Hadriani T.T.S.Crysogoni S.R.E. presb. card. Botoien De sermone Latino, & modis Latinè loquendi liber nunc demum sua integritati & pristino nitori redditus. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item Iter Iulij II pontificis Romani. Cum indice locu

발행: 1581년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

irg I ADRIAN. CARDIN.

ne parum aut nimium saturentur. Ibidem: Cum aer est modicE temperatus.Ibidem. Modica centuria ea duceRtorum iugerum.Plautus in Persa: Modieἡ & modeste est melius vitam v:uere. Cicero pro P Sylla: Quanquam a me timide modiceque dicetur. Idem contra Rullum: Quare dignus vestio summo honore, singularique iudicio sim, ipse modice dicam. Idem Tironi: Nos agemus omnia modi eE.Titus Liuius de bello Punico: De se pauca ac modica locutus est. Ibidem: Libertatem nec sperner e modic c, nec habere seiunt, Idem de bello Macedonico:Libertate modice viantur,temperatam eam salubrem esse, Ibide i Immodice, immodesteque.Ibidem: Hae potestate immo dic Eac superbe Aeli ei usi sunt.

Aliquando tamen dicitur a bonis illis autoribus,&mo 'ditum & modice pro parum,&pro pauco .Plautus in Milite: Modiee sapis. Cicero Attico : Minae Clodij, contemptioneε que,quae mihi proponuntur, modicet me tangunt Eidem: Sed ut modice eaeteris utile est, tibi necesse est. Eidem: Sed ea res modice me tangit: Titus Liuius de bello Macedonico:Comparauerat& Tyrannus modicam elassem Ibidem: Vt modico edito praelio in fugam inesinaret. Ibidem: Refecti ei bo sumpto,&modica quiete.

MOVET ME, NON ME

impedit. Mouet me,non me mouet, non me impedit, eleganti modo loquendi ponitur ab antiquis. Cicero pro lege Manilia: Neque me impediet eius Quirites inimicum edictum. Papinianus de condictione furtiua, l.Parui refert: Nec ne mouet, praesens homo fuerit necne. Caius de damno infecto,i.s aedibus.Sed mouet me,quod ipse meas aedes reficere possim.

MORE MAIORVM, IN MOREM.

Ore bestuae,more maiorum,&in morem, dicebant,

HL addito quandoque genitivo:aliqui ineptE, modo, Min modum dicunt. Virgilius. Perque duas in morem fulminis arctos. Ouidius. Eunt anni more fluentis aqua . - NEMO.

CVm, tispEiam dixi, nihil aliud sit perfecta, Latini-

ita quam perfectorum illorum virorum autoruas,' qua

192쪽

qua eerto dicendi modo tanquam suo iure &pro arbitrio usi sunt:co siderare atque obseruare maxime decet, quid, ix quo modo dixerint: Nemo quisquam, nemo homo, n5

nemo, nemo Vnus, nemo unus vir,quisquam unus, quiuis

unus,quisquam omnium, alter quisquam, unus aliquis. Quod rari post eos curauerunt:quare eorum vel scripta, vel dicta merito laude carent. Nemo quisquam,nemo hama,homo susiuam. Terentius in Eunucho: O populares, ecquis vivit me hodie fortunatior nemo herete quisquam. idem in Hecyra:Nemo quisquam illorum ad te venit, quin ita praeparet sese. Idem in Eunucho: Nemo homo est iam.Titus Liuius ab urbe eond.Victoria, cui nec Deus, nec homo

quisquam inuidear.

Varro de re rustiea: Tonsas recentes eodem die perun-xunt vino & oleo, non nemo adiuncta eaera alba,& adipestillo. Cicero pro L. Murena: Non nemo etiam in illo saerario Reipub in ipsa inquam curia non nemo hostis est. Idem pro P. Sextio velut non nemo putaret. Idem pro lege Manilia : Cum esset no nemo in Senatu qui diceret non oportere. Idem pro L. Cornelio Balbo: Ut non nemo putaret. Idem in Verrem: Nam quod sortasse non nemo vesti um audierit istum a Syracusanis public E laudari. Hir eius in Commentarijs:Non nemo culpae eius,imprudentiaeque assignabat.

Nemo senus 'nemo senus seir.

Caesar in Commentarijs, Ad neminem unum summa imperij.Titus Liuius ab urbe condita, Quia nemo unus satis dignus regno visus est.lbidem:Neminem unum esse,cuius opera putet Rempublieam restitutam. Ibidem, Vt nemo unus inde praecipuum quidquam glotiae domum referret.Ibidε,Haud dubie illa aetate,qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir, quo magis innixa res Romana staret.

Quiuu Unus,3 suam senus, is quis m omnium. Cicero in Bruto, gantum non quivis Vnus o populo, sed aestimator doctus & intelligens posset.Titus Liuius ab urbe condita, Ne quisqua unus malis artibus postea tam popularis ςsset. Ibidem,Quia nondum in quenqua Vnum saeuiebatur.Ibidem, Cum multi magis fremerent, quam

quis

193쪽

rso HADRIA. CARDIN.

quisquam unus recusareaaderet. Ibidem: Solertius quam quiuis unus ex ijs,quos nominaui, castris locum ea petet. Idem de bello Macedonico: Non modo quenquam Vnumelleuit ad suadendum, sed ne fremitum quidem mouit. Ibidem: Ne quem unum relinquerent. Cicero in Verrem:

An hoc dubitauit quisquam omnium, quin is venalem in stellia iurisdictionem nabuerit3Alter qui 'uam. Plautus in Asinaria: Neque me Athenis est alter hodie quisquam,cui credi rect E aequeque putent.

Vnus Atiauis.

Vnus aliquis, vulgari propemodum sermone Romae etiam nunc dicitur, qui modus loquendi magis apud vulgum,quam apud eruditos remansit. Cicero in Antonium: Cur nunquam igna frequens senatus fuit, quod unus aliquis tum seni etiam secutus sit 3 Idem de finibus bonorum ac malorum:Vtilitati hominum plus quam unius alicuius aut suae consulit. Idem pro Cluentio:Vnum aliquem nominate. Idem de prouincijs Consularibus: Tanquam Y- num aliquem portum tutum & clausum teneri. Caius: si quis omissa, i Cum haereditas: Cum ab eo quoque peti posset, qui unam aliquam rem haereditario nomine possideat.

NEGATIO, METUO NE NON.

T Requenter etiam veteres illi autores duas negativas I elausulas simul ponunt, de plerunque cum vel bis Vereor,aut Timeo, aut Metuo coniungunt: Quem dicendi modum nulli post minores considerauerunt, aut quod certe liquido constar9m suis scriptis raro usurpaverunt. Plautus in Persa: Ne non sat esses leno, id metuebas miser. Idem in Casina: Metuo ne non sit surda. Terentius in Adelptris: Metuisti hominum homo studiosissimE, ne non tibi istud foeneraret. Idem in Phormione. An verberami ni,ne non id facerem, quod recepissem semel3 Cicero Attico:Vereor ne non liceat. Eidem:Timeo,ne non impetre. Eidem: Vereor ne exeundi potestas non sit. Eidem: veretur enim, ne non liceat tenere haered: tatem. Idem pro Sexto Roscio Amerino: Vereor ne non ille solus iid quod ad me nihil attinet sed alij quodue plures laesos se esse putent. Idem in Tusculanis: Vereor, ne non tam virtutis fiducia utendum nobis ad spem bease vivendi,quam vota facie a

194쪽

DE SERMO LATINO. I si faetendi videantur. Idem in Philippicis: Sed unam rem

vereor ne non probes. Ibidem: An verebare, ne non putaremus natura te potuisse tam improbum euadere, nisi a

cessisset etiam dis ei plina 3 Idem pro lege Agratia: Pertimescam credo, ne mihi non liceat contra vos in concione consisteret Idem Curioni: Non enim vereor ne non scribendo te expleam. Eidem Non quo verear ne virtus tua opinioni hominum non respondeat. Idem pro T. Annio Milone . man quam praesidijs salutaribus &necessarijs septi su s,tamen ne non timere sitie aliquo timore possimus. Ibidem. Cur igitur hos manu misit 3 metuebat scilicetne iudicaretur,ne dolorem perferre non posset. Idem pro MCaelio: An timebant ne tot umim valentes imbecilIum,alacres perterritum superare non possentὶ Idem in Verrem: Non vereor ne hoc officium meum P. Seruilio iudici non probem. Idem in Catilinam: si te iam Catilina coprehendi, si interfici iussero,credo verendum erit mihi, ne non potius hic omnes boni serius a me, quam quisquaerudeliuae factum esse dicant. Horatius. Sedit qui timuit ne nos succederet. Ouidius in Ponto. An vereor ne non approbet illa Getes Titus Liuius de bello Macedonico: Metuentes ne dii tionem res non paterentur. Vlpianus de iure dotium, lege,si ergo:Vereor ne non possint domini eius effet. Martianus eodem titulo,i. si mulier:Uereor ne non sit obligata.Idem de re militari,i ossicium:Vereor tamen si quidquam promisero quod in usum meum aut tuum fiat, ne modus in ea re non adhibeatur. Paulus de aequirendo rerum dominio,i. Bonae fidei. Verendum ne non sit bonae

fidei possessor.

Si ociter ρψi a sine serebo Metuo ereor, rimeo. Cieero Attico: Sed diligentius est nobis videndum, ne distracti pares esse aduersario non possimus. Idem pro Gn. Planco:Haee mihi sunt tractanda iudices & modictine quid ipse offendam coetum, denique cum respondero

criminibus,ne non tam innocentia reus sua, quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur. Idem de Oratore ZNeque est e periculum, qui leonem, aut tau-Tum pungat egregi E,ne idem in multis abj, quadrupedibus facete non possit.Idem de Fato: Vide ne non eadem sit

195쪽

ryx HADRIAN. CARDIN.

sit illorum eansadc stoi eorum. Idem M. Mareello: si ista

vita tibi eommodior esse videatur, cogitandum tame ne tutior non sit. Ouidius de arte. Ne tanti noctes putet es tuas. Idem de Ponto. Mors faciet ceri ε ne sim, cum venerit exul: Ne non peccarim,mors quoque non faciet.

Idem in epistolis. Quod potui renui,ne non inuita teneret. Vlpianus de receptis arbitris ,l. Idem:Videndu est ne non si eompromissum. Paulus de statu liber. l. Cum haeres: Recte putant liberum fore,ne multi ad libertatem peruenire non possint.

NULLO NEGOTIO.

IVllo negotio, hoc modo dicendi id sinifieatur, ae si diceremus, sine dissicultate. Cieero Attico: Cato Siciliam tenere nullo negotio potuit. Eidem: Cum id nullo negotio facere possis Idem pro Roscio: Quare hoetu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuistiὶ

Non ires o ire non deberes.

Notandus & hie dicendi modus, No ires,non redderes pro quo inepte dicitur,ue non deberes , reddere non deberes. Plautus in Trinummo :No . ego illi argentur redderemmespondetur , Non redderes, neque de illo quidquam neque emeres, neque venderes.

Ne piar ne mustis,ine singum

faciam

Ne plura, ne multis, ne longum faeiam , quid multis modus loquendi, ae si dieas: Ne dicam plura, ne multis te teneam , quid muliis opus est y sed eleganti sis illa , dc

breuius. Cicero pro Cluentio: Ne multa perquiritur a eoactoribus inuenitur ea sertula ad stratorem peruenisse. Idem Caio Memmio: Si peecat, magis ineptijsquam improbitate peccat: sed ne plura. idem pro Cluentio: Ne multis, Diogenes emitur. Idem Attico : Ne multa, nihil me in illo itinere praeter eonscientiam meam delectauit, Idem in Verrem. Ne multa,locuturum se esse confirmat. Ibidem:Ne multa, Sextertia decem me , inquit dixi dat xum. Ibidem : undique reclamatur, ne multa iterum iste aliquanto post ad illos venit. ibidem: Ne multa iudices liber-

196쪽

libertate,quam vos sociis dedistiis, hac ille in aeerbissimo supplicio miserrimi seruitutis abusus est: Ibidem:Ne muru. ,:psum dicere adolescentem audistis. ibidem: Ne multa,iudices ijs contumelijs scitote. Quin tu Lollium coactsi ad Aproni j leges conditionesque venisse.Idem pro Cluetio: Et ne longum sit omnium vicinorum summam esse in hunc beneuolentiam confirmamus. Horatius: Ne longum faciam.

NIHIL AD PERSIUM. N Ibit ad Persium, modus hie dieendi multis in loeis

reperitur illo perfecto seculo usitatus: id enim est,aes dicamus: Nihil ad comparationem Persi',aut, non est id cum Persio comparandum. Terentius in Eunueho: At nihil ad nostram. Cicero de Oratore: Ovilem cognouimus virum bonum,& non illiteratum sed nihil ad Peisium.

NUNQUID ROMAM

veliss&c. Tunquid Romam velis 3 Nunquid me vis 3 modus est 1 i loquendi apud veteres , quem modum sequentia secula omnino praeter miserunt.Nos autem apud quos ferELatinus sermo reviruit, nondum ad hos flosculos manus admouimus. At spero sore breui,ut ad priscum candorem quam proxime accedatur Plautus in Aulularia: Ibo igitur, parabo nunquid vis Idem in Trinummo Nunquidvis ZRespondetur: Cures tuam fidem. Terentius in Eunucho:Rogo nunquid velitZR ecte,inquit. Idem in Adelphis: Nunquid vis quin abeam Θ Cicero Q. Ciceroni fratri Meadhuc nemo rogauit, nunquid in Sardiniam vellem: te puto saepe habere, qui nunquid Romam velis quaerant. Idem Attico Me exuensae sua villa nunquid vellem,rog uit.Ei de Is me proliciscente Apamea prosecutus est,nec cum postea in castra venisset, atque inde discederet,nunquid vellem, rogauit. Titus Liuius ab urbe condita. Fre 'ventia prosequentium, rogantiumque nunquid vellet.

NOCTU, INTERDIT

Octu, interdiu, quod sere omitam est, & omnes dicunt,bonis alioqui verbis,de nocte. meridie. Caesar in commentat ijs: Pompeius clam α noctu, Caesar palam,

197쪽

I' HADRIA. C ARDIN. atque interdiu. Cato de re rustiea: Marti Sylvano in stiva interdiu in capita singula boum votum facito: NEC CAPUT, NEC PE-des habet.' sti eaput nee pedes habet, modo hoc loquendi vulga- oris etiam nune sermo Romanus frequeter utitur, cum res intricata & impedita est,ut quo te vertas, nescias: Cicero Curioni .Propter res tuas ita contractas,ut quemadmodum seribis nec caput, nec pedes, equidem rellem rii pedes haberent ut aliquando redires.

NIHIL MIHI LONGI Vs,

nihil propius nihil potius. Q Ibit mihi longius, nec quidquam mihi longius, nihil. suit propius , nihil fuit potius, modi sunt loquedi maxime ediscendi. Plautus in Mili. Nihil fuit propius quam ut perirem. Cicero: Rabirio posthumo: Nec mihi longius quidquam est iudices,quam videre hominu vultur. Idemio g omnio Seipio: Nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam eonvenirem. mis irim ιβ. mihi. Notandum est&hoe non vulgare dicendi genu si Nonigem tibi & mihi, & quod multi multo aliter proferunt. Nemo enim non dicit Non idem tibi sicut mihi, vel non idem tibi,quod mihi. Varro de lingua Latina: Et de ijs noeade oratores & positae. Cieero de fato: Vide ne non eadε sit illoru eausa & Stoicoruni Salustius in Catii Non eadem bis x illis necessitudo impendet. Non habes quod te accessiem. Non habeo a censem tenectutem: Non habeo quod te accusem, nihil habeo quod defendam, certo modo loquendi illius temporis elegantissime dicebatur: Minores haec ut alia corruperunt. Cicero de Senectute Non habeo quod accusem senectutem. Idem in epistola ad Caelium: Neque tamen adhuc habeo quod te accusem.Idc pro Tito Annio Milo. Nihil sanε id prosit Miloni, qui hoc fato natus est, ut ne se quidem seruare potuit, quin una Rempubl. vosque seruaret: si id iure non posset, nihil habeo quod de sendam. Neve hoc,iaue illud. . Neve hoe,ngue illud, genus est dicendi perelegans, 3e ut est longo interuallo Oinisium,ita est reluti postlimivio

198쪽

repetendum. Cicero Lentui .Peto a te, ne id a me, nEue in hoc reo,neue in alijs quaeras. Idem de Orat. Vt nόue asper eorum concursus, neue, hiulcus sit. Ibide: Vt nόue aspere concurrunt,ndue vastius deducantur.

tuam m. Ne vivam,ne valetis,ne sim saluus,peream, dispere moriar male mihi sit: modi sunt dicendi, cum quid asseuerare,& veluti quibusdam precibus deuouere, aut sacramento aliquo obtestari c5 edimus. Cicero Attico Ne sim saluus, si aliter seribo,aesentio. Eide: Quid poteris, innuis pro ijs dicere,ne vivam si scio. Idem Caio Fabio tallo: Sed ne vivam si tibi concedo, ut eius rei tu cupidior fisquam ego sim. Eidem. Moriar si quisquam me tenet prae ter te. Eidem Malὰ mihi sit,si unquam quidquam tam enitar. Idem Tironi: solicitat, ita vivam,me tua mi Tiro valetudo. Propertius:

Dispeream si quidquam aliud quam gloria de te

Quaeritur. Nunc erat.

Nune erat, antiqui illi simul ponebant praesens cum praeterito. Ouidius in epistola ad Vlyssem:

Nunc erat auxilijs illa tuenda patris: Horatius: Nunc saliaribus ornare puluinar deorum.Tempus erat dapibus sodales Cieero Attico. Nunc reus erat apud Crassum diuitem.Vectius de vi. Eidem: Brutus eratia Veside etiam nunc.

Obseruaui item quid sit exigere & neere nomen & α mina de Lcta,non idonea.Viiumque est mihi nome dc nomina quandoq, pro debitoribus,suadoq; pro ipso debito accipi Facere aui ε nomina,id esse quod debitores co parare,quod diuersis modis fiebat, pactis usuris, vel promissis

menstruis,aut annuis fruct.bus. Pecunia enim,aut numerata seruabatur in area aut emptis ogris vel mercibus in nominibus collocabatur: ut infra positae autoritates me lius declarabunt. Cicero de Natura deorum: Aut tu illum fructu fallas, aut per literas avertas aliquod nomen, aut per seruulum percutias pauidum. Idem Attico Salami not autem, hoc enim poteram coeccere, adduxi, ut totum nomen vellent Scaptio soluere. Idem pro L. Hacco:Hermippotiue percontanti de nomine Fafiano

199쪽

rys HADRIA. CARDIN.

Paulus de pignoratia actione,l. Si conuenitur. Vt nomen debitoris mei pignoxi tibi sit, tuenda est a praetore haee contentio ut & te in exigenda pecunia, & debitor aduersus me si eum eo experiar,tueatura ergo si id nomen pecuniarum fuerit, exactam pecuniam tecum compens abis.

Vlpianus de Doli mali exception Apud Celsum Quod

si is,cui pecunia debebatu r eum debitore decidit,& nomeeius vendidit Seio, eui debitor mandauerat, ut nomen emeret. Scaevola de Legatis, l. Nomen debitoris in haec verba legavit: Titio hoc amplius dari volo cetum aureos quos mihi haereditas C. Selij debet, aduersus quos ei actione mandati volo,eique eorunde pignora tradi Quae ro utrum haeredes tantum decem dare debeant, an omne debitum,hoe est an & usuras debeant mandarei Respondi, videri uniuersam eius nominis obligationem legatam. Hermogenianus de Euictionibus, I. bi plus. Qui nomen quale fuit vendidit, duntaxat, ut sit, non ut exigi aliquid possit,& dolum praestare cogitur.Cinna de Catone Mirati sumus unicum magistrum, summum Grammaticu,Optimum po Etam, omnes soluere posse quetaeones,unum difficile expedire nomen.

Facere nomina.

Cicero de Osseijs: Hortos emit instructos, nomina facit,negotium conficit. Idem Fabio Gallo: Tantum ex Arpinati venetam,cum mihi a te literae redditae sunt, ab eodemque accepi Aniani literas, in quibus hoc inerat, liberaliminum nomina se facturu, eum venisset, qua ego vellem die.Paulus de Peculio,i. Ex facto: Plane si ex re pupilli nomina fecit, vel pecuniam in area deposuit,datur ei vindicatio nummorum. Pomponius de peculio, lege, Peculium Si vero nomina ita fecerit dominus. ut quasi debitorem se seruo faceret, cum debitor non esset,contra puto. Scaevola de Fideicommissarijs libertatibus , lege, Thais: Stichus Archarius probante domino nomina fecit, & rationes a domino scriptas exhibet, nec postea nomen ulla fecit Idem de legatis,lege,Nomen debitoris: Multos nouos debitores amplarum pecuniaru,fecit,& subdit: χα- situm est, an huic filia, eorum nominu quae ipse fecit, pereeptio permittenda esset. Papinianus de usu & νὶfructu. lege, Uxori: Non idem seruabitur in nominibus ab haerede iactis.

Ex ore

200쪽

Cieero in Verrem: Vt reperiretur pecunias sumpsisse mutuas,nomina sua exegisse Paulus de usuris, lege, Cetius Exigi solent etiam si omnia nomina idonea sint. Nomina simpliciter. Cieero in Verrem:Ille clamare eum raperetur, nihil se miseru secisse,pecuniam sibi esse in nominibus numeratam in praesentia non habere.Idem in Tipoeis: Non si v-xori it legauit argentum omne quod suum e siet, idcirco quae in nomnibus suere, legata sunt.1lulcum enim differt, in arca ne positum sit argentum, an in tabulis debeatur. Idem Attico: Nomina m G per deos expedi. Horatius in Sermonibus:Nomina sectatur.

Idem in Epistolis.

Cautos nominibus certis expendere nummos.

Vlpianus de rebus eorum,qui sub tutela, l. Magis puto: Quaerere ergo debet,an pecuniam pupillus habeat, vel innumerato, et in nominibus qui conuenire possint, vel infructibus conditis,uel etiam in reddituum spe, atque ob uetitionum. Papinianus de administratione& periculo,l. Tutor: Siue curator nomina quae iuste putat non esse idonea. Idem eodem titulo, l. Tutores Nominum paternorum periculum,quet post pubertatem adolescentis idonea fuerant, praestare cogendi non erunt Scaevola de administratione& periculo,LQui negotiationem: Duo milia potuerunt a substantia haereditatis separari,in nomina conlocare neglexerint. Idem de fundo instructo l. Liberto Ex nominibus debitorum elegit idonea nomina Africanus ad Senatusconsultum Velleianum l.Tutior: Quod parum idonea nomina debitorum videretur. Modestinus. Si certum petatur: Periculum nominum ad eius cuius culpa f ctum probari potest, pertinet.Scaevola de statur. liberis,l. Sticho: Argentarius coactos eum pene totam fortuna in nominibus haberet. Idem de donationibus,t. Ad eum Pe- eulium omne quidquid habes,tam in nominibus quam in

rebus mouentibus, siue in numerato, me tibi concedere hac epistola mea manu seripta,notum tibi facio. Papinia nus de administratione rerum,t Imperatores Item rescripserunt,nominum,quae deteriora facta sunt tempore cu- toris,periculum ad ipsum pertinere.

SEARCH

MENU NAVIGATION