장음표시 사용
301쪽
non posse judicabat , tantumque aberat ut vitam otiosam et inertem traducturus esset , ut etiam turpissimum sibi fore putaret, nisi animi bonitatem, quo nihil praestantius nobis a Deo datum est , doctrinae atque optimarum artium quasi pabulo aluisset, et quo uno humanum genus feris antecellit, ipse hominibus aliis praestitisset , quare iis omnibus disciplinis se penitus dedidit quibus summae spei pueri ad humanitatem finguntur et virtutem ; celeriterque omnibus artibus quibus puerilis aetas imbui solet , ita profecit , ut aequales suos omnes doctrinae laude longe superaret , ex iis autem generosissimum quemque imitandi studio non leviter incenderet . Summa st tim necessitudo cum eruditis , probis , et bene moratis homunibus ei conjuncta est. Equidem domesticus usus et consuetudo bonorum ad totam vitam constituendam, summumque bonum adipiscendum non parum momenti et ponderis habere semper existimata est, propterea quod nos similes eorum quos socior nobis adsciscimus, fore videamur . Doctrinae et optimorUm imstitutorum praesidio munitus , et liberaliter institutus id potissimum spectavit, ut cupiditates, quas ea aetate natura ipsa prinfundere solet, cocrceret; propterea voluptatem , quae Est maxime inimica virtuti, quaeque boni naturam fallaciter imitando suis illecebris nos capit , et ad se allicit , sicut Scyllam , aut Charybdim sibi vitandam esse statuit. Ineunte adolescentia Patavium se contulit ut ad graviora doctrinae studia se applicaret ; etsi ma)or quaedam gravitas in illo quam quae ab illa
aetate postulanda esset , cernebatur , ea tamen sic comitate quadam incredibili condiebatur , ut nemo dulcior et suavior, nemo ad omnem humanitatis et facilitatis rationem accommodatior haberetur ; et qua aetate ceteri nimia laetitia earum rerum quas didicerunt , turgescunt , ille tanta lenitate erat , ut nemini se praeponere , quin quo excellentior esset, eo se summissius gereret. Omnis virtus nos ad se allicit, et ut quisque
maxime virtute ornatus est , ita nos ad eum amandum maxime impellimur . Itaque tanta facta significatione virtutis, Nicolaus non modo ab iis qui iisdem studiis delectabantur, Prope certatim cultus est , sed eruditorum et primariorum virorum admirabilis quaedam erga eum benevolentiae magnitudo
302쪽
studebant, et moribus. Ille, cui cognitionis amor ingens et scientiae innatus erat , etsi omnium studiis comiter et benigne respondebat, orationeque, vultu' et fronte, quae est animi janua, essiciebat ut omnes amiciores discederent quam accessissendi, praecipua tamen et flagranti cupiditate ad pervolutandos lifros rapiebatur. Erat in eo adolescente inexhausta qua dam aviditas legendi , nec satiari poterat e rerum optimarum
scriptores diligentissime ab initio usque ad finien legendo percurrebat : quod quisque commodissime praecepisse videbatur, excerpebat , et ex Variis ingeniis praestantissima quaeque non solum libabat, sed memoria custodiebat. Non illum obscura
et multiplex scriptorum ratio, non curae, non sollicitudines, non vigiliae deterrebant , quominus optima parte hominis , quae divina est, ingenii et mentis acie frueretur, nec voluptatem requirens, nec fugiens laborem. In omnium scientiarum varietate , singulari cum gloria et fructu versatus , praecipuo
tamen philosophiae studio tenebatur, idque jure optimo. Haec
enim omnium humanarum artium velut procreatrix et parens a sapientissimis judicara est: haec, quae magnae fiunt caeli conversiones, et ratos astrorum , immobilesque cursus nobis ostendit: haec omnium rerum quas sensibus, aut animo percipimus, naturas et caussas tra sit: haec disserendi non dialecticae solum, sed etiam oratoria praecepta Continet: haec cum quae ad privatae Vitae rationem, tum quae ad reipublicae gubernationem pertinent, complexa est. Philosophiae praestantia , et cognitione cum Ornasser, complessetque Pectus , theoremata,
quae vulgo conclusiones appellamus, ex principis omnium philosophorum libris depromta, publice tuenda suscepit ; qua in re adeo se praeclare gessit , ut magno concursu lectissimorum hominum ac frequentia , non modo nulla subdola et captiosa
probabilitate disputando salii posset, sed conquisitis rationibus
argumentando, rerum et vocum vim definiendo, distinguendo genera , sequentia adjungendo , concludendo persecta , vera saliaque dijudicando, cum disputantes contra argute subtiliterque refelleret, tum omnium animos, quocumque vellet, acute torqueret et flecteret. Etenim ad doctrinae rationem adjunxerat
303쪽
Xerat oratorium Usum , moremque , et exercitationem dicendi : erat is vir creber in reperiendis , solutus in explicandis sententiis et gravis; cum ejus gravitate junctus urbanitatis Impos , accurata et sine molestia diligens elegantia , verborum splendor, et argumentorum, similitudintimque copia non deerat . Sed Nicolai peroptanda esset dicendi facultas , si Nicolai divinam vim vellem exprimere. Id brevissime dicam, eum sapienter sentiendi, et ornate dicendi mirificam societatem consecutum. Hinc postea ad rempublicam plurima commoda manarunt, hinc ad eum laus, honor, dignitas confluxit, hinc amicis quoque ejus certissimum ac tutissimum praesdium comparatum est. Sed quid haec in conspectu vestro commemoro, patres amplissimi e cum vos ipsi in ipso vestro gravissimo, sam ctissimoque consilio, quae Nicolai cssct ubertas, varietas, sutatilitas, et Copia, saepe experti sitis , cum vester conlesius ei dicenti semper crederet , assentire ar, probaret, oratione ejus duceretur, et quasi voluptate quadam perfunderetur. Sed tutunde digressus sum revertar tum cum Nicolaus Patavii in
sapientiae et eloquentiae exercitationibus versaretur, tantUmque
ingenii specimen dedisset , jamque insignia quibus qui doctores declarantur, ornari solent, assecutus esset, in ore et oculis omnium cum Italorum , tum externorum erat. Omnibus virtutis cursus celerior videbatur quam aetatis: omnes in eum,
veluti in virtutis exemplar, studiose intuebantur. Etsi nemo erat Patavii qui se ei anteferret, et qui non praeclare se Umagi putaret, si secundus, aut tertius numeraretur, ille tamen cum iis inter quos posset excellere, se non solum aequari prutiebatur, sed detracias sibi laudes aliis assingebat. est enim natura comparatum , ut nemo qui suae confidat virtuti, alienis bonis invideat. Hujus praeclarissimi viri ornamenta futurae ejus amplitudinis incredibilem apud omnes exspectationem, et cem tillimam quamdam spem concitarant. Quemadmodum enim sol exoriens radios quasi nuntios majoris Iucis quae mox subsecutura est, praemittit, ita hic tam multis argumentis facile indicabat, qualis et quantus in republica administranda senator suturus esset. Hac tanta celebritate famae Nicolaus Venerias reversut est , et quae urbs totius orbis terrarum pulcherrima, sio Disi tiro Coosli
304쪽
florentissima, potentissimaque semper habita est, acerrimo, ingeniosissimo, eruditissimoque viro ornatur. Hic quo major civium amor erga eum virtutis fama et opinione commovebatur, hoc magis divino animi motu ingenii et consilii lucem cum pietate , temperantia , justitia, et prudentia , virtutibus denique omnibus jungendam putabat . quin cum philosophorum studium praecipue in indaganda veritate versetur, inanem quem suscepist et laborem sore intellexit, nisi verissimae philosophiae, quae fidei et christianae religionis ratione maxime conistinetur, studuistet . Uere vel minima sacrarum literarum pars omnium philosophorum bibliothecis utilitatis ubertate anteponenda est; quorum scientias si cum theologia conseramus, illas inanes ingeniorum ostentationes , hanc vitae legem putabimus , illas comitum et administrarum , hanc reginae locum imnere conspiciemus . haec nos ad summi Dei cognitionem, in quo stabilis immutabilisque selicitas sita est, adducit; haec medetur animis, haec detrahit sollicitudines, haec cupiditates restinguit, haec vitae tranquillitatem largitur, et pellit mortis tumorem . Huic Nicolaus se totum addixit , neque quidquam in media theologia tam retrusum atque abditum fuit quod ille non investigarit, lectitarit, atque conscripserit. neque hoc iccirco suscepit , quod sola humana gloria traheretur , sed quod pietatis, caritatisque studio duceretur; neque ut curio.
se aliquid perciperet, sed ut recte religioseque viveret, atque hac in re justus quam doctus esse mallet : et quidquid in hae scientia prosecit, id non per se partum, sed ad se divinutus delatum arbitratus est. Non dicam hoc loco , tantum eia tota civitate tributum esse , ut ad eum adiretur , et de omni ossicio atque negotio , de rebus divinis atque humanis, de publicis atque privatis referretur et non proferam , Cum omnia quae legebat , vel audiebat , sic memoria sepsisse, ut quae puer didicisset , senex meminisset , et interrogatus, non secus ac si eo die ab eo perlecta essent , responderet: praetermittam, quantam gloriam , cum hic comitia ab Eremitanorum ordine maxima celebritate haberentur, consecutus sit: si. lebo, quomodo indictis disputationibus brevitas ejus, celerita que respondendi, argumentandi, et refellendi cum summa Ve-M m nu
305쪽
nustate conjuncta omnes obstupefecerit : non commemorabo
summum illum Cardinalem Aegidium , et summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingenii praeditum, qui tum combtiis praeerat, Nicolai acumen non tacita opinione, sed perspicua admiratione concesebraste , summoque in honore habuissse, et ut immortalitate dignum reveritum esse: tacitus praeteribo, ita vobis, patribusque vestris eIse villim , ut is ex omni doctorum copia deligeretur qui philosophiam publice interpretandam susciperet , eumque ita illo munere perstinctum, ut non ingenio modo , quo ceteris praestabat , satisfaceret, sed etiam plurimos erudiret, qui summa cum salute reipublicae praeessent, urbemque hanc pulcherrimis institutis, atque artibus illustiarent. ad illa veniam quae ex uberrimis philosophiae, et theologiae sontibus hausta, ad communem utilitatem nostram redundarunt , quaeque nobis, et posteritati et ad intuendum, et ad imitandum proposita sunt . illos a reipublicae gubernaculis sapientes arcent qui cupiditatibus imperare non possunt 8, propterea quod quemadmodum qui humi strati jacent , alios prolapsos erigere non possunt, sic qui se ipsos non continent, alios continere non possint . At Nicolaus in urbe copiosa, voluptatibusque et illecebris omnis amoenitatis terrestris maritimaeque affluenti natus educatusque, auctoritate nutuque legum sic domitas habuit libidines , sic cupiditates coercuit, sic ab alienis animum , oculosque abstinuit, ut nemo ullum umquam luxuriae, aut alius labis vestigium in eo viderit; sic salubri, et moderato victu, et cultu delectatus est , ut magni progressus quem in literarum studiis fecit, et bonae valetudinis qua fruebatur , quasi quaedam parens fuerit frugalitas, inimica sumtuosis epulis, et ab immoderato delectationum usu aversa. Qui vero appetitum ratione rexerit, honesteque vixerit , is curriculum vivendi a natura datum ju- se consciat , necesse est : nam ut qui libidine effrenata smruntur, rebus suis profusis, direptiones, rapinas, peculatus, et alia flagitia facile cogitant , et aliis adimunt ut aliis lam giantur ; sic qui in voluptatibus se invictos praestant , sumtum
ad facultates accommodant, et mediocritate moderantur, rebusque suis contenti sunt. Id in Nicolao plane perspectum est,
306쪽
qui sedatis animi motibus, numquam cuiquam utilitatis suae caussa quidquam detraxit, nihil mali in contrahendis negotiis molitus est, nihil contra mores, leges , instituta in domum suam intulit : qui etsi rei familiaris rationem habuit, tamen eam nullo turpi quaestu, neque odioso, sed ratione et diligemtia auxit: a quo praeterea multorum necessitati ita subventum est, ut ipse nemini ulla in re molestus esset: qui in diiudicam dis controversiis non utilitati, non gratiae, non odio , non
amori conluluerit, sed quid fides, quid religio, quid leges
postularent, semper spectarit , ac propterea ab omnibus ei ita fides habita est, ut nulla in eo esset fraudis, injuriaeque suspicio. Quid hac integritate magnificentius' quid illustrius reperiri potest e nonne haec fama celebranda e non monimentis annalium mandanda e non posteritati propaganda ' At non solum temperantiae, et justitiae, sed etiam prudentiae laudibus
maxime floruit, quod, quamquam non ignorariS, tamen a me in dicendo praetereundum non est. Nihil in rerum, aut rem- Porum natura, et ratione positum erat quod non et cognitione, et memoria complexus esset , qui singularum nationum et civitatum mores essent , quae leges , quae instituta , quae principum ingenia, quae fortunae , quae conditiones, percumctando, et agendo cognoverat ; quid singulae hominum aetates eXpeterent, optime tenebat; non solum quid fugiendum, aut sequendum esset, acute arguteque dijudicabar, sed quid utilitate , et honestate maxime antecelleret , quantum homo Posset, conjectura assequebatur. Hinc factum est , ut quid λbi honori, et amicis utilitati, et reipublicae emolumento finturum esset, mentis acie longe prospiceret, honestisque rationibus, et justis factis, non versutiis et malitia, et domi et soris rem expedire , et consilium ex tempore capere posset;
vosque eum non sicut virum prudentem , sed prope jam ut
vatem omnium quae evenirent, admiraremini. neque haec tam accurata rerum indagatio institutae studiorum rationi oberar, sed contra una ab altera adjuta, mirificam in eo prudentiae, et doctrinae conjunctionem, et quasi concentum efficiebat i neque optimarum artium tractatu delectatus, reipublicae immemor, domi se abdidit , aut quod assecutus erat , ad patriae M m a pen
307쪽
perniciem perverse abusus est , sed id er in aspei tum lucemque protulit, et ad communem fructum gloriole, et salutariter reserendum existimavit. Quo quidem tempore Vos tam priE- claras et incredibiles virtutes honoribus atque splendore decorandas existimastis. Ac primum annos viginti natus summa
cum omnium voluntate sapiens ordinum renuntiatus est. Ea est hominum natura et ratio , ut cum munera iis qui leves et inconstantes sunt , maturius committuntur, celeriter fastidio quodam et satietate languescant , et molliantur . At qui sunt praeclaris ingeniis praediti , primos honores non praemii loco ducunt, sed se iis, veluti pignoribus optimae faventium voluntatis, obligari, omniumque ossiciorum religione obstringi
arbitrantur, aditumque in summos ordines eorum industriae et
virtuti patefieri existimant; et sicut ignis vento, sic illi suffragantium studio ad dandum virtutis , et prudentiae suae documentum incenduntur. Si quem id aliquando latuit , ei exemplum non longius quam a divina Nicolai prudentia petem dum est , qui simul ac id munus obiit, non solum juste, consanter, honeste, diligenter omnia egit , sed ei praecipuae curae fuit ut quos sibi respublica sustragiis conjunxisset, conserusu etiam administrationis conjungerentur , idque munus uno animo, uno consilio gereretur. Vbi enim concordia non inest, ibi majorem aliena opera perturbandi, quam sua edendi cupiditatem innasci vir acutus sentiebat. Sociabilem vero consensionem et reipublicae, et collegiis salutarem semper exstitisse non ignorabat; itaque Nicolaus et regere , et regi, et refellere, et reselli juxta paratus erat; potiusque quomodo proprias laudes in medium conserret, quam quo ex Communibus ad se traheret, cogitabat. Cum res aliqua in deliberati nem veniebat, tanta in eo modestia elucebat, ut quem rationibus publicis melius prospicere quam se, cerneret, non solum ejus sententiae facile cederet, sed praeclaram illam, atque auream vocem, quietique animi indicem usurparet , rectissime dissi, vicisti me. Etenim illud magni animi est, et ipsa natura moderati , quod optimum esse sentias, id in medium Proserre , et tamdiu defendere , quoad melius aliquod ostendatur ; pugnacem se in tuenda sententia praestare, perniciosum
308쪽
O R. Α T I O . 277sum est: quod honestius et utilius est , id sive ex hoc, sive ex illo ore exeat , sequi oportet ; rerumque incolumitatem non in pertinacibus studiis , sed in prudentibus fidelibusque consiliis positam putare. Quid ' nonne inseriores semper laudibus ornavit e non pares honorificis verbis et benevolentia complexus este non superiores obsequio et observantia prosecutus Z non adolescens senibus , tyro Veteranis virtutis exemplum fuit Z non aliorum levitates, et injucunditates in quotidiana consuetudine moderate tulit e non apse se commodum , et modestum omnibus semper praebuit e Atque haec cum ita sint , non tamen quemquam assentalido deteriorem fecisse comperietur , sed morem gerendo, colendo , benem rendo, amiciorem sibi et reipublicae reddidisse. Ac propte ea si quando addubitatum est , utrum honorare praestantius esset quam honorari, id profecto hoc tempore , hac Nicolai vita et moribus satis declaratum est ', nam non modo colendis et observandis aliis ingentem laudem et gratiam apud omnes sibi peperit , sed iis ossiciorum gradibus ad silmmos honores viam aperuit . Quare non multo post in rogatorum ordinem lectus est; inde advocatoris munus sustinuit , aliquo interjecto temporis spatio in gravis limum sanctissimumque decemvirorum conlilium pervenit ; tum Patavini Gymnasii cura ei mandata est; duplici quoque sapientis honore eum decorastis , alterum rerrae, constiι alterum vocant; postremo superioribus illis temporibus consiliarius declaratus est . Quod si totam ejus vitam oratione percurramus, eum semper aetatem honoribus, honores meritis superasse inveniemus ; sic delatos honores gessisse, ut se honoresque hos qui sibi commissi erant, quasi in aliquo orbis terrarum theatro vertari existimarit. Mirabitur, mirabutur posteritas cum audiet, aut leget, quam multa omnibus in muniis aut provisa prudenter, aut acta constanter, vel responsa sapienter ab eo fuerint : inaudita magnitudine animi ejus, insignique et nova consilii dignitate obstupescet : rerum gest, rum memoria et recordatio in maximis , gravissimisque curis non modo jucunda, sed etiam fructuosa erit . Neque solum in consiliis et oculis vestris magnus fuit , sed in tribus praeriiris quas amplissimas ei decrevisus , et in legationibus plurimis, quas Diqitigod by Corale
309쪽
quas ei iniunxistis, praestantior. Optimis civitatum, et provinciarum gubernatoribus , praeterquam quod illud propositum
est ut injuria tenuiores prohibeant , et aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retineant, duo ferme curae esse solent, quorum alterum est ut intestinas et domesticas discorudias sanent , alterum ut consulant ut earum rerum copia sit quae sunt necessariae. Cum Nicolao Corcyra nobilissima et firmissima insula commissa esset , Graecique incolae , et praeidiarii milites quod civitatibus maxime exitio est non solum studiis , et animis hostilibus , sed etiam armis inter se dissiderent, agminibusque factis utrimque praelium commisissent, reLque ad ultimum dimicationis ventura elset , Nicolaus stricto ense se inter duas acies intulit , hinc orando , hinc increpando non solum iras diremit , sed etiam paullo post ingenii dexterutate quadam singulari sic animorum incendia restinxit , nubias ut resedisse in eis simultatis reliquias quisquam senserit.
Tanta vero severitate, quam tamen comitati cuidam incredibuli admiscuerat, et Corcyreos, et Urinenses, et Patavinos, quibus utrisque item postea praesuit , retinuit , ut Nicolai beneficio et quieram vitam traduxisse , er fortunas incolumes habuisse praedicarint ; nobilitasque eum gravem et austerum , plebs comem et affabilem praetorem existimarit . Haec summa sunt omnia , et ab eximia animi , ingeniique virtute prosecta. quid illa quae ad usus vitae necellarios pertinent , quanta et quam praeclara sunt e saepe enim frumentariorum artibus oci Currendum est, ut annonae, quae interdum non tam inopia praesentis quam futuri temporis timore ingravescere solet , provideatur . Vehementer autem ad regentium honorem rerum abundantiam pertinere , quis ignorat e cum sciamus, populos plerumque praesides suos aut ex rerum copia laudare, aut ex
caritate vituperare consuevisse; tanta rerum omnium quas natura desiderat , abundantia , non sine mercatorum quaestu minpeditata est, ut tempus hoc quo Nicolaus Patavinis praesuit, vilitate annonae, et copia rerum insigne fuerit . atque haec cura magis , auctoritate , et diligentia Nicolai , quam ulla magna agrorum ubertate persecta sunt. Relinquo, qua diligentia Cora 'cyrae collapsa moenia resecerit , publicum horreum constitum irirs
310쪽
rit , ex remotioribus locis iugem et uberem aquam Utinum adducendam curarita, Patavii incensum praetoris domicilium restituerit , locique quem Caritatis montem appellant , fundamenta jecerit . Omitto, quantis ornamentis is populos illos aD secerit , judicia constituerit , coercuerit juventutem , libidines compresIerit , propagarit religionem , adeuntes et supplices non solum comiter exceperit , sed etiam confirmarit , et ad meliorem spem revocarit . Hoc tantum dicam , eum huc omnia sua consilia retulisse ut eorum quos ejus fidei credidissetis, commodis , utilitatiquo serviret , iique in primis beatissimi numerarentur, jucundamque , et diuturnam memoriam suae praeturae iis omnibus reliquisse . Tantum vero abfuit , ut
ad injusta extorquenda precibus locus esset , ut qui ea petituri erant in quibus aliquid minus honesti esse suspicarentur, Nicolaum tamquam scopulum rejicerent. Neque vero in publicis muneribus sapienter se gessit, rerum autem domesticarum dolore aliquo fractus est . Dum Patavii praeturam administrat, unico filio, in quo familiae spes nitebatur, et in cujus suavitate, tamquam in virtutum suarum effigie, omnes curas et mo lestias deponebat , orbatus est . Eum casiam tanto animi robore tulit, ut non modo lacrimantem, aut se afflictantem cum
nemo viderit , sed cum mortui oculos compressisset , eadem oratio , idem vultus , eadem frons semper fuerit . Si affuissetis, patres sapientissimi , Fabium Maximum , aut Lucium Aemilium , aut Catonem , aut Anaxagoram aliquem videre dixi setis. Sapientia nullum est tutius munimentum et firmius: hac socia , et consiliorum , actionumque adjutrice Nicolaus usus
est. Rerum enim humanarum imbecillitatem norat ; cogitara qua lege nati essemus, et quo recurreremus; meminerat, quid in nobis mortale et caducum , quid divinum aeternumque eLset , quare nec repentino huic et gravi vulneri succubuit, nec exspectavit ut quam consolationem ratio debebat, usus et temporis longinquitas afferret. Sed tanta constantia, tantus splendor, tam inusitata sapientia non imperii se Veneti finibus continuit e externas quoque nationes longe lateque peragraVir,
principibusque Europae , signis virtutum plurimis perspecta et cognita est . at quibus principibus e neque vestra , neque patrum ,