장음표시 사용
381쪽
telli Pii cogitat , cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur ' omitto caeteros, ne sit infinitum . Tantum a vobis peto , ut taciti de omnibus, quos coniurasse cognitum est, cogitetis: intelligetis, unumquemque bllorum prius a suavita , quam nostra suspicione esse damnatum . Iplum illum Autronium quoniam ejus nomen finitimum maxime est huius periculo & crimini non sita haec vita convincit Semper audax , petulans, libidinosus: quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus, verum etiam pugnis & calcibus : quem exturbare homines e possessionibus, caedem facere vicinorum , spoliare fana sociorum , vi conatum & armis disturbare judicia , in honis rebus omnes
contemnere , in malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere , non sortunae ipsi succumbere . Hujus si causa non m nisestissimis rebus teneretur , tamen eum mores ipsius ac vita
XXVI. Agedum , conserte nunc cum illius vita vitam RSyllae , vobis populoque Romano notissimam , Iudices, & eam ante oculos vestros proponite . Ecquod hujus factum aut commissum , non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus
consideratum videretur ρ Factum quaero : verbum ecquod unquam ex ore huius excidit, unde quisquam posset offendi 8 At vero in illa gravi L. Syllae victoria , turbulentaque , quis P. Sylla mitior 8 quis misericordior inventus est λ quam multorum hic vitam est a L. Sylla deprecatus quam multi sunt summi homines, & ornatissimi, & nostri , & equestris ordinis, quin rum pro salute se hic Syllae obligavit Τ quos ego nominarem :neque enim ipsi nolunt, & huic animo gratissimo adsunt: sed quia maius est beneficium , quam posse debet civis cividare, ideo a vobis peto, ut, quod potuit, tempori tribuatis;
Quid reliquam constantiam vitae commemorem dignitatem Τliberalitatem ρ moderationem in privatis rebus Z splendorem in publicis Z quae ita a sortuna deformata sunt, ut tamen a nat
I posse Non enim civis eam illorum uita a sua voluntate pendeat t sed in istos cives mi estatem habere debet , ut est vitium temporis. Idem.
382쪽
ra inchoata compareant . Quae domus quae celebratio quotidiana '' 8 quae familiaris dignitas Τ quae studia amicorum quae ex quoque ordine multitudo Τ Haec diu multumque, &multo labore quaesita, una eripuit hora . Accepit P. Sylla , Iudices, vehemens vulnus, & mortiferum : veruntamen eius. modi , quod videretur ejus vita & natura accipere potuisse . Honestatis & dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem : quam si nemo alius habuit in consulatu petendo , cupidior judicatus est hic fuisse, quam caeteri . Sin etiam in aliis nonnullis suit iste consulatus amor: sortuna in hoc fuit fortasse gravior, quam in caeteris. Postea vero quis P. Syllam, nisi moerentem, demissum, as-flictumque vidit Z Quis unquam est suspicatus, hunc magis odio , quam pudore hominum aspectum lucemque vitare uicum multa haberet invitamenta urbis & sori , propter summa studia amicorum , quae tamen ei sola in malis restiterunt: a suit ab oculis vestris ; & , cum lege retineretur , ipse se exilio pene multavit. In hoc vos pudore judicii U, & in hac vita, tanto sceleri locum fuisse creditis
XXVII. Aspicite ipsum : contuemini os : conserte crimen cum vita : vitam , ab initio ad hoc tempus explicatam , cum crimine recognoscite . Mitro rempublicam , quae suit semper Syllae carissima : hosne amicos, tales viros, tam cupidos sui , per quos res eius secundae quondam erant ornatae, nunc sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo,& Catilina , & Cethego foedissimam vitam , ac miserrimam, turpissima morte proposita , degeret 8 Non cadit, non , inquam , cadit in hos mores, non in hunc pudorem , non in hanc vitam , non in hunc hominem ista suspicio . Nova qua
dam illa immanitas exorta est : incredibilis fuit , ac singularis B b b et su-
48 CEI Datis umidiana I Celebratur quc tidie Syllae domus civium honestissimorum
o FamiIiaris 3 Pro , similiarium dignitas. Ut infra , cap. 28. Mem. So Cum vel in retur J Lege Calpurnia quae de ambitu dainuatis exilium non ire gabat . Postea decem annorum exilium addidit Tullia Iex , a Gnsule Cicerone lata .
SI In hoe me nutare sudicii I Cum illum puderet huius iudicii quo damnatus erat . Sic potest exponi . sed puto tamen Tullium seripsisse, In hoc vos pudore , Iudiees , re in hae vita. Graeri
383쪽
suror: ex multis ab adolescentia collectis perditorum hominum vitiis repente tanta ista importunitas inauditi sceleris exarsit . Nolite , judices, arbitrari , hominum illum impetum & con tum suille . Neque enim ulla gens tam barbara, aut tam immanis unquam fuit , in qua non modo tot , sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus. Belluar quaedam illae ex portentis immanes, ac serae sorma hominum indutae , extiterunt.
Perspicite etiam atque etiam , Iudices: nihil enim est , quod in hac causa dici possit vehementius . Penitus introspicite C tilinae , Autronii , Cethegi , Lentuli , caeterorumque mentes. Qitas vos in his libidines, quae flagitia , quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibiles surores, quas notas scelerum , quae indicia parricidiorum , quantos acervos facinorum reperietis 8 Ex magnis, & diuturnis, & iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut, ea consecta & ejecta , convalescere aliquando & sanari civitas possit . Neque enim est quisquam , qui arbitretur, illis inclusis in republica peltibus, diutius haec stare potuisse . Itaque eos non ad perficiendum scelus , sed ad tuendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.
XXVIII. In hunc igitur gregem vos nunc P. Syllam , Iudices , ex his, qui cum hoc vivunt, atque vixerunt , honesti Lsnnorum hominum gregibus , rejicietis ρ ex hoc hominum numero , ex hac familiari dignitate , in impiorum partem , atque in parricidarum coetum ac numerum transferetis ὶ Ubi erit igitur illud sortissimum praesidium pudoris ξ quo in loco
nobis vita ante acta proderit 3 quod ad tempus existimationis partae fructus reservabitur , si in extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret 8 si non aderit ρ si nihil adjuvabit Zutiaestiones nobis servorum , ac tormenta accusator minitatur in quibus quanquam nihil periculi suspicamur , tamen illa tormenta gubernat dolor , moderatur natura cujusque tum animi, tum corporis: regit quaesitor, flectit libido , corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. Vita P. Syllae torqueatur : ex ea quaeratur, num quae occultetur libido, num quod lateat iacinus ,
384쪽
num quae crudelitas, num quae audacia. Nihil erroris erit in causa , nec obscuritatis , Judices, si a vobis vitae perpetuae vox ea , quae gravissima debet esse , audietur. Nullum in hac causi testem timemus: nihil quemquam scire , nihil vidisse, nihil aridisse arbitramur. Sed tamen, sit nihil vos P. Syllae fortuna movet, Iudices, vestra moveat. Vestra enim , qui cum si imma elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest , non ex libidine , aut simultate , aut levitate testium caulas honestortim hominum ponderari,1ed in magnis disquisitionibus, repentinisque periculis vitam mniuscujusque esse testem . Qi iam vos, Iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam objicere invidiae , dedere suspicioni . Munite communem arcem bonorum , obstruite perfugia improborum . Valeat ad poenam , & ad salutem plurimum , quam solam videtis ipsam ex vi sua naturaque facillime perspici : subito flecti , fingique non posse . XXIX. Qiiid vero haec auctoritas semper enim de ea dicendum est : quanquam a me timide modiceque dicetur quid ,
inquam , haec auctoritas nostra ρ qui a caeteris coniurationis causis abstinuimus, P. Syllam defendimus: nihil hunc tandem
juvabit Grave ' est hoc dictum sortasse , Iudices, si appetimus aliquid e si , cum caeteri de nobis silent, non etiam nosmetipsi tacemus, grave . Sed , si laedimur, si accusamur , si in
invidiam vocamur .' profecto conceditis, judices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem .
Accusati sunt uno nomine consulares : ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae , quam dignitatis afferre . Assuerunt, inquit, Catilinae , illumque laudarunt. Nulla tum patebat, nulla erat cognita coniuratio : defendebant amicum , aderant supplici , vitae ejus turpitudinem in summis ejus periculis non insequebantur. Qii in etiam parens tuus, Torquate , consul, reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit advocatus: improbo homini, at supplici: fortasse audaci, at aliquando amico . Cui cum adsuit post delatam ad eum primam illam com
jurationem ; indicavit se audisse aliquid, non credidisse . At idem
385쪽
idem non adsuit alio in judicio , cum adessent caeteri . Si post. ea cognorat ipse aliquid , quod in consulatu ignorasset: igno-1cendum est iis, qui postea nihil audierunt . Sin illa res prima valuit: non inveterata , quam recens , debuit esse gravior . Sed , sit tuus parens etiam in illa suspicione periculi 1ui , tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli, atque ornamentis & suis , & consulatus honestavit: quid est , quamobrem consulares, qui Catili irae adfuerunt, reprehendantur PAt iidem iis, qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt , non adsuerunt. Tanto scelere adstrictis hominibus , statuerunt nihil a se adjumenti , nihil opis , nihil auxilii ferri
oportere . Atque, ut de eorum constantia atque animo in rempublicam dicam , quorum tacita gravitas & fides de unoquoque loquitur, neque cultisquam ornamenta orationis desiderat :potest quisquam dicere unquam meliores , sortiores , constantiores consulares suisse , quam iis temporibus , & periculis , quibus pene oppressa est respublica Z Quis non de communi salute apertissime , quis non sortissime , quis non constantissime sensit Z Neque ego praecipue de consularibus disputo . Nam haec& hominum ornatis limorum , qui praetores suerunt , & universi senatus communis est laus: ut constet , post hominum memoriam nunquam in illo ordine plus virtutis , plus amoris in rempublicam , plus gravitatis suisse . Sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi , quod satis esset , ' attestante memoria omnium , neminem esse ex illo honoris gradu , qui non omni studio , virtute , auctoritate , incubuerit ad rempublicam conserrandam .
XXX. Sed quid P ego , qui Catilinam non laudavi , qui reo Catilinae consul non adsui , qui testimonium de coniuratione
dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate , adeo oblitus constantiae meae , adeo immemor rerum a me gestarum esse Videor , ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis , nunc eorum ducem conservare cupiam , & in animum inducam , cu ius nuper serrum retuderim , flammamque restinxerim , ejusdem
386쪽
PRO P. STLLA. 383 nunc causam vitamque defendere Z Si medius fidius, Iudiceς , non me ipsa respubIica , meis laboribus & periculis conservata ad gravitatem animi & conliantiam sua dignitate revocaret; tamen hoc natura est insitum , ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis , cujus ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. Sed , cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis : cum , quoties quisquam est in hoc scelere convictus, toties renovetur memoria per me in ventae salutis: ego sim tam demens, ego committam , ut ea, quae pro salute omnium gessi , casu magis & fclicitate a me , quam virtute & consilio gesta esse videantur
Quid ergo Z hoc tibi sumis , dicet fortasse quispiam , ut, quia tu defenderis , innocens judicetur ρ Ego vero , Judices, non modo nihil mihi assumo , in quo quispiam repugnet: sed
etiam si quid ab omnibus conceditur , id reddo ac remitto. Non in ea republica versor, non iis temporibus caput meum obtuli pro patria periculis omnibus , non aut ita sunt extincti , quos vici, aut ita grati, quos servavi, ut ego mihi plus appetere coner , quam quantum omnes inimici invidique pa
Grave esse videretur , eum , qui investigarit coniurationem , qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit , cui uni togato supplicationem decreverit , dicere in iudicio : Non defenderem, si conjurasset . Non dico id , quod grave est: dico illud , quod in his causis coniurationis non auctoritati assumam , sed pudori meo ρο : Ego
ille coniurationis investigator atque ultor , certe non defenderem Syllam , si conjurasse arbitrarer . Ego, Iudices , de tantis omnium periculis cum quaererem omnia , multa audirem, non crederem omnia , caverem omnia : dico hoc , quod initio dixi , nullius indicio , nullius suspicione , nullis literis , de re P. Syllae rem ullam N ad me esse delatam .l XXXI.
sa coneeditur J Hoc est , si id ab omni- sι Pudori meo J Quomodo enim pudoribus milii eoncederetur, ut ea in re standum suo Cicero eonsularet , si defenderet quem meae auctoritati esset, sponte remitterem, ac coniurate arbitraretur Mem. recusarem. Ferrat. Ss P. DIIa rem tiliam I Uitium a s 3 Grave ε . J Itonia. Idem . paret et itaque nonnulli, de re, tanquam
387쪽
XXXI. Qiuamobrem vos, Dii patrii ac Penates , qui huie urbi, atque huic imperio praesidetis , qui hoc imperium , qui
hanc libertatem , populumque Romanum , qui haec tecta atque templa , me consule , vestro numine auxilioque servastis, testor, integro me animo , ac libero , P. Syllae causam de sendere : nullum a me sciente facinus occultari , nullum sceluς susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi . Nihil de hoc consul comperi , nihil suspicatus sum , nihil audivi . Itaque idem ego ille , qui vehemens in alios , qui inexorabilis in caeteros csse visus sum , persolvi patriae quod debui : reliquae jam a me meae perpetuae consuetudini , naturaeque debentur . Tam sum misericors , Iudices, quam vos: tam mitis, quam qui lenis limus. In quo vehemens sui vobiscum, nihil feci , nisi coactus: reipublicae praecipitanti subveni e patriam demersam extuli : misericordia civium adducti , tunc suimus tam vehementes , quam necesse fuit . Salus esici omnium amissa una nocte , nisi esset severitas illa suscepta . Sed , ut ad sceleratoiariim poenam amore reipublicae sum adductus , sic ad salutem
innocentium voluntate deducor .
Nihil video esse in hoc P. Sylla , Iudices , odio dignum ,
misericordia digna multa . Neque enim nunc propulsandae calamitatis suae caula supplex ad vos, Iudices, confugit: sed nequa generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur.
Nam ipse quidem , si erit vestro judicio liberatus, quae habet
ornamenta , quae solatia reliquae vitae , quibus laetari & perfrui possit 8 Domus erit , credo , exornata : aperientur mai rum imagines: ipse ornatum ac vestitum recuperabit. Omnia , Judices, haec amissa sunt : omnia generis , nominis, honoris insignia atque ornamenta unius . iudicii calamitate occiderunt.
Sed ne extinctor patriae , ne proditor , ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti generis in familia relinquat , id laborat, id metuit; ne denique hic miser coniurati , & conscelerati, &proditoris filius nominetur : huic puero , qui est ei vita sua
multo carior, metuit, cui honoris integros fructus non si tra
peri acaneum inducendum putamint . In qui- placeret, de erimine. Non enim longe dis-uusdam antiquis libris , de diearu , legitur , seri erimi re a re, si erimine contracte leg quod item vitiosum esse constat . Nobis tur. Manut.
388쪽
diturus , ne aeternam memoriam dedecoris relinquat. Hic vos
rat, Iudices, parvus , ut se aliquando , si non integra fortuna , atami ta , patri suo gratulari sinatis . Huic misero notiora sunt judiciorum itinera , & sori, quam campi , & disciplinarum . Non jam de vita P. Syllae , Iudices, sed de sepultura conte ditur . Vita erepta est superiore judicio : nunc , ne corpus ejiciatur, laboramus . Quid enim est huic reliqui, quod eum in vita hac teneat aut quid est 3 quamobrem haec cuiquam vita videatur λXXXII. Nuper is homo fuit in civitate P. Sylla , ut nemo
ei se neque honore , neque gratia , nec fortunis anteferret. Nunc spoliatus omni dignitate, quae erepta sunt, non repetit: quod fortuna in malis reliqui secit, ut cum parente , cum liberis , cum fratre , cum his necessariis, lugere suam calamit
tem liceat, id sibi ne eripiatis , Iudices, vos obtestatur . Te ipsum jam , Torquate , expletum esse hujus miseriis par erat. Etsi nihil aliud Syllae , nisi consulatum abstulissetis, ta
men eo vos contentos esse oportebat . Honoris enim conten
tio vos ad causam , non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint , cum in hac fortuna misera
ac luctuosissima destitutus sit: quid est, quod expetas amplius
Lucisne hanc usuram eripere Vis , plenam lacrymarum atque moeroris , in qua cum maximo cruciatu atque dolore retinetur P Libenter reddiderit, adempta ignominia foedissimi criminis . An vero inimicum ut expellas ξ cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes majorem , quam a diendo .
O miserum & infelicem illum diem , quo consul omnibus centuriis P. Sylla renuntiatus est i O falsam spem l o volucrem fortunam i o caecam cupiditatem l o praeposteram gratulatimnem l Quam cito illa omnia ex laetitia δc voluptate ad luctum& lacrymas reciderunt, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, retineret repente nullum vestisium pristinae dignitatis l uid enim erat mali , quod huic spoliato honore , fama , se tunis , deesse videretur Z aut cui novae calamitati locus ullus relictus esset ρ Urget eadem fortuna , quae coepit: reperit nω
389쪽
vium moerorem : non patitur hominem calami tofum , uno mo.
do afflictum , uno in luctu perire. Sed jam impedior egomet , Iudices, dolore animi , ne de huius miseria plura dicam . Vel trae jam sunt partes, judices ;
in vel ira mani uetudine atque humanitate catilam totam repo
no . Vos & reiectioiae interposita , nihil suspicantibus nobis, repentini in no; judices conledistis, ab accusatoribus delecti ad spe in acerbitatis , a fortuna nobis ad praesidium innocentia coniti titti . Ut ego, quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos sueram , laboravi, &, quae prinia innocentis mihi defensio est oblata , suscepi : sic vos severitatem judiciorum , quae per hos menses in homines audaci Lsimos facta est , lenitate ac misericordia mitigate . Hoc cum impetrare a vobis ipsa causa debet: tum est vestri animi, ataque virtutis declarare , non esse eos vos, ad quos potissimum , interposita reiectione , devenire convenerit . In quo ego , Imdices , vos, quantum meus amor in Vos postulat, tantum homtor , ut communi studio , quoniam in re publica conjunm s, mus , mansuetudine & misericordia vestra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.
s6 intereposita J Facile est interu eo, quod subiungit: a fortuus isobis ad
ligere, uni his accusatoris in crimine coniura- fidium innocentis consistiti . Et infra i tationis retemonein iudicum suisse. verisimile vehi animi , virtutis , declarare non est autem in reiectoriam locum eos deliri so- eor esse vos , as quot potissmum , interposita. lito ab accusatore quos putaret de reo seis re essione , δευenire con--νit . Quo loco siverissime iudicaturos, quam Cicero ex accu- gitificat, s crudele iudices accusator quaesie. satoris niente, aeris larem appellati iudicum rit, errasse in delectu: quos enim delegit, a autem gratiam & clementiam aucupatur in crudelitate longe abesse. Idem .
390쪽
ARGUMENTU Μ.AMbias , magni nominis poeta, Antiochenus , Romam venit
anno urbis 6 8. ct ab Heracliensibus civitate donatus ingratiam Luculli , Romanam etiam civitatem adeptus est lege Pla tia Papiria , anno 66I. Sed elapisis Siginti re octo annis , Graiius quidam Archiae litem inimisit de citatate , ex lege , ut opinor , Papia . Cicero Archiam hac oratione defendit. FERRATIUs .
I quid est in me ingenii, Iudices , quod sentio quam sit exiguum : aut si qua exercitatio dicendi , in qua me non infitior mediocriter esse versatum : aut , si hujusce rei ratio aliqua , ab optimarum artium studiis ac disciplina prosecta , a qua ego nullum confiteor aeta tis meae tempus abhorruisse : earum rerum omnium , vel in primis hic A. Licinius ' fructum a me repetere prope suo jure debet . Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis , & pueritiae memoriam recordari utitimam ', inde usque repetens, hunc video mihi principem &ad suscipiendam , Sc ad ingrediendam rationem horum studiorum extitisse . Qiuod si haec vox , hujus hortatu , praeceptisque consormata , nonnullis aliquando saluti fuit: a quo id accepimus , quo caeteris opitulari , & alios servare possemus huic C c c 2 pr
2 AE tae nixe J Nomen ex Licinia gente a Memoriam recordari MI imam I Id est sumstst: euius beneficio eivis Romanus sa- primam, remotissimam . De hac voce Plurae ctus fuerat . Cur autem non etiam praeno- in Orata de Prov. c . cap. 18.men, incertum est . Iden . . . . . ia