M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

et 8 ORATIO ILQuo die quis civis fuit , qui fas esse putaret , quacumque

aut aetate, aut valetudine esset, non se de salute mea sentenatiam serre Τ quando tantam frequentiam in campo , tantum splendorem Italiae totius , ordinumque omnium , quando illa dignitate rogatores , diribitores , custodesque vidistis Itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino , non reducti sumus in patriam , sicut nonnulli clarissimi cives , sed equis insignibus, & curru aurato reportati . Possum ego satis in Cn. Pompeium unquam gratus videri , qui non solum apud vos , qui omnes idem sentiebatis, sed e iam apud universum populum Romanum salutem reipublicae &conservatam per me , & conjunctam esse cum mea dixerit ρqui causam meam prudentibus commendarit , imperitos edocuerit , eodemque tempore improbos auctoritate sua compress rit 8 honos excitarit Z qui populum Romanum pro me , tanquam pro fratre; aut pro parente , non solum hortatus sit , verum etiam obsecrarit Z qui ipse , cum , propter metum dimicationis & sansuinis , domo se teneret , etiam a superi ribus tribunis petierit, ut de salute mea & promulgarent, &reserrent 8 qui in colonia nuper constituta , cum ipse gereret magistratum , in qua nemo erat emptus interceor , vim

di crudelitatem privilegii , auctoritate honestissimorum hominum , & publicis literis consignavit, princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putavit Z qui , cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam , ut suos necessarios mihi amicos redderet, elaboravit λXII. Quibus autem officiis T. Annii beneficia remunerabor 3 cuius omnis actio , ratio , cogitatio , totus denique tribunatus, nihil aliud fuit, nisi constans , perpetua , sortis , invicta defensio salutis meae Quid de P. Sextio loquar P qui suam erga me benevolentiam & fidem non solum animi dolore, sed etiam

36 IIu dianitate a Qui senatores fuerunt: ut in Pisonem. 3 Rogatores a Qui tabellas distribuerenti Diribitores , qui lata iam suffragia dirimerem : Custodes, qui puncta notarent singula.

riim Centuriarum. Ferrat.

38 In relon J Capitae, ubi gerebat Duum. viratum collega L. Pisone consule .

39 Nema eνat emptus intreeessor Hoc an filium Ligurem tribunum pl. coniicit * qui xalendis Iun. reserente L. Ninnio de Cicerone revocando, emptus a Clodio , intercensi: Mem.

o ρν--tii J Clodii Iegem qua pulsu est , invidiae causa Privilegium vocat. Idem.

432쪽

pos T REDITUM. asteorpo is vulneribus ostendit Z Vobis Vero , Patres conscripti , singulis & egi , & agam gratias . Universis , egi ab initio ,

quantum potui : satis ornate agere nullo modo possum . Et quanquam sunt in me praecipvia merita multorum , quae sileri nullo modo possunt , tamen huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum. Nam dissicile est, non aliquem ; ncias , quemquam praeterire . Ego vos universos, Patres conscripti , deorum numero colere debeo . Sed , ut in ipsis diis immortalibus non semper eosdem , atque alias alios solemus & venera i , & precari , sic in lio-minibus de me divinitus meritis omnis aetas erit mihi ad eorum erga me merita praedicanda , atque recolenda . Hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui

gratias esse agendas, & de privatis uni , qui pro salute mea municipia , coloniasque adint , populum Romanum supplex

obsecrasset, sententiam dixisset eam , quam vos secuti, mihi dignitatem meam reddidistis . Vos me florentem semper orn stis, laborantem, mutatione vestis, & prope luctu vestro , qu ad licuit , defendistis , Nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit , quoad licuit per eorum edicta , qui mea pericula non modo suo praesidio , sed etiam vestra deprecatione nudarunt. Quibus ego rebus obiectis , cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu , quem consul non armis, sed vestra auctoritate superaram : multa mecum ipse reputavi . XIII. Dixerat in concione consul , se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum . Nominatim alii compellabantur , alii citabantur, alii relegabantur : aditus templorum erant non solum praesidiis & manu , verum etiam dem litione sublati. Alter consul '' , ut me, & rempublicam non modocunque lamonem amplecteris, non habebis. Nam si legas eum Hotomanno & Augustin eo vlis , delendum est eos . Dicendum enim erat , Atris ranstitia obligarat . Sin vero legas, Altis consuι, qui sint, quos pactionibus obligarit , non invenies. Quamvis

utem

433쪽

3o ORATIO ILmodo desererent, sed etiam hostibus reipublicae proderent, pau

ctionibus eos suorum praemior vim obligarat. Erat alius ad portas cum imperio in multos annos, magnoque exercitur queme o inimicum mihi suisse non dico tacuisse , cum diceretur elle inimicus , scio .

Duae partes esse in re publica cum putarentur : altera me deposcere, propter inimicitias; altera timide defendere, propter suspicionem caedis putabatur . Qui autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam insitiando suspicionem hominum , curamque minuerunt. Quare cum viderem senatum ducibus orbatum , me a magistratibus partim oppugnatum , partim proditum , partim derelictum e servos simulatione collegiorum '' nominatim esse com

scriptos, copias omnes Catilinae pene iisdem ducibus, ad spem

caedis & incendiorum esse revocatas e equites Romanos, pro

striptionis; municipia , vastitatis; omnes, caedis metu esse peris motos e potui, potui, Patres conscripti, multis auctoribus somtissimis viris, me vi, armisque defendere : nec mihi ipse ille animus idem meus, vobis non incognitus, defuit . Sed videbam , si vicissem praesentem adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos : si victus essem , multis bonis & prome , & mecum , etiam post me esse pereundum : tribunitiique sanguinis ultores esse praesentes : meae mortis poenas judicio , & posteritati reseruari. XIV. Nolui, cum consul communem salutem sine serro defendissem , meam privatus armis defendere : bonosque viros lugere malui meas sortunas , quam suis desperare . Ac, si so

lus essem interfectus, mihi turpe : si cum multis , reipublicae

autem utrosque Clodius obligarit consules, quam Cicero ex Italia pulsus esset. Clodii quia tamen in praecedente dixerat, enim benevolentiam sibi retinere voluit , ne alterum consulem gradus elivi Opitolini de- ea quae consul eontra leges & auspicia gessie- molitum esse, ne equites postent eius institutum rat, a tribuno pl. rescinderentur : ut in Pi- inhibere , in hac addit , alterum consulem soniana Cicero significat. Diom. pactionibus Clodii inductues se & rempu- simiaiatione reueriorum I Legem Clodii uicam prodidisse. Grininus. seni fleat, ut collegia , id est conventus am43 Ero ad ρονυν J C. Caesarem si- tificum a Numa instituti & maena ex par gnificat, qui teste mutarcho cum Galliam te tum a lepibus, tum a S. C. sublati, invia utramqius eum imperio & exercitu obtineret, lique alii restituerentur. Dem. tamen non prius ad bellum prosectus est .

434쪽

POST REDITUM. 431

sunestum lare videbatur. Qtiod si milia aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer: morte me ipse potius, quam sempiterno dolore multassem . Sed cum viderem , me non diutius , quam ipsam rempublicam , ex hac urbe abstiturum : neque ego illa exterminata mihi remanendum amplius putavi : & illa ,

simulatque revocata est , me secum pariter reportavit. Mecum leges, mecum quaestiones, mecum jura magiitratuum , mecum senatus auctoritas , mecum libertas , mecum etiam frugum ubertas , mecum deorum & hominum sanctitates omnes & religiones absuerunt. Quae si semper abessent: magis vestras soriatunas lugerem , quam desiderarem meas . Sin aliquando revocarentur : intelligebam , mihi cum illis una esse redeundum.

Cum mei sensus certissimus testis est hic idem , qui custos capitis fuit, Cn. Plancius , qui, omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis , totam suam quaesturam in me sustentando & conservando collocavit . Qui si mihi quaestor imperatori suisset, in filii loco fuisset. Nunc certe erit in parentis , cum suerit quaestor non imperii , sed doloris mei . Quapropter, Patres conscripti , quoniam in rempublicam sum

pariter cum republica restitutus : non modo in ea defendenda

nihil minuam de libertate mea pristina, sed etiam adaugebo. XV. Etenim, si eam tum defendebam , cum mihi aliquid illa debebat : quid nunc me facere oportet, cum ego illi plurimum debeo 8 Nam quid est , quod animum meum frangere , aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nuulius delicti, sed etiam divinorum in rempublicam beneficiorum testem esse videatis ρ Nam & importata est, quia defenderam

civitatem : & mea voluntate suscepta est, ne a me defensa respublica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.

Pro me non , ut pro P. Popilio , nobilissimo homine , adolescentes filii , non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata : non , ut pro Q. Metello , summo &clarissimo viro, spectata iam adolescentia filiuς: non L. & C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos , qui tum consulatum petebat, non Luculli, Servilii , Sci

M P. Popilis ... a, Amulis I Vide superiorem Orat. cam D

435쪽

3 et O R A T I O II. piones, Metellorum filii, flentes ac sordidati , populo Romano supplicaverunt: sed unus frater, qui in me pietate, filius; consiliis, parens; amore , ut erat) frater inventus est ; squalore & lacrymis, & quotidianis precibus, desiderium mei nominis renovari , & rerum gestarum memoriam usurpari coegit . Qui cum statuisset, nisi per vos me recuperasset, eandem subire fortunam, atque idem sibi domicilium & vitae &mortis deposceret: tamen nunquam nec magnitudinem negotii, nec solitudinem suam , nec vim issimicorum ac tela pertimuit. Alter fuit propugnator mearum fortunarum , & defensor ausiduus, summa virtute & pietate, C. Piso, gener e qui minas

inimicorum meorum : qui inimicitias astinis mei, propinquisui, consulis : qui Pontum & Bithyniam quaestor pro mea salute neglexit . Nihil unquam senatus de P. Popilio decrevit, nunquam in hoc ordine Q. Metelli mentio iacta est . Tribu-nitiis sunt illi rogationibus, intersectis inimicis, denique nulla auctoritate senatus restituti; cum alter eorum M senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset . Nam C. quidρm Marius , qui hac hominum memoria tertius ante me consularis, tempestate civili expulsus est , non modo a senatu non est reis si tutus: sed reditu suo senatum cunctum pene delevit. Nulla de illis magistratuum consensio , nulla ad rempublicam defendendam populi Romani convocatio , nullus Italiae motus, nutila decreta municipiorum, & coloniarum extiterunt . Quare cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus revocarit, respublica implorarit, Italia cuncta pene suis humeris reportarit: non comittam , Patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta, quae in potestate mea non fuerunt, ea

Non habeam , quae ipse praestare possim , praesertim cum illa

amissa recuperarim , virtutem & iidem nunquam amiserim.

cum alter eorum eus requirere um vis Popilius perierit , quod ex S. Q amicaseem tamen videtur : ut sit, eum tamen alter. Tib. Gracchi persecutus suerat et intellus ,riam hoc significat , postulatu senatus non quod vim & eaedem bonorum & Senatus se sunt restituti, eum Holoman. Sen- psius vitaverat. Ferrat. sus est: non sunt a Senatu restituta , quam-

436쪽

PRO DOMO SUA

AD PONTIFICES.

ARGUMENTUM. NON Udebatur sibi Cicero in parriam resitutus , nis domum

etiam suam recuperasset : qua diruta , aream illius Liberitati consecrandam Clodius curaverat , ne profana rursus flari posset . Cum igitur de religione tollenda ex S. C. Meretur apud Pontifices , hane habuit orationem Cicero prid. Kal. Octob. P. Lentulo re a Metello Co . qua eonsecrationem neque jure , u que rite factam fuisse contendit , contra adnitente P. Clodio . Adiudicatam fuisse aream Ciceroni a Pontificum collegio , ac dein inde a Senatu , patet ex Epis. a. lib. IV. ad Att. ct ex Orat.

de Har. responss . FERRATIUS . Graevianas adnotationes habes in fine voluminis .

UΜ multa divinitus, Pontifices ' , a majoribus nostris inventa , atque instituta sunt, tum nihil praeclarius , quam quod vos eosdem ' Screligionibus deorum immortalium , & sit minae reipublicae praeesse voluerunt : ut amplissimi Scclarissimi cives rem publicam bene gerendo , iontifices religiones sapienter interpretando, rempublicam coniservarent . Qtiod si ullo tempore magna caula in sacerdotum

populi Romani iudicio , ac potestate versata est : haec prosecto tanta est , ut omnis rei publicae dignitas , omnium civium salus, vita , libertas, arae, soci, dii penates, bona , sortunae, Tom. V. I i i domi

et Psui .et J Minoris, absente Pontifice rum aetate , quam superiores omnes pontifi-M1κ. C. Caesare , qui tum in Gallia bellum ces, ut religioni praeesset nemo, qui summam gerehat . Manue. rempublicam simul non adininistraret, id est, a eosdem J Non tam eos , qui tum qui senator non esset. Hen . pontifices erant, qui longe aberant a mai

437쪽

domicilia , vestrae sapientiae , fidei , potestatique commissa ,

creditaque eita videantur . Vobis hodierno die constituendum est , utrum posthac amentes ac perditos magistratus improbo rum ac sceleratorum civium praesidio nudare , an etiam deorum immortalium religione armare malitis. Nam si illa labe ac flamma reipublicae suum illum pestiferum & senesthim tribunatum , quem aequitate humana tueri non potest , divina religione defenderit .' aliae ceremoniae nobis erunt , alii antillites deorum immortalium , alii iterpretes religionum requirendi . Sin autem vestra auctoritate , sapientiaque , Pontifices , ea ,

quae furore improborum in republica ab aliis oppressa , ab aliis deserta, ab aliis prodita , gesta sunt, rescinduntur ; erit causa , cur consilium majorum , in amplissimis viris ad sacer dotia deligendis, jure ac merito laudare possinius. Sed , quoniam ille demens , si ea , quae ego per hos dies in in senatu

de republica sensi , vituperasset , aliquem se aditum ad aures vestras esse habiturum putavit , omittam ordinem dicendi meum :respondebo hominis furioli non orationi, qua ille uti non potest , sed convicio , cuius exercitationem cum intolerabili petulantia , tum etiam diuturna impunitate munivit . II. Ac primum illud a te , homine vesano ac furioso , reis quiro , quae te tanta poena tuorum scelerum , flagitiorumque

vexet, ut hos tales viros , qui non solum consiliis suis, sed etiam specie ipsa ' dignitatem reipublicae sustinent, quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompeii conjunxerim , mihi esse iratos , R aliud de summa hoc tempore religione sensuros, ac me absente Τ senserint, arbitrere .

Fuisti tu , inquit, apud pontifices superior: sed jam , quo

niam

3 Per ιον dies 3 IIx. Id. Sept. ut opinor, qui in oculos incurrit , & hominibus apud id est , biduo post , in urbem rediit . vulstum utique solet afferre di nitatem ali

Sipnificat sententiam a se dictam in senatu quam & venerationem. Horat. lib. I. ep. 6. de Pompeio, cum eli et annonae summa cari- Si fortunatum species oe gratia praejur . tas , rei frumentariae praei onen to . Qua de Graevius. re, epist. r. lib. rv. ad Attic. Item . s IIe a seista J Cum iactum est S. C. ut 4 Sy e insa Non solunt di nitate sor- pecunia publica restitueremur Ciceroni do- , oris inalestiite, sed etiam inlitnibus mus villae, quas Clodiu diruerat tui col- honoris& spleni re vitae & dignitati . Nam ligitur ex Ep. r. lib. IV. ad Attic. Fere.

Deeιes notat omnem apparatum exteriorem ,

438쪽

niam te ad populum contulisti, sis inferior, necesse est. Itane vero ρ quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas , & inconstantia, & crebra , tanquam tempestatum , fio sententiarum , commutatio , hoc tu ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas , a libidinosa sententia certum & definitum jus religionum , Vetustas exemplorum , auctoritas literarum , monumentorumque deterret 8 Tuiae es ille , inquit, quo senatus carere non potuit Z quem boni luxerimi P quem respublica desideravit Z quo restituto , senatus auctoritatem rusti tu- itam putabamus 8 quam primum adveniens y prodidisti Non dum de mea sententia dico. Impudentiae primum respondebo tuae. III. Hunc igitur, funesta reipublicae peltis, hunc tu civem ferro , & armis, & exercitus terrore ', 3c consulum scelere ,& audacissimorum hominum minis , servorum delestu , obsessione templorum , occupatione sori, oppressione curiat , domo &patria , ne cum improbis boni serro dimicarent , cedere cura- iii , quem a senatu , quem a bonis omnibus , quem a cuncta Italia desideratum , arcessitum , revocatum , contervandae reipublicae causa , confiteris ΤAt enim in senatum venire , in Capitolium intrare turbulento illo die ' non debuisti . Ego vero neque veni, & domo

me tenui , quamdiu turbulentum tempus suit : cum servos tuos ad rapinam , ad bonorum caedem paratos , cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu , armatos etiam in Capitolium tecum venisse conitabat . Quod cum mihi nuntiaretur,

scio me domi mansisse , Sc tibi , & gladiatoribus tuis initaurandae caediς potestatem non secisse . Poltea quam mihi nuntiatum est, populum Romanum in Capitolium , propter metum atque inopiam rei frumentariae , convenisse; minii ros autem scelerum tuorum perterritos , partim amissis gladiis , partim Greptis , diffugisse : veni non solum sine ullis copiis, ae manu,

Venim etiam cum paucis amicis .

I i i et An

6 AI J Quod in stratiam populi patriam reversus. Heia.

Pompeio , tanta potestate eidem 3 ExeNιtue ter eo I Caesar enim erat delata extra oritinem , O ntra mentem Con--hoc est, in Ita; ia. Illem. sularii mi, ademie Pontificu:n. Ideris. νTωνbtile,ris ιI ti. Jcriminota Plebe priγ- ν Pratimin a Biduo, post ii tam in Pter annonae cari tem.

439쪽

- An ego , cum P. Lentulus consul , optime de me , ac de republica meritus, cum Q. Metellus, qui , cum meus inimicus esset, frater tuus, & dissensioni nostrae , & precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum : cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad reserendam gratiam nominatim Vocarent: non venirem ,

cum praesertim te jam illinc cum tua fugitivorum manu discelsisse constaret 8 Hic tu me etiam custodem , defensoremque Capitolii, templorumque omnium , hostem Capitolinum appellare ausus es, quod , cum in Capitolio senatum duo conlii leghaberent, eo venirem Utrumne est tempus aliquod , quo in senatum venisse turpe sit 8 an res illa talis erat, de qua agebatur, ut rem ipsam repudiare, & eoῖ, qui agebanr , condemnare deberem λIU. Primum dico senatoris esse boni , semper in senatum

venire t nec cum his sentio , qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsi non venire ; non intelligentes , hane suam nimiam perseverantiana vehementer iis , quorum animam Dias endere voluerunt , gratam & jucundam suisse . At enim nonnulli Propter timorem , quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur , distesserunt. Non reprehendo ; nec quaero , fueritne aliquid pertimescendum . Puto , suo quemque arbitratu timere oportere . Cur ego non timuerim , quaeris ρ quia te illinc abiis-1e constabat. Cur, cum viri boni nonnulli putarint , tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senterim Z Cur , cum ego me existimassem tuto omnino in civitate esse non posse ,

illud irem ρ An aliis licet , & recte licet , in meo metu sibi

nihil timere o mihi uni necesse erit & meam , & aliorum vicem pertimescere δΑn, qlna. non condemnari sententia mea duo consules, sum reprehendendus 3 Eos igitur ego potissimum damnare debui , quorum lege persectum est , ne ego indemnatus , atque optime de republica meritus , damnatorum poenas sustinerem pQuorum etiam delicta , propter eorum egregiam in me conservando voluntatem , non modo me , sed omnes bonos ferre oporteret , eorum optimum consilium ego potissimum , per

440쪽

PRO DOMO SUA. 437

eos in meam pristinam dignitatem restitutus, consilio repudi rem meo P At quam sententiam dixi Z Primum eam , quam populi sermo in animis nostris jam ante defixerat: deinde eam, quae erat superioribus diebus agitata in senatu : deinde eam , quam senatus frequens , tum , cum mihi est assensus , secutus est : ut neque allata sit a me res inopinata , ac recens: nec, si quod in sententia vitium est magis sit ejus , qui dixerit , quam omnium , qui probarim . At enim liberum senatus judicium , propter metum , non fuit . Si timuisse eos facis , qui discesertim , concede , non timuisse eos, qui remanserunt. Sin autem sine iis , qui tum abfuerunt , nihil decerni libere potuit : cum omnes ades ni , coeptum est referri de inducendo senatuς-consulto . Ab universo senatu reclamatum est.

V. Sed quaero , in ipsa sententia , quoniam princeps ego sunt ejus atque auctor, quid reprehendatur. Utrum causa capiendi novi consilii non fuit Z an meae partes in ea causa non pra Tipuae fuerunt ρ an alio potius confugiendum suit P Quae Vis, quae causa major esse , quam sames, potuit Z quam luditio 8 quam consilia tua , tuorumque ; qui , facultate oblata ,

ad imperitorum animos incitandos, renovaturum te tua illa funesta latrocinia ob annonae caulam putarunt Frumentum provinciae frumentariae partim non habebant ; partim in alias terras , credo , propter Varietatem '' venditorum miserant;

partim , quo gratius esset , tum , cum in ipsa fame subveni Dsent , custodiis suis clausum continebant , ut subito novum mitterent . Res erat non in opinione dubia , sed in praesenti , atque ante oculos proposito periculo : neque id coni ethura prospiciebamus , sed iam experti videbamus . Nam , cum ingravesceret annona , ut jam plane inopia ac fames , non cari. tas , timeretur , concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. Qui si verus suit , ex dolore hominum , & same ; certe consules causam suscipere , certe senatus aliquid consilii capere potuit . Sin causa suit an

ro Ali O potius I Non ad Pompeium . iis, qui venderent, in alias terras suum seu u ιυν. memtim miserant , in quibus nπotiari sol II Putaviani J Longe praesero Francii eo- bant . Foratius . Non capio quid sit varao dicit lectionem, putavi'ι . Graevius. ras venit ornos. Suspicor Viceronem scripsi a a Propuν -Detatam a Quod quidam ex se, propter avaritiam vendit n3. Grauius is

SEARCH

MENU NAVIGATION