia Romana Sallustium longe anteposuisse; quem etiam Sallustium Thucydidi audacter opposuerunt, ita ut, qua virtute Thucydides potissimum Valet, nimirum brevitate, hac eum a Sallustio victum , superbe nonnulli javitarent. Scio etiam , sexcentos alios, eximia viis ros sapientia atque doctrina, nomen Romanum ingenii sui & eruditionis lumine mirifice illustrasse. ii que illustrasse , ut Roma , lux illa orbis terrarum,
litterarum magis & eloquentiae , quam rerum gestarum splendore, genus nLmanLm ad magnam admia rationem sui traduxerit. Quis enim non maxime miratus aut Romanorum omnium doctissimum atque eruditissimum M. Terentium Varronem , quem tam
multa legisse qunt , mirum ut fuerit, aliquid ei umquam temporis ad scribendum vacasse , & tanta multa scripsisse , ut tam multa Vix alter quisquam legerit ; aut subtilem illum de natura disputatorem, magisque Philosophum, quam Poetam , Lucretium, quem tanti fecisse M. Tullius dicitur, ut ejus libros emendaverit ; aut magistrum praestantistimum atque copiosissimum morum & disciplinae , Senecam Cordubensem; aut praeceptorem illum prudentissimum atque uberrimum civilis doctrinae , Cornelium Ta- Citum , patria Romanum; aut C. Plinium Uer nensem, virum temporum suorum facile do Risimum.
283쪽
qui naturae totius historiam opere admirabili ac vario accuratissime ac diligentissime descripsit; aut etiam C. Iulium Caesarem , victorem . illum . non CX-terarum modo gentium , sed etiam ipsius Imperii Romani, clarissinum atque celebratistimum, qui tamen multo celebratior ac Clarior ab eloquentia dc eruditione , quam a Victoriis , iuerit , multdque magis ingenio , quam rebus tuis maXimis , notiaen Romanum condecoraverit id in singulis moror. Au,tores, excellenti Viris ingenio atque eloquentia , qui Commentando & scribendo plus nobilia ratis gloriae nomini Romano , quam duces de imperatores fortissimi Romanorum agendo, pepere-riant quando omnium initar esse possunt, qui duo inter omnes mortales omni ingenii & eruditionis atque doctrinae laude maxime excelluerunt, M. Tullius & Virgilius . Quem enim mihi inter omnes
Graecos & Latinos Ρoetas parem dederis Virgilio λ qui omnem Poeticae gloriam, qua Graeci maxime propter Homerum & Hesiodum Sc Theo-Critum , aliosque optimos Poetarum, circumflue-hant , videtur mihi unus ad Romanos derivasse. Vel quem mihi de omnibus & Graecis & Latinis oratoribus parem protuleris Marco Tullio, qui Demosthenis ita eloquentiam exprei sit , ut Platonis simul sapientiam perse ne adaequaverit Z Uere tu olim, Cai Caesar, de Marco Tullio , eum, quod Latine loquendi copiam in urbe Roma invenisIet atque illustrasset, bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum sitisse . Quam plane splendidam atque magnificam Marci Tullii lauae in cur non aeqllo nos jure cum Virgilio , Poeta maxime divino, comm
284쪽
ORATIO DUODECIMA. 26rnicemus ut utrumque illum, & Oratorem & Poe. tam , de populi. Romani nomine & dignitate optime promeritos praedicemiis , eo quia, quo uno Romani a vidi is Graecis vincebantur , id Tullius & Virgilius , in suo quisque scribendi genere . aut Graecis eripuerunt , aut certe Romanis cum Graecis communicarunt ; itaque plus illi dignitatis populo Romano , quam Omnes summi imperatores, propter victorias de hostibus reportatas , attulerunt. O immortalem hanc gloriam , o dignitatem, o nobilitatem litterarum i O ceteros illos Oratores Romanos i O delicias illas Poetarum Romanorum i O LP Cea , O Academias , o tot summos philosi,phos Romanorum i O leges illas Romanas , quae sapientia atque auctoritate vis e sunt omnia stita , ac decreta philosophorum longissime superasset O jurisconsultos illos Romanos, summa viros sapientia & eloquentia i O Q. Mutium Scaevolami o Antistium Labeonem l o Attejum Capitonem l o Masurium Sabinum i o 2Emilium Paullum Papinianum, tutissimum illud & certissimum asylum juris Romani l o etiam de Medicis Cornelium Celsum , magna virum d chrina , adeo ut Hippocratem eum Romanum Voca- Verint i O Roma, Roma , tandem illa Christiana, quanto tete major atque nobilior , Roma, a gloria atque nobilitate ingeniorum Christianorum i quanto plus tibi laudis . atque ornamenti a Gregorio iulo Magno , atque ab Ambrosio , Pontifice Mediolanensi , utroque cive tuo, priori etiam Ρontifice lquam re , Roma Christiana, scriptis suis & Cl mens Pontifex , & Minutiuq Felix orator. & BO thius illvitrarunt i Apage eos , qui illustrium Cla
285쪽
rorumque virorum nobilitatem nobilitate duntaxat& gloria patriae metiuntur. Nam, ne Roma quidem patria, ideo docti & sapientes viri a patria n biliores . Neque m mihi objicias Themistoclem, sui inum Graeciae virum ac facile Principem et quem serunt Seriphio cuidam, quum ille dixisset , non eum sua, sed patriae floria, splendorem esse assecutum, in jurgio respondisse: nec hercule ego , si Seriphius essem; nec tu, si Atheniensis , clarus unquam ac nobilis fuisses . Quasi vero ignobilitas patriae homini quidquam ossiceret atque obstaret ad nobilitatem claritatemque nominis consequendam . Atque ita s ne esto, ti ita vis, Themistocles . Isnobilis plane sit, per me licet , atque obscurus, qui patria est SNriphio, insula exigua admodum atque ingnobili: sed,
nisi accesserint ornamenta virtutis aut doctrinae. Nam ne Athenis quidem, hoc est, in urbe nobilissima, natus , in clarum unquam ac nobilem virum, Themustocles , evasisses, nisi vimite ceteris praestitisses . Quod si ornamenta illa adfuerint , quid tandem, quocunque quis loco natus sit , defuerit ei ad si riam atque nobilitatem p Testor ego summa olim viros sapientia, atque a doctrina celebratissimos , qui quum vel humili atque obscuro loco nati essent, vel parva atque ignobilia oppida incoluissent ; t men , quod aliis dedecori ac probro ducebatur, ignobilitas nimirum & obscuritas patriae , id ipsum illis in nobilitatem celebritatemque nominis redundavit, quod patrias nimirum suas, suosque lares atque incunabula nomine illi suo illustravissent . Scytha filii Anacharsis . At quanto Scythiae decori atque o namento , cum Scythico illo suo tegmine, An
286쪽
oRΑΤIO DUODECIMA.charsis i quem si Scythia philosophum minimh genuisset , sapientiae ea nunquam nomine commendata a veterinus fuisset . Eleates fuit Zeno . . At qua
tum Eleae , Lucanorum oppido, nobilitatis & gl tiae ingenii sui subtilitate Zeno ille Eleates comparavit i Stagirita Aristoteles fisit, oppido tenui & o scuro Macedoniae . At quid Stagiris propter Arist telem celebratius Artitotelem, in m , maximum illum, 1ecundum Platonem, Philosopnorum: qui non . Stasira modo patriam nominis sui claritate exornaverit ; sed etiam Athenarum gloriam ingenii sui ac doeti inae splendore , non miniis, quam Plato ipse Atheniensis , auxerit atque amplificaverit. Thrax fuit Democritus. Thrax Ρrotagoras, uterque Abderis pa-j tria unde & ipsis appellatio Abderitis. At quantum Thraciae splendoris oc gloriae Democritus , Philos phus ille Iapientissimus, & auditor ejus Protagoras,
impertiverunti de quibus Democritus tam elato excelsoque animo fuisse dicitur, ut ne Venerit quidem Athenas , ut ne gloriam , quam ipse daret loco , in quo versaretur , a celeberrima illa urbe auc pari idem velle videretur. Eresius Theophrastus fuit, Sappho quoque Eresia , oppido quidem in insula Les satis fortasse claro ab ubertate & sertilitate Urorum , at o quanto eodem clariori atque notiori propter Theophrastum illum divinum, & illam a carminum suavitate decimam veluti Musarum, Sapphonem Poetriam l .is Samum, tametsi clarist,mam olim illaret & nobilissimam, tamen quis nunc Samum nominaret, nisi, ut nihil loquar de Samio Aristarcho, natus in ea fuisset Irhagoras ille Samius , a quo nomen ipsum milosophiae Quis nunc
287쪽
Teon , urbem Ioniae, nisi in ore vulgi , Dequentique hominum sermone ViSeret Anacreon Tritis vitiis Prienen, urbem & ipsam Ioniae, nisi eam urbem , patriam suam, Claram & illus rem ad mem riam posteritatis reddidisset sapiens ille Bias Prienensis Quis N clam, uIbem Cappadociae, nisi famae etiam nunc celebritate foreret Gregorius Nymenus Quis Phalerum , pagum quondam Atticae, nisi in lucem ibi editus futilet Demetrius Phalereus Qui
Ceon, insulam AEgaei , nisi maxime celebrem ac memorabilem eam fecisset inventor ille artis memoriae Simonides Cejus Quis Coon, nisi eam insulam ortu ac domicilio suo prae ceteris plerisque insulis nobilitasset parens ille medicinae Hippocrates Cous Quid de plerisque aliis urbibus, atque adeo locis , aliquanto nunc obscurioribus atque ignobilioribus , quae tamen, doctrinae doetissimoriamque hominum beneficio , clarissimum atque amplis imum apud p
steros nomen obtinuerunt Quem enim nunc Vestrum, Auditores, Stridonis nomen praetereat, oppidi jampridem eversi , planeque nunc ignoti, Misi
nominis ei famam ac Celebritatem Hieronymus Stria
donensis dedisset Quem fugiat Tagaste, municipium quondam Numidiae, nunc penitus obscurum, nisi pater ille Theologorum, Augustinus Tagallensis ortu illud suo illuitrasset Quis jam Daldiam ignoret , ,
quam vulgo notam atque percelebrem fecit Arremidorus Daldianus Quis iam nesciat NaZianZum, oppidulum illud Cappadociae, quo tamen nullum omnino oppidum clarius atque celebrius , propter Gregorium Nazianzenum λ aut quis tandem Aseram, oppidum tenue & miserriinum Boeotiae , cujus ta
288쪽
men tandiu nomen memorabitur , quandiu nomen& carmina Hesiodi Ascraei Quis jam finis exemplorum quando post hominum memoriam ea semper filii gloria sapientiae ac litterarum , ut, qui in Iis excellerent, quae loca obscura atque ignobilia erant . ea si loca ingenii & doctrinae suae lumine tu Iustrarent ; quae urbes maXimae ac nobilissimae, iis illi urbibus magnam Claritatis atque nobilitatis acces.sonem adjungerent ; ipsi Vero non aliunde, quam a semetipsis atque a cio strina fila, claritatem n minis atque nobilitatem acciperent ac mutuarentur. Quae quum ita se habeant , quis jam miretur , Auditores , celeberrimas quondam & nobilissimas ur-hes totius Graeciae tanta inter se Contentione, tanquam de principatu & imperio , de Homero do. Certasse , quaenam eum sibi civem suum vindicaret; neque urbes modo Graeciae, sed etiam totas nati nes, de Homeri patria inter sese acerrime pugnas. se Nam & AEDptii Homerum, tanquam suum,sbi a Graecis repetebant . Tantum inde sibi orna. menti & laudis & nobilitatis ab insenio illo dia
vino , sonteque totius Graecae sapientiae omniumque doctrinarum copiosissimo atque uberrimo, accedere
existimabant . Quid λ Ipsi illi, qui dignitate & p
tentia atque auctoritate dii veluti quidam inter mor tales habentur , summi imperatores ac reges, ctu rum etiam est pro maxima sua potestate natalibus homines restituere, hoc est , ae plebe adsciscere ad nobilitatem , non ne ipsi illi , qui nobilitate ceteros donant, . a litteris G doctrina nobilitantur pNeque id modo , si litteras ipsi excolant; sed etiam si coctorum litteratorumque hominum consuetudine
289쪽
ac familiaritate utantur, & , quos eximia praestare vident doctrina, singulari eos atque 'extraordinario honore assiciant . Appello te , Sigismunde Imperator , summi vir prudentia atque perspicacia, quem ad principes viros Germanorun , quum ab iis alia quando reprehenderere, quod doctos homines . hu- mili loco natos, coleres , ac foVeres , id responsi dedisse seriint : Ego vero illos observo , quos natura longe inter alios excellere Voluit. AC vere
tu quidem . & praeclare , Sigismunde. Nam quae ab Imperatore ordinis & conditionis prae reliquo vulgo nobilitas in viros quosdam principe se atque eximios proficiscitur , quam plerique vestrum, Iurisconsulti , veram ac genuinam ducunt & praeclaram nobilitatem, ea Certe , neque vos mihi , Iurisconsulti. negabitis, tota posita eli in more atque instituto humano: quae quidem nobilitas & dari potest & a ferri . Verum quae ab excellentia eruditionis atque docti inae in summos atque egregios Viros profluit,
ea mehercule nobilitas non fortunae et , .sed nat xae : quippe quum natura comparatum sit, ut sapientia ceteris rebus humanis , iisque fluxis atque fragilibus , longe antecellat . Hinc pretium, hinc dignitas , hinc amplitudo & nobilitas litterarum . Hinciis , qui in altissimo rerum humanarum apice COnstituti erant, multo saepe minor regni & imperii majestas visa fuit, quam praestantia litterarum. Hinc qui , propter rerum gestarum gloriam. summamque Potentiam , aliis erant admirationi, ipsis maximae admirationi homines in primis docti & litterari fuerunt . Quid λ quod ne reges quidem maximique im- Peratores , rebus maximis gestis i in tanta illa se
290쪽
tunae gloria , atque in illo ianto vi storiariam aerru. mpnoron splendore , ne propter regnum quidem, quo nihil in rebus humanis sanctius atque auia gullius nabetur , satis sese Prae reliquo hominum genere claros ac nobiles cretaiderunt , nisi ad cetera illa dignitatis regiae atque imperii ornamenta. Iumen quoque doctrinarum ac litterarum adjungerent Ambitiosissime Magnus ille Ale Xander ad Aristotelemia: Ego vero, inquit, Optimarum rerum scientia malim, quam opibus & potentia, ceteris Praecellere. Et praeclare quidem ille Magnus , qui magnitudinem in eo potissimum suam collocabat, ut doctrina & scien Iia magis , quam imperio , ceteros anteiret. Quid
de nostris C. Iulius Caesar cui non satis fuit, tot& tam barbaras gentes , & tam late dispersas, d muisse , & , quoi multb majus atque gloriosus fuit, Pompejum illum magnum memorabili proelio vicisse,& totam rempublicam Romanam unum tenuisse ,
nisi ipse semet litteraturae quoque laude nobilitaret,
rerumque suarum commentarios tam eleganter &ingeniose conscriberet, ut omnibus , qui Vellenthiitoriam scribere . palmam praeripuerit. Hinc igitur a nobilitate illa & quadam veluti divinitate litis rarum tot illi honores , & tanti , omni tempore habiti iis , qui maxime in litteris excellerent , hon res illi quidem certe tam magni, ut majores maXia .mis reginus atque imperatoribus nunquam deferrentur . Quid enim in litteras honorificentius, quam tantum honoris tributum esse Virgilio, quantum m moriae in Dialogo de Oratoribus traditum fuit , ut populus Romanus , auditis in theatro versibus Uir
gibi , universus surgeret , & praesentem spectante L I a que
