Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

18o ANTONII LONGI

trum, et avorum Vestrorum memoria, Ullos aut gloria clari, res, aut auctoritate graviores, aut regia majestate praestitati res Eurona tulit , quam qui tham regnabant. Vt alios annos aliarum frugum fertiles cernimus', sic aliae aerares aliarum vim tutum feraces exsistunt: haec vero, qua de nunc agimus, summorum principum magnam copiam fudit . atque, ut FranciLcum Primum Galliae regem , colus plurimae victoriae bellicae feruntur , ut Solymanum Turcarum Imperatorem bellicosissinatim, ut Andream Grillum excellentissimum principem ill rum temporum aequales Praetermittam ; quam ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo Paulli Tertii Summi Pontificis sanctitatis, consilii , et fortitudinis fama non pervaserit e Caroli autem Quinti Imperatoris tor triumphi meminrantur, quot orae sunt, partesque terrarum. Cum ad hos legatus misistis esset, sic peracribus, et paene divinis eorum ingemis probatus est, ut quae aliis inextricabilia erant, is au- toritate, et consilii celeritate explicarit; graviterque, copiose, et modeste agendo , et prudenter temporibus serviendo, non solum reipublicae commodis prospexerit, sed perinde gratiam ab iis ad quos missus erat , inierit, ae laudem ab iis qui miserant, consecutus est. Discedentem aeque omnes laudibus haud immeritis cumularunt ; invitumque et recusantem Paullus Tertius aureo rorque, qui judicii, et amoris erga eum sui testimonium esset, donavit . idem dignitate et existimatione vitae a Francisco Secundo Galliae rege, ad quem gratulandi caussa se contulerat; idem a Iulio Tertio Summo Pontifice, ad quem legatus profectus suerat, amorem sibi conciliavit; cujus integritatem, cognitionisque, et usus magnitudinem cum praestantissimus ille vir probalset , Oiliciaque et Observantiam dilexisset, in magna necessariorum copia cum familiarissimis et amicissimis suis adaequavit. Indicto universorum

episcoporum Tridenti Concilio, in quo de summis reipublicae

christianae rebus agendum erat , vobis placuit ut Nicolaus una cum Matthaeo Dandulo clarillimo ac praestantissimo senatore, reipublicae nomine, Cam legationem obiret, atque apud patres qui eloquentia, doctrina, er stiactitate vitae excellentes, eo frequentes convenerant , reipublicae causSam CXponeret.

312쪽

Tanta erat in vultu gravitas , tantum in verbis pondus, ut

eximii et religiosissimi illi: viri non solum eum diligere, et

revereri, verum etiam admirari, et cum antiquis et silmmis oratoribus conferre cogerentur. Ea legatione honorificentissime perfunctus, domum ad reipublicae administrationem, cujus rei icientissimus erat, se recepit. Quid aliud interim hunc virum ad virtutem, dignitatem, gloriamque natum egilse putatis, nisi ut reipublicae commoda , religionem , magistratuum

auctoritatem, leges, mores majorum sic tueretur, ut ad veterum et clarissimorum senatorum amplitudinem proxime a

cederet. Sed hac otiosa et tranquilla dignitate diu haud frui licuit. Bellum reipublieae a Turcarum Imperatore denuntiatum est, nisi regno Cyprio, antiquo, et optimo jure a vobis possesso ei cederetur . id erat adversus foedus cum patre ictum, et cum eo jurejurando renovat . Etsi Nicolaus, quitum honestissimo sapientis consilii munere fungebatur, immen fas esse Turcarum opes intelligebat , reipublicae autem vires aegre solas tantam molem belli sustinere posse cognoscebar, usuque doctus exiguam spem in alienis auxiliis reponendam videbar, tamen dignitatis Venetae stiidio adductus, Turci cic ue injuriis victus, iparendum necessitati, bellumque suscipienum esse censuit. Hujus, et aliorum ejusdem gravitatis amisplissimorum virorum auctoritatem respublica secuta, in communem nostrae religionis hostem arma cepit: cum vestra, tum Nicolai diligentia, precibus, vigiliis , cohortationibus , tantos

copiarum, commeatuum, classium, armorum apparatus habuistis, ut non facile dijudicaretis , utrum is cui summa belli administrandi permissa strat, soris imperando, et manum consirendoέ an Nicolaus domi consulendo et providendo majoremst laudem adeptus. Quare cum Nicolaus partim prudentibus factis, partim fortuna sua quadam ingenti celebratus, Omnium animos in se convertisset , recentiaque et nova merita

aditum ad magnam illam auctoritatem quae longo tempore, et magnis., multisque in tempublicam meritis paratur , darent , mortuo Matthaeo Dandulo sancti Marci procuratore.

313쪽

18α. ANTONII LONGI

ctationem cum Turca rebus, Gregorius XIII. Summus Pon. tifex , qui evertendi Turcae , et propagandae christianae relugionis desiderio incredibili tenebatur, pergraviter offensus est; et rempublicam purgantibus defendentibusque, aspere verbis , vultuque responderat . respublica , quae Apostolica sede nihil sanctius, nihil antiquius semper duxisset, gravissimum aliquem ex suis , qui Summum Pontificem reipublicae immeritissimo

succensentem leniret, mittendum censuit . Etsi Nicolaus amnos natus octoginta exacta jam aetate erat, tamen, quod in illo affecto et senili corpora plurimum non consilii modo, sed etiam auctoritatis omnes esse fatebantur , is potissimum Romam contendere iussus em Non illum itinerum dissicultas, non aetas, non morS, si oppetenda esset, deterruit, quo munus id munus exsequeretur. Cum Romam pervenisset, tum ipsius maiestas viri , qui senatus faciem secum ferre videbatur, tum orationis vis et copia, qua pacem cum Turca fructam toti reipublicae christianae non modo salutarem , i sed etiam necessariam fuisse docuit Pontificem sanctissimum vehe. menIer commovit, et non sbium iram placavit, sed rempublicam in pristinam ejus gratiam restiuit ; ipseque a Summo Pontifice Pacis Angelus appellatus est . O Nicolai longe lateque dissus am laudem l O Iegationem dignam Veneto nomine, dignam tot muneribus ante peractis, dignam vira omni plena honorum saepe gestorum , saepius meritorum i Ullamne esse rem tantam, ac tam dissicilem quisquam dicere audebit, quam ille non et consilio regere, et virtute conficere non

potuerit Z Vllumne esse honoris fastigium, quod multis et magnis laboribus pro republica susteptis non aequarit e Vos vero cum Nicolaum se et animo, et corpore in salutem reipublicae contulisse, cum pro communibus commodis plurimum sudacse, et turbulentissimas pro republica tempestates subiisse vide. retis; cum id quod honestius esset , semper antiquius duxisse, cum nullo inimicitias gessisse, nisi qui reipublicae hostis es.ser , cerneretis 3 cum gravitatem , temperantiam , justitiam, moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis admiraremini i Vos, inquam, ut alia omnia, sic hoc sapientissime fecistis, cum illum ad summum dignitatis . gradum extulistis,

314쪽

ORATIO. : 283 gloriosissimeque, et post hominum memoriam magnificentissime, principem declarastis. Hoc virtutis praemium , hoc honoris insigne , hoc laudis monumentum tanto splendori jamdiu a vobis debebatur. ille quo nihil praestantius est quibus

artibus tantum honorem adeptus est, iisdem etiam gessit: huic beata civium et populorum vita proposita fuit ; ut opibus firma , copiis locuples, virtute honesta esset, vigilavit, meditatus est, adsuit animo, semper pro republica aliquid dixit, aut fecit. Is in primis paruit legibus ; hoc enim excellentius optimos principes de republica benemereri quam reliquos, intellexit , quod non solum ipsi se obedientes praestarent, sed

quod obedientiam , et moderationem in civitatem infunderent , plusque exemplo quam rebus ipsis, et oratione prodessent. Facto decemvirorum decreto ut pecuniae belli proximi tempore in aerarium collatae , creditoribus restituerentur, is , ut respublica gravissimo onere quod eo nomine sustinebat, quamprimum levaretur, rem maxime urgebar: Dei beneficio illam tulit laetitiam, ut antequam vita excederet, Opus illud tam optatum tamque praeclarum perfectum videret: recpublica aere altem nondum liberata erat, cum vectigal molendinarium ingenti imperantium , et parentium studio populis fuit remissum. Nam etsi ii in usum publicum summa voluntate eam pecuniam pendebant, illis tamen ejus oneris imvatio ita cara et jucunda fuit, ut iccirco, indictis stipplicationibus , Deo gratiae publice privatimque multis in urbibus

actae sint, et benignitas Veneta omnium sermone et gratula istione celebrata. Hujus rei gestae laus non felicitati solum, sed magna ex parte sedulitati tanti principis impertienda est. Is quo gravior aetate erat, eo magis vi animi, consiliique vigere putabatur. Tanta ejus in omnibus publicis consiliis fuit auctoritas, ut cum in deliberationibus saepe aliud alii censerent , is

oratione sua omnium animos oculosque in se converteret, Hucque sententia sere semper tuta, gravis , vera, et Veneta fa-pientia digna videretur. Si qua controversia orta esset, se tamquam pater inter filios medium gerebat, recte sentientes collaudabat, errantes adeo leniter, adiuncta tamen gravitate, castigabat, ut ii et errore dolerent, et castigatione prope laeta-

315쪽

184 ANTONII LONGI

rentur. Non in sententia solum , quam omnes veluti oraculo editam sequebantur, sed in nutu residebat auctoritas. Verum haec in luce et in oculis omnium e intus vero, et domi, qui

sermo e quae praecepta e quae religionis exercitatio ' Sic sibi. aestis familiaribus omnem licentiam praeciderat , ut nihil in illa domo nisi pudicum, nisi ex optimo more, et sanctissima dist

plina cerneretur. Nicolaus principis nepos, quem vos imaginem et efigiem virtutis avitae inrer procuratores legistis, et

hac ratione publicae utilitati consuluistis, huici rei testimonio est: nam etsi is dignitatis gradus summo studio a praestantissiιmo principe eiu agitatus est , et vestra benignitate concessus tamen hic vir sic avi disciplina institutus suit , ut quemadmodum vos artatem ejus honore anteistis, sic is honorem vestrum morum facilitate et virtute aequarii. Non solum autem amicis propositum et paratum ejus erat auxilium, aliique honores , alii salutem , alii fortunas per eum obtinebant, sed plurimos ejus opes in rebus incommodis sublevarunt. Peccatorum conissessione saepe animam purgabat , saepe sacram et caelestem eucharistiam pie et religiose percipiebat, saepe in precibus, et aliis pietatis ossiciis versabatur; videbat enim , nullam viam ad tuendam divinam gratiam expeditiorem , quam si sanctissimis hujuscemodi institutis delectaretur, et pietati se dederet. Quae in omnibus hominibus ornamenta sunt , aut fuerunt , ea tari imulta non sunt quam haec quae in praestantissimo hoc principe vidistis. Sed o diem acerbum nobis , et reipublicae luctuosum lino magis divina erat virtus , quo uberiores et laetiores firmctus ex eius praestantia percipiebantur , eo maestitia gravior ex eius amissione consecuta est , eo majore dolore ab eo divellumur . Exstin&im hoc lumen meritissimo lugent boni, requirit curia , tribunalia desiderant, maerent templa , omnia denique

plena lustiis , et squaloris sunt . Qui enim fieri potesti quin ejus interitus deploretur , cujus pueritia summo pudore , modestia , et optimis studiis traducta sit e qui in adolescentia

omnem omnium rerum, atque artium scientiam comprehenderit : qui inter eruditissimos eloquentissimus , inter eloquentissimos eruditissimus habitus sit: qui omnibus honoribus gloriosis sime usus, magnitudinis animi, justitiae , et temperantiar pra Disit Cooste

316쪽

. t l O . R: Λ Υ I IO. O . . 28sclara exempla statuerit: qui suminorum principum gratiam et benevolentiam sibi, ac reipublicae conciliarit: cujus illustris et pervagata est multorum, et magnorum in patriam, et in omne genus hominum fama meritorum et qui in altissimo principatus gradu collocatus, tamquam parens bonus, et tutor sidelis reipublicae fuerit. Ego quidem conficior, et vix dolori resisto, et qui aliquid quod vos a maerore avocaret , dicturus accessi, ipse consolandus sum. Caligo tamen quae mentium oculis interdum ossicit , discutienda est, eaque quae vos aliis praecipe re soletis, mihi ipsi sunt subjicienda: non enim misi id Q. mo ut ipse cui omnia desunt, vos qui aetate mihi , sapiemtia omnibus anteitis , confirmem ; sed tantum ut nonnulla a vobis ad alios sapienter dicta , et praecepta si sorte vobis hoc ipso in dolore exciderunt , in memoriam redigam . Etenim primum id quod crebris usurpatis sermonibus , quodque sapientia vestra dignum est, meminisse debemus , nobis non habitandi, sed commorandi diversorium hic a Deo datum suisse: quoties qui immisisset in mundum, avocaret, excedendum sui se . hac lege a Deo condita, non is aut ille, sed omnes tenemur; quare iniquum est in eo quod accidat universis , praecipuam aliquam conditionem sibi, aut suorum alicui postulare,

aut communem recusare. Denique cum optimo cuique et justissimo in caelo sit cerrus et definitus locus , ubi sollitus a cupiditatibus, liber a perturbationibus, segregatus ab omni concretione mortali, sempiterno aevo seuetur i quid est cur tantum principem, tam bene de republica meritum, tam pium in patriam, tam iustum in omnes, ex his tenebris in illam lucem

excessisse doleamus e an fortasse vos qui ingenii acie dissicilia quaeque et recondita perspicitis , id quod apertum est , maxime esse secundum naturam senibus mori , non videbitis e es quid gravitas, quid altitudo animi, quid studia quibus excellitis, flagitent, quid ratio praescribat, non cogitabitis e atque

ex omnibus virtutibus una haec vobis deesse videbitur e vos quoque qui venientia longe prospicitis, serenissimum principem, et hominem natum, et moriturum non praemeditati estis' et si nequaquam hoc de vobis timendum est , tamen illa potius velim reminiscamini, illum quamdiu munus ossicii exsequi et tue-Disilirco by Corale

317쪽

18s ANTONII LONGI ORATIO.

ri potuerit, integra mente, et certis sensibus vixisse: summos ejus labores summa compensatos esse gloria e magna felicitate usum, agentem jam annum X CIV. e vita cessisse : vidisse rempublicam non solum summa ratione et consilio administra ri, et auctoritate, opibus terrestribus , maritimisque pollere, sed etiam iis senatoribus florere quorum neminem ulla sapiens natio regem aspernaretur. Haec si vere cogitabimus, haud drubium est quin eum laudare quam lugere malimus , illumque potius grata memoria et benevolentia quam lacrimis prosim quamur, et ut natum esse, et rempublicam optime rexisse Imrati sumus , sic etiam in beatorum sedes concessisse , et pro mortali conditione, vitae immortalitatem consecutum esse, laetemur .

FINIS.

318쪽

INDEX OPVSCVLORVM

quae hoc volumine continentur.

Praefatio ad Lectorem . Aliquot de Vita et Scriptis Augustini Cardinatis Valerii Testimonia.

Augustini Valerii operum recensio . A usini Valerii S. R. E. Cardinatis, Episcopi Veronensis, Opusculum de Cautione adhibenda in edendu libro ad Silmam

Antonianum. ex M S. Codice qui olim late Venerabidis viri Gregorii Cardinalis Barbassici, Episcopi Patavini , ab Illustrissimo viro Camillo Λbbate Varotto , Ecclesiae Patavinae Canonico , nobiscum benigne communicato . Pag. 3Petri Vatini ad Bernardum Naueerium Abbatem Epistola. 63Bernardi Naugerit S. R. E. Carinatis, Veronensis Meusa A mmiseratoris , Vita ab A ustino Valerio conscripta .

Ex unica, eademque rarissima Veronensi Editione apud Angelum Ta-mum MDCII. ab Illustrissimo viro Apostolo Zeno, Poeta , et Historico Caesareo, nobis suppeditata. essIoannis Antonii Perrameliari, de Bernaris Naugerio Cardinali brevis Narratio. 98IlIobrum virorum de Petro Farrario Episcopo Patavino Tesim nia: inter qua Chrisophori Marciali Canonita Patavini or iis habita in ejusdem funere,

ex Editione sine loci, aut temporis significatione, cujus copiam nobis fecit idem vir clarissimus Apostolus Zenus. Io

Petri Barracis PMricis Veneti pro Francisco Seledo Vicentino

oratio. ex Codice membranaeeo eleganter seripto, adhue inedito : quem n his suppeditavit vir eruditissimus, atque humanissimus Petrus Catharinus Zenus Apostoli frater, Clericus Regularis Congregationis Somaschae. MI

Petri Barracis Oratio II. pro Chrisophoro Mauro Venetiarum

Ducea ex eodem Codice. III

Petri Barracis Oratio III. in funere A tonii Rohelli Arerant . ex eodem Codice . . 63 Paulis Disitiroo by Corale

319쪽

288 Paulli Barbi Patricii Veneti Oratio ad Ludovicum XI. Callia

Regem. ex M S. Apostoli Zeni adhuc inedito. 18s

Bernardi dismiani Patricis Veneti ad eumdem Ludovicum Ora

iis . ex eodem Codice.

Petri Contarent Patricii Veneti oratio in funere Maret Cornelii. Catharma Cypri Reginae patris . '

ex Editione Veneta anni M. CCC C. L xx VIIII. per Philippum Venetum , quae adservatur Venetiis in bibliotheca Clericorum Co gregationis Somaschaes curante Cl. Viro Petro Catharino Zeno. Eo

Caroli Capellis Patricis Veneti oratio in funere Georgia Core V lii , ejusdem Reetnae fratris

descripta ex Libello autographo adhuc inedito , qui exstat in eadem, insigni bibliothecas eodem Zeno suppeditante. . 213

Angeli Gabrielii Patristi Veneti oratio in funere Baptisae geni

Cardinatis. λ ex vetusto Exemplari Apostoli Zeni, edito sine loci et temporis p

Ioannis Antonii Vu*ii Disola ad Ioannem Paschalicum, Venetum Senatorem Amplissimum , et rei literanae Triumvirum. 23η Petri Paschalisi Patristi Veneti Monumenta . ' a36Ejusdem oratio ad Emmanuelem Lusitaniae Regem .

quam excusam Venetiis per Bernardinum Venetum de Uitalibus amno Domini M. CCCCC. I. humanissime exhibuit idem Amplissi

i ' mus Senator Ioannes Paschalicus. . .

Francisci Pi ni Parricii ,Veneri Epiuoia ad Zachariam Card

Ejusdem oratio de universae Philosophiae ornamentis . , o

ex antiquo Exemplari Apostoli Zeni gothicis impresso charaeteribus ad signum serpentis brassicam complexi, sine loci et temporis fgni

ficatione. - t

Antonii Longi Patricii Veneti oratio in funere Nicotii de Pom

. te Venetiarum Principis., ex Libello typis descripto sine temporis Iocive nota, apud Apostolum

320쪽

INDEX

NOMINUM PROPRIOR V M,

RERUMQUE MEMORABILIUM

LOCUPLETISSIMUS.

Bundantia rerum in urbibus ad prineipum praesidumque laudem maxime pertinet .

Reademia Patavina totius Italiae nobilillinia . 7 Aeademici Philosimhp. 26 IAeeursius Franei evs Iuriseonsultus celeberrimus, laudatus. 168 Achaja . III Ad quos seribendi libri . 4s Adornus Franeiseus Genuensis , Me. Iesa , laudatus . II. Augustinuni Valerium ad Rhetoricam Eeelesiasticam conscribendam vehementer hortatur. 27 Aegaeum mare. I 6

Aegidii Cardinalis doctissimi testimonium de Nicolao de Ponte adhue adolescente. 274 Hegyptii inter primos Astronomiae inventores . a 36

Aegyptii Reges . 239Helius Sextus a Romania Catus appellatiar . 172 P. Aemilianus . 2ITI . Aemilius. 166. Iaudatus. 279Henigmata philosophica a quibus conses tria . 26x Aeris descriptio . 26 Hesthinis sonitus in dicendo. 14 Aetheria deseriptio. 26 Asriea a Populo R omano subacta . Iro Asrieam tributum pendere quinam Ro

manorum coegerint. Σοε

P. Africanus . I O. 2II. Patrem in acie ex hostium manibus eripit . 2 IAgrippae saeinus egregium. 177. III

Albanus t Hieronymus Bergomas ,

mentis VIII. Pont. Max. vir optimus , atque eruditissimus , Philosophorum uitas a Diogene Laertio conseripta 1 e graeco in latinum ver tit. st Alexander Alens et Theologus , Magi ster irrefragabilis appellatus . 42 Alexander Aphrodisaeus. ε . ejus d animae natura doctrina ab Augustino Valerio consutata . I . ejusdem libria Hieronymo Donato Patricio Veneto in latinam linguam conversi. 49ΑIexander Magnus Diogenem ad sevocat magnis propositis praemiis . x F. laudatus. 193. 239Λlexa est III. Summus Pontifex a Venetis in sedem restitutus . 2o 3 Alexander VI. Pone. Max. 23 IAmaltheus Io. Baptista in Bernardi Naugerii amicus laudatus . 93 Ambitiones scholastieae in Gmnasio Pa

Divi Ambrosius , di Bernardus ad sorores suas libros inseribunt. 32 D. Ambrosius laudatus . 264 Amulius M. Antonius ) Eques . 9 . a Senatu Veneto in Dalmatiam Syndicus mittitur . una cum Bernardo Naugerio. 7 I. ea res illi obtrectatores paravit. ibid. legatus ad Pium I V. Pont. Max. 13. 24. Cardinalis creatus eodem die quo Nauge rius. 83 Anaxagoras Clatomenius Philosophus laudatus . 279. nuntiata filii morte

SEARCH

MENU NAVIGATION