Hadriani T.T.S.Crysogoni S.R.E. presb. card. Botoien De sermone Latino, & modis Latinè loquendi liber nunc demum sua integritati & pristino nitori redditus. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item Iter Iulij II pontificis Romani. Cum indice locu

발행: 1581년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r18 HADRIA. CARDIN.

rat, quae in rem sunt.Idem de bello Punico :Vt si e Repub. censeret esse,veniret. ibidem: Vtrunque inquit, E Republica fuit, patres conscripti.

INFORMARE.

Bonam partem in Latinitate obtinet hoc quoque ver-bzm informare,praeteritum quidem a multis,aut non obseruatum Est enim informare,rem aliquam inchoare, nec omnino perficere, sed principium operi quodammodo informe & impolitum daret si aut figulus vasculum fingere, aut taber statuam dolare coeperit, ut infra clarius patebit.Varro de lingua Latina: Quae videretur analogia in oratione,& quas haberet species,& quae de ijs sequenda videretur, ut breuiter potui, informavi. Cicero Attico: Quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset, quam tu quoque app robas,nae tu haud multum requi Teres illum v:rum, qui in sexto libro informatus est.Eide: Haee est informata adhue cogitatio .Eidem:Tanta erat in illis crudelitas,tanta cum barbaris gentibus coniunctio, ut non nominatim, sed generatim proscriptio esset informata.Idem de Cratore: Referamus nos igitur ad eum, quem volamus inchoandum,& eadem eloquentia informandum. ibidem: Ac primum informandus est ille nobis, quem selum quidam volant Atticum. ibidem: Ualetiorumhaee laterum sunt, nec ab hoc quem informamus, aut expectanda, aut postulanda ibidem:Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret. in subsellij x.

ibidem: Unius verbi imagine totius sententiae informatio. ibidearia Atque ego in summo oratore fingedo talem informabo,qualis fortasse nemo fuit. Idem pro P. Quintio. Neque tam si iam verba multa faciam, propterea quod&ab illo, qui an E dixit, iam informata causa est. 1 dem pro P. Sylla: Vt dieitis,in format ab hoc adumbratum iudicium fit ij. Idem de finibus bonorum & malorum : Dicitis

io formari non posse vir utem; si quidquam nisi quod honestum sit, numeretur. ibi lcm: Et summatim quidcm haee erant de corpore, animoque d: cenda, quibus quas informatum est quod hominis natura postulat. Idem de natura Deorum: Magnam turbam congreget ignotorti deo omini: atque ita ignotorum,ut eos ne coniectura quidem informare possimus, cum mens nostra quiduis videatur

cogi

162쪽

eogitatione posse depingere. ibidem: Quae enim nobis natura in formationem Deorum ipsorum dedit, eade insculpsit in mentibus. Virgilius. His insormatum manibus iam parte polita

Fulmen erat.

Cicero pro Aulo Lieinio: Nam ut primum ex pueris excessit Alchias,atque ab ijs artibus, quibus aetas puerilis ab humanitatem informati solet, se ad scribendi studium

contulit.

IVBEO TE BENE VALERE, HA-

bere bonum animum saluere.

. Vbeo te bene valere, iubeo te habete bonum animum, . iubeo saluare, modus est loquendi elegantisti inus, deferὸ iam ubique ae passim neglectus .Plautus in PersaiIubeo habere animum bonu. Idem in Asnaria: saluere iussi Libanum libertu Cicero Attico Dionysium iubeo saluere. ibidem: Dionysum velim saluere iubeas, ibidem: Quem saluere velim iubeas plurimum. Horatius. Rufum saluere iubemus.

γn minimum vi reor interest literaria: Reipab. agnoscere hoc nomen Integer, quid interiore sensu significet: quod incuria & negligentia diu fuit ab omni propivsu remotum Est enim Integer aliquado quod validum, firmum,vegetum, sobrium. Cuius contrarium est fessum, saucium, vitiatum,languidum,vinosum: t ex autoritati

bus planum fiet. Cicero pro L. Murena: Integrorum dc fortunatorum promissis saucios & miseros credere non oportere.Idem Attico: Eumque vidi plan E integrii. Idem de natura Deorum: Multo plura euenirent, si a a quietem integri iremus: nune onusti cibo & vino, perturbata ac c5fusa cernimus. Caesar in Commentatijs. C sim crebro integri defessis succederent.ibidem: Vt integri defessis succedant.ibidem: Non faeile recentes atque integros sustinebant.ibidem: Integros defatigati e submittens. Cornelius Cessus: Neque enim haec solum consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit. virum superans, an det fi ciens materia laeserit: corruptum corpus sit, an integrum. Titus Liuius ab urbe eondita Romanus integer, satiat unque somno productus in aciem, fessum stando, & vigilijsyolscum primo impetu perculit. Horatius. Ransi

163쪽

. 6o HADRIA. CARDIN. Rancidum aprum antiqui laudabant,non quia nasus Illis nullus erat: sed eredo hac mente,quod hospes

Tardius adueniens vitiatum commodius, quam Integrum edax dominus consumeret.

Inde per translationem dici coeptum est, Integer vitae, integer animi, integer mentis. Cicero in arte Rhetorica: Integer animi fuisse demonstratur.

Horatius

Integer est animi. Idem. Integer est mentis Damasippus. Idem. Integer vitae, scelerisque purus. Sanguis etia- integer Actis est. Plautus in Truculento: Adolescens cum cum

est sanguis integer. Virgilius. Vos o quibus integer aeui. Sanguis, ait. Cornelius Celsus: si sanguis erassus,&niger est , vitiosus est: si rubet,ac pelluceti integer est.

In loco.

In loco: Modo hoc dicendi comprehendimus id esse, quod oportune & captato lut aiunt tempore. Terentius in Heautont.Eho laudas qui heros fallunti Respondetur, in loco ego vero. Horatius: Dulce est desipere in loco.

IN MANUM CONVENIRE.E Penetralibus diui Ciceronis effodi nuper meo iudi-

eio j a paucis obseruatum, quid sit, in manum eonvenire. A quo dicendi modo tantum posteri abfuerunt, ut nulla eiusmodi quod legerim in extet memoria. Cicero in Topicis: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro

materfamilias esset, si ea in manum non conuenerat, nihil debetur. Genus est enim uxor, eius duae formae sunt, una matrumfamilias , hae sunt quae in manum conuenerunt: altera earum, quae tantummodo uxores habentur, qua in parte cum suerit Fabia,legatum ei non videretur. ibidem: Ab effectis rebus hoc modo: Clim mulier viro in manum conuenit,omnia quae mulieris fuerunt, viri fiunt dotis nomine. idem exo L. Flacco . in manum, inquit, conuenerat, nune audio: sed quaero,vsu, an coemptione ξ usu non potuit, nihil enim potest de tutela legitima sine omnium

164쪽

nium tutorum amoritate diminui: coemptione omnibus autoribus .Papinianus de verborum obligatione, i. Ex ealiarte Mulier ab eo,in euius manum conueniebat, stipuata fuerat ducenta quamuis mendum sit implerique codicibus qui in matrimonio, non in manum conueniebat, habent. Boetius super Topicis Ciceronis Nunc de proposito videamus exemplo, Uxoris species sunt quae una matrum familias, altera ust, sed communi generis nomine uxores vocantur. Fit vero id saepe , ut species eisdem nominibus nuncupentur , quibu s & genera. Materfamilias

vero esse non poterat, nisi quae conuenisset in manum: haec autem certa erat species nuptiaru. Tribus enim modis uxor habebatur, Vsis,farre,coemptione. Sed confarratio solis pontificibus conueniebat. Quae autem in manu per eoεmptionem couenerant, hae matresfamilias vocabantur , quae vero usu vel farre minime. Coemptio vero

certis solennitatibus peragebatur ,& sese in coemendo inuicem interrogabant.Vir ita,an sibi mulier materfamilias esse velletὶ illa respondebat,uelle. Item mulier interrogabat,an vix sibi paterfamilias esse vellet λ ille respondebat,velle. Itaque mulier viri conueniebat in manum, &vocabantur hae nuptiae per coεmptionem , & erat mulier materfamilias viro loco filiae. Quam solennitatem suis institutis Vlpian.exponit. Quidam igitur extremo iudicio omne Fabiae uxori legauit argentum, siquidem Fabiae ei

non uxor tantum Verum etiam certa species uxoris, id est,

materfamilias esse.Quaeritur, an uxori Fabiae legatum sit argentum.Vxor Fabia,subiectum est legatum argentum praedicatum. Quaero igitur 'ubdnam ex iis argumentum sumere possim,quae in quaestione sunt posita ae video v-xori duas in esse formas,quarum una tantum uxor est altera meterfamilias , quae in manum conuentione perficitur quod si Fabia in manum non conuenit,nec materfamilias fuit, id est, non fuit ea species uxoris , cui argentum omne fuit legatum. Quocirca quoniam id quod de alia specie dicitur, in aliam dici non conuenit: cum Fabia

praeter eam speciem sit,quae in manum conuenerit,id est, quae mater familias sit. & vir matri familias legauerit argentum, non videtur Fabiae esse legatum. Quomodo igi- tuc dictum est,an uxori Fabiae omne argentum legatum st3Subiectum.vxor Fabia: praedicatum vero legatum ar-

165쪽

HADRIA. C ARDIN.

gentum. Argumentum ab eo quod est in ipso de quo quς- ritur,id est,ab eo quod est in uxore, de qua quaeritur. Est

autem in uxore,de qua quaeritur, species uxoris , ea stilicet,quae in manum non couenit,quae ad eum adfecta est.

Omnis enim species ad suum genus refertur, id est, omnis forma. Factu est igitur argumentum ab eo,quod est in ipso,ab effectis, a forma geriecis. Maxima propositio est, quod de una specie dicitur, idem in altera non conuenire.

I M portunus, praeter manifestum sensum id obseruaui a

bonis illis autoribus,significare,quod detestandum,aut execrandum. Terentius in Andria: Importunitatem spectate anicular obsecto, quia compotrix eius est. Horat. Importuna tamen pauperies abest. Cicero pro Cluentio: Repente est exorta mulieris im- portunae nefaria libido. Ibidem: Furere crudelis, atque importu na mulier, sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset. Ibidem . Quem propter animi importunitatem

nemo recipere tecto, nemo audire, nemo alloqui, nemo

respicere vellet.Idem de prouincijs consul. Propter illud insigne scelus eorum,& importunam in me crudelitatem. Idem pro P. Sextio: Duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo quos leuitas,q sos improbitas Tribuni plebis constructos addixerat Ibidem : Sed

putaui tamen coniuratorum copias veteres,& effusam illam , ae superata Catilinae manum importunam,nouo ducerenouatam. Idem in Pisonem: Facio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius paucos pares liare ciuitas tulit, cum hae importuna bellua conferam Idem pro Cluentio: Huius importunitatem matiis a fili j capite depellite.Idem de Amicitia. Quanquam miror pro ilia superbia, M importunitate, si quempiam amicum habere potuit. Idem in Catilina Egredere cum importuna sceleratorumanu. ibidem: Quis denique ita aspexit, ut perditum ciuem, ac non potius importunissimum hol emr Ibidem: Mihi quidem importunus, ac ferreus , qui non dolorem cruciatu leniret idem in Verr.Istius immanis, atque importuna natura. Ibidem: Furor enim quidam sceleris, Maudaciet comes, istius effrenatu animam importunam qua

166쪽

naturam tanta oppressit amentia. Ibidem: Nune autem post obitum quidem huius importuni stinet pestis quisquam reperiretur,qui sua voluntate araret. In Antonium: Tu ill

rum aedium dijs penatibus os importunissimum ostendere ausust bidem. Non possam aequo animo videre tam importunos, tam sceleratos hostes ibidem : Quin nulla societas cum illa importunissima bellua esse posset. idem pro Rabirio perducllionis reo:Te ex illa crudelli, importhina, non Tribunitia actione, sed Regia,meo consilio,Victu autoritate esse depulsum.idem contra Rullum ut intelligatis ad certorum hominum importunam auaritiam hoc populare legis Agrariae nomen e lis quaesitum. Titus Liuius ab urbe condita: Quae crudelissimi, & importunita smi tyranni scelera in oppressos ciues edunt. ibidem importunos decem viros iniunxisse, ut perennem militiam facerent. Virgilius: Bellum importunum ciues cum gente deorum, Inuitisque viris geritis. Ouidius: Scilicet omne sacrunt mors importuna prophanat. Ci-eero de Natura Deorum: Varius homo importunissinus perijt sic: quia Drusum ferro.Metellum veneno sustulerat. Idem pro P. sylla: Itaque P. Sylla hoc importunissimo tum honoris,tum calamitatis socio atque comite, & secundas fortunas amittere coactus est.ibidem Repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit. idem pro Rege Deiotaro: Cuius tantae importunitatis omnium gentium at- .

que omnis memoriς clarissimum lumen extinguere. Idem uva Senatui gratias agit post: reditum suum: Si modo vultum importunum in forum detulisset idem ad Pontifices. Quaeritur etiam importuna pestis ex ore impurissinio .id εpro Lucio Murena Illa pestis immanis, importunae Catilinae porumpet,qua poterit idem de Responsis Aruspicii: Videbam illud scelus tam impol tunum.

IN HUNC DIEM, IN HUNC

annum, in hanc horam.

QVod aliqui, pro hoe die, pro hoe anno, pro hac hora

inepte dicunt. Antiqui illi in hunc diem,in hune annum, in hane horam dicebant similiter, quod dicunt pro

167쪽

xM HADRIA. CARDIN.

die crastino, perennino,pro uno anno : Illi in eastrinum. in perendinum,in annum dicebant. Modi dicendi sunt veterum illorum elegantissimi. Plautus insticho: Alium convivam quaerito in nunc diem tibi ibidem: Nunquam Aedepol viuum quisquam in crastinum prospiciet diem ibidem: Nam illi heri me vocaverant in nunc diem. Idem in Tri nummo: Licet tu in perendinum paratus sis. Cato de re Rustica: si quid desit in annum ut comparetur. Cicero in Verrem: Et locus ille,atque honos in illum annum ita deberi putabatur. Titus Liuius ab urbe condita: Des ticonsules in eum annum fuerant. ibidem: Vt ludi in statutum diem nouarenturii bidem:Vtrum in unum annu creati sint 3 Ibidem Exercitus in annum decreti. ibidem: In

unum annum vovebant.ibidem: Qui praetor in eum annucreatus erat. Ibide: Magistratibus in annum creatis. ibidem: Decemuir in annum creatus. ibidem: Stipendiu exercitui ab hoste in eum annsi pensum .ibidem: Induciae in annos X L. petentibus datae. ibidem: Inducias in XXX.

annos impetrarunt. rn diem.

Qi od autem inepte dicunt,De die in diem, vel de hora in horam , de ann' in annum, veteres in diem, in horam,in annum dicebant. Cicero in Oratore: Si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent. idem in Philippicis : Iam iam min me miror te ocium perturbare, non modo orbem odisse, sed etiam lucem, cum perditissimis latronibus non solum de die, sed etiam in diem vivere. ibidem: Cum seruitute premeremur,&in diem malu cresceret. idem in Tusculanis: Nos in diem vivimus.Horatius: Ille potens sui, Laetu C.

que deget: Cui licet in diem dixisse, ixi. Titus Liuius de bello Punicor In diem rapto vivit: ibidem: Nihil ex raptis in diem commeatibus superabat ibidem: Qui seneleit in dies. Hircius in Commentarijs: ut omnes in dies, horasque parati essent. Cicero in Philippicis: Qui in ho

ram viverent. Horutius. γ

Si te grata quies,& primam somnus in horam Dele at. Idem Et prouisae frugis in annum. Copiae: Vlpianus locati &conducti,t. Sed addes: Si quis eum in

annum

168쪽

annum habitationem conduxisset, pensionem totius anni dederit.Paulus de usufructu,& habitatione, l.Fundi: Valegato licebit usurario ex foeno, quod in annum duntaxat sufficiat, capere.

In sinautis Aes. Quod dicunt,singulis diebus,aut per sinsulos dies,singulis annis,aut per singulos annos peruerso dicendi modo illi veteres,in singulos dies, in singulos annos dicebat. Varro libro secundo Rerum rusticaru Decem sibi in dies singulos denarios dare audiuisset & subdit: se capturum de praedio in dies singulos denarium mille. Cicero Torquato: Illa in dies singulos magis, magisque opinio hominum confirmatur. idem Attico: Sed cura,vt excuset morbi causa in die, singulos .idem in Catilina: Crescit in dies

singulos hostium numerus. Lepidus ad Pontifices Maximos: Iamin dies singulos eius copiae minuuntur. Vlpi nus QSando dies,l. Quanquam: Si cui in menses, x et in dies,vel in annos singulos quid legetur.Iabolenus, Locati & cond. l.Quod si locaui opus faciendum ita ut pro opere redemptori certam mercedem in dies singulos darem. Titus Liuius ab urbe cond. Ludi in singulos dies instaurati. Varro de lingua Latina: Ducere debet Dictator & C 5sul in singulos annos. Cicero in Ver. Syracusis lex est de regione,quae in annos singulos Iouis saeerdotem sortito capi iubeat. Vlpianus de usufructu, l. Iulianus : Si sorte v-sus fructus in annos sangulos fuerit legatus. Marcellus de Mortis causa donat:Mortis causa donatio constitui potest ut quis stipuletur in annos singulos quoad viueret. idem eodem titulo, I. Senatus: Si quis mortis causa in annos singulos pecuniam stipulatus est. Titus Liuius ab ur- be eondita: Quae bina millia aeris in annos singulos penderent.Hircius in Commentari js: XXX. centenis milibus ponderibus olet in annos singulos mulctat. Titus Liuius ab urbe conditat xt in singulas horas capite dimices tuo. Planeus Ciceroni: Facerensi possum,quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam.

IN PAUCOS DIES, IN DUOs

menses,in quintum annum.

Quod dieant,pro paucis diebus,pro duobus misibus,

pro quinto anuo Illi in paucos dies,in duos menset

169쪽

tu quintnm annum dicebant. Titus Liuius ab urbe condita: Obsidio in loco nudo, atque inopi , vix in paucos dies tolerabilis erat. Ibidem In duos menses induciae factae. Idem de bello Punico : Dictatorem in sex menses dixit. Idem de bello Macedonico: Naues in diem tertium expediri iubet. Idem : Conuentum in diem tertium edicit. Ide ab urbe codita Ludos quos Torquatus Dictator in quintum annum voluisset. In primam tem n imam seram.

Quod usque ad eam diem, usque ad primam horam,ad

unum annum,uel pro anno dicunt, veteres ad eam diem,

in primam horam, in annum dicebant. Titus Liuius ab urbe condita: QAorum legibus ad eam diem viverent. Ibidema Victoriam quantam nemo ad eum diem pepere rat. Idem de bello Punico: Ad eam diem,ut terra , mariq; rem gereret. Ibidem: Quae bella gesta ad eam diem essent.

Ad diem ad annum.

Quod ad praefixam diem praeordinatam barbare dicut, veteres simpliciter,ad diem dicebant. Cicero Caninio: Quin ad diem decedam . Idem de Finibus bonorum αmalorum:Αn id exploratum cuiquam potest esse, quomodo sese habiturum sit eorpus,non dico ad annum , sed ad vesperam. Idem in Verrem: Quando ille frumentu quod deberet,non ad diem dedit3 Titus Liuius de bello Punico Neque frumentum ad diem dari. In milium, in cupit ia noem.

Quod dicunt pro quolibet milite, pro quolibet iugero, pro singulis ciuitatibus, pro singulis capitibus,pro singulis peditibus,vel per singulos pedites: Illi veteres,in militem in iugeram, in ciuitates, in capita,in naues, & huius modi dicebant. Cicero in Verrem: Describebant censores binos in singulas diuitates boum. Varro de re Rustica: In centum sues,decem verres satis esse putant. Ibidem: Uillati eo gregi fundum satis esse duos eanes. Ibidem: Illud sere omnes in Epiro facimus, ne minus habeamus in centenas oves singulos homines. Titus Liuius ab urbe condita: Mulcta quingenum aeris in singulas ciuitates imposta.Ibidem Frumentum Melianum assibus in modio aestimatum plebi diuisit. Cicero in Verrem: Pro frumento in

modios singulos duodenos sextertios exegisse. Ibidem:Si ostendaru

170쪽

ostendam mini1s tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae,concedes opinor,ut cum decumanus fructus brationis preceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. Casa an Commentarijs. in capita singula seruorum, ae liberorum tributum imponebatur. Titus Liuius ab urbe conditat Legatis in singulos dona, ne mimis quinum millum aeris redderentur. Ibidem: Congi j olei in vires singulos dati. Ibidem: Aeris signari quina millia in singulos patresfamilias relinquamus. Ibidem: Singulis in militem tunicis imperatis.Titus Liuius de bello Macedonteo: Quod precium in capita statuisse. Idem ab urbe eondita:Prorogatum in annum imperium est. Ouidius ad Corinnam: sie mihi durat amor,longosque adolescit in annos Virgilius: Foelix sorte tua,neq; in hunc seruata dolorem. Idem: Bina boum vobis Troia generatus Acestes

Dat capita in naues. .

V. Otannis singuos seruanda q uoque differentia est inter quotannis , de sngulos annos, quotidie,& in dies singulos: quem modii dicendi diuini illi veteres non sine euidenti ratione distinxerunt. Quotidie enim & quotannis tempus & spatiueontinuatum significat. In dies vero singulos,& in singulos annos,non continuatum spatium,aut perpetuum, sed per interualla dierum & annorum secretum tempus, eo-gnoscetur ab ijs, qui infra scriptas autoritates diligenter attenderint. Cicero Attico: Quotidi ὁ, vel potius in dies sngulos breuiores literas ad te mitto. vlpianus de Tritico, ino x oleo lega l. Exeo: Haeres meus amphoras decem quotannis in annos singulos dato. Iabolenus de Fundo instructo, l. Legatum: Vini falerni,quod domi nascetur quotannis, in annos singulos binos culleos haerea meus Titio dato.

IRE IN SENTENT AM, IRE

in alia omni . .

Re in sententiam, ire inter alia omnia, hoc signifieato quod plerique dicunt consentire in sentesiam, & in alia omnia. Qui dicendi modus translatus est a discessione, vel pedum itione. Cum enim suffragia rogabantur, A reserat,quae omnibus placebat,Pedibus ibant in sententiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION