Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

bus naturis conflata videatur. Exinde nobis ostendit mari fini timum esse aerem , qui die , et nocte distinguitur , qui tum fusus , et extenuatus in sublime sertur , tum autem concretus in nubes cogitur, humoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit. idem annuas se gorum, et calorum facit varietates, idem etiam volatus alitum sustinet , et spiritu ductus alit , et sustentat animantes . Huic aeri supremus , et a domiciliis nostris altissimus aether imminet: qui omnia cingens, et coercens , est veluti extrema ora, et determinatio mundi , in qua cum admirabilitate maxima igneae formae cursus suos ordinatos definiunt . Ex quibus sol, cujus magnitudine multis partibus terra superatur , circum ipsam volvitur , isque oriens , et Occidens , diem , et noctem conficit , et modo ad nos accedens , modo a nobis recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram, tum vicissim laetificat , ut caeso hilarata videatur . Luna etiam, quae est, ut ostendunt Mathematici, major quam dimidia pars terrae , iisdem spatiis vagatur quibus sol , sed tum

congrediens cum sole , tum digrediens , eam lucem quam a sole accipit, mittit in terras, et varias ipsa mutationes lucis habet . atque etiam tum subjecta , tum opposita soli , radios ejus et lumen obscurat , tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis , terrae interpositu interjectuque , repente deficit . Iisdem spatiis ceterae etiam stellae quas vagas

dicimus , circum terram feruntur , eodemque modo oriuntur et occidunt; quarum motus tum incitantur, tum retardantur,

saepe etiam insistunt , quo spectaculo nihil potest admirabilius

esse, nihil pulchrius, nihil etiam humano generi commodius. Nam ex hujuscemodi accessu , et recessu , et vario discursu omnia quae in terris hominum Caussa gignuntur , oriuntur, aluntur , augentur , ad magnitudinem , et maturitatem suam perducuntur . Vis enim illa caelestis per hujuscemodi motus, et varias circuitiones in haec inferiora ita infunditur , ut actioni sormae privatae praesto sit illa virtus universalis , atque ita forma ex materia similis sibi educitur: unde propositio illa ab

antiquis celebrata , et ab Aristotela repetita certissima , si ra

292쪽

homo generat hominem 2 Quae omnia conruens animus , accipit ab his cognitionem deorum, ex qua oritur pietas, cui conjuncta est justitia, et reliquae virtutes ex quibus vita beata exsi. stit par et similis deorum , longe melius confirmantur . Hoc enim studium Physiologiae nos a corporis voluptatibus facile deterrebit , atque ab eorum omnium cupiditate quae externa plerique omnes admirari , et pretiosa existimare solent , promsus amovebit . E physicis namque fortitudo sumetur contra mortis metum , cum didicerimus , spatium homini vivendi , quantumvis diuturnum, a natura datum , vix totius temporistum praeteriti tum suturi momentum esse : et omne genitum corrumpi, et in simplicia dissolvi oportere, et partes propriis clementis reddi, atque restitui universitati. In his autem collibus incoluerunt, et hos primi omnium e Graecis excoluerunt

Thales Milesius , Anaximander , Xenophon Colophonius , et ejus discipulus Parmenides, mox Pythagoras, et multi Pythagorici, inter quos nobilissimi exstiterunt Archytas Tarentinus, et Timaeus a Platone in dialogis saepe introductus, qui nobis quibusdam aenigmatis philosophiam plenam reliquerant , et

Anaxagoras ClaZomenius, qui caussam essicientem intellectum, ac mentem appellavit; et divinus Plato, qui primustomnium quatuor rerum principia , elementa, appellavit , ut Eudemus restatum reliquit, et Pythagoricorum, Eleatarumque dogmautis , quae involuta, subobscuraque multis videbantur , lucem

quamdam attulit , ita ut deinde omnibus longe faciliora sint visa

Non desuerunt etiam multi alii communi quadam appella tione aut a praeceptoribus , aut a locis , aut scholis, aut ab exercitationibus denominati, quales Socratici, Cyrenei, Ac demici, Peripatetici, quorum omnium, ex eorum judicio qui scientissimi , et sapientissimi sunt habiti , de omnibus quae ad hanc cognitionem spectant , Aristoteles copiosissime , et exactissime scripsit. Hic enim vir dono quodam, et naturae miraculo undique perfectus, et omnium artium, disciplinarum et scientiarum peritissimus, in lucem suisse editus videtur, ut illius acerrimo iudicio superiorum scripta recenserentur , a

que ita concinne disponerentur , ut nihil quidquam quod a di i

293쪽

di , aut demi possit , desiderandum posteris reli erit r adeo ut si ipse naturae aliquid debet , non minus ea vicissim ipsi debeat, cujus ingenii acumine effectum est ut opera ipsus

naturae antea aut parum, aut subobscure intellecta, nunc ho. minibus perstudiosis sint notissma et apertissima. Atque iidem omnes ex horum inferiorum altrice, motrice, sensili, et intellectu praedita vi, et superiorum assiduo motu, consenserunt esse quoddam Ens supremum , absolutum, cujus nutu omnia moveantur , et in terris , et aquis creentur , et ad quemdam sibi praescriptum terminum augeantur ; unde imter hosce colles sunt duo longe ceteris in medio eminentiores, quorum alter quidem divinae scientiae, quam Metaphsicem appellant, est dedicatus, eoque omnes fere qui de physicis egerunt , in hoc convenerunt ut crederent , et assererent esse quoddam Numen θωον a Graecis τ' appellatum , a quo omnia perpenderent , et ad quod omnia reduceremur . Vnde quidam eorum dixerunt , unicum esse tantum principium, atque rati id Numinis, quidquid et qualecumque esset, definitione posse comphehendi, describere sunt conati. Atque ita hoc ipsum Numen immensum, inenarrabile, augustissimum, omnemque humanae mentis captum excedens, dixerunt esse quoddam vivens, immortale, per se, ipsum sibi issiciens ad beatitudinem , essentiam sempiternam , omnis boni caussam, incorporeum, απεe liετ ον, beatum, beatificum, Omnium patrem , optimum, nulla re indigentem, cuncta bonitate sua conferentem . Vnde eorum quidam scientissimi habiti, hac divina cognitione, sive caelesti quadam inspiratione , sive hisce viis a me antea descriptis percepta, crediderunt , hominem qumdam selicitate, etiam dum fac in vita versatur, posse perfrui. Hi quidem omnes recte dixerunt , et satis bene senserunt, non tamen merae veritatis scopum attingere potuerunt ; in quo perscrutando et investigando veterum sapientum ingenia multum elaborarunt , nec tamen veram sapiemiam potuerunt agnoscere, eo quod verae veritatis , et perfectae sapientiae a canum intimis occlusum penetralibus nondum in lucem momtalibus se se prodiderat . Quod postquam illius principis , et universalis architecti Optimi Maximi Dei bonitate effeἱhun

est, Diuitigod by GOrale

294쪽

ORATIO. 263 est , adaperta est nobis via ab hoc colle ad alterum coryphaeum collem huic adhaerentem, numquam ab illis veteribus prorsus cognitum , in quo situm , et firmatum est templum verat, solidae, et persedita hominum felicitatis . Hic enim duce fide, et constantia religionis christianae, omnium. quae umquam fuerint sauctissima' , et verissimae , docemur cognoscere veram sapientiam , hoc est Deum ipsum vere Maximum , et

Optimum. Nam sapere nihil aliud est nisi Deum verum justis,

et piis cultibus honorare, et agnoscere eum qui cum ab artemno Patre per intellectionem ineffabilem , et incomprehensib, Iem , coomnipotens , et genitus suisset, tamen ut occurreret quorumdam erroribus qui non modo dicto prophetarum non audierant, sed in eos etiam . crudelissime saevierant, iterum non per carnem, sed e carne ut jussus est nasci voluit, atque ut prius ἀμητωρ, sic iterum ecποιτωρ, quoniam sine patris ossicio, virgineo utero procreatus est, ut divinam et humanam se stantiam gerens, nostram hanc fragilem imbecillemque naturam quasi manu sua ad immortalitatem educeret, factus est Dei FLlius per Spiritum, et hominis ex carne, idest et Deus et hinmo . Dei virtus in eo ex operibus quae incredibilia , et ante inaudita fecit, apparuit: fragilitas autem hominis ex acerbissimo crucis supplicio, quam semper constanti animo pertulit, nobis facillime est indicata . Haec autem omnia fecit , et sustinuit, non tam sui quam nostrum caussa, ut nos solum e tenebris ad lucem , a morte ad vitam , a servitute ad libertatem redime. ret . Uerum ad hunc si1premum , et eminentissimum collem, in quo licet omnia inferiora, et superiora intueri, et contemplari, et omni perfecta selicitate perfrui, praeter cognitionem et scientiam naturalem , etiam fide inconcussa , et corde sincero hominum pervenitur, qui et Deum credunt, et ejus opera potius admirantur quam ratione exquisita perscrutantur.

Hanc viam, et hujusce coryphaei collis templum nobis signit Carunt ante ipsius Dei in terras adventum Moses ille qui et

mundi creationem , et sacrosanctas caerimonias , et mores cuviles , ut ipse a Deo per spiritum propheticum acceperat, suos populos docuit : et Esaias qui primus omnium praedixit, divinae humanam naturam conjunctam ex Virginis partu oritu

ram:

295쪽

ram: et Hieremias, qui ut praevidit, sic dixit sere ut Issus Dei Filius cruci afixus pateretur. Hoc idem fgnificarant, et multis indiciis patefecerant , David pater , et Salomon filius,

et multi alii; quos nimis longum esset et numero , et ordine colligere . et demum Issus CHRISTus, qui divina et limmana sapientia praeditus, re ipsa praestitit quae de eo multis amte saeculis praedicta suerant. Cujus generationem viam Ioannes Evangelista vellet ostendere fuisse aeternam , in suo Evangelio statim dixit: In principio erat Sermo. Et Matthaeus ipse testatus est, Ias via de Virgine natum esse. Hoc ipsum confirmarunt Lucas, et Mareus , qui omnia quae ab Apostolis , qui rebus

omnibus inter erant, fideliter acceperant, scriptis mandarunt. Haec omnia nos etiam enucleatius docuerunt eximii doctores,

quorum principatum obtinet Paullus ille qui ut melius divina mysteria perdisceret , usque ad tertium caelum dicitur fuisse sublevatus : Athanasius, Ioannes Chrysostomus, Gregorius Na. Σianaeenus, et Basilius; divus Hieronymus , qui sua divina imterpretatione cedit nemini, Ambrosius in suis divinis allegoriis vere divinus , Augustinus , qui ingenii acumine omnibus praestitit, et Gregorius Romanae ecclesiae Maximus Pontifex, qui

morum Optimorum praeceptionibus ceteris antecellit ; et complures alii , qui nosis iter , et aditum ad hoc supremum selucitatis templum aperuerunt : ad quod qui his ducibus pervenerunt . non amplius homines , sed dii terrestres habentur. iam enim adhuc viventes frui incipiunt eo sempiterno , et stabili bono , quo etiam post solutionem animae a corpore sunt perfruiuari. In hoc templum persectae beatitudini, et verae sis. pientiae dedicatum ingressi et admissi, omnium quae in terris,

aquis , et aere nascuntur , et fiunt , caussas Optime norunt, orbium caelestium morus , et cursus intuentur, incorporeas essentias contemplantur, et Deum ipsum ita vere agnoscunt, ut etiam ipsi divorum numero habeantur. Haec sunt ornamenta,

haec sunt commoda , haec sunt sempiterna bona quae ab universa philosophia proveniunt. Verum quispiam dixerit , non satis est hanc selicitatem empetere , ad quam unusquisque sanae mentis profecto exoptat

pervenire , scd incunda est ratio qua ad hujus beatitudinis apicem

296쪽

ORATIO.

apicem facillime et verissime possimus ascendere. Vnde Vos, ingenui adolescentes , ad quos reliqua pars meae orationis Potissimum dirigitur , breviter admonebo , quid in tanto vestro desiderio sit agendum. Postquam artium logo laedalarum, quae sunt nobis veluti primum viaticum ad hanc felicitatem consequendam , fundamenta optime jeceritis, ad Sebastianum FoscarenUm accedite, et confugite, qui mathematicorum subtilitate ingenium vestrum sic acuet, ethicis praeceptis sic instituet, cognitione rerum naturalium sic illustrabit, c estium rerum speculatione ita sublimabit, et demum theologica contemplatione sic perficiet , ut vobis etiam , quemadmodum antea plurimis

aliis, aditus facillimos ad hanc felicitatem assequendam libenti sime sit demonstraturus . De quo viro numquam satis laudato si vellem omnia quae de eo honorificentissime dici possent,

non dicam ornate explicare, sed tantummodo percurrere, non Peroratio mihi contexenda, sed altera oratio exordienda esset.

laoc tantum dicam, quod ut omnibus notissimum esse potest, sic etiam est verissimum , ex quo tempore a nostro sanctissimo senatu demandatum est ei hoc munus philosophiam profitendi, Plures eximii philosophi, et doctores celeberrimi, omni scientiarum genere praediti, ex hujus gymnasio sunt egressi, quam olim ex Lyceo, aut ex Stoicorum porticibus, habita rationetCmporis quo unus ex illis veteribus pnilosophis philosophiam in scholis sit prosessus. Quam ob rem et vos, adolescentuli, qui nondum sacrosanctae philosophiae mysteriis initiati estis, ad hune

Foscarenum perlibenter accedite , qui vos ea cura , diligentia, industria, et omni pietate initiabit, ut semper facilioribus viis ad hujusce montis sanctissimi altissima cacumina possitis ascendere, et vos qui jam initiati, ulterius progressi estis, cum sum vestrum felicibus auspiciis peragite , ut demum ad illud supremum felicitatis templum perveniatis , ut ibi perpetuis et sempiternis bonis perfrui possitis. quod quidem si , ut exoptatis , et debetis , libenti animo seceritis , cum semel fato sit

praescriptum, nullam eamdem animantis sormam infra lunae orbem posse perpetuam fieri , nisi per quamdam successionem;

hoc commodi , et ornamenti consequemini , ut nostrae reipu-

297쪽

blicae, quae semper clarissimis viris abundavit, qui pacis tempore, nostrae patriae ornamento, belli vero, non parvo adjumem to exstiterunt, numquam sint defiaturi Leonardi, et Bernardi Iustiniani, qui quodam suo jure sapientiam et eloquentiam limreditariam sunt visi feci sie: Francisci, et Hermolai Barbari, qui ut eloquentissimi, sic etiam ornatissimi equites in nostra republica fullerunt: Marci, et Hieronymi Donati , qui prudentia, et eloquentia sua steti in obeundis plurimis legationibus feliciLsmi fuerunt : Paulli, et Francisci Mauro ceni, viri eloquentissimi , et sapientissimi ubique locorum semper habiti . Non dem runt etiam Marci Lipamani , Nicolai Michaelii, Sebastiani Ba-duarii, Aloysii Folcarent, Petri Paschalici , omnes sere doctores, et oratores prudentissimi, qui ut de nostra republica sunt be emeriti , sic etiam ab ea plurimis honoribus sunt affecti. Non desiderabuntur praeterea Antonii Cornelii, Dominici Bragadent, Antonii Iustiniani, Antonii Bolduni, qui non tantum philosophiae doctores eximii, verum etiam sapientissimi antist,tes sunt habiti. Aderunt etiam Bernardi Bembi, Antonii Danduli , Marci Sanuti, Paulli, et Georgii Pisani, viri tam domi quam soris in negotiis publicis maxime probati . Non requiarentur postremo ornamenta nostrae reipublicae Venetae, et semctae Romanae ecclesiae validissimae columnae , Paulli Barbi Pontifices Maximi, qui incredibili ingenio, et maxima rerum prudentia omnium oculos, et animos in sui admirationem con . vertant et Ioannes Baptistae Zeni , Dominici Grimani, cardinea dignitate praediti , quorum doctrinam et sapientiam , praeter multa alia , testantur tam Ornatissimae , quam locupletillimae librorum graecorum , et latinorum bibliothecae ad eorum memoriam perpetuam posteris relictae: Bernardi Z,

nae , Christophori Marcelli, Petri Barrocii, episcopi, et archiepiscopi tam doctissimi , quam intergerrimi : et plurimi

alii , quos nimis longum esset et . ordine, et nomine recem

Qui omnes ut viventes patriam nostram Venetam consem Varum , adjuverunt , auxerunt , et virtutibus suis exornarunt,

ita nunc in caelo certum , ac definitum locu in , ubi beati aevo

298쪽

ORATIO. 26 sempiterno perfruuntur, una cum ipsis caelitibus habitant . Ad quam quidem gloriam, et tranquillitatem, et sempiternam felicitatem nos etiam accedemus , si interim ab ineunte aetate semper alacriori animo operam dabimus , ut duce Sebastiano Foscareno , ad hujus sanctissimi montis summitatem omnino perveniamus. Dixi.

299쪽

ΡATRICII VENETI,

VAEus cle caussis praecinie a maioribus nostris comparatum est , Patres Amplisi mi , ut in obitu Serenissimorum Principum funebris oratio haberetur ; altera, ut res sapienter , et sortiter per eos gestae ad eorum ipsorum honorem , et ad posteritatis utilitatem, immortalem apud nos gloriam, quasi mercedem i.borum, periculorumque, consequercnturi altera, ut oppressis dolore animis , et suorum clesiderio gravissime maerentibus consolatio , aut saltem levamen aliquod adhiberetur . Ad utrumque munus praestandum me imparem este plane sentio. cui enim tantum est flumen ingenii , tanta dicendi facultas , tanta vis , tantaque copia , quae Nicolai de Ponto Principis praeclarissimi vel res gestas enarretire possit, vel laudes enumerare Z quid, si ego, cujus ingenii acies exigua, viriumque imbecillitas rerum gravitarem sustinere non potest , eos qui sapientiae praesidiis circumsepti, et alta quadam mente pra diti medicinam consilii , atque orationis suae afflictis aliis asserare consueverunt, a maerore coner abducere ' nonne rem ab-- I sur-

300쪽

surdam et praeposteram commissurus videar , qui adolescens aetate provectos , imperitus sapientissimos, privatus ampliis. mis persunitos honoribus, consolari audeam ' Haec etsi me vehementer terrent , magnumque timorem injiciunt , tamen, quod vos aliorum studiis semper favistis , et in optimam partem illi a vobis agnoscuntur qui non tam re et maturitare, quam spe et exspediatione laudati ad res magnas, et Priectaras se conserunt, et vestrorum institutorum sundamentis nitun

tur ; eam ob caussam ipse, cui vestra vestigia persequi jam inde a puero constitutum est, et sit nec usu satis, et ingenio pa rum valzo, tamen vestra humanitate fretus, plus oneris sustulisse non verebor quam plane mu ferre posse intelligo; tantique viri meritis in rcmpublicam si non parem gratiam , at pro meo tamen desilerio justam debitamque reseram . Quoniam de eo principe verba facturus stim in quem quae ab hominibus laudari solent , cumulatillime a natura , fortunaque congesta erant, non id mihi solum considerandum est, quid a me dici possit, sed multo magis , quid corum quae plurima

suppetunt, Omittendum censeam. nam sit omnia illustria atque instignia persequi voluero , timeo nc aut cum quem rompus postulat, dicendi modum non secisse videar , aut aures vestrae rerum copia desellae minus acquiescant : quare nonnulla tam tum modo in medium asseram , reliqua prudentiae vestrae relinquam perpendenda. Adeste, quaeso, aequis animis, patres amplissimi, et date veniam, si quid minus dignum auribus vestris attulero , confido tamen, si cetera a vobis Artalia desiderabuntur, vos meum studium, gratique animi ossicium non desidera

turos.

Nicolaus optimis parentibus ortus , ita educatus institutu que est , ut non modo pietatem et optimos mores una cum nutricis lacte suxisse putaretur, sed ut Mi honestatem et gloriam natus, et a natura factus videretur. Ei enim in eo adhuc

puero incredibilis Didam pudor et modestia eluxit , quae non modo in ejus sermone, sed in vultu ipso et in oculis cernebatur. Cum ingenii secunditas ingens se in puero extulisset, diascendi studio incensus est . Quemadmodum enim feracem agrum sitne cultura , sic animum sine doctrina fructuosum esse

SEARCH

MENU NAVIGATION