Eustachij Manfredij Ephemerides motuum coelestium ex anno 1715. in annum 1725. e Cassinianis tabulis ad meridianum Bononiæ supputatæ ... Tomus 1. 2. .. Eustachij Manfredij ... Tomus 1. quo introductio in ephemerides cum opportunis tabulis exhibetur

발행: 1715년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

INTRODUCTIO IN EPHEMERIDES

Lura Eclipses observare.

I Unarium I clinsium observatio, quae permagni est in Astronomia usus, incclioci striisu Tclescopiis, I ex septemve pedum , multo nac litis quam longioribus peragitur. Nam iam Umbra tcrrc stris, inquam Luna conditur propter Solaris diametri mag titudinem,&athmosphaerae te fi actionem ambiguo, & subo scuro icimino contineatur, dum t Ina-brae species Telcscopio augetur, simul incertum illud inter umbiaria, lucemque spatium ampliatur, neque facile est in ca dilatatione fines agnoscere, quibus vera Umbra, quae sola observanda est, a Penumbra distinguatur. Acc d cnte igitur Eclipss tempore, cum Luna pallore quodam suffundi incipit, intento in cam Tolescopio, praesertim qua parte magis languescere conspicitur, statim atque de verae obscurationis initio dubitabis, notandum erit a Socio Horologii tempus, ac porro Obscivandum, an soric aestimatio te sesellerit, idque toties, donec vere Ecl psim cepille tuto constet , quod ex ungula te ire blicosa, iam Lunae discum delibante , dignosces. Duo autem praesertim erunt deinceps Observanda, digiti nimiri im Ecliptici, I Lunarium Maculi rum occultatio, atque retectio , quae jam longe manifestius definientur quam ipsum obscurationis initium; quod Umbra vera jam.clarius vigente Eclipsi distin-puatiir . Expedit autem duobus Telescopiis uti, quorum alteri Micio metium, ad digitos distinguendos, aptatum iit , alterum omni impedimento liberum, quo initium, &finis, necnon Macularum obscuratio spectetur.

Digito Sqii d attinet, iis distinguendis peculiare Micromctri genu Ν excogitavit Hirius, per sex concentricos circulos in Chrystalli lamina , fico Ic scopii indita, descriptos, ac

rationem quoque demonstravit , qua idem Micromctrum omnibus Lunae diametris accomodetur. Quod si ejusmodi instrumento destitueris, vulgari reticulo, parallelis filis in striicto, rcm conficere potes. Non enim necessc cst solidorum digitorum absque fractionibus obscurationem immediate observare. Sat est si tempora notentur, quibus certus Intervallorum Micromctri numerus obscuram, Uci illust rcm Lunae partem metitur, ut ex notis Intervallis, toti Lunari diametro congruentibus digiti Ecliptici cii actionibus ad ea tempora colligantur, quorum progressit solidorum quoque digitorum tempora innotcscent. Spatia autem Micromctri quae de Luna illustrantur, vel obstiti alitur, ut dijudices, transversum filum per Umbrae, Lunaeque centrum dirigendum , cst, ut parallelorum filorum alterum Lunae, alterum Umbrae margin zm langat. Jam in partiat. bus Eclipsibus ubi Lunae obscurationem lentius augeri animadverteris, Intervalla praedicta , ac Intervallorum partes iterato, ac frequenter metieris, ut maximae obscurationis quantitatem , dc tempus quamproxime assequaris. Ubi tamen notandum, cum Luna prope Horizontem haeret, ita ejus figuram deformati, ut Ees ipsis quantitas Micro inciro observata accurata esse non possit.

Maculas vero dum ab umbra teguntur, aut ex ea emergunt, ut distinguas , habendus erit prae octilis Lunaris faciet Typus , quem Tabula unica , huic Volumini adjecta exhibet, ex Prototypo a Parisiensi Academia vulgato, cum praecipuarum Macularum nomenclaturis, e Ricciolii Sc lenographia deplomptis ; ubi Macularum nomine tam obscuit orcs I tinae partes , quzim quae piae ceteras lucidae sunt, accipiuntur. Facilius porro harum omnium immersioncs, quam cincisiones ch scrvaimiri in illis cnim Macula prope

152쪽

L1BER SECUNDUS. 33s

Umbram haerens conspicitur, quae immersionem instare indicet, at in emersionibus non ante videri solet, quam illa jam ex umbra se subduxerit. In quibusdam tamen Ecbplibus adco diluta est Umbra, ut Macula in ea conditae, atque egressui proximae, jam satis internoscantur . Si Maculae grandiusculae fuerint, notare licet appulsum Lunae ad Maculam, ac totalem ejus obscurationem , ut tempore bifariam diviso, habeatur proxime hora , qua Maculae centrum obte 'um fuerit; quanquam in partialibus Eclipsibus, ac praesertim iis Maculis, quae prope Umbrae verticem incidunt, subdubia haec ratio lit. Iuiisdem Eclipsibus contingit Maculas quasdam ante summam Eclipsim jam ab umbra subducere , contra alias post illud tempus in Umbram recondi, alias denique diu prope

umbrae terminum haerentes tamen nullo paeto occultari, quorum omnium Phases notarc decet, ut Umbrae per Lunae faciem transitus d l genter distnguatur. Finc ira Eclipsis, aut in t italibus deliquiis Lunae totius immersionem, primamque emersi nem, eodem pacto notabis, atque de initio diximus. Sed i, digitor in aliquot solidorum tempora observata , aut ex fractionum observationibus collecta propε finem, ac prope initium, invicem contuleris, paullo certitis quam immediata observarione ipsa initii, finisque tempora deduces, quod idem de immersionis totalis initio, ac fine dichum puta .

Iam vero habitas observatiopes in Lunarem Typum in charta descriptum referre, ac earum progressum contemplari licebit, quo Vmbrae per Lunarem ficiem transitus dignoscatur. Aliqui tres Lunae Maculas eodem temporis puncto in Umbrae peripheria constistitutas observant, ex quo diameter umbrae elicitur. Quin & Lunae latitudo , seu Umbrea centro dist alitia ejusmodi artificiis inveniri potest. Vei hin accidit ut plurimum Typum cum Lunae facie, qua ea nocte spectata est non consentire, propter Lunae librationem. Praeterea Umbrae ambiguitas , ut plurimum semidiametri eius definitionem accuratam esse non sinit Si tamen circulum chartaceum Lunae Typo Maculis distincto, ac perdigitos diviso, ita aptaveris, ut circuli centrum perrectam lineam incedat, ex praecognito horario Lunae motu a Sole, de ex observata ejus semidiametro, in horae partes distin. clam , quibus partibus singulis, horae, ac minuta observationum adscripta sint: dc modo rectam illam ad Lunam admoveris, aut ab ea removeris, modo circuli diametrunia tantillum auxeris, aut minueris, donec omnes Phases observatae, constituto ad debitas divisiones circuli centro repraesentes. non multiima vera Uin brae diametro, veraque Lunae latitudine definienda aberrabis. Summae autem Eclipsis tempus exaequalibus digitorum Phasibus, crescente, ac decrescente Eclipsi observatis, longe certius quain immediata observatione colligetur.

XXIV.

Solarimn Deliquiorum observationes instituere.

AD observandos Solis desectus duplici Telescopio te instructum esse oportet, quemadmodum de Luna diximus; altero libero, ac praelongo, quo initium, finemque Eclipsis intento in Solem oculo intuearis, altero, quod vel Micrometro . vel Instr

mento alio, mox describendo, praeditum sit, quo digiti Ecliptici distinguantur. Initium itaque, ut&finis, longiore Tubo in ipso Sole spectandum, adhibito ad oculum vitio opacato, quod ita ad lucernae flammam fuligine induci expedit, ut inaequaliter

153쪽

36 INTRODUCTIO IN EPHEMERIDESi illic imir; ut si Sol in sudo spectetur, obscuriorem vitri partem, sin inter nebulam , rarasve nubes, nitidiorem ad oculum applices, ac fulgoris vim congrue attemperes. Eodem pacto observandus interior limborum contactus, si sorte Eclipsis totalis, aut annularis cxtiterit; necnon Macularum, quae in Solis ficie versantur obtectio, atqueo

reicimo, quod in Eclipti hujus anni iri y. die 3. Maii contigit, quemadmodum cum egregio Viro Francisco Blanchino observavimus. Quanquam autem Lunae limbus So lem intercipiens, non hic, ut Umbra in Lunae Eclipsi, ambiguus, sed probe rotundus manifestusque sit, primus tamen, aut ultimus Solis, Lunaeque contactus nonnihil difficulter, in exiguis praesertim Eclipsibus, oculi judicio definitur, sed is denique eκ alia. rum Phasium temporibus confirmari, aut corrigi poterit. Digiti vero Ecliptici, vel Micrometro, ut in Luna, observandi sunt, Vel potius excepta per chartam alba Solis specie. Hoc postremum Telescopio si vc duabus lentibus instructo, si ve unica objectiva, cum Tubus Iongior fuerit, praestare licet. Et geminae quidem lentes majorem pro libito imaginem pingunt, eam tamen non peraeque nitidam, ac objectiva, cum sola usurpatur . Sed utramlibet rationem eligas circulus in charta describendiis est, Solis speciem exacte excipiens, quod adhibito oculari vitro facilius erit, charta enim eo usque Tubo admovebitur, aut ab co removebitur, ut species descripto circulo congruat. Sola autem lens obiectiva distin fias imagines nonnisi ad Foci distantiam pingit, quare in eo situ constituenda est charta, ut notatis celerrime in speciei peripheria punctis tribus, per ea circulus describatur, aptandus iterum ad speciem, ac corrigendus, quousque illi ad amussim congruat. Circulus ergo ille per quin Gue alios concentricos ,

paribus intervallis sejunctos, in digitos distinguendus est. Addi possunt & senaidigiti

ac digitorum quadrantes , modo ut colore, aut crassitudine invicem internoscantur; Charta antem asserculo plano agglutinata ita ope brachioli Telescopio aptatur, ut speciem ad ipsam soci distantiana perpendiculariter excipiat, at in eo situ firmissime maneat; hocque praesertim praecavendum, ne, dum tradiatur Tubus, illud quod dixi brachium excurrat, vel loco cedat. Addunt aliqui perpendiculum, quo vericalis . per centrum Solis transiens indicetur, ac circuli peripheriam in gradus dividunt, ut puncta d signent ad quae Eclipsis cornua pertinent. Alii asserculum rotatilem iaciunt, ac circuli tangentem ducunt, pluresquc illi parallelas i neas, paribus spatiis dissitas, &transversa per circuli centrum linea normaliter sectas, quo&ialis margines, & cornua Eclipsis per horarium, ¶llelos observcntur; quae postrema ratio potior est, saltem cui Sol ab Horironte insigniter attollitur. Sed hoc idem denique intuitu directo per Micro-

metrum obtinere licet.

terum ingruente Eclipsi, species ita excipienda, ut quantum licet, cum extimo circulo perpetuo congruat; ac cum Lunae limbus aliquem e concentricis circulis attigerit, tempus ex Horologio notandum est. Licebit hic Lunae diametrum definire paullo tuti iis, quam diametrum Vmbrae in Lunaribus deliquiis. Quo enim tempore Luna ad alicujus e circulis contactum pervenit, duo puncta in ejus pcripheria stylo tenuissimo notandas lint, ubi ipsa extimum circulum secat. Quia vero pluries hoc iterare praestat, ne forte princta illa confundas, plures chartulae parandae erunt, singulae circulis speciei Solara aequalibus insciiptae, &concentricis reliquis subdivisae, asserculo per ceram agglutinandae, quibus singulis, dum Eclipsis ad aliquem e concentricis circulis pervenit stylo punc adito, ut diximus, imprimas, & horam Phasis inscribas. Expedita est etiam Lunaris diametri observatio , quo tempore Lunae limbus ipse in Solis centrum attingit, atque Eclipsim 6 digitorum enicit, tunc enim si extimus circulus in gradus divisus fuerit , notand .i erit utraque divisio , cui cornua Eclipsis eo instanti respondent, e gradui ini

154쪽

enim Intervallo Lunae diameter non operose elicietur. Sed ad digitos ut redeam, ubi Eel ipsis prope summum pervenerit, quod ex minimo ejus incremento dijudicabis, maximaevbscurationis horam, & quantitatem aestimatione assequi poteris, si frequenter circa tempus illud Eclipsis quantitatem definias, ac singularum observationum horaui notes, quod eo facilius praestabis, si illud duorum digitorum Intervallum, in quod vetatex Lunae tunc incidit, spissioribus circulis distinctiim fuerit. Hic vero idem, quod de Luna dixi advertendum, scilicet digitorum definitionem minime

accuratam esse, cum Sol prope Horizontem versatur, ubi figura ejus ex circulari in ovalem transit. Sed & alterum adjiciendum, quod in Luna non obtinet: summae obscurationis tempus inter initium, finemque, iir medium locum minime incidere, sed interdum propitis ad initium, interdum magis ad finem accedere, quod ex Lunaris paralla xis mutatione esscitur. Quare summa hic obscuratio non ex initio &fine deducenda, sed immediate, quantum ejus fieri licet, observanda . Si tamen Eclipsis totalis fuerit, tempus inter totalem immersionem, atque emersonis initium sat accurate summae Ecli

psis tempus indicabit ; quod idem in annulari Eclipsi continget, si uterque interior Lu

minarium contactus observetur.

XXV.

Intimi Satellitis Iovis Immersiones in Umbram, vel ab ea

Emersiones observatione definire.

Jovialium quatuor comitum jucunda est, ac mirabilis motus contemplatio, dum in orbis bus propriis circa Jovem seruntur, ac modo ab eo obtegi videntur, modo in facies nejus illabi, eamque , umbella projecta, eclipsare, interdum longilis ab eo usque ad constitutos singulis fines evagari , interim invicem jungi , sejungi, praesertim velo Umbram abJove projectam subeuntes inopinato extingui, aut ab ea erumpentes statim emicare observantur. Quarum sane Phasium tempora pervideri, atque Ephemeridcscondi posse, Cassinus, edito specimine , demonstravit . Et si vero Ephemerides ejus. modi ad boc tempus non extant, haud dissicile erit hosce in vicem Planctas , aliquot su

cessivis observationibus internoscere, eorumque motus ad aliquod temporis spatiunt praedicere, quo Phasium praecipuarum tempora, utcumque praecognita, observatione explorentur. Nam si in charta circellos quatuor conccntricos duxeris, atque in gradus diviseris; quorum semidiametri eandem rationem scrvent, quam maximae Satellitum

fingulorum abJove digressiones, in Jovis semidiametris notae, deinde in eorum circulorum communi diametro Satellitum loca , per distantias assove in iisdem semidiametris observatas, constitueris, idque pluries iteraveris, observans praeterea an in superiori, an vero in inseriori orbium suorum semicirculo versentur id ex eorum motus plaga di-. gnoscitur, superiori enim parte secundum seriem Signorum, inferiori contra eam seruntur facile ex diurnis eorum motibus inde clicitis, accum singulorum Planctarum motu, satis hactenus ab Astronomis definito , collatis, unum ab alio distingues, ac porro omnium loca ad aliquot deinceps dies praenosces, praesertim vero tempora, quibus in

Jovis Umbram incurrant, Umbra enim, cum perpetuo a Sole aversa extendatur, ejus angulus cum recta ad communem illam circulorum diametrum perpendiculari, tantus

S est,

155쪽

i 33 INTRODUCTIO IN EP HEDE RIDES est, quantus angulus, qui ad Jovem escitur a rectis lineis ad Solis, Tellurisque centrum tondentibus, qui propterea secundae aequationi, seu prostaphaeresi orbisJovis aequalis

est Una autem pro singulis Satellitibus immersionis, vel emersionis observatione scin mel habita, ea tanquam Epocha uti licet. ad alias plures praemonstrandas cum & pro singulis Synodicarum revolutionum tempora satis snt nota, atque a Cassino ii Tabulas relata, e quibus Tabulis mensurae omnes, quae ad Satellites pertinent, desumendae

erunt.

Ctterum cum primi Satellitis Eclipses, ad hoc decennium supputatae, in hisce Ephemeri-dibux tradantur, ut eas diligenter observes, appetente earum tempore, Telescopium non brevius quam pedum Io. inJovem intendes, ac si de immersione agatur, cum pri-mlim Satelles Umbram subiturus lumine minui es perit, rempus ex Horologio notabis. Tum vero postquam illo altius tenebras subeunte de totali ejus extinctione dubitaveris Horologii oscillationes horologium enim non longe a te constitutum esse oportet, ejusque vibrationum sonitum aure percipi numerare incipies, intento nihilominus in Sidus oculo, ut si mrth illud micare adhuc pervideas, iterum extinctionis tempus notes, atque ex eo vibrationum numerationem denuo incipies. Accum denique Planetam omnino in Umbra conditum certus fueris, Horologii indices inspiciens, extemporci trilicato numerum secundarum subtrahes queinpost ultimam occultationem numeraveris , residuum velo in tempus postmeridium de more convertcs. Idem cum emersione faciendum, numeratis scilicet secundis, ut M ppimo Planetam emicantem aspexeris , nec deinceps aestimationem fefellisse te confirmaveris

Immersiones longioribus, ac praepotentibus Telescopiis observatae pauIlo serius, emersiones contri paullo citius definiuntur, quam si mediocris fuerit Tuborum longitudo. Quare in colligendis locorum longitudinibus, seu Meridianorum diserentiis, nisi in utroque observationis loco Telescopiis longitudine, ac vi consentientibus, utaris, praestabit differentiam 's ite a in ex plurimis iminersionibus deductam, cum ea, quo per plurimas emersiones deducitur, comparare, ut media quaedam eligatur

XXVI.

Siderum a Luna Eclipses, aut arctas quorumlibet Astrorum iniicem Conjuncitiones perscrutari.

i Micrometri usum, antehac a nobis explicatum recte perceperit, nihil in observandis Siderum coniunctionibus anceps erit, quoties illa ita accellerint, ut utrum-- que eo tempore in Telescopium incidat. Instante enim conjunctionis hora, quae ex Ephemeride praescitur, comparationes duorum Astrortim aliquot instituendae erunt,sve per distantias, fi ve quod potius est) per horarios ac parallelos, quarum progrcssu, & tempus adventus unius ad parallelum alterius colligetur, & tempus etiam, quo utrumque eandem Ascensionem rectam habiturum erit, utriusque centro pereundem horarium una transeunte. Distantia Astrorum minima eodem pacto definietur, quς non semper in ipsum conjunctionis tempus incidit; &haec sane distantia, si de Luna agatur a limbo propiore sumenda erit, & praesertim tunc observanda , cum Sidus ma&ime ad Lunam accedit, nec tamen illam subiturum est, quod ex minima tunc temporis distan-

156쪽

Lias R SECUNDUS. 139tie mutatione dignoscitur. Ex quibus c,bservationibus conjunctionis quoque icmpus in longitudinem inquirere trigonometrice licebit, quae tamen conjunctio , in Luna, mi

ni me vera erit , sed tantum visa.

Quod cas conjunctiones attinet, quibus Lunae interventu Sidera obteguntur, Glcscopium aliud ad manus esse praestat, omni Micrometro destitutum, quo ipsum emerso nis, atque immersionis tempus definiatur, ac plaga etiam Lunaris designetur, qua Sidus Lunam subit, vel ab ea cinicat, quod tamen commodius assequeris, si in Tubi foco unicum filum probe tensum collocaveris; ita enim Sidere ad Lunae limbum tam in ingressu, quam in exitu constituto, per illud, perque duas Lunares maculas filum diriges, ut haec recta linea punctum limbi in Typo indicet. Cum autem saepe dubitetur an Sidus a Luna occultandum sit, an vero absque Eclipsi transituriim; ad haec, si occultetur, qua parte futurum sit ut Lunam subeat, qua vero ut egrediatur, ac quanto etiam tempore ut sub ea lateat, vel si non occultetur, quousque demiam,&qua hora ad eam maxime accessurum sit, quae nisi utcumque praesciantur , inolestiam aliquam, ac sollicitudinem ΟἰMervatori afferunt, id omne duabus, aut tribus ante conjunctionem Micrometro habitis observationibus, assequeris. Notabis s ilicet maculas Lunae duas,

vel cornu alterum Lunae, ac unam maculam, aut maculam¢rum, quae duo puncta in eodem parallelo constituantur; mox autem maculam unam quae in eodem cilii

Sidore parallelo existat, ac statim limbi Lunae distatu iam a Sidereinetieiis . Tunc in Lunari typo quem in charta descriptum praesto cIIc oportet, lato spatio circum relicto, atque in eo cornuum Lunae ad maces is positionem eo tempore descriptam, si modo cornubus in hac obseratatione utaris rectam lineam duces per duo Lunaris imaginis puncta, quae in eodem parallelo versari observasti, atque aliam , huic parallelam peream maculam, quae in eadem cum Sidere declinatione constituitur. Ex Lunae dcindecentro circulum describes, cuius semidiameter aequalis summae distimiae observatae Sideris a limbo Lunae, & Lunaris semidiametri, quam pariter circa illud tempus Obscivatam esse oportet. Atque ita Sideris positum respectu Lunae, ac macularum ejus, ad tempus illius observationis obtinebis, cui horam observationis Horologio indic.uai adscribes. Post aliquid deinde temporis Luna ad Sidus properante, maculam aliam in Sidetis parallelo constitutam iterum observabis, si sorte squod χre accidit hujus parallelus pcr priorem maculam non transeat; ac rursum explorata illico Sideris a limbo Lunae distantia, rectam aliam in Typo, prioribus rectis paraliciam per secundam hanc maculam duces, accii culum posteriori huic distantiae convenientem describes, ex quo itertim alia Sideris positio dabitur ad secundum hoc tempus . Ducta ergo pcrutramque positionem recta linea , ostendet & Sideris scinitam apparentem res puctu ad maculas,& tempus etiam, quo Sidus cam semitae pat tem conficcrit, quae inter duas illas positiones interlicitur. Si ergo laaec iccta Lunam non secuerit, agnosces Sidus minime occultandum fore; sin autem eam subierit, puncta limbi distingues in quibus immeisio, atque emersio continget, ac tempora etiam ingressus, exitus, vel conjunctionis, ac distantiae quantitatem a limbo, aut centro proxime aestimare polcris, ac ita ad observationem harum Phasum securius, atque in tempore te comparabis. In appulsibus Lunae ad illustriora Sidera, Telesto pio 6. , vel is. pcdum observatio peragitur. Ubi vero Sidus exiguum Observandum est, Luna pia sci tim prope oppositionc versante, majoribus Tub se it opus. Si plures Stellae invicem quamproximae a Luna obtegantur , ut maxime de Picladibus, & Suculis contingit) tempora notari conveniet, quibus Lunae limbus rectas lineas attingct, quae duas quaslibct carum conjungunt; vel quibus Lunae cornua in iecta cuin aliqua ex iis Sicilis coiistituta fuerint; aliaeque ejusm

157쪽

i o INTRODUCTIO IN EPHEMERIDES di comparationes excultari possunt, quae unico filo, in foco Telescopii posito eκpedite trabentur, quibus observationes Micrometro habitet confirmentur. Estque hoc genus observationum parallaxibus investigandis aptissimum.

Mercurii, aut Veneris Sole Transitus explorare.

X T Enerem, ac Mercurium, quum in infima eorum orbitae parte Soli junguntur, inter

V eum ac Tellurem prope nodos constituti, macularum instar in disco Solis per Telescopium aspici necesse est; id quod primus in Mercurio G assendus, unicus veto mortalium, quod constet, in Venere obtervavit Horoxius. Eos igitur transitus quorum duo hoc decennio Mercurio contingunt, Veneri ante annum II SI. nullus ut explores, duobus utere Telescopiis; altero valde longo, quod directo obtutu in Solem obvertas, eoque tempus ingressus Planetae in discum Solis , atque edisco e ressus distinguas, ubi non modo Planetae centrum, sed, si fieri possit, uterque ejus limbus, Solis limbum contingens est notandus. Cum vero supputatio, utcumque accuratis hymi sibus superstructa, aliquot scrupulis, ac sorte horis a vero transitus tempore dissidere possit, expedit ut Telescopium diu ante Planetae ingressum supputatum in Solem intendas, ne ille Solem ingrediens te fallat. Statim ergo atque is in Sole spectabitur, notato ex Horologio tempore, alio deinceps Telescopio comparationes ejus cum Sole per horarios, ac parallelos instituere incipies semissibus etiam secundorum temporari rum in observatione non negles is) ut ita plurimas ejus Planetae positiones temporibus longe dissitis definias, atque ex iis Planetae semitam per Solis discum deducas. Potes &Solis speciem charta excipere, in qua simul fila Micrometri, & Planeta, maculae instar diabens apparebit rotatoque Micrometro, ut alter Solis limbus unum ex filis percurrat , observationem, prorsus ut directo visu, institues. Vel asserculum cum charta alba Telescopio apta, quemadmodum inobservanda Solis Eclipsi declaravimus ; ductis enim in charta parallelis lineis, & transversali normaliter eas secante, aptataque charta, ut species Solis unam ex parallelis limbo perstringat, charta ipsa Micrometri vicem geret. Diametrum Mercurii in Sole explorare perdifficile est propter ejus exiguitatem. Veneris autem, cum illa paulo major appareat, facilius. Utrumque tamen exactius ex tempore, quod in exitu e Sole impenditur, quam ex immediata observatione elicies. Ut autem Planetae semitam in Typum referas, ac una conjuninio alia, ac maximi ad Solem accessus tempora, necnon Planetae latitudinem elicias, duplicem tibi scalam, seu modulum aequalium partium construe, alterum arbitrariae longitudinis cac saltem .semipedalis, ac quo majoris, eo accuratior erit haec investigatio quem fac partium 32. , Vel 33., quae circuli minuta exhibebunt, earum vero sexagesimae partes secundas ostendent; Alterum autem secundarum temporis, cujus postremi longitudo Solis diametro ejus diei, ex priore modulo desumptae, aequalis constituenda erit, atque in tot aequas partes dividenda, quot temporis secundae, a Sole in transitu per veridianum, auth rarium quemlibet circulum ea die impenduntur . Deinde Intervallo Solaris semidiametri, ex utrovis modulo desumptae, circulum in charta describe AEB , & diametrum du-

158쪽

L1ηER SE UNDUs. I Icito AB, quae Eclipticam referat. Tunc in Tabula X lv huius Voluminis ex data Solis

longitudine circa tempus medii transitus Mercurii, excet pe angulum Eclipticae cum Meridiano, cui aequalem arcum numera in descripto circulo, semper ex sinistro , seu orientali Eclipticae termino A versiis Borealem, sublimemque plagam E, ut AC; ductaque diametro CDI, ostendet illa circulum declinationis Solis, horario circulo in observatione congruentem, ac perpendicularis ad eam diameter HG parallelum centri Solis exhibebit. Jam ergo cum disserentia parallelorum Planetae, ac centri Solis ad singularum observationum tempora deducta sit in partibus circuli maximi, sumptis ex modulo partium circuli tot minutis, ac secundis, quot observatio postulaverit, transiferenda erit haec mensura in diametrum CI ex centro D versiis C, si Planeta Borealior fuerit centro Solis , at versus I, si Australior ubi memineris, cum Telescopium o lecta invertat, plagam observationi contrariam sumendam esse γ ut in DK. Pariter cum in eadem observatione constet quot secundis horariis Planeta centrum Solis in horario circulo antecederet, vel sequeretur, sumptis eκ modulo secundorum horariorum t iidem partibus, erunt illae ex centro D in diametto HG versus punctum occiduum Gnumerandae, si Plineta centrum Solis praecedat, at versus H, si sequatur, ut in DL.

Dunique ductis , LM ad diametros HG, CIparallelis, ubi iIlae in M sibi obviaverint, ibi Sideris Iocus in ea observatisne constitue

diis erit, eique puncto hora post meridiem adscribenda, qua Planeta ibi observatus fuerit. Si ergo idem cum alia quavis observatione satis dissita fiat, statuaturque Planeta ut in N ; ducta recta MN, erit Planetae apparens semita. Recta porro MN in tot partes aequas dividenda erit, quot minuta horaria inter duas observationes in M , N, habitas intercedunt, atque ea diviso utrinque ab M , N continuanda, appositis numeris qui cuique divisioni convenient. Jam ergo erecta ex D perpendi ulari ad Eclipticam DFn, ubi ea semitam MN secuetit in F, ex horae sciupulo ibi notato, hora conjuuctionis i Diuili od by Corale

159쪽

r 2 INTRODUCTIO IN EPHEMERlDES longitudiuem apparebit ; ad quod tempus quanta fuerit latitudo DF ex modulo par. tium circuli circino dignosces; ac demum si rectam aliam Do duxeris, ad MN normalem, punctum o medium tempus transitus demonstrabit, ac DO ex eodem modulo, minimam Planetae a centro distantiam. Potes etiam observa;iones alias, praeter duas M , N in Typum transseire, ut appareat an singulae in eandem rectam, atque in cius divisiones, cum observatione consentientes incidant; quod si non contiget it, media quaedam semita, ac divisionis ratio ebigenda erit. Denique liorariae divisones, in extima puncta P, R incidentes, cum observatis temporibus ingressus, & exitus, si recte omnia peracta fuerint, coincident , quin & observationibus deficientibus, vera ingressus, atque egressus tempora ostendent

XXVIII.

Solis ac Planetarum Conjunctiones , aut Oppositiones , . . aliosque praecipuos Planetarum positus observatione investigare

C Um ante Telescopii invenitim nuIlum Planetam prope conjunctionem cum Sole conis spici posse pei suasum einci, de hujusmodi coiijunctionibus scrutandis veteres Iblliciti

non fuerunt. Nunc experientia compertum est non modo Venerem, ac Mercurium,

dum in solem incurrunt, sed Venerem quoque cum in parte superiori suae orbitae fertur non longe a conjunctione, eandem vero in inferiori parte insigni latitudine praeditam ipsa conjunctionis die Telescopio sub intuitum caderc ; quin etiam Jovem non antea Solis fulgore obliterari, quam paucis admodum gradibus a conjuninione distet. Quo-eirca halum qitoque conjuitistionum tempora, magno Astronomiae subsidio, a Rcccntioribus observari cepta . Id autem fiet s transtus tam Solis, quam Planetae per Merudianum , cum Planetae altitudine diei im observetur, ac Peanetae positio ad Eclipticameliciatur ; simul autem differetitia temporum inter Solem ac Planctam in tempus verum conversa singulis diebus expendatur; patebit enim & eorum in Ascensionem rectam diastantia quovis Meridie, & diurna super alio in ascensionem, ex quibus datis tempus conjunctionis ascensionalis proportionali regula definies, nec difficile tempus quoque , conjunctionis in longitudinem conficies. Eadem ratio est in Planetarum achronichiis fulsionibus, sive cum Sole oppostionibus observandis; nisi quod hic ascensiones, sive longitudines Planetae, ac Solis non in idem punctum coincidere, sed horis I a. temporis veri distare debent. Atque harum etiam observationum inconstituendis Planetarum Apogaeis, ac Exc tricitatibus magna est utilitas Sunt vero,&insgnesulii quidam positus, quibus praesertim Planetarum observationes insiluere conducit. Ac primo eorum stationes, cum ex dircctis retrogradi, aut ex retrogradis directi fiunt; quod tempus tum ex progressu aliquot observationum longitudinis , di et im habitarunt indagare licet, tum melliis si foric Planeta , prope Fixa in aliquam constitutus, cum ea singulis horis comparetur. Secundo digressiones maximae inferiorum a Sole, quarum tempora Ephemerides Gostrae indicant, ut iis accedentibus

160쪽

longitudo Planetae stequenter observetur, ac cuin Solis longitudine comparetur, quo maxima iitriusque differentia eliciatur. Totio Planetarum per Eclipticam transitus, cum scilicet latitudo eorum ex Meridionali Aquilonaris fit, vel contra i circa quae tempora Planetae latitudinem crebro definiri conducet, ex hac enim locus nodi e Tellu earguitur, qui deinde ,arquatione adhibita ad Solem refertur. Quarto quadraturae superiorum cum Sole, prope quas maximae, ut vocant, orbis aequationes contingunt. Qtiinto latitudinum limites, cum Planeta ad maximam quandam, utriuslibet plagae latitudinem perveniens, deinceps ad Eclipticam accedere incipit ; atque hoc praesertim in superioribus, quoties propc quadratum cum Sole aspectum constitiui fuerint, Sol autem ad alterum nodorum Planetae collocatus ille enim positus ad explorandam Planetariae orbitae aed Eclipticam inclinationem perutilis. Sunt vero nodi Planetarum hoc tempore: Saturni in gr. 2 a. , δὴ Iovis in gr. 7. Ud, Martis in gr. Uciam is in grad. Id. IT, HI Mercurii in gr. I s. ου, ac in priore quidem horum Signorum Planetae cujuslibet nodus est evehens, sive ascendens, in posteriore de tam dens. Sexto cuin Planeta prope Aphelium, aut Perihelium constituitur, in imaxima scilicet, aut mini in .aa Sole distantia , quod tameta ex Ephemeride praenosci nequie, nisi praeter propter in bac . Planetarum Aphelia aetate nostra sic habent. Apogaeum Solis in gr. 7. Aphellum in a 9 ; ir in o.; P etu: i o. , Um i 3. Periheliae easdem adversorum Signorum partes occupant. Qiiod si contigerit & Planctam prope Aphelii lineam constitui, &cum Sole opponi, aut conjungi, maximarum, aut minimarum parallaxiunx ejus observandarum occasio suppeditabitur . In locis denique maximarum aequationum, quae quadrante ab Aphelii linea circiter distant, peropportuna erit Pla

netarum obser vatio.

Lunae autem vix ullus est positus ad quem non aliqua in equalitas referatur. Nam &. Conjunctiones eius, dc Oppositiones, & Quadraturae, di Octantes; ad hec Nodi, Limites, Apogeum, de Perigium, mediςque Distantis vim praecipuam in ejus motu disti tiguendo habent. Aliquae etiam inaequalitates ex ejus Apogaei ad Solem aspectita aliquq exi sa Solis a proprio Apog distantia, aliquς ex nodi Limaris ad Solem positu pendent. Aliae denique aliis ex caulis, quam pervidere, atque inuicem extricare magnum erit in , observationibus hujus Sideris operae pretium; cui rei plurimum luminis a tandere pos sunt profundissi uiae meditationes summi Astronomi Isaaci Nevulon , qui primus Omnium contumax hoc Sidus ad Staticas leges revocare est aggressus. Nimius autem suerim si Lunaris faciei conspectum, ac librationem, si Saturnii annuli inclinationes, si Jovis ranas, si Martis, Mercurii, ac Veneris gibbos, dychotomos, falcatosve vultus, si Solis maculas, faculasve, si Cometas, ac nova plisnomena mem rem, eorumque observandorum omnium methodos asteram ; Nam &ex iis , quae hactenus dicta sunt satis haec etiam illustrata esse arbitror, &qui ad hanc Studii rationem. animum sedulo adiecerit, intelliget se longe plus exercitatione, ac industria, quam artis ullius subsidio prosecisse

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION