장음표시 사용
351쪽
tamen non avertet misericordiam suam a nobis , ne sorte superbiant eius hostes, ct dicacite manus nostra
excelsa, et non Dominus, s it haec omnia. Augentur quotidie utrinque copiae , Rex peditatu erat superior, equitatu hostes , quo circum Lutetiae moenia , quibus
se Rex adhuc co uti nubat excurrentes, Commeatus intercipere , et Regem ad relinquendam urbem compellere conantur; rem enim proelio committere ante qiuam
auxilia.ad Regem conveniant, et fortunam totius belli experiri, student. Rex contra, vel quorum ipse consilio
regitur, Concordiae rationes exquirunt, sive interponendi temporis causa , quo maiores copias comparent,
sive quod nihil pace utilius , nihil civili bello exitio
sius putent. Quamquam non videtur quae sit sutura pax cum iis , qui salutem in aliorum pernicie , potentiam in optimi cuiusque oppressi ocie, et Omnium Te rum perturbatione , positam habent. Quae vero pacis
conditio sit, in qua eis, cum quibus pacem Rex faciat, nihil concedere possit, quod si concesserit, nou Paxilla, sed aut servitutis pactio, aut belli non diturna
dilatio sutura sit 3 Bellum quidem atrox et saevum Paratur ἔ atque utri vicerint, magnopere necesse ost debilitari universi regni vires e sed tamen resecare aliquando praestat serro vitiosum membrum, quam ut desperatae curationi dum insistitur , mortiferi morbi exedeus virus , ad vitales partes manans, totum corpus interimat. Haec tanta tamque exitialis coniuratio, quae contra omnium sortunas fieri aperte videtur, atque haec tota religio uis calumnia , principum omnium , quorum Ca-Ρita maxime petuntur , si non religione at certe metu rerum Euarum, animos strinxisse videtur. Pontifex
352쪽
322 quidem maximus admirabili cum erga Deum, cuius causa agitur, Pietate et studio , tum erga Regem chm. ritate, in eam cogitationem incumbit, ut regno de christiana re publica praeclare merito, perditorum hominum scelere ruenti, subveniatur. Italiae principes ad conserenda auxilia vehementer est per litteras adhortatus, qui omnes egregiam voluntatem profitentur. Ipse propter aerarii tenuitatem , nemo enim unquam Pontifex pecuniae minus studuit, qui legitima etiam populis vectigalia remiserit, pecuniariae rei explicandae nunc maxime intentus est. Ut tibi me scripsisse memini, datum erat huiusce rei negotium VII Cardinalibus, inter quos erant variae quaesitae rationes. Postr mo Pontifex convomtis in curiam patribus ad eos de pecunia retulit, deque ducentesima ex omnium bonis, qui in romanae ecclesiae ditione sunt, exigenda. Sententi aes dici coeptae r qui principes interrogantur, ita locuti sunt, ut de industria , quod decernerent, in dubio reliquisse viderentur. Cardinalis sancti Clementis primus tributi collatiouem ex ducentesima aperte censuit, idque multis verbis. Contra Sabellius, non tamquam ipse rationem Probaret, asserobat, quam totam sancti Clementis sententiam reiiciebat. Huic, quia Famnesius in senatum non venerat, quod sequenti die forte rem divinam in sollemnibus pontificiis sacris erat sacturus, vehementer assentiebantur eius familiares , atque romani Cardinales omnes, qui quod eam rem rci publicae romanae gravem futuram intelligebant,
suis sententiis consultisque suorum civium gratiam inire sindebant. Inclinata res videbatur. Interrogatus sententiam Commendonus, Patres monuit non quid modo praesens necessitas Posceret eis considerandum , sed etiam longius in posterum Prospi-
353쪽
ciendum et non minus esse gubernatorIs magnas tempestates providere, quam perferre. Magnum vero hunc esse in tanta publici aerarii angustia pecuniarum nodum, qui sine dilatione esset explicandus. Pecuniam ita comparandam abutide, ut ea maxime necessariis rei publicae temporibus ne desit et ita mature , ut non frustra Comparata sit. Multa praeterea de universo rei publicae statu , de singulorum membrorum , de totius corporis morbis medicinisque. Postremo sententiam Cardinalis sancti Clementia paucis adiectis comprobavit, quod id esset tributi genus , quod aequaliter omnes attingeret ἔquo quique essent abundantiores, eo Plus collaturos; quoteuuiores, eo minus. Illud quoque censuit addendum, ut quorum bona minori quingentis aureis numis aestimarentur, ii tantum quadringentesimam solvere ut, quo capite pauperum egestati maxime consulitur. Hunc omnes, qui post ipsum sententiam dicunt, secuti sunt. Ac Pontifex in sententiam sancti Clementis Et Commen-
doni Cardinalium senatusconsultum fieri iussit, edici tributum , quaestoribus exigendi negotium dari.
Quod tibi pollicitus sum de Statii flai Warso victi
consilio, quo Romam venit, scvibere, id fuit huiusmodi. Vir theologus et divinarum rerum studiis deditus, inqile iis non ambitioso ut plerique, sed Pio maximeque demisso animo diu cum laude versatus, nimirum quam sit huius vitae volucris et nuxa conditio tutellexit, et eum si hi salutariter consulere, Cuius animus quam maxime se a corporis vinculis abstrahens seras eminet, atque alte ad caelestem illam, quae honis a Deo tribuitur sidei et laborum merces nunquam interitura, spectat. Ergo ea nobilitate, honoribus, dignitate vir, lauta Practerea spe ornuia amplissima apud .uos consequendi, divinum secutus monitum ab ulli-
354쪽
mis prope Sarmatiae finibus Romam tam longe venit
ut se in Iesu itarum societatem conferret. Hanc mentem
Cardinali primum nostro aperuit, a quo suit ille quidem in eo summopere Collaudatus, quod omnes suas Cogitationes, curas, actiones, Seque ipsum pro catholica Ecclesia proque sua ipsius aeterna saluto devovere Deo statuisset; verum quo id Potissimum vitae genere atque instituto esset faciendum, quo eius haec esset eliristianae rei publicae et in primis patriae haud sane optime assectae frucinosior devotio, rem sibi consilii videri. Praecise respondite sibi certum esse magistrorum societatis arbitrio, non suo, operam ecclesiae pro sua tenui parte navare sanetissimis illis innocentiae legibus e consultatione nihil amplius opus esse ἔ triennium ipsum a se in huius consilii deliberatione consumptum. Monenti ac prope iam manu reprehendenti Deo obnitendum diutius non esse ἔ Probatum ab se
spiritum nec dubitare quin haec sibi salutis via divinitus demonstretur.
Facile tam acri tam salutari prudentis hominis studio assensus est Cardinalis. Quid ni faceret Τ ΗΟ-minem humana despicientem, aeterni illius boni quo
caelostes animae fruuntur cupiditate inconsum, ad veram christianae pietatis gloriam currentem, Tetardaret Τ Retardaret dico Non incitaret et inflammaret PCardinalis vero oratione mirifice est in sententia Confirmatus. Itaque HII non . novembris cum apud Cardinalem, a quo mire diligitur, prandisset, ut ab eo ad Pontificem maximum duceretur postulavit, quod cuperet Summum sacrorum principem vicarium Iesu Christi venerari. Ut ei gereret morem Cardinalis, ad Pontificem adiit; cum quo ubi ex consuetudine variis de rebus
csset collocutus, de Warsovicii studio deque praestanti
355쪽
eius virtute et animi impctu ad ebristianam pietatem, iacit certiorem. Incredibile est quam eos complectatur animo Pontifex qui terrena negligunt, ad caelum, in quo fiunt omnia bonis , monstratis a Deo itineribus ire properant. Intromissus Warsovicius osculatus de more Pontificis pedem , pia admodum et rei accommodata oratione est usus, cuius summa fuit de suo consilio adiungendi se Iesu itarum societati , suasque actiones Deo omnes conseerandi, ac de beneficiis ecclesiasticis, quibus csset ipse se abdicaturus, aliis spectatis viris tradendis. Postremo , ut sibi benedictio uis munus impartiretur , Postulavit. Pontifex sua illa qua omnes vincit ebristiano digua principe humanitate atque comitate, accepto et audito, Paucis vectis in hanc sere sententiam respondite istate mente, fili, ista praeditum doctrina et innocentia hortaturi essemus , ut in tanta bonorum et catholicae fidei amautium virorum apud tuam gentem inopia, inveteri tuo vitae instituto permaneres, nisi et nuper a Cardinali nostro Commendono, et modo a te ipso, tuum istuc animi decretam totius triennii deliberatione probatum et confirmatum esse intelligeremus. Quapropter macte religione, macte pietate esto e nos quidem ecclesiastica beneficia tibi quibusvis dandi, tuo freti iudicio et integritate, potestatem facimus. Tu quo Probior es, sili, quo sanctiori disciplinae tradendus , quo Deo suturus gratior, eo a te magis petimus ut pro nobis maximo huic et gravissimo oneri subiectis , divinam clementiam precere ἰ ut tu hoc famulatu nostro saluti nobis non exitio sit tanti muneris administratio. Sic War- fovi ius noster elatus spe caelestium Praemiorum, humanis rebus multam salutem dicens, optimam sibi Partem es egit quae non auferetur ab eo. Ego, quantum
356쪽
mr meas et ipsius occupationes licebit, fruar hominis
iucunda et religiosa consuetudine. Venio nunc ad tuas litteras, et amari a Pendasio praestantissimo philosopho et optimo viro, te, et delectari illius amore, mirifice laetor: Eius tibi summa doctrina, humanitas, Probitas, quo perfrictior est, eo te illi cariorem esse debos existimar r si enim tu ipsius excellentem virtutem, multo ipse moliris eximiam tuam virtutis indolem cognitam ha bstat. Fruimini vestris utriusque tantis honis. Ego ad eum nullas dedi litteras, quae insignem aliquem stimulum ad te complectendum
non habu rint, sed mehercule currentem eum qui in dem et sponto omnia sua studia in te conserentem incitasse videor. Hic rgo te apud Pogianum virum ea cruditione et eloquentia, cuius in ea Dpistola, quam
proxime ad te dedit, aliquid degustare potuisti, in summam gratiam Pnnam, vel potius iam plane posui et est enim tui quam qui maxime amans et cupidus. Is eritii hi Romae Penda sius. Sed quando huc veneris ΤCommodum haec scribebam, cum ad me venit Po-gianus, an ad te scriberem aliquid interrogans. Multa, inquam , atque utinam huius os scit laboro me levaret aliquando eius in Urbem adventust Quid plura Z in ambulans scriptori meo olristolam tibi dictavit, qua praeter cetera, te Romam invitat . Mireris tu licet in ea singularem latini sermonis splendorem et in togritatem, ego dicta udi celeritatem sum vehementer admiratus. Habes ab eo duas iam epistolas et et quamquam ex te ipso magnus et clarus suturus os , tamen ut pa tibi deessent gloriae ingenita semina, harum certe epistola
rum monumentis te non esset ignoratura posteritas.
Salutat te Rosdκragonius. Is heri ad me venit irruens in
amplexum. Quid, inquam , affers laeti Z Ille nihil, sed
357쪽
tui litteris, qui ut suo to nomine amplecterer, mihi mandavit. Ego tum scilicet rursus in eius collum. Sed tam valebis. Nam vereor, ne dum ad te scribens, tecum loqui mihi videor, epistolae modum excedam. Vale. Medicum mihi scito decessisse virum bonum et amauis em mei. Vale. Lugduno scribitur, Condeium regem se de suorum assensu et acclamatioue appellasse, regium sibi vexillum praeserri, regium tabernaculum tendi iussisse, Ludovici XIII nomine assumpto. Sed Itoc designatum magis animo ab illis, quam re Patratum , puto. Romae VIII id. nov. I 567.
Hodie modo tabellarii Romam venerunt, et mihi abs te epistolam reddiderunt totam aqua madidam, quo minus statuto tempori vcsponderint, imbribus impediti ; qui certe tanti et tam assidui fuerunt, ut ego plures dies pedem domo non extulerim. Accesserunt huc singulares quaedam occupationes, quibus consectus Paene et consumptus sum; et lippitudo , cum qua Pridem mihi itiduciae fuerant, refricare ac movere rursus bellum coepit, et tota paene valetudo Con ussct est.
Quae per se molestissima, mihi suerunt molestiora, quod cum orticonibus nostris minus esse frequenter licuit. Ubi redierit serenitas, quae maxime visenda Romae εunt, ut videant omnia curabo: atque in omni ossicio ornatissimis adolescentibus praestando ero memor quam mihi abs te diligenter fuerint commendati. Stanislaus Cardinalcm est sestiva oratio no allocutus. Plaue, iu-
358쪽
Acceptum nescio quid incommodi in Polonia a
Moscis scribitur , cum quibus renovata pacis actio rursus in spem vestros adduxit, sed a superbo hoste hillil aequi assertur. Rex in castra nondum venerat ἰbellum segniter geri, atque odio legis de regiis bonis, quam possessoribus regni imposuit, multorum studia retardari, ac prorsus illam insitam genti ad hera Ium alacritatem in indignationem verti scribunt. Alii praeterea sexcenti morbi. Nolim quicquam gravius illi regno ominari, in quo tu patriam, ego te habiturus sim ; sed certe, magnum aliquod in eo videtur versari malum, et me Galliae monstra terrent. Uri posse stamma ligneam materiam necesso est, ait ille de rerum necessitudine disputans; et vos sere lignea habetis omnia nodisicia , quo magis timendum est ab incendio,
quod et facile sicri, et extingui dissicillime poterit.
At saces sunt iam multorum in manibus, et quidem quod miserandum est, ab iis praebitae a quibus opprimi maxime debuerunt. Spero extortas iri; neque defuturos praestantes viros, qui intempestivis , atque
adeo malitiosis quorundam , qui nimium catholici videri volunt, consiliis se pro re publica obiicient. Urisi quid est vitii in corpore, quod reliquo corpori noceat , et secari salutariter saepe solet. At sans ad hoc medici, nisi inviti et necessario non veniunt, nec nisi
reliquis prius adhibitis medicinis. Plus enim interdum mali in his qui graviter aegrotant, efficitur ex dolore
et accrbitate vulneris, quam periculi morbus, propter quem vulnus factum cst, asserebat. Sunt in vestra ropublica, qui ad gubernacula cum sedeant, naufragium optare videntur, quod paratam tabulam se putent habere , qua delati ad littus, ceterorum calamitatis et interitus spectatores fiant. Nae isti non intelligunt quan-
359쪽
ta sit ventorum quanta maris commoti vis: de Illa ipsa tabella , qua considunt, aut deiicerentur fluctibus , aut appulsu prohiberentur, ab illis ipsis quos ante in littore
ad excipiendum constituerunt, quorum nune consilio navis in scopulos agitur. Exemplo, per Deum, sit Gallia, cuius miserandis tempestatibus, quibus universa disiecta propemodum ac dissipata est, quis non Comm vetur Z Quo magis miror, quorum exitus perhorrescitur, eorum vestigia non declinari. Sed spero Deum deprecatoribus multis optimis et innocentibus viris, et
maxime ab his opinionum novitatibus integris, hos a vobis turbines procellasque depulsurum. Dudithius adhuc in uxorculae sinu Craco viae delitescit. Quidam illum prae pudore, hominum conspectus non ferre . quidam Pangere aliquid quo suum hoc sactum defendat, putant. Mo miserum, qui ornatissimum virum, quem in sinu serebam, odisse cogor, indignum a quo tantum flagitium admitteretur si Regina Poloniae
Lincium ad in ustae viduitatis sodem ierat. Transilvaniae Regulus in Poloniam proficiscebatur, seu valetudinis recreandae Causa , sive , ut quidam scribunt, ut se suorum insidiis eripiat, ipsum trinitarium tactum iniquissime serentium. Legati ad Turcam Caesari nunciarunt, se arctius Byzantii custodiri; quod Alberti, is est alter legatorum . dispensator ad hostes transfugerit, ac eis multa arcana prodiderite in his duos Turcas, quorum ipsi opera clam utebantur ad hostium consilia cognoscenda. Plane hoc nuncio debilitata pacis spes videturr nimirum hoc unum ad rem christianam divexandam deest, ut barbarus hostis in Hurigariam insiὶ Andreae Dudithii apostasia , qui post episcopatum susceptum, ad nuptias atque ad Iutheranam vel socinianam Melam transiit , nimis nota est ex illorum temporum historiis.
360쪽
33o vadat. E Gallia nihil erat allatum. Ε Belgis quoque nihil, atque aliud novi item nihil. Cecidit vero perbelia
Ie , ut eodem tempore et ego tibi de Warso victo Romaei sui ta facto , et mihi tu de Miclecethio pari nobilitate iuvene Viennae in eandem disciplinam tradito nuncia res. Equidem augori vestris hominibus illam familiam laetor. Vale, et Pendasto dic salutem et Pomorsellio. Romae idibus novemb. I 567.
Cum statuisssem nihil ad te scribere, vel potius Cum tempus ad scribendum non haberem, et VialemnOStrum rogassem ut me tibi excusaret, ecce tibi litterae asseruiatur Pontifici maximo a Duco Sabaudiae magna Celeritatu missae, in quibus erat opistola ad ipsum Ducem scripta Regis Galliae manu , Lutetiae III id. novembris data, qua nunciabat, pridie eius diei ab suo exercitu, duce magistro equitum, Hugono tior uin copias ad divi Diouysii pulsas ac sugatas esse, capta illorum castra , et permultos interfectos ς sed in eius victoriae laetitia inesse inultum doloris , quod i in Sum equitum magistrum tu eo Proelio graviter vulneratum ac Perat, ex quo quanta Contentione esset dimicatum intelligi posse et cetera se postea uti acta sunt scripturum; interea haec ipsa Pontifici maximo nunciaret. Quae ingenti omnium laetitia accepta, quin tibi perscriberem, sacere non potui. Ex Polonia quae nunciabantur, scripsi ad te superioribus litteris. Nunc nihil erat allatum novi praeter illud, plocensem epi-SCOPum aetate consectum decessisse. Vale. Romae X cal. decembris i 567.