Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3i Begis, qui laoc ipso tempore admonetur magnum equitum numerum convenire ad Condetum. Missus, qui quorsum illa pararentur, interrogaret, id responsi retulit, Condei iam aditurum Regem , ut eum eo de I vando a tributis regno ageret, quae quia Publica causa erat, multos Eum ossicii causa comitaturos. Hoc tegi suum consilium ueque enim erat iam aliud quo Oecultaretur in volebant, manifesta erat eo iii uratio , vis aperto Parabatur. Rex tamen denuo et ad Condeium, et ad Mintiliouum misit, qui monerent ut ne quid turbarum ex eo motu oriretur, diligenter caverent. Responsa

Paene eadcm; atque hoC serunt amplius, quod cum is qui ad Sciatilion uin missus fuerat, fratrem quoque eius, nomine Audelotum, adiisset, hoc ab eo responsum Regi serendum retulit: una salus victis nullam sperare salutem. Eodem tempore ad Regem venit unus coniuratorum , index omnium quae struebantur. Is veniam Precatus, side accepta, euncta Regi aperuite dimissos in omnes Gallias homines, qui excitatis factionum studiis, oppida occuparent, sollicitatos externos populos, tria equitum milia descripta, atque hanc esse Consi- Iiorum summam uti Rex, frater Regis, Regina occidantur, regnum ad Couileium doseratur et immissos qui sabaudium quoque Regulum ex insidiis interficerente atque his omnibus patrandis HI cal. octa dictum esse,

qui dies divo Michasili tutelari Gallorum numini sacer,

sestus Gallis sollemnisque est e se sceleris immanit te commotum ea regi indicasse. Hoc indicio territam

Reginam, siliosque, et continuo Parisios proficisci

Prorrantes, Paene retinuit quidam, qui occulte favens haereticis. indici tithil temere credendum suadebat. Valuit tameta sententia ut Lutetiam iretur, ubi ex tuto

explorari omnia et parari possent. Haud longe ab urbe

342쪽

A. M. GRATIANI

3i perventum erat, cum Regem octingenti equites hostium, qui reliquos antecurrerant, ΙΙΙ cal. oet. dio ab indice praedicta , assequuntur. Erat Cum eo Praeter regium

equitatum, iustum Helvetiorum praesidium. At Hugo-notii rati, id quod res erat, regios equites et numero et armis impares suorum impetum Hon laturos, invasuri Regem videbantur et suissetque Periculosum certamen commissum, nisi Helvetii, recepto ad se Rege, facta phalange , hostes a Proelio deteruissent. Atque ita Rex omnibus incolumibus Lutetiam se recepit ἰ unde conse-stim a Regina Romam missus Hannibal Rucellatus, qui Pontifici salvum esse Regem nunciaret, eum de tota

coniuratio ite edoceret, et auxilium Posceret adversus

commvnom rei publicae christianae Pestem. Is postridie cal. Oct. Lutetia prosectus, adhibita ceIeritate, HI id. decimo die Romam venit. Narrat, Lutetiae decretum in consilio Regis suisse, ut Condeius ceteri quo socii coniurationis , hostes iudicarentur ἰ sed Reginam , eodem illo auctoro, qui fidem indici non habendam suaserat, rem distulisse. Sabaudiae Ducem, post patefactam

coniurationem, vanosque sceleratorum conatus, dixisso

serunt e quod nunc isti cogitata non perfecerint, Deo acceptum esse reserendum; posthac facultatem eis talia moliendi non suturam. Pontifex, advocato heri sonatu. ad patres de galli eis rebus deque subsidio mittendo retulit, hiriuscemodique orationem habuit, ut in commemorandis delictis christiani populi , quibus insensum nobis Deum reddimus, ac totius rei publicae vulneribus et regni In primis Galliae calamitatibus deplorandis, commotus sanctissimi senis animus vix tumperaverit Iacrimis. Patres miro consensu omnes subsidium Regi Galliae

decreveruuia Et quia pontificii aerarii magna inopia

343쪽

EpisTOLARUM LIB. IV.

est, itum in sententiam Cardinalis sancti Clementis ut Pontifex, qui conficiendae pecuniae rationes quaererent, quiqne de subsidio mittendo, deque Pecunia e re publica distribuenda curarent, diceret. Dicti sunt Cardinales Moronus, sancti Vitalis, sancti Clcmentis, Sabellius, Commendonus, Gravellanus, Vitellius. Pontifex praeterea supplicationes decrevit trium dierum , in quas ipse pedibus, senatu atque omnibus ordinibus comitatus, iturus est. Indixit quoque totidem dierum ieiunium et atque secundum hoc, qui delicta dolenter . consessi divinam hostiam sumpserint, his ex Dei largitate indulgentias est elargitus; cuius caelestis muneris tu quoque , mi Thomici, ne ut particeps fias ; et vale

Ieas ego litteras in D seiculum Balthasaris Cauci conieceram , qui quia Venetiis aberat, ideo tibi serius

redditas fuisse arbitror ἔ periisse certe nec Puto, nec sane velim, erant enim plenissimae. Pendent nunC Omnium animi expectatione gallici tanti motus. Furunt enim Hugonotii, passim facinorosorum manus Cogunt, nihil tutum , nihil quietum patiantur , R gem Lutetiae paene obsessum habent, castra ad divi Dionysii vetustum et apud Gallos Ionge sanctissimum templum, quod tamen ipsis pro stabulo est, posuerunt. Hinc assiduis circum moenia urbis excursionibus commeatum pro- bibere, et quam maximis Regem dissicultatibus assicere conantur. Huius templi atque utinam eadem ceterorum sors fuisset, quae in illorum Iatronum potestatem venerunti multa et pretiosa vestis, sacrorum vasorum ex caelato auro et argento magnum pondus, decora

344쪽

A. M. GRATIAXI

antiquae pietatis et priorum Regum monumenta, Umalii ducis religiosa diligentia et celeritate servata sunt; qui omnia paulo ante hostium adventum, haud ignarus illorum sacrilegi furoris , Lutetiam importaverat. In Aventonensem provinciam, quno Poutificis ditionis est,

irruerurat; nonnullis occupatis oppidis, cuncta latrociniis infesta reddunt et Incendiis, Caedibus, vnstitate repleta omnia. Ac ut arina in ipsum Delim movisse videantur, maxime in sacras aedes, Dei divor uinque aras dehacchantur; in sacerdotes beluarmn rabie seruntur; m nactiorum, si quos intercipiunt, cartii sicinas faciunt, inauditae crudelitatis ex inpla.

Vides quo illi tondunt libelli, quorum infinitus

numerus nil imperitam multitudinem capiendam ali impietatis ministris quotidie dispergitur 7 quo sallacium hominum illac lacatae et artificio simulationis eruditae conciones 3 quo illa pestis parva initia, quae Primon gligunt principes, ac Prolatando, In inigerido, sustentando curari posse considunt 3 Scia cns vero malum et occulte irrepens, ac paulati in omnia inficiens, ita has demum sammas, in haec incendia crumpit. quadnonnisi ruina restingui posso videntur. Cuius maliti sae negligentiae iustas a principibus poenas reposcit Deus, ut quem morbum nascentem depellere omisc-runt , eo nunc ipsi ita laborent, ut verendum sit, eius vim su Perare aliquando ut possint. Sic errant ii qui divinis iussis hominum consilio moderari , ecclesiae sanctissimae et antiquissimae parentis praecepta et instituta ad arbitrium et iudicium suum revocare sibi putant licere. Sed haec ipsi viderint, qui admittunia Begi certe et puero et optimo Mue velle, et Precari boni omnes debent. Ita tanto rerum et tam repentino tumultu, cum

345쪽

quibusdam agi placuissot de compositione, non accipere, ut par fuit, illi a Rege honestas conditiones, sed impudentissimas ipsi leges imponere sunt

ausi. Haec enim est illorum summa postulatorum,

uti Rex Helvetiorum praesidium dimittat, ac ut populares videatitur omniumque studia a Rege ad se ipsos convertant uti tributa Provinciis remittantur, sibi vero, ut totius paene regni maximae urbes tra

dantur, Bononia in oceani Britannici littor firmissimis munitionibus Anglis obiecta et Caletum in Belgis unde brevissimus in Angliam traiectus; II tensium civitas in Modiomatricis, qui Lotharingi hodie sunt, in Belgariam et Trevirorum sinibus et Lugdunum elarissimum Galliae empovium Helvetiis et Italiae s- nitimum. Ad haec , ut singularem hominum audaciam animadvertas , Regis fratrem obsidem sibi dedi postulante si haec impetrant, scilicet discessuros ni, armis. Hae a latrouibus leges latae, summo omnium stomacho auditae, actionem concordiae valde rotardarunt. Edictum o Boge tum orat, ut quicumqne domum in- a triduum redissent, iis frande ne esset. Post illud tempus, qui in illis castris conspecti suissent, Regis ii Stes Omnes Censerentur, eOriani bona publicarentur, ipsi infamia notarentur. Atque haec qui Condeio et ceteris eo niurationis principibus de nunciarent, magister equitum , qui conestabie a Gallis dicitur, ac Nam ursii Dux missi eranti hi enim se in Pacificationem interposu rant. Expectatur quid Hugonotii responderint, nam tempus sibi ad deliberandum2 sumpserant. Interea Quod contumaces atqne 2mpii homines non placandi conditionibus , sed vi atque armis coercendi videntur, in belli negotium summa cura incumbitur. Conducuntura Rege, Praeter eam quam habet servati Regis gloria

346쪽

A. M. GRATIAM

insignem, duae IIcluctiorum legiones, scribuntur equi-tcs , peditum delectus toto regno magna diligentia habentur. Brevi Rex firmum exercitum habiturus videtur, in quo comparando a Pontifice et Italiae Begulis eximio christianae pietatis studio, pecunia iuvatur ἔ Putant etiam egregiam manum italici peditatus auxilio Regi a Pontifice missum iri. In Belgis post traditos in custodiam factionis principes , et subtractos multitudini duces , otium nunciatur ἰ quamquam novas res in sinibus Germaniae moliri eos, qui vinculorum metu in exilium concesserunt, putant. Ex Polonia nihil novi. Byzantio rumores non boni, nihil nisi classes, exercitus, belli apparatus. Angliae quoque motus quidam asseruntur; cuius Reginam Archiduci Austriae nupturam multi sunt qui negant, Iicet huius rei Viennae magna spes ostendatur. Habes quae hic seruntur omnia. Nos hostiam caelestis panis ex optimi Pontificis hortatu cras sumpturi omnes de Cardinalis manu eramus et idem tu quoque si istic seceris, salutem inde tibi atque divini illius mysterii quam uberrimos fructus precor. Vale VIII l.

8. A. M. GRATIANUS NICOLAO fANDERO S. P. D.

Ad duas epistolas tuas redditas mihi superioribus diebus , quod diu nusquam constitimus , nou respondi ἔatque ea postea Subsecuta sunt, ut ne respondendum quidem iis sit. Tuum certe amorem, mi Sandere, vehementer amo ς atque eodem animo ut perpetuo sis, v hementer te rogor ego enim erga te idem semper ero.

Nos hie gallici motus expectatio suspensos habet. Μagnum illic versari malum pridem a multis intelligeba-

347쪽

tur, sed tantum concipi scelus adversus puerum Regem , nemo unquam putavit. In Belgis vero quo loco res sint, Post traditos in custodiam factionum principes, a te potissimum aveo scire: sed illud multo magis, quid ipse agas, atque ubi locorum sis et significant enim tuae litterae te non semper Lovanti manere. Vale. B mae VIII l. nov. I 567.

o salutares mihi tuas litteras i o suavitatem ingenii amandam l o amorem mirum si)l Scis a uobis quam omnis assentatio absit, Et quam ego , te certe adverSum,

minime blandus esse soleam , crede milii hoc sancto affirmanti. Ita integra henevolentia et amore nostro frui nobis perpetuo liceat, ut hoc valetudinis statu, atque in huius assiduitatis operae molestia nihil est quo SuStenter ac recreer magis, quam tuis litteris. Quare licet acute tu quidem , et vere de amicitiae legibus disputes, et eas interdum relaxandas , neque acerrima illa officii norma omnia perpendenda , et esse quamdam in hac tota epistolarum ratione non iniucundam negligentiam contendas in amicis minime r Prehendendam , tamen sic habeto, tuas mihi litteras

longissimas quasque gratissimas fore , atque his ipsis

quas Proxime accepi, neque codiosius , neque amantius, neque iucundius Esse quicquam. Accuratum genus orationis et elaborate elegans in tuis epistolis non requiro et nam cuius id esset fastidii Z Ubertatem desidero

sermonis et copiam ς ut et mo ex iis fructum capiam paene praesentis et familiaris nostrae collocutionis; etsi in Hane Gratiani admirationem modeste temperat Thomicius apud Posianum T. IV. p. 369. in adn.

348쪽

tu quemadmodum cum coram sumus et totos una dies ita consumimus, ut deesse tibi nunquam soleat, quo tenere meas aures Possis, ita absens per litteras de omnibus rebus lamquam Cum praesente loquaris. Religiosa illa et exquisita in scribendo industria valeat, quae et ingenii oste utationem putidam liabet, et eloquentiae Iaudem aut nullam , aut certe huic generi

nostro quotidiano et communi non necessaria me teneamus nos cursum , quem instituimus, et orationis et amoris, ut et commeantibus opportune septimo quoque dio venetae rei publicae tabellariis litteras dare nunquam intermittamus , et in illis scribcnd Is locutionis nimiam religionem vi cmus; ne dum dilige utius

in nos inquirentes claboratam conciuuitat in Sectamur, benivolentiae fructum, ProPter quem Su ScePta res est, deperdamus.

Tu igitur, inquis, barbariae mihi auctor es 3 ΜΙ-nime omnium; quid enim indiguius facultate ista imgenii 3 Ciceronis ego te, et ut quisque Ciceronis est simillimus, studiosum et imitatorem osse maxime voloς et emendata ac polita oratione nihil esse dico Pulchrius, nihil in tota dignitate praestantius, nihil vero tibi quod in tantis aui mi bonis plus ornamenti in omni vita sit allaturum; sed, ut dixi, ab limi illi hoc et sa- miliari genere script Iouis singulorum undiquo nosculorum fastidiosam consectationem reiicio, verborum deIectum nou aucu Pium probo, totius vero orationis integritatem, et ornatum quemdam, qui mihi non suco illitam, sed Proprio sanguine sust isam essiciat venustatem. 1lanc tu et adeptus es, et quotidie magis assidua ista optimorum et virorum et librorum Cou- suetudine assequeris , sic ut ita huiusce laudis principibus brevi te sperem suturum. A me quidem cui tu,

349쪽

amori nostro semper aliquid indulgens , multum scilicet tribuis, non est quod Ista expectes ς neque enim meae vel facultatis vel omnino otii sunt. Pridem ego hastam abieci, et omnibus litteris multam salutem dixi: necessario quidem magis quam libenter, sed tamen dixi; et quas ego ad te do epistolas, eae a me diuturna vigilia ei scriptione iam languenti , et urgento plerumque somno scribi solente tantum abest ut ullus adhiberi e ultus possiil Sed de his satis, et Plus etiam

quam satis et studio enim tui Provectus sum.

Novi e Gallia nihil erat allatum , quod ipsum plerique in Pessimam Partem luterpretantur, viae enim ab IIugon otiis clausae atque obsessae putantur. Ε Belgis scribunt, Lutetiae Regem ita premi rerum omnium inopia, ut vel ad accipicndas intolerabiles concordiae leges, quae ab Ili sensissἰitiis hostibus asseri intur, eo actum iri, vel periculoso sibi et universo regno exitioso proelio decertaturum existime ut. Et haec tamen ipsa nullis nuctoribus. Expectatur repentinum aliquod sul mon. Quicquid crit perscrit,am tibi. Pendas io scripsi, te illi apud nos per litteras et saeIM: et maximas gratiasngere. Iohann s Cargae Loiiiiiiis ossiciosissi iiii et amantis nostri II iteras tibi misi ad sodalem iesilitam, iuvenem,

ut Carga praedicat, eximian cum religionis Et modestiae tum etiam cruditionis r eum tu convenies , et libia me de illo scriptum essu dices. Da te horum homi- . num consuetud ni . solet Enim esse non solum chri- stianao pietatis studiis Ductuosa , scd etiam commoditate doctrinae et humanitatis fructu iucunda. Vale. Pomo rachio nostro etiam nou adscriptam salutem di- Φcito tamen. Romae cal. novembris. I 567.

350쪽

A. M. GRATIANII . GRATIANUS T OMICIO.

Hugonotii ab impudenti impietate non discedunt fiuntque regiorum dissidentia in dies audaciores. In eo perstant, ut tu ipsorum Potestatem Bononia, Me tium, Caletum, Lugdunum, munitissima oppida, quibus diversis populis oppositis universum paene Gallorum imperium ab externo hoste clauditur, tradantur; omnis a Rege copia , et cum primis Helvetii dimittantur, Regina a filii gubernatione amoveatur; et quod maxime Populare, id est, ut omnes intelligunt seditiosum est, et tributa remittantur; harum rerum obses

sibi Regis minor natu frater dedatur. Numquid potest his postulatis singi aut excogitari impudentius 3 Arma, Pecuniam, urbes, matrem, fratrem, Regi adimunt, cetera relinquunt e benigne i Quid legitimo hollo victo essent acerbius imperaturi Quid esset aliud Regem omni praesidio, omnibus rebus spoliatum, inermem , derelictum, inopem, obiicere parricidarum perfidiae et crudelitati Z Quis non in scelere audaciam hominum singularem delestetur 2 Et erit qui dubitet , quin has

Pestes eradicaturus sit Deus P et innocentem adolescentem impiis suorum armis Circumscssum e mediis periculis pigneraturus Hoe loco illa mihi in mentem veniunt a praestantissimo et vate et rege divinitus olim prodita r si consistant adversum me castra, non timebit cor meum et si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo tunam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Hoc mihi sit

animo Rex, neque vereatur, ne eius causam cum ecclesiae causa coniunctam non defensurus sit Deus, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION