장음표시 사용
411쪽
noctem sibi ad deliberandum postulasset : quae deliberatio non in reddenda , quemadmodum nonnulli arbitrabantur ; sed , ut
patefactum est , in augenda mercede consumpta est . Postea res acta est in senatu alia nulla ; & cum variis rationibus ima pediretur , voluntate tamen perspecta senatus , causa ad vos mense Januario deserebatur. Hic tantum interfuit inter me , & inimicos meos . Ego , cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi , centuriarique vidissem : cum intelligerem , veteres ad spem caedis , Catilinae copias esse revocatas : cum Viderem , ex ea parte homines , cujus partis nos vel principes numerabamur , pa tim quod mihi inviderent , partim quod sibi timerent , aut roditores esse , aut desertores salutis meae o cum duo consu-:s, empti pactione provinciarum , auctores se inimicis reipublicae tradidissent e cum egestatem , avaritiam , libidines suas viderent expleri non posse , nisi me constrictum domesticis hostibus dedissent : cum senatus equitesque Romani flere pro me, ac , mutata veste , vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur : cum omnium provinciarum pactiones , cum omnia cum omnibus scedera , reconciliationes gratiarum , sanguine meo sancirentur ; cum omnes boni non recusarent , quin vel pro me , vel mecum perirent: armis decertare pro mea salute nolui , quod & vincere , & vinci luctuosum reipublicae s re putavi. At inimici mei mense Ianuario cum de me ager tur , corporibus civium trucidatis , flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt. VI. Itaque cum ego absui, eam rempublicam habuistis, ut aeque me , atque illam , restituendam putaretis . Eso autem, in qua civitate nihil valeret senatus , omnis esset impunitas , nulla judicia, vis & ferrum in soro Versarentur : cum privati se parietum praesidio , non legum tuerentur: tribuni plebis v, bis inspectantibus vulnerarentur , ad magistratuum domos cum ferro & facibus iretur , consulis fasces frangerentur , deorum immortalium templa incenderentur : rempublicam esse nullam
a in νatefactum es a Quia postero die intereellit r eum se moram nullam esse s cturum dixisset. --.
412쪽
putavi . Itaque neque republica exterminata , mihi locum in hac urbe esse duxi : nec , si illa restitueretur, dubitavi , quin me secum ipsa reduceret. An ego , cum milii esset exploratissimum , P. Lentulum proximo anno consulem suturum , qui illis ipsis rei piiblicae periculosissimis temporibus aedilis curulis , me consule , omnium meorum consiliorum particeps , periculorumque sociuq fuisset: dubitarem , quin is me consectum consularibus vulneribus, consulari medicina ad silutem reduceret 8 Hoc duce , collega autem ejus , clementissimo atque optimo viro , primo non a)versante , post etiam adjuvante , reliqui magistratus pene omnes fuerunt defensores salutis meae . Ex quibus excellenti animo , virtute , auctoritate , praesidio , copiis, T. Annius, &Ρ. Sextius , praestanti in me benevolentia , & divino studio exti terunt. Eodemque P. Lentulo auctore , & pariter resere te collega , frequentissimus senatus, uno dissentiente '', nullo intercedente , dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit: salutem vobis , municipiis , coloniisque omnibus
Ita me nudum a propinquis , nulla cognatione munitum, consules , praetores , tribuni plebis , senatus , Italia cuncta , semper a vobis deprecata est : denique omnes, qui vestris maximis beneficiis honoribusque sunt ornati, producti ad vos ab eodem , non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores , testes , laudato
VII. Quorum princeps ad cohortandos vos , & ad rogandos fuit Cn. Pompeius , Vir omnium , qui sunt , fuerunt , erunt , Virtute , sapientia , ac gloria princeps : qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit, quae universie reipublicae , salutem , otium , dignitatem . Cujus oratio suit , quemadmodum accepi , tripartita . Primum vos docuit , meis consiliis rempublicam esse sematam , causamque meam cum communi salute coniunxit ; hortatusque est , ut auctoritatem senatus, Tom. V. F f f statum
r8 Una P. Clodio . Est autem sermo de S. C. quod est pro Cieer
413쪽
statum civitatis, sortunas civis bene meriti defenderetis: tum in perorando posuit , vos rollari a senatu , rogari ab equiti bus Romanis , rogari ab Italia cuncta : denique ipse ad ex
tremum pro mea vos salute non rogavit solum , verum etiam obsecravit .
Huic ego homini , Quirites , tantum debeo , quantum hominem homini debere vix fas est . Huius consilia , P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti , in eo me loco , in quo vestris beneficiis sueram , iisdem centuriis, quibus
collocaratis , reposuistis . Eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros , ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnes consulares, Omnes praetorios, eadem dicere , ut omnium testimonio per me unum rempublicam conservatam esse constaret. Itaque cum P. Servilius, gravissimus vir, & ornatissimus civis, dixisset, opera mea rempublicam incolumem magistratibus deinceps traditam , dixerunt in eandem sententiam caeteri . Sed audillis eo tempore clarissimi viri non solum alictoritatem , sed etiam testimonium L. Gellii , qui , quia suam classem attentatam magno cum
suo periculo pene sensit ; dixit in concione vestra , Si ego consul , cum fui , non fuisson , rempublicam funditus interiturin
VIII. En ego' tot testimoniis , Quirites , hac auctoritate senatus , tanta consensione Italiae , tanto studio bonorum omnium , agente P. Lentulo, consentientibus caeteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus saventibus, diis denique immortalibus , frugum ubertate , copia , Vilitate , reditum meum comprobantibus, mihi, meis, reipublicae restitutus , tantum vobis , quantum facere possum , Quirites, Pollicebor: primum , qua sanctissimi homines pietate erga deos immortales esse solent , eadem me erga Populum Romanum semper fore; numenque vestrum aeque mihi grave & sanctum, ac deorum immortalium, in omni vita suturum: deinde quoniam
Ist Stram ensem a Cuius eustos erat, dum obtinebat , eam dicit attentatam fuisse laser entur suffraoia. Attentatam , a Clodianis Thusco mari a Catilinariis. Florus. Ferrae. ς rrumpere conantibus. Manut. Cissem, quam 2o F mois Dbertate J vide Orat. pro D
bullo Piratico Gellius sub imperio Pompeii mo sua, cap. o.
414쪽
POST REDITUM. AIIniam me in civitatem respublica ipsa reduxit, nullo me loco
rei publicae delaturum . Ouod si quis existimat, me aut voluntate esse mutata, aut debilitata virtute , aut animo fracto, Vehementer errat . ML
hi , quod potuit vis , & iniuria , & sceleratorum hominum furor detrahere; eripuit , abstulit , dissipavit: quod viro sorti adimi non potest, id manet, & permanebit. Vidi ego forti ia
smum virum, municipem meum , C. Marium , quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate , non solum cum his , qui haec delere voluissent , sed etiam cum sortuna belligerandum suit: eum tamen vidi , cum esset summa senectute, non in do non infracto '' animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato, atque renovato. Quem ego inet dicere audivi, tum se fuisse miserum M , cum careret patria, quam obsidi
ne liberavisset: cum sua bona possideri ab inimici ς, ac diripi
audiret: cum adolescentem filium videret ejusdem 1 oci sim cal mitatis : cum in paludibus demersus, concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservasset : cum parva navicula trajectus in Africam , quibus regna ipse dederat , ad eos inops supplexque venisset : recuperata vero sua dignitate , se non commissurum , ut , cum ea , quae amiserat, sibi relli tuta essent, virtutem animi non haberet , quam nunquam
perdidisset Sed hoc inter me atque illum interest : quod ille , qua re plurimum potuit , ea ipsa re inimicos suos ultus est , armis ; ego , qua consuevi , utar : quoniam illi arti in bello ac seditione locus est ; huic in pace atque otio . Quanquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat: ego de ipsis inimicis tantum , quantum mihi respublica
permittet , cogitabo . IX. Denique , Quirites , quoniam me quatuor omnino ge-F f s et nera
at Insima'. J Multis exemplis Ioann. Voris eius de Latinitate merito , c. '. o. ostendit iis fio tua esse idem si pilai enim M iri tui si, iti & eonfirmato animo sui Gis, Utetur ein animi nun viam perdidiise , sinat miter utri 1e en dixisse . l' aeterea Ci- factus , ab , milloque idoneo exease ceroni di istutario. ait Marii fortitudinem cumplo probari po se , esse non fractur, Ditis. G-xa Ttim se sus se miserum J Hoc quid sit, di quemadmodum oratoris initi tuto conveniat, lateor me ma liuelligere . Repugnant sua virtute criinoaraud.im pertinet . Ut mihi mirum vide itiit , si non hoc loco negatio deite: ut ite legitur: Tmis se non sim se nM
415쪽
nera hominum violarunt : unum eorum , qui odio reipublicae, quod eam ipsis invitis conservaram , mihi inimicissami fuerunt: alterum, qui per simulationem amicitiae , nefarie prodiderunt: tertium , qui , cum propter inertiam suam eadem assequi non post ni , inviderunt laudi & dignitati meae o quartum , qui cum custodes rei publicae esse debuerunt, salutem meam, statum civitatis , dignitatem eius imperii , quod erat penes ipsos,
vendiderunt: silc ulciscar sacinorum singula , quemadmodum a quibusque sitim provocatus : malos cives , rempublicam bene gerendo : perfidos amicos , nihil credendo , atque omnia cavendo : invidos, virtuti & gloriae serviendo : mercatores pro vinciarum , revocando domum , atque ab iis provinciarum rationem repetendo .
Qiranquam mihi maiori curae est , quemadmodum quidem vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam reseram, quam, quemadmodum inimicorum iniurias , crudelitatemque persequar . Etenim ulciscendae injuriae facilior ratio est quam beneficii remunerandi , propterea quod superiorem es Ie contra improbos, minus est negotii , quam bonis exaequari : tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis , quam Ο-ptime meritis, referre quod debeas . Odium vel precibus mitigari potest , vel temporibus reipublicae communique utilita te deponi , vel difficultate ulciscendi teneri , vel vetustate sedari . Bene meritos quin colas , nec exorari fas est , nec id reipublicae repetere utcunque necesse cit , neque est excusatio difficultatis , neque aequum est tempore δc die memoriam beneficii definire . Postremo qui in ulciscendo remissor fuit , mox aperte laudatur : at gravissime vituperatur , qui in tantis beneficiis, quanta vos in me contulistis, remunerandis , est tardior : neque solum ingratus, quod ipsum grave est, Verum etiam
ut sit petere , ne eotas bene meritos . Resipondet autem ad illud, tempoσώων reipublicae con Πινni ue titilitate . Manut. Non im-Dr0 Pauli coniecturam . Ego quoque sne libris emendatioribus meliora non promitto. Cogitabam Iegendum ege, nec ad Nip. dare, hoc est sacere propter remp. ut bene meritum non colas. Dare ν ely. est aliquid in reip. gratiam facere. Nam rei p. tempora neminem cogunt bene meritum non colere . Egregie id praestitit Atticus , ut C. Nepos in eius vitastendit. Geπλ
416쪽
etiam impius appelletur, nece sis est. Atque in officio peras olvendo dissimilis est ratio pecuniae debit. e : propterea quod
pecuniam qui retinet , non dissolvit ; qui reddidit , non habet : gratiam & qui retulit, habet ; & qui habet, dissoluit .
X. Quapropter memoriam vestri beneficii colam benevolentia sempiterna , non solum dum anima spirabo mea, sed etiatam cum mortuo monumenta vel iri in me beneficii permanebunt . In re serenda autem gratia hoc Vobis repromitto , femperque praestabo , mihi neque in consiliis de republica capiendis, diligentiam; neque in periculis a republica propulsandis, animum ; neque in sententia simpliciter reserenda 'Τ , fidem ;neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis , libertatem ; nec in perserendo labore , industriam ; nec in vestris commodis augendis, gratam animi benevolentiam delatii-ram . Atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sem- piterna , ut , cum vobis , qui apud me deorum immortalium vim & numen tenetis, tum posteris vestris, cunctisque gentibus dignissunus ea civitate videar , quae suam dignitatem non posse tenere se , nisi me recuperasset , cunctis suffragiis judicavit .
24. Atque io J Tota ista periodus , as Io sententia Hupliciter refereuda J Saepe Ai ue in officia peUOIυe ida .i milia , us lite a Tribuni, producebatur ad populum Serra. ad er qui halet, dici ρIt is , nec est in Fran- tor aliquis , ut palam referret , quod a eii primo, nec in Dresdens , nec in editi ctum suerat in senatu . Ferrat. Sιmp:iciter , ne principe. Forte ex Planciana , cap. 18, est nulla habita ratione hominis aut poten- aut libro de ossiciis II, cap. ao, luerunt iis, aut invidi, sed ut ius, utilitas, & tei huc translata . Idem . pus reip. postulabit. Grav.
417쪽
ARGUMENTUM.Μ Tullius postridie quam ab exilio in patriam reversus est ,
A hoe es Nonis Septemb. in Senatum profectus , orationem hane habuit, qua nominatim utrique Constili , dein octo Tribunis pl. post septem Praetoribus , dein Cn. Pompeis tum temporis privato , postremo Senatui universo pro reditu impetrato gratias agit. Consules sunt P. Lentulus , Metellus p quorum ita boneficia commemorat , ut illi restitutionis suae laudem attribuat rhuic , quod asierfatus non si , simpliciter gratias agat : smulque duos superioris anni Consules , quorum opera P. Clodius in ipsorii cicuri praecidive Uus fuerat, vehementer exagitat . Tribuni sunt T. Annius Milo , P. Sextius , C. Sesilius , M. Cuspi s , T. Fadius , Μ. Currius , C. Me nius , Fabritius : in qnibus duo primi nominati , ut principes tu Ciceronis salute recuperanda fuerunt, ita potissmam in hac gratiarum actione partem obtinent: duos reliquos Sex. Attilium, ct Numerium Quintum , a qγibus D ius potius , quam adiutus fuerat , ita piVerermittit , ut tam unou obscure persi ivgat. P. autem Clodium , qui Tribunus anus superiore fuerat, ct lege lata Ciceronem in exilium ejecerat, mulis ris verbis possem di kat. Praetores sunt L. Caecilius , M. Calidius , C. Septimius , Valerius , P. Crassus , Sm. Quintilius , C. Com
nut s , quorum nulli eΜimie ac praeter caeteros gratias agit . Oct
vum autem praetorem App. Claudium , P. Clodii fratrem , qui a reliquis dissenserat , praetermittit. Non es autem mirandum Tribunos pl. ante praetores nominari quia multo majores illorum, quam praetorum, in comitiis , o' legibus vel ferendis vel abrogandis pamus fuerunt . Postea Cicero Cn. Pompeio qui tum pri ius , id est visees by
418쪽
siue ullo magis tu fuit, nominatim singularibus verbἰς gratias mgit, quod pro ipsius salute viuuicipia coloniasque adiisset, o praesivi, issimam de eo tu Senatu sententiam dixisset. Diximus autem hane orationem habitam esse Non. Septembribus postridie quam re- mersus est. Cujus rei auctorem habemus Ciceronem 'sum , qui in epist. r. lib. ad attic. Iv. bis scribit verbis: Postridie in sena tu , qui fuit dies Non. Septemb. senatui gratias egimus. Unde perspicue intelligitur , primam fuisse bane , quam post rediitim si una habuit , ac propterea oratiouem ad Girites posteriore loco collocandam fuisse . HOTOM. I. I , Patres conscripti , pro vestris immortalibus
il , fratremque meum , liberosque nostros
meritis parum Vobis cumulate gratias egero; quaeso, obtestorque , ne meae naturae potius,
quam magnitudini vestrorum beneficiorum id 1 4l-putetis . Qtiae enim tanta potest existere ubertas ingenii , quae tanta dicendi copia , quod tam divinum atque incredibile genus orationis , quo quisquam possit vestra in nos universa promerita , non dicam complecti orando , sed percensere numerando λ qui mihi fratrem optatissimum , me fratri amantissimo , liberis nostris parentes, nobis liberos : qui dignitatem , qui ordinem , qui fortunas, qui amplissimam rempublicam , qui patriam , qua nihil potest esse jucundius , qui denique nosmetipsos nobis reddidistis . Qiiod si parentes carissimos habere debemus , quod ab iis
nobis vita , patrimonium , libertas , civitas tradita est i si deo immortales, quorum beneficio & haec tenuimus, & caeteris rebus aucti stimus : si populum Romanum , cuius honoribus in amplissimo consilio , & in altissimo gradu dignitatis, atque in
hac omnium terrarum arce collocati sumus: si hunc ipsum o
dinem , a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati : immensum quiddam & infinitum est, quod vobis debeamus , qui vestro sngulari studio atque consensu parentum beneficia , deorum immortalium munera , populi Romani honores , vestra de me multa iudicia , nobis omnia uno tempore
419쪽
reddidistis : ut , cum multa Vobis, magna populo Romano , innumerabilia parentibus, omnia diis immortalibus debeamus, quod haec antea singula ' per illos habuerimus; nunc universa
II. Itaque , Patres conscripti , quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos adepti videmur . Quod enim tempus erit unquam , quo vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur , qui illo ipso tempore , cum vi , serro, me tu , minis obsessi teneremini , non multo post discessiim meum universi me revocavistis, reserente L. Ninanio , sortissimo atque optimo viro ὶ quem habuit ille pestis erannus & maxime fidelem, & minime timidum , si dimicare placuisset, defensorem salutis meae. Posteaquam vobis potestas decernendi non est permissa per eum tribunum plebis ' , qui, cum per se ' rempublicam lacerare non posset, sub alieno sic lere ' delevit : nunquam de me siluistis , nunquam meam salutem non ab his consulibus Τ, qui vendiderant ρ , flagitavi stis . Itaque vestro studio , atque auctoritate persectum est , ut ille ipse annus, quem ego mihi, quam patriae , malueram esse fataIem , hos tribunos haberet , qui & promulgarent de salute
mea, Sc ad vos tapenumero referrent . Nam consules mode
sti η, legumque metuentes, impediebantur lege ' , non ea , quae de me ', sed ea, quae de ipsis lata erat , cum meus i
nimi iar auia hae autea J subest mendum. Neque enim plena sententia est: qui notiam particula ε ιοι ab omnibus vetustis libris, nuam plurimis etiam impressis abest. Quod si coniecturae imus potest else, fortasse particula ramen , illius quod loco silbstituta sententiam impleret; ut sensus siti Etsi haec
olim accepimus , tamen eum antea sn dilatim , hoc tempore universa recuperaveri inufi, multo maius hoc reeens beneficium est , quam alia superiorum temporum universa . Idem . Cur non deletur quos , cum sententiam tur bet, & nee in edit. prima reperiatur 3G2 Per eum trib. Ligurem, quia intercessit. Namst.
4 sub aliena stelara J P. Clodii , quem se.
eutus est in delendα republica. He=a.s Ab his reissulibus d Pisone & Gabinio.
6 Qui viensiae ni J Clodio, pactione proin vinciarum, quae sceleris merces. Idem. Cousuter ν dessi I . Hoc enim testis nomine cupiditatem suam tegebant .
8 Impediebantuν Ie re 3 Quam Clodius tulerat , ne quis ad senatum de revocando Cicerone referret; neve sententiam diceret: ut paulo infra . Idem . o Non ea , quae de me J Nam illa lex nihil me facere vetabat i sed consules ipsos , Ac eos qui ius ad senatum reserendi habebant . Idem.
420쪽
pos T REDITUM. I nimicus promulgavit , ut , si revixissent ii , qui haec pene
delerunt, tum ego redirem : quo facto utrumque consessus est,& se illorum vitam desiderare, & magno in periculo U remis publicam futuram, si aut hostes atque interfectores rei publicae revixissent, aut ego non revertissem . Itaque illo iplo anno, cum ego cessissem ; princeps autem civitatis, non legum praesidio, sed parietum, vitam suam tueretur; respublica sine
consulibus esset, neque solum parentibus' perpetuis, verum e iam tutoribus annuis esset orbata: sententias dicere prohiberemini : caput meae proscriptionis recitaretur nunquam dubitastis meam salutem cum communi salute conjungere .
III. Postea vero quam singulari & prael tantii si ina virtute P. Lentuli consulis, ex superioris anni caligine & tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis despicere coepistis : cum Q. Metelli, nobilissimi hominis, atque optimi viri, summa dignitas , cum praetorum , tribunorum plebis pene omnium vim tus 3c fides reipublicae subvenisset : cum virtute , gloria, rebus gestis Cn. Pompejus, omnium gentium , omnium seculorum , omnis memoriae facile princeps , tuto se in senatum venire arbitraretur : tantus velter consensus de salute mea fuit, ut co pus abesset meum , dignitas iam in patriam revertisset. Quo quidem mense , quid inter ine & meos inimicos interesset, exilii mare potuistis . Ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus rei publica cruentaretur: illi meum reditum non populi Romani suffragiis , sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt . Itaque postea nihil vos civibus ,
nihil sociis , nihil regibus respondistis r nihil iudices sententiis , nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit :mutum forum, elinguem curiam , tacitam δc fractam civit tem videbatis .
Quo quidem tempore , cum is excessisset , qui caedi &flammae vobis auctoribus restiterat : cum serro & facibus h . Tom. V. G g g minesio M.tis inimietis I P. Clodius. 11 Princeps I Cn. Pompei . it a. perieuis a Festive eum sar- 13 Quo uasem mense J Ianuario . Sermo casaio te is sententiam immutat ἐν quasi Clo- est de rogatione Q. Fabricii , quam inem dius siqnificasset, si Catilinarii revixissent , rat Orat. pro Sextio, cat . s. Fere. illico revocandum Ciceronem , ut illorum r4 cum is exessyt , Cicero. conatibus iterum obsisteret. No m.