Marii Salamonii ... De principatu libri 6. Ad Pomponium Beleurium, regis in Sacro Consistorio consiliarium, ..

발행: 1581년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE PRINCIPATV. ,

magistratus sua quaedam propria,quae iure magistratus competere dicuntur. pariter & Princeps habet sua ipsius, quae iure Principatus gerit atque constituit. Ρ H i.Hec sua ipsius iura cuiusmodi sunt 1 v R. Sine prouocatione ius diacere , In caput ciuis animaduertere vel indulgere,Leges in primis sine scitu populi condere vel abrogare, Debello & pace decernere:& alia multa, sine quibus Princeps non est. ΡΗΙ. Quae sunt illa,sine quibus Princeps esse non potetic t v R. Logum est singula persequi: in summa quicquid libuerit,ius & fas sit. Ρ A i. Ad Tyrannum redis. Dic agh, Princeps est a natura semper eodemque modo Princeps, &ubique similiter Iu R. λ pertius edissere. PHi. Princia patus ipse est a natura,sive hominum constituatione: & ideo ubique sibijpsi similis tam apud

Romanos,quam Parthos, Scythas,Medos,&alias nationes omnes.I v R. Talis est, qualis suo

cuique placet populo. PHI. Parthorum Princeps,Medorum , & SUtharum, si talis, qualis Parthis,Medis,& Scythis placet, nonne Romanus, qualis Populus Romanus sciuityi v R. Quis dubitati P HI.Similiter&Iura Romani Princi patus non possunt alia esse,qurun quae Romanis placent, veluti alia nequeunt principatus

Parthici esse, ac Medici, quim quae Parthis, &Medis placent. I v R. Prorsus. PHI. Iure ergo principatus illa competere dicendum,quae populo placuerunt. I V R. Conuenit. P H I. Ex his,

ii diligenter consideras, palam fit,ius Principa-

32쪽

ilis nihil aliud esse, quam ius quoddam popi ii:& per hoc, iure populi Jc auctoritate quisq;

Principatum agere , ac leges constituere : nec

plus posse &valere, quam eius potest populus finge illius populi Principem, qui nullius imperij sit, proculdubio nihilo plus Regulus Carit. 1 v R.Non succurrit, quid obstet. P ni. Quis

que suis paret legibus,& auctoritati populi,&imperio,quo leges constituit: per hoc suisse legibus sub ij cere non est impostibile ; ut d Licebat. ΓΗE Chrysostomus ad Hebraeos : Non homo est, inquit, qui ligat, ed Christus, qui hanc potestatem dedit,& dominos fecit hombnes tanti honoris. unde plane deducitur , Quae decernit Papa, potestate Christi statuit ei utaque decreta, Christi intelligi. His T. Siquid iniusto Papa constituit, ista ratione Christus

constitueret'T H r.Nullius mali auctor est Deaus,neque esse potest, ligatque Papa , claue non errante. PHI. Si accurath quaesii pradicta sunt

perpedimus, liquet maius ipso Pri incipe quod esse diximus in Ciuitate, non esse magistratu aliquem, sed populu ipsum uniuerssem simul; eiusque imperium, licet siliguli inferiores sint ciues,& vi huius potestatis, filiae maior est ip Principe, leges principales constitui:&quia letages Principis populi imperio constant, planusit maioris auctoritatis esse ipso principatu, sita cui reliquis magistratibus leges constituentiabus. Nimirum igitur si suis sub ij citur legibus, no quasi suis, sed uniuersi populi cuius aucto-

33쪽

DE PRINCIPATV. ritate sunt constitutae, ac vigent. hinc est, quod

mortuo Principe,leges non intercunt, quia nointerit populus,cuius auctoritate Vivunt. Legimus,exactis Regibus, eorundem leges veneratasmeque mirum Videri debet, quum no eadem auctoritas atque p otestas sit Principis, sitaue principatus, Ut saepe diximus, cum illa, qua Princeps est: veluti non eadem persona est Ciuitatis, & Principis, pariter non eadem perso na est populi constituentis, & copstituti Prin cipis:&, veluti non idem sunt causa efficiens &effectum,aequὸ non est eadem actio efficientis& effecti.&propterea haud ineleganter ait Cicero in Officijs, JHagistratus gerere personam 8c dignitatem Civitatis.Nam in eo, quod per sonam ciuitatis agit, nomine Sciure Ciuitatis

agit. Ita quod no ipse, sed persona scilicet Ciutit iis,qua gerit, dicitur costituere. ex te person

Ciuitatis, & nihil efficiet; & ideo si ei personae, qua geris,se subijcit, no sibi, sed personae se sub

scit Ciuitatis,aut ipsi Clivitati. I v R.Si ista perasona est principatus, cui se subsicit, nonne ipse in et se subiicit principatuit exuta enim persona illa,Princeps no crit. ideo est Princeps, quia persona inducit Ciuitatis. PHi .Princeps,&principatus no ide sunt: ut corporeu,&incorporeuaquauis Princeps sine principatu, ac populo n' sit, neq; Princeps ipsaCiuitas,neq; persona ciuitatis.gerere .n. ciuitatis persona, ait Cicero:qui

34쪽

ρb M an IVS SAL RMONI Vspersona Ciuitatis, quae ab eo geritur, ut quid per nam Civitatis agere dicitur, nisi quod quicquid sub ea perlana fit, ipsa Ciuitas agere

dicatur' Si ergo expersona Ciuitatis agit, non ipse magis agere , quam ciuitas videri potest. 1 v R. Principis igitur constitutiones, non Principis, sed populi essent, quomodo dicuntur Principis,si populi sunt PMi. Quia seministro: ut 1ulia de adulterijs, Cornelia de falsis,& similes. Dic age, qui negotium mandat, & qui sius Apit,sunt idem' i v R.Minime. PH 1. Qui mandatatum exequitur,cuius persona gerit' i v R. Maia datis. PHI. Persona, quam gerit, cuiusmodi est Se maior,an contra' i v R. Ipso quidem madatario maior. Ρ H I.Mandatum suscipiendo,ma danti se sub ij cere quodammodo Videtur I v R. . Mihi persuadeo. P H i.Negocium, quod sic ge ritur,an geri dicitur a mandante, an mandat rio,an ab utroque' r v n. Ab utroque. Ρ H i. A que ab utroque' I v R. Ncquaquam: Mandans quidem, ut maior : Mandatarius, Viministeria PHI. Qui mandatum ergo accipit minister quidam est eius,qui mandat:&in quo minister est,personam gerit mandantis: & qui mandat, eius ministerio utitur.i v R.Haec quaestio a notastris Doctoribus diligenter tractata est, Vim mandans vere agere dicatur. PHΙ. Quae tande decisio φ 1 v n. Vt vere. &propterea mandans homicidium homicida est. ΡHI. Ista ratione,

qui a poPulo principatum suscipit,nonne ciuitatis indato suscipit i v R.Profecto. P H I. CG sequens

35쪽

PRINCIPATI sequens sit,sicut Mandatarius inserior est &mi nister eius, qui mandat, sque Principem ministrum quendam ciuitatis esse:ac per hoc qui quid Princeps agit ipsa vere Ciuitas agere vi detur. si leges condit, leges Ciuitatis sunt:& lGgibus ciuitatis subesse non inconuenit, neque impostibile est. 1 UR. Aduerte, Mandatarij exemplum non, ut reris, urget: quonia Princeps cum imperio est. PHI. Cum imperio est, quo- niam Civitas hoc ipsum mandat:no enim quae

imperij sunt,agere posset, nisi ciuitas demandasset. ι I R. Pollent naec recipi,nisi Popu .Rom. omne ius suum, imperium , ac potestatem in 'Principem transtulisset. PHι. Sic recurris ad historiam,de qua postea dicere conuenimus. At nunc contenditur,Vtrum possibile sit,Princi pem suis legibus ligari. quod licet multis argumentis planum fecerimus, confessione tua omnibus fit perspicuum. I V R. Quo pacto'PHI.Eo ipso,quod Lege regia solutum dicitis,mox intelligitur haud impossibile ligari.alioquin superuacua fuisset lex, ut lutus esset, qui non nisi liber esse posset assertrice natura. IVR. Mi- nime necessaria lex fuisset, nisi tollendae dubitationis causa. PHI. Quae natura impossibilia sunt in dubitationem trahere,stultorum est. IVR. Videtur. PIII. Redeamus ad illud de Imperio collato. dic Iurisconsultissime, potuitne Pop. Rom. plus iuris in principem contulisse, quam ipso haberet IVR. Minime. PΗl. Fuitne . . bynquam Rom. Popu. ut suis non ligaretur le-

36쪽

non queat discedere. Ρ HI. Non hoc interrogo,

Vtrum suas queat abrogare leges: sed,antequa rogarit, nunquid ligetur: sicut in caeteris pansim experimur populis. IvR. Ligatur quatenus elit, Veru pro no vinculo est, quod haud inuitum obstringit. Prii. Ridiculae itaq; sunt tuo iudicio in ciuitatibus leges. I v R. Ridiculet utique reticulae sunt saep en umero, licet eius naturae sint,vi obstringant. ΡHr. Dic age obstringunt ne volentem, & interim,quamdiu vult,

ligantii v R. Profecto. PHI. Ergo natura non

impossibile. Namque naturalia ut infringi ne queunt, pariter quae natura impossibilia sunt, nullaqueunt humana ope fieri postibilia. IvR. Me fugit,cedepol, quid dicam amplius: qui nimo Diuorum Alexandri, & Constantini restripta, quibus vltro sese legibus submiserunt,& allegari velle ingenue protestantur. quod si sactu ni isset impostibile, nugatorid rescripsi seni. adde, quod idem Alexander Antichonio

rescripsit, Ex imperfecto testament o Impera torem capere non posse, saepe costitutum esse. P H I. Capere non posse constitutum ait 'I v R. Haec ipsam et verba Imperatoris sunt. PHI. LL. quid istimum ergo est,Imperatoris etiarn con festione, legibus inseriorem esse Principe.I V R.

Videtur. His T. Audi,quid iunior Plinius de Traiano dixerit: In nostris quoque simili reli

37쪽

Dz PRINCIPATRbi licere, quam n obis. P H i. Audite, que in mo- dum nos deuinciat leges, Ciceronis Verba pro Aulo Cluentio: Lex vinculuisst, inquit huius Ciuitatis, qua fruimur in Rep. Hoc standam curu libertatis, hic fons aequitatis, mes & anim uS,

re consilium,& sententia Ciuitatis posita est in

legibus. Vt corpora nostra sine mete, sic Ciuita' tas, sine legibus, partibus &neruis ac sanguine& membris uti non potest. lesia ministri Magistratus, legum interpretes Iuctices,legum dentique iccirco omnes flarui sumus , ut liberi esse possinius. non enim vinculum dixissetCicero, nisi obligarent: neque legum Seruos appellas set, nisi in obedientia cotinendi vim haberent quae quide seruitus vera est libertas. Aristote les in Rep. Servitus non est, vivere ad formam Rei p. sed salus. iv R. Plus in recessu, quam in fronte, haec habent difficultatis: vereorq;, ne pugnantia contineant. quando Populus, siue Princeps suis ligatur legibus, duas necessc est personas sustineat, nam Principis, altera Subditi. Porro, seredo leges, Principem agit: par

ter & subditum induit, suis hisdem parendo i gibus: praeesse & subesse; imperare & obedirqsibi simul ipsi natura no patitur. alia proculd bio opus est persona si t gubernatis, ali* gubernati: neq; ambigitur apud nos Populum uni is vice defungi, unumq; corpus esse indiuiduu, ut noster declarat Baldus. THE. Imo nihil est,

quod magis homines deceat, si sibijpsis impe-&obediret. Brutoru sane numer0 habitur,

38쪽

o MARIVS sarguo vir squi appetitus non moderantur ac cohibet: n que victoria gloriosa magis, qua seipsum vincere. PHI. Ag philosophiam meam perlepidε me reuocatis,tranquilissimum diuerticulum. mos vobis gerendus est. Aliud est,quod anima imperitet corpori,&appetitus obediat rationi:aliud est,quod homo sibiipsi imperet atque

obediat. primum a natura;hoc alterv impossi- bile. Arthoteles primo de Rep. Animal costat anima & corpore, quorum alterum imperat secundiam naturam,alterum paret. quod mutito elegantius expressit Salustius, dicens: Antamae imperio, corporis seruitio magis utimur: quorum alterum nobis ςum D ijs, alterum cubelluis comune est. inter quae colluctatio quudem non modica.THE. Apostolus ait: Sentio legem aliam in membris meis repugnantem le si mentis meae. PIII. Si una ergo pars hominis imperat,altera obtemperat, quae inter sedistin' guuntur,non homo animς imperio subigitur, sed utitur.Illa enim argumentatio de parte ad partem est,non de toto ad seipsum. & quamuis anima,& corpore constet homo,non tameest anima,neque corpus;sed quiddam ex Vtroque commixtum: neque anima per se, neque

corpus aliquid deducit adaci uni, sed solu hoc copactum, id est, homo. unde quicquid ratio, aut stultitia dictat, & corporis ministerio impletur, non alius est,qui agit &facit,quam ipse totus homo.sapientissime iccirco Salustius di xit : Animae imperio, & corporis seruitio utu

39쪽

D E PRINCIPIT V. r nur. Compositi enim actiones esse dicimus, non partium. I VR. Hinc perpulchre noster tractat Bartolus, quod quae facit populus, non 'ciunt singuli: & quae singuli faciunt, non facit populus. PIII. Patet igitur im possibile esse,hominem sibimet praeeue & subese, veluti vn quodque aliud ens impatiens est simul pluriu' repugnantium. de qua re Platonis q. de Rep. velim audiatis verba : Ridiculum est, inquit, quod quid seipso potentius nuncupetur. quicquis enim seipso potentior, stipso imbecillior

erit;rursusque, qui imbecillior, potentior. a qui id vult hic sermo, quod in hominis anima duo qusdam sunt, unum quidem melius,alterum vero deterius,&quando quid natura m lius deteriori dominatur, tunc aliquis se pottatior dicitur, & hoc sermone laudatur. Haud incommode digresti sumus. I UR. Atqui periucunde, ac sapienter. PHI. Vt ad me redeam: ligatur autem populus suis legibus, quas pactis conuentis: quae verae sunt leges. Effare quaeso Iuris antistes: quid est consuetudo ' IVR. ciata quaedam ciuium conuentio. PIII. Quid lexi IUR. Expressa ciuium conuentio. PH 1. Quid ipsa conuentiol l VR. Placitus plurium in idem cosensus. PHI .Lex ergo inter ipsos ciues pactio quaedam est, si placitus ciuium consentus est.

IVR. Atqui pactio strictissime stipulata, postquam, interrogante magistratu , &uniuerse sciscente populo, conficitur: quin imo nulla solennior stipulatio, quam quae uniuerso stipu- s. i C s lante

40쪽

lante populo celebratur: sicuti testamentum coram Principe nuncupatum solennissimum' confitemur. PH . Patet itaque, veluti nouum

non est homines pactionibus sese deuincire inuicem,aeque & populum. Nec ad re, quod poepulus una interdii cesseatur petaona: quonia, Visetc una, ita vere populus no aliud ost, quain quaedam hominum multitudini v R. Similiter 'R Bariolus apud nos definiuit, Vniuersitatem hominum, scholariumve, no aliud esse, quam

homines uniuersos, ac scholares ipsos. PHI. Liacet in V num corpus coeanit, tamen plures sunt

numero: alij saniores, at ij stultiores. distrahururque populus in has partes: ut de homino

paulo ante disseruimus. Typum sane tenent 'corporis stulti Ganimae vero, sapietos: sicut conetra naturam est, insanior pari hominis praeuadeat simiorii pariter in ciuitate stultiores, si non obteperent lanioribus;tunc, ut in homine per turbatiuncs , aeque in ciuit tibus tumultus seditio pes erumpunt, ac debacchatur: nec sibi

ipsis obediunt, ut dicebas, pop*li, sed legibus legum seruos vocat Cicero. Soruitus quq hominibus impenditur, vera est seruitus:quς nostris legibus, libertas, quod ab hominum seruitio vendicatui quidem quidam non malς sentitit, legem recte positam Dei donum esse: ivn. Vt piarii nus in libris Digςstorum, auctore De- pio stlique: Qui honis legibus ob teperant,VςQPbtemperant. PH I..Platu: Qvj legibus seruit,

SEARCH

MENU NAVIGATION