Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

tale firmamentum suppeditavit , ut quotiescumque his utare, necesse est, adversarium tibi, velit, nolitve, annuere et assem tire . quibus si quid ambigui de aliqua re esset , id adeo cer tum et firmum demonstrat , ut nihil firmius et certius possit demonstrari. Atque hisce rationibus, et viis ab hac arte ingeniose excogitatis , et maxima subtilitate explicatis omnes uno ore consentiunt , hanc esse ad omnium ingenuarum artium misgnitionem , verissimam methodon , qua hujusce artis studiosi

instituuntur , et instruuntur ad ea quae stant a veritate confirmandum , ad ea vero quae veritati repugnant refellendum. Complures hac in arte scriptores acutissimi ab antiquis celobrantur ; tres tamen Graeci , ut alios nunc omittam , ceteris

omnibus jure optimo sunt praeserendi: Zeno Eleates , qui primus omnium hanc artem in lucem edidit: Chrysippus Tarsem sis, qui eam adeo ampliavit, ut memoriae proditum si, eum quadraginta annorum spatio septingenta et amplius volumina de rebus ad hanc artem pertinentibus composuisse , et hine Athenienses viros scientissimos dixisse , aut nullam dialecticam apud deos immortales esse , aut solam Chrysippeam inveniri ret Aristoteles , qui diligentissime inspectis opinionibus eorum qui hac de re ante eum scripserant , hanc artem ita disposuit et concinnavit , ut nihil amplius addi , aut demi posse vide, tur . Ex Latinis vero Boethius Severinus de hac arte planissume, Laurentius Valla ingeniose, Martianus Capella artificiose scripserunt, et plerique alii quos nimis prolixum esset, et somtasse absurdum, omnes dinumerare. Verum ex hac semita al, quantulum angusta egressi, Iatiores et apertiores vias, et cam

Haec est ea Rhetorice quae a dicendi flumine , quo huic a ei dediti, in judiciis forensibus, in consultationibus, in rerum,

et hominum laudationibus, aut vituperationibus solent affatim affluere, nomen invenit: est enim ea quae exercitationis gratia docet quasdam quaestiones a propriis personis , et temporibus seiunctas, de quibus in utramque'partem et ornate, et.copi se disceptari possit r ita ut ab eo universo dicendi genere cum velit sic exercitatus , ad proprias personas , et veras caussas possit omnia accommodare , et ad rem suam derivare . Atque

- - ita

282쪽

ita pro caussarum varietate in omni dicendi genere oratorem instituit, ut convenientia , et necessaria caussae ingeniose inveniat, inventa aptissime disponat, ornatissime eloquatur, omnia praemeditata firmissima memoria complectatur , et demum venusta actione animis audientium varios affectus infigat , et imprimat . Quod ut facillime assequi possit , haec ars omnium

eminentissima edocet qua ratione sit faciendum ut in primo orationis vestibulo amice , intelligenter , et attente audiatur ;deinde breviter, dilucide, et probabiliter res explicetur, postea controversae nodus praescribatur , mox quibus argument tionibus confligatur, postremo quo artificio peroretur. Atque hujulce artis celeberrimae celeberrimi cultores plurimi quidem ab antiquis celebrantur. Inter hos tamen principatum obtinuit Gorgias Leontinus, quem constat Empedoclis discipulum sui se , qui Athenis tin alieno solo docendi , et dicendi facultate tantum pecuniae comparavit , ut in Delphici Apollinis templo auream statuam sibi collocarit . Eodem sere tempore complures etiam alii floruerunt , Thrasymachus Chalcedonius , Pr dicus Chius , Protagoras Abderites, Hippias Eleus , Alcid, mus Eleates , Antiphon Rhamnusius , et Theodorus Byza, tius . His successere multi alii ε, sed duo omnium longe clari simi, Isocrates, qui Gorgiae auditor fuerat, et Aristoteles, qui iam is rate seniore octavum enim et nonagesimum implevit annum postmeridianis scholis praecipere artem oratoriam

coepit, aemulari ne quadam motus, quam eo senariolo indic, vii r equχήν moTλῖ, οῦ ἰσοκρατη ἐλο λεγειν. turpe es tuere, et Isocratem pati dicere . et hic idem de hac arte omnium ex

ctissime complura scripta edidit . Theophrastus quoque hujus discipulus de rhetorica diligenter scripsit. Post hos hanc praestantissimam artem exercuerunt Apollonius Molo , Dionysius Halicarnasseus, Apollodorus Pergamenus , qui praeceptor Caesaris Augusti Apolloniae filii, Theodorus Gadareus, quem Tiberius Caesar Rhodi , cum eo secessisset , studiose audivisse dicitur , et Hermagoras hujusce Theodori auditor , et horum omnium novissimus Hermogenes , qui nihil quod ad hanc a rem pertineat, intactum reliquit. Ex Latinis vero M. Cato quae dam in hanc materiam tetigit: post eum M. Antonius ille cem I i a sorius

283쪽

sorius opus rhetoricum tantummodo inchoavit . omnium autem accuratissime oratorias artes pluribus libris tractavit M.

Tullius . De hac arte plura scripserunt etiam Cornificius, Stem tinius, Gallio, Celsus, Lenas , Virginius , et omnium eopi sissime Fabius Quintilianus, Plinius, Tutilius , qui iisdem seretemporibus floruerunt i et superioribus annis Chrius Fortunatianus, Martianus, et Georgius Trapezuntius, qui suis instituistionibus Hermogenem nobis latinum videntur fecisse. Ab harum quatuor artium viis egressi, sedes eorum inventimus qui partim ab hisce inserioribus formati et instituti , et multa a superioribus et longe altioribus mutuati, aliquanto ab tius ascenderunt , et nomen situm extulerunt . Horum autem primi sunt poetae, qui.numerorum CFυθμία , et quodam pedum concentu diligentissime observato, non absque summa imgentium , et audientium oblectatione non tam aurium quam etiam animorum , hominum coetus coeperunt ira demulcere, ut ferinos mores exuerent , et humaniores induerent . Et hujusce tantae rei inventionem Ethnici non homini, sed Pythio Apollini attribuerunt . et quidam addiderunt, Phemonoen S, byllam , primam carmen heroicum , quod a quadam exceli emtia uos dictum est, ex adytis Apollineis cecinisse. Inde emanavit consuetudo ut hoc genere carminis hymni in deorum laudes , et heroum praeclari stima gesta tantummodo celebra rentur. Inde secuti sunt qui regum, reginarumque , et tyramnorum mores , vitam , et infelicitatem alio quodam genere earminis, et ipso gravi ostenderent ; qui Tragici sunt appellati . Secuti sunt Comici, qui tenujorum et viliorum personarum mores ad commune omnium documentum expresserunt. Invitam et hominum pravissimos mores audacius insurrexerunt Satyrici. Ad hos accesserunt omnium jucundissimi , qui vario carminum generi per se canoro lyrae harmoniam addiderunt, et inde Lyrici sunt cognominati ; quos quidem omnes si vel- Iem suis nominibus sigillatim persequi , et nimis longi operis esset, et nihil sere ad rem nostram pertinentis: unde contentierimus duos tantum indicasse pari incessu praecedentes, a de tra divinum Homerum', a sinistra vero eminentissimum Maronem, quos ceteri Omnes non parvo intervallo summa venera-

. . tione

284쪽

. ORATIO. 233tione prosequentes, uno ore profitentur, ab hisce duobus vectuti sontibus omnem eloquentiam derivatam esse , ab illo gra-jam, ab hoc vero latinam, et ambos non modo poetica , verum.etiam oratoria virtute maxime eminere.

Sed jam ab hac via ad proximam divertamur, in qua habutant hi qui proximi poetis quodammodo carmine soluto saeculorum praeteritorum gesta ad posteritatis memoriam , et ingenii famam , verbis quidem liberioribus , sed tamen in quamdam concinnitatem desinentibus, descripserunt. In qua describendi materia complures claruerunt , sed nemo dusitat, qua- uor ceteris longe praeserendos, duos scilicet Graecos, Thuc didem, et Herodotum, et duos Latinos, Sallustium , et Titum Livium. Nam Sallustius recte Thucydidi conferri potest ; ambo enim densi, breves, et semper sibi instantes, mira brevita. te, qua plurimum valent ad docendum , ad delectandum, admovendum : et Livius Herodoto uterque enim cum in nam rando mirae jucunditatis, et clarissimi candoris, tum in conci nibus supra quam enarrari potest, fiant eloquentes : omnia ab utroque dicuntur cum rebus, tum personis maxime accomm

data , ita ut ceteri illius clalsis sequentes ; et ut laude longe digniores comitantes, , primum locum possidere nihil indignen

Iam ad tertiam viam deveniendum est, quam quidem a tot fere latinis, quot etiam graecis frequentari video, in qua plinres multis variisque virtutibus praediti in orandi munere celibrantur . omnes tamen duobus libentissime cedunt , Demostheni scilicet, et M. Tullio. Hi namque duo omnis perfe&e eloquentiae lumina in lucem protulerunt , et inter se paene pM res sunt habendi, si consilium, si ordinem agendi consideres, si praeparandi, dividendi, probandi rationem respicias. In et cutione videtur aliqua diversitas ; densior ille , hic copiosor;

ille adstrictior, hic latior; ille plus curae , hic vero naturae debet: qua fretus cum se ad graecorum imitationem totum contulisset, non solum vim Demosthenis , sed etiam Platonis c Piam , et Isocratis jucunditatem effinxit. Illum tamen honoris gratia a dextra tenet, quod et prior fuit, et se, quantus est,

ab illo iactum profitetur . Verum omnes alii hosce duos ad

285쪽

sora , ad curias, ad rostra deducentes, honorant, colunt, et observant, et eis citra omnem invidiam et aemulationem prumas deserunt.

Ad hunc locum se se protendunt quatuor artium Viae, et tres hujuscemodi studiorum quae humanitatis dicuntur . Quae quidem non scientiae , non sapientiae , sed dumtaxat doctrinae nomen sibi vindicant, eo quod aliae quibusdam suis praeceptis, et institutionibus, aliae fabularum figmentis , aliae rerum praeteritarum exemplis, aliae vero quibusdam argumentationibus et persuasionibus a rebus veris, aut probabilibus deductis, homines docere profitentur.

Verum post has vias de quibus hactenus dictum est, sequvn.

tur quatuor Matheseos calles, qui quamquam sint angusti, tamen per eos incedentium ingenium sic dilatant, et acuunt, ut ad scientiae, et sapientiae cognitionem comparandam Ionge surutilius et perspicacius reddatur . Primus enim qui Arithmeticae dicitur , versatur potissimum circa eam multitudinem numerorum qui per se constare dicuntur, ut tres , quatuor, decem, et ceteri numeri qui ut sint nullo alio numero indigent . a que ita subtilissime' agit de numero pari, et impari, et eorum subtilissima definitione, et divisione, ex opinione tum antiquin rum , tum etiam recentiorum . Ab hac vero , utpote Mathmmaticarum principe , Ceometria , cui magnitudo immobilis subjicitur, nomina mutuata , figuris , et corporibus suis indidit i ut alia trigona, tetragona, hexagona, octogona, et alia id genus denominentur . Pari ratione inde Musica , cujus subjectum est multitudo numeri ad aliquid , et sonorum diversias,

suum dia tessiron, dia pente, dis dia pason, dia payon suscepit.

Astronomia vero, quae de magnitudine mobili agit, suae sphaerae circulos parallelos, axes, et cetera hujuscemodi a Geommtria mutuo accepit ; ira ut hi Mathematicarum.calles quamvis diversis finibus terminentur , tamen interdum inter se eo modo complicentur, ut nisi quis recte per omnes incesserit, non

apte et commode se possit explicare e verum qui per cunctos accurate transierit , dii boni , quam facile et planum irer ad rerum naturalium, et caelestium speculationem sibi praeparabit Etenim hae quatuor disciplinae non tam de quantitate , serma di

286쪽

ORATIO. 233 magnitudine, parvitate, aequalitate, habitudine, actu, dispositione , loco , et tempore , materiae et ipsis corporibus inhaerentibus agunt , quam de his quae educuntur a materia ipsa et corporibus , ita ut sui numeri , proportiones , et vocum . concentu S , et caesorum motus non tam sensu quam intellectu comprehendantur . Atque ita ex hac meditatione et contemplatione mirum in modum hominis ingenium sublevatur , erigitur, et extollitur ad rerum naturalium cognitionem , et divinarum speculationem . Unde memoriae proditum est , divinum Platonem admonuisse, neminem ad operum naturae, aut

divinae essentiae investigationem admittendum esse , nisi prius Mathematicis instructus esset . Hos quidem calles plurimi, et clarissimi viri frequentarunt ; omnes tamen in his locis et

ut inventorem, et harum artium amplificatorem Pythagoram, non secus ac deum aliquem , venerantur . quippe qui num rum tanti fecerit, ut complures τίω τε et*αοα, hoc est per quaternarium numerum , quo nihil persectius existimabat, jurare induxerit. videbat enim quatuor esse elementa , quatuor anni tempora , quaruor rerum qualitates , et quatuor mundi esse plagas, et multa alia hoc numero constare. Geometrica vero ratione tantum delectatus est , ut cum trianguli virtutem pem cepisset , tanta laetitia elatus dicitur , ut in deorum honorem

heeuomben fecerit : quod sacrificii genus, si Homero credimus, et maximum, et heroicum erat. Is idem etiam obserumta malleorum super incudem quodam nativo cantu ferrum cudentium sonorum diversitate , Musicam invenisse , et de ea qQ adam industria divina artem ingeniose consecisse dicitur. Praeterea Astronomiae adeo studiosus , et peritus suit , ut et cursum , et naturam illius stellae quae a graecis φωσφόρω , alatinis Deior appellari solet , primus omnium deprehenderit. Non defuerunt etiam complures alii harum disciplinarum pinxilitani, sed qui tamen alicui harum uni majori studio operammam navaverint , ut in geometria Euclides , cujus opera et

graece, et latine interpretantur , omnibus antecelluit : et A

chimedes Syracusanus, qui in patriae oppugnatione multis machinis ex hac arte inventis , et fabrefactis Marcelli imperatoris Romani expugnationem omnium opinione diutius re

287쪽

tardavit. cui tamen Marcellus edixerat vitam donari, nisi ipse arti suae nimium intentus , militis imprudentia , maluisset ocicumbere . Non minus etiam hac in disciplina celebramur Anaximander Milesius Thaletis Milesii auditor, qui primus omnium gnomonem invenisse , et horologium Lacedaemoniis summa . cum omnium admiratione fecisse traditur . In Musicis etiam plures claruerunt , inter quos , praeter illos antiquissimos L, num, et Orpheum a poetis decantatos, non ignobilis habitus est Taletas Cretensis Gortynius, a Lacedaemoniis magno pretio accitus ut suos pueros hac disciplina artis musicae institueret, et Timotheus Milesius , Terpander, Arion, et Ismenias Thebanus . Et omnes sere hujus artis professores asserunt , eam non solum auribus suavissimam delectationem , verum etiam furori sedationem , et plerisque morbis sanitatem afferre , et saepius attulisse . In siderum vero observatione , praeter Als rios, Chaldaeos, et Aegyptios , qui teste Cicerone , propter locorum magnitudinem , et regionis planitiem , motus caelones primi omnium coeperunt contemplari , nobilissimi habiti sunt Thales Milesius , qui etiam inter septem Graeciae Sapientes primus est connumeratus , et ille Anaximander qui signizodiaci primus inventor fuisse dicitur, et Berosus , cui ob rerum fit turarum praesensionem, et praedictionem, statuam aurata lingua in gymnasio publico Athenienses collocarunt . Comstat etiam apud eos qui non fabulosa , sed vera scribunt , Endymionem in quodam Ioniae monte cursum et vias erraticas lunae observasse , et demum triginta annorum spatio percepisse. Hipparcus quoque dicitur stellarum nomina , et numerum explicasse. Ptolemaeus denique omnium hac de re copiosissime scripsit. Fuerunt etiam quidam Romanorum hujusce artis non ignari, inter quos Numa Pompilius connumeratur, et Sulpiciu

Gallus , qui bello Macedonico contra Persen Philippi filium feliciter gesto, lunae ecclipsim praedixit, ne ea re militum an, mi , tamquam aliquo prudigio , a pugnando deterrerentur ;qua praedictione Romani victores exstitere . Caius. quoque tam sar, dictaso dictus, hujus observationis peritissimus fuit, quod quidem in anni sui dispositione, cui quadrantem addidit, facile demonstravit. Postremo Boethius de his artibus omnium t

288쪽

etinorum exactissime scripsit, et figuris suis, ut res etiam sensibus notior fieret, omnia ingeniose demonstravit. Post hos calles qui ad ingenium hominum acuendum plurimum faciunt, sequitur via latissima, in quam ingressi, statim a principio quatuor sontes, duos a dextra , et totidem a sinistra

intuentur, et eorum vim et virtutem admirantur ; qui totum sere montem quibusdam rivis, et rivulis ab his continue scaturientibus deductis irrigant, et seracem reddunt. Etenim fama constans est , horum sontium aquas limpidissimas potestatem habere non solum hominum ingenia , verum etiam animos ita expurgandi, et prorsus abluendi, ut in omnibus actionibus quas tam publice, quam privatim suscipiunt, prudenres , justi, somtes , et temperati sint , et ab omnibus habeantur . Unde illi primi qui nobis hanc viam, et hos sontes indicarunt, duos illos a dextra prudentiae , et justitiae , alteros vero sortitudini,

et temperantiae dedicatos esse dixerunt, et in hoc omnes con. sentientes asseruerunt, neminem posse veram scientiam , aut

sapientiam adipisci, nisi prius ab hisce quatuor sontibus purga. tus , defaecatus , et perlotus fuerit omnibus illis sordibus quae

plerumque imprudentium, injustorum, serocium, et intemperatorum animos solent inficere, polluere, et inquinare. Huic autem viae a Graecis ἡθικη nomen est impositum, Latini vero conati verbum verbo reddere , δωralem appellaverunt; cui prudentiores et sapientiores tantum attribuunt, ut a bona rerum consuetudine omnia bona, a mala vero omnia vitia censeant provenire . Etenim homines qui hac iter faciunt,

et ibi se ipsos abluentes aliquantum immorantur , ita ab omnis arce et sorde defaecantur et expurgantur , ut et sibi, amicis, cognatis, patriae recte possint consulere , ac quae honesta , et utilia sint sutura publice privatimque prospicere , ita ut semper boni et aequi rationem habeant, et in moderandis populis provinciisque regendis nihil praetermittant quod ad aequam imgum lancem pertineat . In periculis vero subeundis, et rebus asperis et acerbis tolerandis ita muniuntur, ut numquam pem turbentur, nec tumultuantes quod dici let de gradu suo dejiciantur, sed praesenti animo , et consilio in rebus omnibus obeundis summa alacritate utantur g nec mortem ipsam , qua

289쪽

nihil est terribilius, nedum imminentia pericula, modo patriae

possint opitulari, umquam reformidant. Hinc etiam hauriunt, quibus remediis nimios sensuum, et Voluptatum appetitus po sint reprimere et coercere, ita ut ' in omni actione suscipienda,

ratio s cmper dominetur, et decorum illud a Graecis πρέπον dictum, sine quo nihil venustum esse potest, in primis seivetur. Atque hisce virtutibus illustrantur , ac potissimum illustrari deis bent qui rerumpublicarum administrationi velint praesidere, et curam domesticam sitstinere, aut vitam privatam sibi deligere,

ut his animi virtutibus universam benevolentiam apud omnes sibi concilient , et illi facultates suas recte augeant , et hi ho. nesto in otio conquiescant. Hanc aurem viam primus omnium Socrates dicitur non solum invenisse , verum etiam illustrasse. hic enim relictis rebus occultis , et multiplici obscuritate imvolutis, de virtutibus expetendis, et vitiis fugiendis , nec non de bonis rebus, et malis ad communem hominum societatem, et utilitatem non tam subtiliter coepit disputare , quam quae ad bene beateque vivendum conserunt, fideliter praecipere, et

ostendere. Hunc deinceps sectarus divinus Plato, ejus discipulus, libros de republica , de legibus, et dialogos non parum ad hanc rem facientes divinitus scripsit . Xenophon quoque Platonis aemulus, sub institutionis forma regis Cyri hanc materiam intactam non reliquit . Aristoteles etiam ad horum imitationem ethica , politica , et oeconomica accuratissime explicavit. Noster etiam Cicero plurima ab his omnibus mutuatus,

multis et variis voluminibus hanc philoisphiam moralem , ut ipse de se testatum reliquit, Iiteris latinis illustravit. Huic etiam non parva adsumenta, et ornamenta addidit Seneca, qui nihil fere scriptum reliquit quod non ad vitae humanae institutionem videatur pertinere . His addi potest Boethius Severinus , qui

in sua Consolatione nihil quod ad virum prudentem , justum,

sortem, et temperatum spectet , videtur praetermisisie . Non tacendus est etiam hoc in numero Iovianus Pontanus, qui paU-cis ante annis , ut in poetica , et historica facultate , et siderum cognitione, sic etiam in politicis praeceptis nova quadam ratione dandis non parum nominis , et laudis est assecutus.

Denique nemo est habitus verus philosophus qui de praeceptis

recte

290쪽

ORATIO. rrecte vivendi aliquid non scripserit. Verum his iam fatis explicatis, reliquas hujusce montis sacratissimi partes diligentiori,

attentiori, et sublevatiori animo incipiamus contemplari. Iam pervenimus ad illius scientiae et cognitionis superiores colles , quae proprio et peculiari nomine Phviologia dicitur, quae homines ad hunc locum tamquam ad speculam eminentissimam per hujuscemodi vias prosectos , postquam de princi-

iis , et caussis rerum quae per se nativo motu moventur , di-igentissime egit , haec inlariora intueri, et superiora contemplari , subtilissima indagatione edocet , ut ex hac cognitione, et contemplatione cognoscat homo, se ceteris animantibus infra positis et constitutis antecellere , et ad superiora , et proxime deos , hujus scientiae acquisita cognitione accedere . Ac principio quidem nos ita instituit, ut universam terram in media mundi sede locatam, solidam, et undique in se se congi batam, 'estitam floribus, herbis, arboribus , frugibus , inspi- Ciamus , quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur; deinde sontium perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos , ad haec reconditas auri, argentique venas, et aliorum omnium metallorum, infinitamque vim marmoris . Postea , quam varia sint genera

bestiarum , quarum aliae sesae terrestres , aliae natantes , aliae Volucrps, quarum et varii cantus, et volatus ; qui sit pecudum pastus , quae vita silvestrium , et quae cistrum . Praeterea docet haec eadem hominem, hominum naturam dignoscere, qui quasi cultores terrae constituti , non patiuntur , eam nec immanitate belluarum efferari , nec stirpium asperitate vastari,qciorum opera agri , insulae , litoraque collucent distincta te-ξhis, et urbibus . Sicque animus noster cunctam intuens terram, et Omnia quae in ea nascuntur , et degunt, nihil dubitat quin haec omnia divina ratione sint effecta. Hos etiam ducit ad imetuendum quanta sit maris pulchritudo , quae species universi,qciae multitudo , et varietas insularum , quae diversarum orariam , et litorum amoenitates , quot genera quamque disparia DClluarum partim submersarum , partim fluitantium et innatam vitam, partim ad saxa nativis testis inhaerenrium, et ipsum ma-xc, quod sic terram appetens litoribus cludit, ut una ex dua-

SEARCH

MENU NAVIGATION