Jani Vincentii Gravinae jurisconsulti Opera, seu Originum juris civilis libri tres, quibus accedunt De Romano imperio liber singularis. Orationes, et opuscula Latina. Institutionum j. recept. lib. 4. Dissertatio de censura Romanorum, et Institutionum

발행: 1756년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

INSTITUTIONE S

tratiis ab se productis testibus coarguere. saJ quos actor poterit contrariis aliis teli i-hus reprobare , atque hie debet consistere priauctio testium , ne, lites tendant in infinitum . Ut plena vero probatio habeatur, duo saltem testes super quolibet negotio sunt nece ititii : qui etiam debent esse contestes, non vero singulares ; quales habentur , qui

singuli de digiunctis, diverssque actibus te- santur , iique , inter quos eodem de actu non convenit . bJ Numerus vero testium

altra quadragenarium excurrere non debet;

Ie J recepta vero testimonia vulgati sive publicari debent , & utrisque litigatoribus ostendi, si quid ad ea obiiciendum habent,s ii J neque post publicationem quidquam testibus Opponetur, nisi reus iuret, se id non dolo facere; vel ante publicationem suerit protestatus , vel ostendat se nonnisi post publicationem didicisse , quod in testium personas obiiceret. e Testimonia vero in uno iudicio plenario recepta, in alio fidem iaciunt pro eadem causa, & inter easdem personas, sed recepta in summario non probant in plenario. Praeter testes probationes eliciua. tur e sco pluris, quae angultiori significatione instrumenta vocantur I cum initrumen.

tum latiori significatione etiam testimonia complectatur ἔ g int rumentorum alia pu-hlica snnt, alia privata. Publica dicuntur ;quae a persona publica . sve a Tabellione , ac Notario publico ex iuris forma conscribuntur, mandato iud. eis, a at rogatu Partium , expresso anno, indictione, mense , die, loco contractus , Sc itiscriptis nominibus tellium, subscri. pioque nomine Tabellionis; h effectu quoque,& minus proprie .dicuntur publica instrumenta illa, quae quamvis non sint a persona publica conscripta , publico tamen , &authenti eo sigillo sunt obsignata , veluti s-xillo Episcopi , cui creditur , donec osten-

datur contrarium , ιγ aut Principis secularis , vel Capituli, vel Universitatis; vel quae de publicis Tabulatiis, ι seu Archiviis extrahuntur. m Praeterea, quamvis nihil horum interveniat , s tamen privatae seripturae trium testium subscriptio accellarit, publicae seripturae habet effectum. n Scripturae autem privatae tantum contra scribentem plene probant; libris Mercatorum exce iis, & rationibus lociorum, quibus usus tam pro scribentibus , quam eontra scribentes plenam fidem tribuit, utilitatis, ti commercii causa. Caeterae vero nullo modo pro scribente probant. sol Nec semper tamen contra scribentem fidem faciunt p instrumenta d mestica, sive privata; sea tum si causam contineant , veluti ex multio , emto , locato, aliove titulo contractus, & scriptor se scripsisse fateatur: at si cauta non fuerit insita, non probant contra scribentem , nisi semiplene. Deficientibus vero aliis probationibus, recurritur ad iusiurandum, ouod maximum est litium dirimendarum remedium. q Ius, randum a Cicerone definitur eleganti lsime affirmatio reli sola: nempe advocatio Divini Numinis in te Ilem ejus rei, quae promittitur , vel asseritur . Dividitur autem iuramentum in promissorium , & assertorium . Promissorium est, luod contractui adjicitur, ut confirmetur, alias esset nullus : nam accedente iuramento , na Icitur obligatio r) nisi actus ille iure naturae irritus esset , utpote per vim , aut per fraudem extortus ; vel idem actus iuramento confirmatus vergat in damnum publicum , tui privata pactio non

potest obesse ; vel nisi bonis moribus repugnet . s Iuramentum alsertorium est id , uod asserendi alicuius facti gratia in su-icio ad dirimendam litem praeliatur ; estque triplex , voluntarium , iudiciale &necessarium . Voluntarium est, quod nullo

322쪽

CANO

gente sit se istur , vel voluntate tantum c jus , cui de tertur, aut resertur. a J De se re dicitur iusiurandum . qui offert alii iurandi conditionem . Referre autem dicitur, is , qui iurandi conditionem sibi oblatam reiicit in offerentem. . Iudiciale iuramentum est id , quod non cogente, sed adprobante iudice , pars parti alteri desert in judicio, ο ιν vel sulcipiendum est, vel reserendum, si quidem quis causae credere nolit . Suspiciolum enim est jurare nolle , nec referre iuramentum: f bl nisi adiit tui a causa recusandi, puta si juramentum deferatur af ri , qui tuam intentionem probavit, L e ivel is, cui desertur, jurare cogatur de alieno facto, cuius non lit conscius. sdJ Jura mentum necessarium , quod & luppletori timprobationis appellatur, eis illud, quod plena probatione deficiente defertur at ori , vel reo , ut inde veritas in apertam proseratur. I et Unde necessari uita dicitur , tum quia necelsario desertur a iudice propter inopiam probationum; tum quia necellitatem imponat subeundi illius; alias pars recusans pro consessa habetur , nisi deseratur actori, qui

plenarie probaverit, aut reo, contra quem

nihil probaverit actor . IIJ Deserri autem

potest necessarium iuramentum omnibus se. mi plene probantibus t exceptis vilibus , &infantibus , aut periuris , periuriique suspicione laborantibus, aut rem ignorantibus. uJIn probationum ordinem reserenda sunt etiam indicta , & coniecturae , quibus ad aliquid credendum adducimur; nam ex his oritur praesumptio; quae definitur, anticipata de re dubia orta opinio ex argumentis, indiciis , coniecturis, quod pro veritate habeatur , donec oppositum doceatur . hJDividuntur praesumtiones in eas, quae sunt hominis, & eas, quae sunt legis. Praeismio bominis est opinio in alicujus mente ab indiciis nata , quae nulla certa lege contine tur . eaque vel levis est, & temeraria, vel

probabilis Temeraria est illa, quae trullo prudentis animi iudicio landatur, unde nihil

probat. Probabilis et 1 ea, quae prudent basetiam persuaderi poteti, utPote lana ratione subnixa, quae dividitur etiam in vehementem , sive violentam , & non violentam , sive minorem. Violenta est, quae tam es fi-eaei ratione subsulcitur, ut gravem probationem inducat. Di J Non violenta vero est ea, quae minori probabilitate nititur; unda non probat, nili semiplene. Praelum lio iuris alia eii juris tantum , alia vero iuris sede de iure. Praesumtio iuris tantum eli ea, quae in iure reperitur ex pretia, non tamen pro iure conlii tuta, unde relinquit contra riae probationi locum, qualis eli praeium lio solutionis , prodiens ex cancellato chirographo: quae praelumtio quamvis in iure contineatur , nempe in I. si chirographum f. de probat. praesιmt. tamen lex non ita tui ut pro certo habeatur solutionem interv niste, si chirographum suerit cancellatum, quia poteth doceri contrarium . Praelum lio vero iuris, & de iure illa eii, quae non modo continetur in corpore iuris, ted etiam pro iure certo habetur , ut eadem ipsius appellatio de monil rat e qualis est opinio me toris

iuris pro eo, qui vicit in iudicio, si sente tia transierit in rem iudicatam; fhJ Plaesumtio iuris, & de iure regu ἰκriter excludit

omnem contrariam probationem , quia praex pretia veritatem habet. Praesumtio vera

iuris tantum relinquit quidem eontrariae probationi locum , sed onus probandi transfert in eum, contra quem praelum rici dimicat; qui enim iuris praesumtione oppugnatur, ecbet eam validioribus probationibus elidere .

TITULUS XII.

De Sententia, o re iudicata. SEmentia est pronunciatio, sive ὀι finitio

iudicis , condemnationem , vel absolutionem continens , rei controversae fiae mimponens; eilque triplex , interlocutoria, definitiva , & media , sive vim definitivae habens, Interlocutoria est, quae non super

323쪽

un. D. crso nctatio sertur , sei su per aliquo emergenti inter causae cursum, puta in libello serendo, vel in danda, negandave exceptione , aut similibus ; quae quamvis ad caulam pertineant, finem tamen caulae non imponunt; unde dicitur intercolutoria, quia Nder: interea loquitur , nec definitive de causa pronunciat. Definitiva vero est, quae totam controversiam dirimit condemnando, vel absolvendo. Ita vero sententia definitiva serenda est, ne quid maturi examinis omittatur : unde primo interrogandae sunt Paristes , an aliud habeant producendum , a certumque tempus ad reliquum producti nis est praefiniendum , ut veniatur ad conis

clusionem in causa , per quam imponitur finis productioni actorum ita ut post eo n- elusionem in causa nihil aliud produci possit , neque expectetur , nisi sola sententia. Citandae vero sunt Partes, ut certo die ad ius audiendum conveniant, b ne inutiliter

adversus absentem & non contumacem pro-μ nuncietur: e nisi de facto notorio agatur, aut ubi partes nihil sui defendendi causa possunt afferre . d inibus observatis iudex chrilli nomine invocato, soli utque Dei considerationem, & respectum protalus, pronun. clare debri pro tribunali sedens , atque descripto sententiam causae finem adserentem, se libello convenientem , s f)ti ex allegatis atque probatis emanantem : e ) pro

Nuuciatae autem lententiae, praeter condemnationem illius, oua succubuit ad reficiendas ex penas ei, qui obtinuit, maximus effectus et , quod nisi intra decem ὀies appelletur, pariat exceptionem rei iudicatae, quae pro veritate habetur, nec retractari amplius potest, nisi agatur de capsis matrimonialibus. ch Sen tentia vero iudicis, si iuri expresso repugnet, ii nempe Canonibus, & legibus, & consuetudinibus, est nulla, nec subsistit. ι Si vero

repugnet iuribus litigatoris, nempe instru- , mentis, & te ilibus, ac probationibus illius, valet quidem ipto iuta, sed per appellationem tui penditur , & per rei litutionem in integνum revocatur. h Nulla vero prorsus est ea sententia , quam tulit judex pecunia corruptus . t

TITULUS XIII.

De Executione rei iudieatae.

X Ementia pol quam lata suerit , si insta

decem dierum spatium non appelletur, est executioni mandania , m & quidem exequenda est itatim, si de actione reali agatur , si de personali , per spatium quatuor mensium iudicis arbitrio prorogandum eli exiuila causa, vel reli tingendum , quod tempus debitori conceditur a iure ad curandam solutionem; qui autem tulit sententiam , idem& exequi debet, s eidex fuerit ordinarius, u) nisi executio facienda sit extra territorium iudicantis; tuni enim adeundus est iudex territorii illius. Si vero sententia lata fuerit a iudiee delegato, executionem accipiet ab ordinario delegante , Ο excepto delegato Summi Pontificis, qui delegatus, uia ratione causae illius praestat omnibus iu-

icibus post pontificem; ideo potest per se suam

sententiam exequi, aut alteri committere exequendam. ρὶ Quoniam vero sententia inter alios lata , ius non inducit contra tertium inauditum ; ideo potest ille tertius executionem impedire , ae suspendere per appes tionem , donee de suo jure docuerit . q)Porro si tres sententi e latae contra aliquem suerint, audiri non debet super earum nullitate , sive agendo , sive excipiendo , an tequam executioni mandentur. r Si quidem autem circa executionem dii putandum inciderit , tam ejus cauiae cognoscendae

324쪽

CA No

dae eratis excutio differtur, si agatur apud

executorem milium , hoc est, qui cum executione habeat etiam aliqualem notionem, &propterea eas exceptiones adm: ierit , quae non ad mutandam sententiam , sed excusationis. modum vel tempus pertinent. a Secus vero si agatur a pad executorem merum, qui nullam exceptionem poteli admittere.

De Appellatiouibus.

NE sententia transeat in rem iudicatam,

neve pars , quae succubuit , omni spe destituatur, appellationis remedio est occurrendum . b) Est autem appellatio ab inferiore dudice ad superiorem facta provocatio propter allatum, aut imminens gravamen . Et est vel

extra iudicialis, quae proprie provocatio dicitur ,& venit abactis extrajudicialibus sive quae in judicio, & pro tribunali non exercetur, oualis est illa ab iniusta electione, spoliatione,

& similibus; vel iudicialis, & est illa , qua

petitur, ut sententia, sive interlocutoria, si . ve definitiva, per maiorem judicem corrigatur, revoceturve. Et appellare potest quilibet in iudicio victus , sive suam, sive alienam egerit cau Ia tn, nisi contumax fuerit, vel conse Lias, aut ita convictus, ut non nisi differendi iudicii causa videatur appellare . cὶ Unus autem ex pruribus communem habentibus cau,

iam appellans, si vicerit; omnibus proὀest, qui non appellarunt: d) ab omnibus vero iudicibus appellare licet sive ordinariis, si ve d legatis , e praeterquam a Supremis Principibus , & summo Pontifice , cuius iudicium nulli, praeterquam Deo, sub icitur. f Jure

Canonico veteri a b omnibus causis, 3c ab omni onere licet appellare sive ante sententiam definitivam ab interlocutbria, sive pili ab ipsa definiti. a , vel eius executione. At Iure Ci. iii ab interlocutoria non appellatur, in nisi ἐe

finitivae vim habeat , aut gravamen contineat , quod per definitivam tolli nequeat. : M quod abrogato Iure Canonico veteri, deismum receptum est a Concilio Tridentino, ι quo illae tantum appellationes ab interia locuturia permittuntur, quae vel vim definitivae habeat, vel gravamen per definitivam irreparabile inducat, ut eli carcer, tortura, excommunicatio, suspensio, interdictum . Ne autem lites in infinitum progrediantur, vetita eli tertia appellatio ἱ unde bis tantum ab eardem sententia licet appellare. Appellatur autem non ad eumdem iudicem, ted a4 proxime Superiorem, H qui itibunal habeata pronunci ante iudice distinctam , unde a Vitario Generali non appellatur ad eius Episcopum, cum qus tribunal commune habet, sed ad Archiepiscopum. m) At nec ad Summum quidem Prencipem licet appellare, omisso Iudice medio , ne gradus turbentur , &iurisdictiones implicentur. n) Tempus appellandi est spatium decem dierum , sue, ut aiunt, decendium a lata sententia, vel eius notitia: ο) porro iudex, a quo appellatur, debet appellationi deserre, si poenas velit eia fugere . 0 Unde debet acta transmittere ad iudicem superiorem iutra XXX. dies, i tra quos appellans tenetur Apostolos petere. Ac si iudex dubitet, an deserendum sit appellationi, capere potest spatium XXX. dierum a tempore appellationia interpositae a deli herandum , qui appellatur terminus tu ris. Dicuntur Apostoli a Graeeo verbo ι xyei . sive dimitto: sunt enim literae missara iudice pronunciante ad Superiorem , quem appellatur, ut fidem faciant appellationis interpostae. ae s tellentur interpositam. & ad miliam esse appellationem, nominantur dimissoriae; si vero testentur admissam quidem esse appellationem . sed non ob iustitiam caulae, verum tantum Oh re Uemrentiam Superioris, dicuntur reverentiales .s autem appellationem quidem esse reste

tur sta 1 SUI. 14. c. m. da reform. ει DII. 13. C. L.

325쪽

INSTITUTIONES

3 et s

tur, sed appellat ni minime delatum sui Lse , rc suta torte appellantur. Aliquando verti judici non comtat , concedenda ne sit appellatio ali deneganda , & tum concedit testimoniales, di vim accipiunt a iure; ut, s ex iure appellatio si concedenda, suspen

datu cau am , & inducant attentata ; sin aiare sit dent sanda, resolvantur in resutat rias , Jc appellatio habeatur pro rejecta . Qui aut ἀ tei: imoniales obtinuit, annuum tempus habet ad committendam appellati nis causam. Evenit etiam, ut iudex quidemissetet, pars vero alia, contra quam appellatur , taceat , & appellationi consentiat,& tum , quia Partes conveniunt in te e se super appellatione , dicuntur Apostoli conventicinale Prosequendae autem appellatio nix tempus est annus, & ex causa hiennium, thm ex Jure Civili, tum ex Canonico, quae tempora fatalia dicuntur , quia eo spatio , tamquam suo salo appellatio clauditur , &extinguitur . quamvis illud possit ex justa eausa etiam restringi a judice , atque prorogari . a) Tempus autem appellationis finiendae praescribere tantum poteli iudex ad' quem, cui iudex a quo ius dicere nequit. b Judex isitur, ad quem suit appellatum, si

appellatronem receperit, literas compulso. riales nuncupatas appellanti tradere debet,

quibus mandet inseriori iudici, ut intra certum tempus acta transinittat ; si agatur de appellatione tantum in devolutivo, sive ubi executio non suspenditur , c vel tradere debet inhibitoriales Et eras, quibus vetat inferiori judici , ne quid in novet super causa, de qua suit appellatum, si agatur de appellatione in devolutivo simul & suspensioo: tum epim ita suspenditur executio , & in. serioris iurisdictio, ut quidquid inferior po

stra gesserit, tamquam attentatum, sit ante omnia revocandum. d

De in Integrum Resti Atione.

O Ui appellatione non adjuvatur, aliquando petere opem potest per Ha integrum restitutioneas, qua postulet . ut in pristinum flatum ex justa caula restituatur; unde conceditur certis personis, &ex certis causis intra praescriptum a iure tempus; ac primo conceditur rei i- tutio minoribus XXV. annis, ex jure communi, si sententia iudicis, aut in cursu iudicii se laetosollenderint. e Secundo , reipublieae. yὶ

Tertio, Ecclesae, non modo contra pri vatos id laicos, verum etiam contra aliam Ecclς fiam . g Quarto, maioribus XXV. annis, ob causam v absentiae , vel erroris, Daturque hoc remedium etiam contra sententiam Principis, aut Summi Pontificis, etiam contra con3 tractus, aut facta, ubi laesio intervenerit. Tem us petendae in integram restitutionis ei quatiennium continuum a tempore laesionis. h Debet autem restitutio ab eo iudice peti, cuisuheli is, contra quem pctitur. ij Minor tamen Magistratus restituere non potest contra sententiam maioris, ἡ licet idem restituat contra sententiam propriam. I) At adversu a senientiam delegati a principe restituit solus Princeps, qui & solus quoque potest adversus propriam sententiam restituere. m

De Crimini urs. Uoniam tempus non larg tur , ut cri-

d mina , poenasque fultus explicemus , & peculiaris , atque annua , itemque qu tidiana his de iisdem est instituta praelectio:

ideo satiς suerit eadem vobis breviter , atque summatim tradere: ut . adumbratam saltem lecqndum Canones, eriminum, & pc narum cognitionem interim habeatis

Maximum in Eeclesia, & inter Christianos merito crimen est haeresis, quia Deum ipsum assicit iniuria ἱ cum opinionis pravi

ta e g c. r. de in inreg. resti . c. a. ras. M 4.

326쪽

tate vel indigna ei assingat, vel debita detrahat attributa . Unde dicitur haeress ab , sive seligo : quia haereticus non , quam accepit ab Ecclesiae auctoritate , sed quam suo ex ingenio sibi confinxit, sententiam profitetur. Eli .gitur haeresis salsa,

pertinax de religiom opinio : non enim est haereticuς, qui conscius di admonitus erroris paratus eli mutare sentantiam . a Pluribus autem poenis haetetici coercentur, non ab Ecesesiasticis tantum Praesulibus, sed --a Principibus laicis: cum non modo Ecclesiam, sed & rerum ei vilium statum haeresis perturbet propter semina discordiarum, quaa inter cives serit dissensio religionis. Qua in re, qui secum discrepant , se mutuo tamquam

nostes intuentur, atque alius alium contra sentientem sacrilegum & impium arbitratur. Ee lesiasticarum autem punitionum prima est excommunicatio maior latae sententiae, quam haeretici , & eorum fautores incur-

Secunda irregularitas , & interdictio in sterum ab omnibus Eeclesiasticis, publici sque muneribus , e non eos modo , &sautores, verum & filios haereticorum, per paternam quidem lineam ad gradum usque

secundum , per maternam vero tantum ad primum assiciens . . DTertia infamia iuris , qua ipso iacto adsperguntur. e Quarta est Icena corporis; etenim Clerici exauctorati, sive degradati, omnique beneficio, & Ecclesiastica dignitate prorsus exuti, iudiei lateo puniendi traduntur, & laici, postquam Ecclesiastici Iudicis sententiam subierint . Adimuntur autem reis Omnia bona, quae, si de Clerico damnato agatur. Ecclesiae cedunt; si de laico, in fiscum redi. guntur, etiamsi post mortem rei de crimine agatur ; permittitur enim haeresis crimine reum damnare post mortem . f Excipiuntur tamen dotes Uxorum Catholicarum , quae mulieri servantur , & corpus haeretici

Eiclesiastica sepultura ita tensetur indignum ut conditum in Ecclesa inde si ex humandum . s Quas poenas effugiet haereticus, si errore agnito , eum retraetare velit , & biurare, subiiciens se poenitentiae ab Eccle-sa imponendae : h) nisi post impetratam veniam in haeresim see eamdem . sive aliam relabatur: si ita ut pro relapsis habeantur; quales sunt non modo qui confessi , vel con-

v dii, sed & qui ex gravi suspicione haeresim

abiurarunt, di ad eam pollea redierunt . Tales enim novam frustra veniam deprecantur , ud saecularis iudicis punitioni tradunitur, concessis tamen iis poenitentiae, atque Eucharistiae Sacramentis . Plura tandem circa crimen hoc, & ratione piobandi, punirendique illius, tum in Cletne mina de haere licis, tum in recentioribus Sum morum Pontificum constitutionibus prudentissime decernuntur: ac breviter sciendum ell, in huiuscemodi crimine polla procedi limpliciter , &de plano, sine ullo strepitu, & figura iudicii ; celatis etiam accubitorum nominibus, sctestium, si ex eorum publicatione grave periculum eis impenderet a reo sorte potentiori .

similibus poenis & schismatici plectuntur, qui se ilicet ab Ecclesia Capite , atque ab

universo corpore discedunt, quique raro non

sibi aliquam haeres m confingunt. Praeter Haereticos sunt & Apostatae , cui Christi fide ad Gentiles, aut tribraeos de sciverunt ; iisdemque poenis obstringuntnr;

quae dicitur Apostasia perfidiae . Ia Est &

Αpastasia in obedientiae , cum l ponte quis praecepta sui Praesulis , vel Patrum eo nititutiones, regulasque contemnit. m Et demum Apoliasa irregularitatis, cum quis ab assumtae Religionis ordine dilaedit: ae tales ἡdeclarantur infames excommunicantur,

novisque poenis e constitutionibus Summorum Pontificum subjiciuntur. Neque exiguum crimen superstitio est , qtiae divinae naturae nihilominus , quam haeresis, s sortasse aduertatura uale sacrilegi, qui sortes

327쪽

consulunt, ut sutura praenoscant, cum iam haeresim non sapiant , & incantationibus , consilioque malorum Daemonum , aliasque magicis & luperstitiosis artibus ventura vel praevidere , vel praeVen: re conentur, Haeroicorum poenis ab haeress quae itoribus premuntur. a Maledici vero , sive Blasphemi , qui convicia in Deum evomunt, aut in Sanctos, qvi olim aput Hebraeos Molis lege laeidibus obruebantur b nunc pubi ica pamitentia damnati, ad fores Ecclesiae producuntur. e Sacrilegi Iure Canonico iunt , qui rem sacram e loco non sacro , vel non saeram de loco lacro, vel sacram de loco sacro auserunt vi, aut dolo', d) quamvis ex Iure Civili rem non sacram raptens e loco lacro non sacrilegium , ted furtum committit. ε) Item sacri egi sunt, qui aliquid violenter , aut iniuile , & injuriose in perianam

sacram committunt , ut qui manus violenter tia Clem cum in iciunt , qui in exeom-na unicationem incurrunt Summo Pontifici reservatam . Sacrilegium autem committentes in rebus , pro criminis qualitate asperius puniuntur, aut levius, pura ex communicatione , infamia , carcere perpetuo, 'multa pecuniaria. QEt qui cum personis coeunt Deo dicatis, sacrilegorum poenis quoque plectuntur. Non minori vero contumelia Deum am-cit Simonia, quae res divinas mortali pretio testimat . Est eteium Simonia rei spiritualis, vel spiritualibus adnexae mercimonium, ab illius auctore Simone Mago nuncupata. Est autem ex communi Doctorum distinctione triplex . g Mcntalis, quae voluntate tantum concipitur . nec animum extra progreditur . ut si qn et per fimulatio. nem officii futuro collatori aliquid offerat

spe beneficii sacri ab eo impetrandi , ch

quae Simonia cum interitas lateat, non mor-Qalem judicem, sed solum Deum babet ultorem . Alia est conventionalis, quae conventionibus, aut pact is sive tacitis, sive expres-

sis animum offerendi pretii patefecit , refieffectu caruerit. Alia tandem realis est, quando ad pacta effectus aceessit: cuius criminstrei sunt, non modo irui contrahentes, sed

etiam interpretes, quos mediatores vocant,

si ponsores, depositarie: ac duae hae postremae species exteriori etiam iudicio vindicantur, poenisque assiciuntur his ; nempe degradatione in Clericis , in laicis excommunica tione: pHaeterea omnis actus tamquam ii. Dcitus effectu tuo frustratur: unde ora inatio caret exercitio , 8c collatio beneficiorum est irrita, ita ut simoniace collatum adhuc vacare eenseatur . ιὶ Ad Simoniam etiam m. sertur ea, quae appellatur confidentia, sive fidei commilium super beneficio tandatum : ut cum beneficium recipimus, quo fructus illius alteri reddamuς , aut certo post tempore titulum restituamus et aut cum usque ad certam insantis aetatem in amici alicuius fide bene ficium deponimus, ut illud adulto restituat. Item rc servatio pensionis absque Superioris auctoritate , & renunciatio , servato ad idem regresso, caeterique tractatus huiusmodi, qui fiduciatii latine dicuntur. Q Ponitur etiam , qui pro docendi licentia quidquam acceperit: ne avaritia sua disce di facilitatem & doctrinarum usum in Ec-ςlesia utilissimum imminuat. ι

Alias vem poenas conlii tuere Summi Pomtifices recentiores, nempe Sixtus U. Const.

9 i. Sanctum , O salutare, Pius U. Const. 3. Cum primum, & Clemens UIII, Const.

o. Romanus . ' . In criminibus ponitur . etiam iis ira , quae naturae, dc rationi humanae repugnat, tu putefructus pecuniae, rei nempe iterilis, ideoque furto comparatur: prohibitaque fuit Hebrais a Mose, qui Hebraei, etsi non inter se , tamen cum caeteris gentibus scenus exercere poterant : apud eos enim proximi nomine tantum Hebraicus populus veniebat . A postquam a chrilliana charitate vocabulum hoc ad omnes homineς fuit extensum , eadem quoque usurarum prohibitio latius

328쪽

CANO

processit: itaut nobIs ncque inter nos, neque lcum exteris laenus exercere a Sacris Canonibus pei mittatur. Est aurem usura quidquid supra sortem a nobis mutuo datam accipitur. Quamobrem qui fructus ex pignore percepit, repetendo sortem , debet in eam imputare

quidquid percepit a fructibus, ut debitor sibi

retinere de pecunia mutuata possit quantitatem parem quantitati fructuum perceptorum .

n Ratione quoque lucri cessantis , 3t damni emergentis crimine carent ii, qui cum in mercimoniis pecuniam utiliter occupare possent eam alteri mutuantes aliquid supra io tem stipulantur: quo nomine eximuntur acrimine usurarum Montes Pietatis a Leone X.

in illi uti in Concit. Lateranensi. b

Tres quoque ea lus excip:untur , in quibus licet integram fortem recipere, quamvis fructus ex pignore percepti suerint. 'primus, si laicus possessionem aliquam rei Ecclesiasticae, quam iniuste detinebat, eidem Clerico pignori tradat, cui eam eripuerat. e Secundus, fi res pignori data sit fetidum, di pignori detur domino directo; is enim potes seudi fructi,us frui, de integram sortem adebitore suo recipere: dummodo seudi onera non exigat a Uasullo non postidente. d Tertius est , si maritus , dote nondum

exacta , posset Tionem frugiferam a socero in pignus acceperit, potet, enim is'tolerando. rum onerum coniugalium causa gaudere

fructibus , 8t integram pollea dotem a locero repetere. e) Quamobrem non solum ipsemet usurarius , verum dc heredes ipsius ad usuras restituendas compelluntur iis, quibus usuras extorserint , vel heredibus eo. rum ; aut , si tales deficiant , pauperibus ;msi propter notam inopiam facultate careant relli tuendi . f) Atque ad restitutionem usurarum , 8c ad cessationem exactionis cogi possunt ab Ecclesiastico Iudice tar cen jani Gratinae. Tom. II

i suras ; quamvis debitor iuraverit, se n rasa foeneratore minime repetiturum. gὶ Uartis aeutem , gravit limitque poenis ulu- rarii subjiciuntur . Etenim Clerici suspenduntur , vel de panuntur ab ordine . Laici excommunicationis fulmine eum infamia

ea Sepultura etiam arcentur. i) Ac nisi ut uras reddiderint te fandi quoque facultato privantur. fhJ Omnibus denique vetatur , ne finibus luis , aut tectis usurarios matri infestos accipiant, neve domos eis locent, ni velint de ipsi locatores 8c receptores susire poenas a Canonibus constitutas . Furtum Sacri Canones puniunt interdi fione Urdinis r etenim fures Ecclesia proin veri vetat ad Sacros Ocdines, si publica in farni x laborent. Occulto ς autem non aliter ad Orai nes admittit, nisi delictum confessi , ablatum reddiderint, poenitentiamque egerint . f ι J Ordinatos vero . si furentur, Ac incorrigibiles sue rint,deponit ab ordine. e i. eculari pote stati tra

dit. i m J Sed iam ad venerea delicta veniamu . Adulterium iure Civili committitur in

alienam coniugem. snJ Iure vero Canonico a marita alieno in quamlibet et taem inmnuptam . sol Atque in laico quidem excommunicatione , in Clerico vero depositione, aut in utroque certar poenitentiae impositione punitur. ρὶ Mulieres autem in Mona. iurium ad perpetuam poenitentiam, si ma-r,t1 eas recipere noluerint, coniiciuntur . qJRaptores virginum , nisi matrimonio ad lentientei puella , crimen purgetur , e X communicatione puniuntur, r aut depo sitione ab ordine, si Clericus raptor fuerit Raptores autem Sacrarum Uirginum , sive Monialium , quas vocant , quia matrimonio crimen expiare nequeunt , raptorum simul &. lacrilegorum poenas a Canonibus

329쪽

Stuprum, si commissum sit cum honesta smuliere , poenitentia , & pecuniaria poena punitur , si vero eum virgine , stuprator

illam ducere , patre consentiente , compellitur ; sin pater recuset , vel status perlonarum , aut rerum conditio id non patiatur , pectiniam doti congruam respondere iubetur . At si pater quidem nuptiis allentia turri stuprator vero ducere illam nolit , corpore dabit prenas , N excommunicatus,

quoad iudici placebit, detrudetur.' a

Adulterorum etiam poenis , alitique maioribus, vel minoribus pro Ardicis prudentia ,& criminis qualitate punitur tam incestus, sive eoncubitus cum consanguineis, utque adgra dus prohibitos ἱ quam crimen eorum, qui cum ea , quam de Sacro Fonte susceperant, vel in Chrismate tenuerant, concubuerunt. Eodem quoque modo puniuntur ii, qui venerem verterunt in usum naturae contrarium ,

aut libidine sua bestias appetiverunt. b Falli erimen in Clericis Ius Canonicum depσsitione ab Oidine punit, di detrusione in

Idonasterium pro criminis qualitate. e Macerbantur autem poenae in falsa tori. hus literarum Apollo litarum , quos cum fautoribus Canones anathemate damnant ., Clericos omnibus heneficiis exuentes, eos. que degradatos iudaci saeculari tradentes rillos autem ., qui non finaverint 'literas .,

sed falsatis ab alio usi fuerint initius trachmies ; & Clericos quidem spoliantes beraeficiis , laicos vero excommunicatione irretientes , donec congrue satisfecerint r idemque statuentes in eos, qui falsas literas impetrassent . d. Homicidium vel mandatu alieno commi titur , quod vulgo assassinium vocatur, vel sua sponte, vel casu e quorum pessimum est illud , quod alieno iussu patratur: ideoque non solum tales rei , ted & 'receptores, re comsultores , & de senseres exuti bonis, ossiciis., dignitatibus, beneficiis, hostes Christi an id clarantur , 'excommunicationis, & depositionis ipso iure sententiam incurrentes. se J . Similibus poenis tenentur, qui non mandatu alieno, sed suopte ingenio per indu

striam hominem interemerint; fra exceptis

iis, qui furem occiderint; quem alia ratioue evadere non potuissent. st Homicidarum quoque .poenis obstringuntur ii, qui partum abiecerint, & materi abortus causam dederint, aut concipiendi facultatem medicamentis abstulerint; i) nisi si is tus conceptus nondum vivificatus esset,

aut id ca' evem lset. i Fortuita enim homicidia, dum nihil eriminosum, aut illicitum quis peragat, nullis subjacent poenis, exceptis parentibus, qui dormientes pueros corpore oppresserint: illis,enim ,certorum annorum Poeni

tentia injungitur. Iis tandem, qui sibi ipsis

mortem conici verint , Ecclesias luas preces negat , & sepulturam ..dpirituales poenae, quἰbus utitur Ecclesia Cenium muncupantur , sorte a censionibus Censorum , qui excludendo a censu, sive a descri ptione Senatorum, aut Equitum, quos praeteriissent: n mia notatos ordine movebant. Dividuntur tautem Censurae in excommuni in cationem, suspensionem, & interdictum .. Excommunicationis originem non solum

ab Hebraeis , qui gravissimi criminis reos, eum infamiae nota e Synagogari & communione Sacrorum eiicie hant; sed etiam deducere pos-lumus ab execrationibus Gentilium, qui ob atrocitatem sceleris, familiaritatem , coli quium, ,& civile commercium adimebant Cuius exemplum poenae vetuitissimum ei illud Orestis matricidae. Is enim apud Euripidem dolet se ob tale iacinus amisisse colloquium ,& vitae societatem cum ceteris civibus. neque aliter Oedipus apud Sophoclem . Utque

a fabulis ad hi storias & a Poetis ad Philosophos transeamus ; Plato in libris de legibus reos gravissimi sceleris passim privat communione Sacrorum, & commercio civium , &Alcibiadem . nuod mysteria in propria domo

celebrasset , Sacerdotes Athenienses , p feente populo, Diris devoverunt, sue execrarum, quod nos dicimus excommunicare postea vero resecrarunt , quod nos absolvere Vocamus. Neque admodum dii simili, est excommunicationis nolim , quae fuerat apud

330쪽

pud priscos Romanorum interdictio aqua . &igni. Nihil veto tam simile . quam quod de Druidis Galliae Sacerdotibus resere Caesar, a inquiens: Si quis privatus, aut publicus eorum decreto non stetit, Sacrificiis interdicunt: haec poena apud eos gravissima; quibus ita est interdictum , ii numero impiorum ac sceleratorum

habentur: iis omnes decedunt, aditum eorum, sermonemque defugiunt r neque iis petentibus ius redditur, neque honos ullus communicatur. Praeceptum autem interdieendi commercii tam Sacrarum, quam Civilium rerum crimi.

nosis nos c ipsumet Christo accepimus b &a paulo, o qui nobis prohibet ad mentam eamdem accedere cum scelestis & detractoribus, ac praecipit, dirimendum elle commercium cum eo, qui Dei verbum non audit, ut pudora assiciatur, atque ita ad bonam frugem redeat . Quem deinde morem Ecclesia perpetuo tenuit . Eil igitur apud nos excommunicatio hominis exclusio ab Ecesesiae corpore , vel Rparticipatione Sacramentorum: d) unde dividitur in majorem, & minorem .. Maior elicit hominem extra Ecclesiam & communio nem Fidelium. e Minor vero tantum arcet a Sacramentis r f) ideo major excommunicatio nuncupatur anathema, quasi ita excommunicatus sit se postus , & segregatus: quo sensu verbum hoc distinguitur ab alia significa- ione ita bonam partem, quae ei tribuitur a Ueteribus , cum hoc vocabulo significarent donaria suspensa Diis, tamquam selecta, &seclusa a ceteris profanix rebus. Infligitur Rutem excommunicatio vel ab homine, vel a

iure; & iure infligitur , quando a bique opera iudieis, sed solo minillerio logis quis exeommunicatur: quae appellatur excommunicatiolatae sententiae, sive major sit , sive minor. Maiorem ipso facto absque auctoritate lindicis incurrunt haeretici , eorumque saut res , falsatores literarum Apostolicarum , pericus res Clericorum , simoniaci , aliique in pluribus Iuris Canonici locis expressi . Minorem ex sola legis auctoritate ineu

rum , Qui communicant tum excommunicato excommunicatione majori, g quando non fuerint eiusdem criminis participes rtum enim & ipsi maiori excommunicatio.

ne implicantur. sh

Ab homine infligitur excommunieatio, quando Praelatus, aliusve Iudex Eceletallicus

contumacem, & reum sententia excommunicationis damnat ; quae in dubio semper praelumitur excommunicatio major, i &appellatur excommunicatio serendae lente aiatiae . Rursus excommunicatio interna ell,& externa . Internam incurrimus pro pice quodlibet mortale peccatum , quo abscindimur ab invisibilis Eceses corpore, cum quo non communicamus, nili per Sintiam, quam lethaliter peccantes amisimus. Externa est super memorata, de qua hoc titulo agimus , quae tegregat nos ab Ecclesia etiam visibili. cum autem excommunicatio insertur ab homine, iudex insemns noci ante pronunciare sententiam debet, quam praemissis trius monitionibus , vel pro omnibus una , interpositis iustis dierum intervallis. nisi ne celluas aliter poscat. I J Admonetur autem Iudex a Concilio Trid. m ne in civilibus L aut criminalibus cati sis excommunicatione ut tur, nisi in subsidium, quando aliud remedium non tu petat; & eam serre debet in lcriptis addita cau-ia ; n) ncia omnes tamen cum excommunica to communicare prohibentur . Excipiuntur

enim uxor, liberi, servi, ancillae: dc qui igno.

ranter cum excommunicatis communicant, nota incurrunt, neque communicantes cum iis,qui cum excommunica Communicant. O

Excipiuntur & Peregrini ; quia necessitas eos communicare compellit, & qui humanitatis gratia excommunicato aliquid lar gi uotur , Γρὶ & creditor debitoris excommunicati ; ac tandem qui excommunica tum alloquuntur, ut eum ad curam laluti

aeternae adducant . IAddendum est ex Martini U. Couilitutione , nemini vetitum esse communicare T t a cum

SEARCH

MENU NAVIGATION