장음표시 사용
121쪽
die natalis Dianae Idib. Ang. I S. CCCC n. et die natalis Antinoi V. K. Decemb. I S. CCCC n.
Dedit igitur non ipsam sortem, sed usum pecuniae, ut quo tannis DCCC n. usurarum nomine collegio penderet. Quod
saepe factum videtur, l. l0 D. de pollicit L, 12: Septicia
certamen patrias suae pollicendo gub hac conditione pollicita est, uti sors apud eam remaneat et ip3a MSuras gemissales ad praemia certantium resolvat, in haec verbae te. Cum illo capite iungendum est alterum reo l. ll. v. II. Ordo cenarum: Vlli. Id. Mar. natali Cae-
senni . . . . Patris. - V. K. Dec. nat. Antinoi. - Idib.
Aug. natali Dianae et collegi. - X lil K. Sept. natali Caesenni Silvani fratris. - Ρr. Ν . . . natali Corneliae Proculae matris. - XIX K. Ian. natali Chesenni Rufi patr. munic. Deinde versus vacuus relictus est, ut aliis liberalitatibus locu η esset. - Iam dubium non est, quin natalibus Dianae et Antinoi sportulae ex CCCC nummis his diebus a Caesennio solvendis datae sint; natalibus vero Caesennii et propinquorum eius sportulae nullae datae videntur sed cenae ipsae, sodalibus a Caesennio domum invitatis, ut dies sestos secum hilares celebrarent. Cenae illae solemnes, ut seri solebat apud Romanos, ad rem divinam non minus quam ad epulandum spectabant: .eo l. ll. v. 30. item placuit ut quinquennalis sui cuiusque temporis diebus sollemn s ture et vino supplicet et ceteris officiis albatus λδ fungatur, et diebus natalium Dianae et Antinoi oleum collegio in balinio ser. balineo) publico ponat, antequam epulentur λ'.
De usu togae albae diebus sestis v. Marini atti p. 533. es. Grul. 322, 4. Marini inscr. Alb. p. 60 haec sola omnium feminarum diebus Iudorum et epuli viri sui balneum cum oleo gratuito dedit, ubi videas Μarin. Boeckh. C. I. 2906 ἐπηνγε iacero -
122쪽
Νotabiles sunt natales Dianae, Antinoi, collegii in liactabula hic et in ordine cenarum nominati. Natalis collegii memoratur quoque in lege coit. Aesculapii is xl l l. K. Oct. die felicissimo ii a tali) Antonini Pii n ostri in pr. non. Nov. n a tali) collegi Primum cogitabis de die quo
collegium constitutum est, sed falso: eo l. l. v. 8 h M. Antonio Hibero P. Mummio Sisenna eos. K. Ian. collegium salutare Dianae et Antinoi constitutum, L. Caesennio L. f. qui r-
explicando haerenti mihi lucem attulit lapis nuper inventus Oppidi λ' unde quae huius loci sunt appono. , Silvano
sacrum Voto suscepto pro salute Domitiani Aug. n. - L. Domitius Phaon ad euitum tutelamque et sacrificia in omne
tempus posterii m) iis qui in conlegio Silvani hodie essent quique postea subissent standos lV) suos attribuit sanxitque ut ex reditu eorum fundorum Kal. Ianua r), ill Idus Febr. Domitiae Aug. n ostrae) natale λ7, et V. Kal. Iulias dedicatione Silvani, et XIl. Κ. Iulias Rogalibus λη, et IX. K.
Novembr. nata leὶ Domitiani Aug. n. sacrum in re praesenti fieret convenirentque ii qui in conlegio essent ad epulandum curantibus suis cuiusque annis magistris' Magistris curantibus qui ad epulandum refert, accipiet de magistris cenae, qui refert ad convenirent, de magistris collegii, qui et annales et quinquennales saepe inveniuntur; mihi illud verius videtur, quoniam sodales non cogebantur eo ire, sed praesentes tantum cenabant. - Εx hoc lapide dedicationem eius dei, a quo nomen duxisset collegium, solemni epulo annalique celebratam esse intelligitur. Neque
' Lanuvii dietatorem suisse ex oratione pro Nilone notum est, Q. 10, 27. 17, 45. ' Est apud Gnarinium varii monum. Nap. 1835. 8 p. I 2 sq. Est casus sextus ut v. e. Oreli. 4132. ' Alterum exemplum est epulorum duorum pluriumve in eundem mensem incidentium.
123쪽
aliud indicare videntur natales illi Dianae et Antinoi, eum natalis collegii idem sit, quo Diana nata esse sertur sive simulacrum eius, quae primos honores habebat a collegio, in aedem illatum est; quo facto natus Deus dicebatur. Quot enim templa tot Deos fuisse ex Romana religione supra iam diximus λ'. Natalis autem collegii non idem est ac dies quo constituebatur collegium; collegium enim etsi antea constitutum erat, tamen tum primum vere natum se credidit, cum Deam suam templumque dedicasset. Angenii deorum, quos cum fabulis Graecis de deorum natalibus composuit acutissimus Marinius δ', natalibus istis praecipue culti sint, nostris legibus non edocemur; neque magis apparet dies natalis Antinoi utrum de vero aliunde nobis nou comperto an de die dedicationis accipiendus sit. Restant capita de mulctis, si quis inter cenam tu' multuatus sit: eo l. ll. v. 26. item placuit, ut quisquis seditionis eausa de loco in alium locum transierit, ei multa esto I S. Illi. n. *x. - Si quis autem in obprobrium alteralterius dixerit aut tumultuatus fuerit, ei multa est HS.
' p. 7. Non opus igitur est ut ad Graecas fabulas de Apollinis et Dianae natalibus confugiamus. η' alii p. 368, quem si Orellius attendisset, nunquam dubita visset de deorum gentis ad n . 1730 . Notabile inprimis a fratribus Arvalibus Deae Diae duas boves, Iunoni Deae Diae oves duas simul immolari tab. XXXII). Iuno seminae est qui genius viro. - Adgenium igitur collegii, de quo eonferendus est orelli 178. 17I0 sq. 2661. 49I6 al. , natalis eius non videtur spectare, nisi Oreli. 4l22 sancto Deo Silvano genio collegi Zeunitorum adhibito) ipsum Deum eollegii genium eius facies. Commemoratur etiam simulacrum genii Card. dipl. p. 58 n. 80, coli. p. 23O n. 442. - CL etiam Schoe' mannum de diis man. Grypti. 1840 p. 22 alia minus probabilia de
fendentem. In νηπιο ἐρανιστῶν Boeckh. C. I. 126r εἰ δε τις ριπας ἐθορυβους κεινήν φαινοιro, ω Tos ἐρανον, ζημιουρ νος Reliqua corrupta Sunt.
124쪽
Xll. n. - Si quis quinquennali inter epulas obprobrium aut quid eontumeliose dixerit, Et multa esto HS. XX. n. *2. Haec fuerunt quae ad hanc legem illustrandam facere posse videbantur. Commentarius meus ne iusto uberior videatur non vereor; sunt enim si quid video in hac lege non solum nova quaedam neque inutilia neque iniucunda, sed etiam cum sit desumpta ex media vita communi, quod raro admodum usu venit in rebus antiquis tractandis, vividam imaginem rationis indolisque collegiorum apud Romanos nobis proponit. Quod cum viderem, primum in calce huiusce libelli eam adiicere constitui, ut copia eius, quae mihi facta erat Iahnii nostri singulari humanitate, lectoribus etiam esset; supplementis tantummodo additis, quae a Rattio aut nulla *δ aut perversa proponuntur. Quae etsi maximam partem ii a sponte se offerebant, ut fuisse qui in ea re erraret mirareris, tamen quaedam postulare videbantur, ut rationem redderem cur ssa scripsissem; quibus positis alia requirebantur et insinuabant se inter scribendum, quae omittere volueram. Ita notulae in commentarii vicem Ex-
Exposuimus ita de collegiis licitis vel illicitis
sub imperatoribus, praesertim sunerariis; neque quicquainde hac re addendum videtur, nisi apud Graecos quoque reperiri collationem stipis menstruae in collegiis. IIarpo cration S. V. ἐρανιστης : κυρίως ἐστὶν o του ἐρρινου μετέχων και την φοροιν ην ἔκαστου μηνος εδει καταβαλλειν εBφέρων. quem Casaubonus '' sine iusia causa erroris accusat, iueranis contendens non singulis mensibus, sed quotiescunque res adversa amicorum postularet, collationem institutam esse. Recte, quantum video, in libro Meyeri et Schoe- η Ratii XX. M. Videtur sphalma typographicum. y Ita ε. g. scripsit: in tetra Antinoi parte interiori quasi nihil
125쪽
manni ηδ ἐρανων duo genera distinguuntur, quorum alterum comprehendat consociationes ideo institutas, ut rebus incendio aliove quo casu afflictis socius a sociis stipem petendo amissa quodammodo recipiat; alterum collegia quae eo eant ad epula communibus sumtibus simul celebranda semel in mense. Ex his collegiis δειπνα ἀπο συμβολιον fuisse putant. Consociationes illae Romanis non ignotae videntur fuisse; imo quae de amicis incendium passis luvenalis et Martialis ludunt, ad eas pertinent 'st. A nostro autem proposito alienae sunt; non enim collegiorum formam sunt adeptae. Alterius generis collegia propius ad Romana acce8Serunt; fortasse quae Harpocration tradit decollatione menstrua, ex SCto supra illustrato explicanda sunt, quod ad provincias translatum esse vidimus. Omnino Graecorum collegia, qualia cognoscuntur in lapidibus, plane diversam naturam h ahent ac Romana; pauca collegia opis' eum inveniuntur, nulla quantum vidi funeraticia; quae nominantur, plerumque Sacra sunt, Inprimis in rebus Dionysiacis Occupata. Non pauca eorum ex gentibus orta sunι Instituta saepe diversa sunt, nonnunquam eadem. Utique res collegiaria Graecorum minoris momenii fuisse videtur, quam fuit Romana.*- ait. Process. p. 540 sq. Holstit eommentario de eranis Veli Graec. Lugd. Bat. I 832. S. carui invitus. Ras mussen περὶ Τῶν νων. Hala. 1833. B. de solis eranis apud Homerum disputat.
126쪽
Saepius diximus de collegiorum ratione, sed ut res ferebat, modo hanc modo illam partem illustravimus neque summam rem uno tractatu proposuimus. Nos quamquam aegre immoramur periculis definiendi, collegitque definitionem difficillimam esse cognovimus experti, tamen omittere noluimus, quae re non semel perpensa perspexisse nobis videbamur; eaque commode huic capiti, quod persecta COI- legiorum enarratione ius privatum eorum complectetur, praemitti censebamus. Collegium instituitur ad exemplum municipii, qua in re iota eorum natura conclusa est. Cernitur ea imitatio in minimis etiam; ita quod nemo nescit, tres facere collegium, cum duo societatem faciant, inde repetendum est. Nam respubliea requirit multitudinem , id est tres pluresve. Idem suadet usus loquendi, qui collegiis attribuit rem publicam, non societatibus ne publicis quidem A. Deinde, quod supra proprium es8e collegiorum diximus, ut habeant causam perpetuam η, ex eodem fonte ductum est; respublica enim nulla ad diem constituitur. Est contra naturam, ei quod rei publieae vicem habet, in ipso initio ter-
p. 85. p. 120 n. 5.' p. 39. 85.
127쪽
minum ponere, quo dissolvatur. Quod denique unum
restat, facile gravissimum est; nam etsi consociatio, quae causa perpetua careat, nunquam sit collegium, tamen societatem quoque e X causa Perpetua coire posse qui negaret, quotidiana experientia refelleretur. - quae sunt reipublicae, non sunt pro Parte civium, Sed ipsius communis consilii, quod sine persona ne cogitari qui dein potest. Collegium id quoque imitatur, Sed cum extraneis legem ferre non possit, obtinet quasi medium locum inter socie talem et civitatem. Ut enim civitas a civibus pro persona haberi iure desiderat, ita collegium a collegiatis; qui in collegio non sunt, id pro societate habent. Ita fit, ut iure non distent collegium et societas, ius enim ab illo non constituitur; sed disserunt cogitatione, qua socii quaque collegae
commune consilium Contemplantur. Arcam communem
habet et societas ot collegium, neque aliud agunt utrique nisi ut eommoda quam maxima sibi comparent; sed socii id ipsum sperant, ut aliquando auserant partem lucri communi opera quaesiti; collegiati Vero quod sequuntur commodum, non est pars arcae communis, sed emolumentum aliquod inde ad eos redundans. Itaque arca sociorum non est nisi coniunctio arcarum aliquot privatarum, area collegii una est neque intelligitur divisa, etsi iure sit; uti de qui
recedit a collegio, non accipit partem eorum, quae collegium quaesivit ne tum quidem, eum collegium persona Careat, nam cum intraret, Collegium, quantum in se esset pro persona habiturum se indicavit iurique suo tacite renuntiavit. Iam accuratius, opinor, intelligitur, quo pacto collegium cum iure personae coniunctum Sit; nam adversus collegiatos semper personam habeat necesse est, adversus alios eam habere potest, Red potest etiam non habere, ut societas, licet adversus socios nunquam personae loco sit, tamen ad ersus extraneos eam potest adipisci β. Neque
R die Savigny quidem nostrae artis lumen diversum esse ius
128쪽
ignoramus diu collegia sine persona fuisse; sed quanta facilitate et quasi quadam necessitate eam receperint, ex indole eorum coniici potest, ex historia supra proposita intelligi. quanquain initia ut fit obscura sunt. Cum plexaque collegia, quae publicam utilitatem haberent, ad respublicas applicata essent earumque perSona uterentur, Primum videntur personam accepisse societates publicae, quae sine persona negotia sua vix recte perficere possent. Societates cum persona commemorantur inde a Varrone
Ciceronis amico; de l. Lat. Vill, 83: nomina habent ab oppidis pleriqus libertini a municipio manumissi; in quo
ut societatum et fanorum Servi, non Servariarit proportionE
ser. proportionis) rationem. Adde, si placet, priscam scripturam in titulo P. Monelii Rocietatis monetalis liberti, quem supra p. 85 retulimus. Utut vero incepit personae
attributio, mox eo perventum est, ut ubicunque collegii societatisve utilitas evidens erat, ius personae accedere debere censerent. Quod quo tempore receptum sit, ignoramus; sed ea re factum est, ut ius perSonae coniungeretur cum collegiis licitis omnibus. Ut enim antea ea collegia societatesque, quae publicam auctoritatem haberent, publicam utilitatem habere videbuntur iureque Personae potiebantur, si quidem id collegiis attribui iam tum inceperat:
ita postea, cum nullum collegium constitueretur nisi publica auctoritate, omnibus pergo nam concedi iuris ratio postulabat. Utinam aliquando ea quae apud Romanos fuisse docuimus, a nobis recipianturi IIodie quoque societates publicae iura personae quam maxime requirunt et clara voce sagitant ; sed timida nostra prudentia privilegia a rege impetrata nescit ita interpretari, ut usus communis exposcit. Genuino lure Romano libentissime uterentur mercaturae operam dantes, qui nunc cum eo naturales quasdam iuimi citias sibi esse opinantur.
coeundi et ius personae eorumque coniunctionem non ex natura eorum
fluxisse intellexit. Vide eius Syst. II, 258.
129쪽
Vidimus, qua ratione collegia adepta sint ius personae; nunc ad ius converSi id firmabimus. Personam disertis verbis agnoscit i. 22 D. de fideiuss. XLVI, I. Hereditas personas vice fungitur 3 uti municipium et decuria et
giis adhuc non erant concessa. - quod si quaerimus, qua ratione collegia eo pervenerint, ita Digesta respondent.
l. I k I D. quod cuiusc. lli, 4. , quibus permissum
est corpus habere collegii, societatis sive cuiusque alterius Eorum nomine, proprium est ad exemplum reipublicas habere res communes, aream Communem et actorem give syndicum, per quem tanquam in republica quod communiter agi serique oporteat, agatur
sat.' es. l. 31 D. de furt. XLVll, 2. . Si quis tabulas
instrumentorum rei p. municipii alicuius surripuerit Labeo ait furti eum teneri. Idemque scribit et de ceteris rebus publicis ' deque societatibus.'Ut igitur universa collegiorum forma exacta eat ad exemplum municipiorum, iura privata quoque acceperunt eorum exemplo. Quod a quo tempore inceperit, ne I Cti quidem produnt, etsi vestigia sunt, quae id ad veteres qui proprie dicuntur in Digestis revocandum esse suadeant st; certe rerum acquirendarum obligationumque iura aliquando collegiis
cs. l. 10 I 4 D. de in ius voc. II, 4. l. 2. I S I D. quod eui iisc. III, 4. l. I S 15 D. ad SCtum Trebell. XXXVI, I. I. I D. domanumiss. quae Serv. Bd univ. XL, 3.
st Cum rempublicam haberent collegia, populus etiam et plast. collegii infra p. 123. al.) inveniuntur; quin ordinem collegiorum ha bemus, ut municipiorum Grut. 126. 1077. Visconti opere var. II, 66Οreli. 2417. 2625. 4II 5 . Sed differt, quod in municipiis plebε extra ordinem est neque in albo scribitur, in collegiis vero ordisis albique pars est; ordo enim ubique sunt ii, qui universitatem regust Ius decernendi vero cum in municipiis auferretur civibus, in collegiis universis collegiatis remansit ; ita Oreli. 3097: eui populus eius cor poris immunitatem decrevit. Lex coli. Dian. II. 2.' Nam Labeo de eeteris rebus publicis scripsit.
130쪽
defuisse arguunt supra p. 36 sq. proposita. Fortasse quihusdam collegiis liberis adhuc civibus rem publiea in habere ConceSSum e St, qua in postea, cum collegia sine publica auctoritate institui desiissent, omnibus collegiis licitis attribuerunt, ut diximus, imperatores; qua ratione ius hereditatum acquirendarum acceperunt. Ius collegiorum minus apte separatim explicatur; in summa enim non multum disseri in privatis negotiis ai ure ceterarum universitatum, quod plene tractavit Dirkse-ilius in libro docto sane et laborioso: liber den gustandiler jurist. Pergonen nach romischem Recht. quod vero ex iure populi Romani aliarum universitatum iura colligere nunquam dubitavit, non minime imminuit egregii libri utili- titatem. Populus enim plena iura privata nullo privilegio adeptus est, Sed suo iure semper habuit. Ne municipiis quidem, quae ex foederatis civitatibus originem cepisse notum est, ius privatum datum est privilegio, sed relictum ademto iure publico. Nunc de singulis videamus. - Ηes Communes, arca communis collegii memorantur a Gaio l. lj l quod cuiusc. et alibi saepissime, praesertim in inscri-
offerebantur, plerumque dedicabantur Deo et collegio eius: Grut. 35, 5. . Soli invicto et sodalicio eius'. Oreli. I 223. . lovi D. M. et collegio ' q. lnveniuntur etiam servi collegiorum ', l. 25 g 1 D. de ac tu. heredit. XXlX, 2. et seruua municipum vel collegii vel decuriae. Oreli. 2886: Eutyches collegi magni Larum et imag. - Antonini - Aug. Ser. actor. λ'. Ius manumittendi collegiis a D. Mareoy l. 3 pr. h. t. XLVII, 22. l. 93 I 4 de leg. III. Oreli. 3913.
Dirksen l. c. P. t 27. ' Alia exempla habet Marinius alii p. 95 n.' Notissimi sunt fanorum servi Varro de l. l. Vill, 83. sed vide supra P. 38. ' Unicum quod noverim exemplum in lapp. servi collegit.