장음표시 사용
111쪽
δε pans ust cera sunt et pro veris accipiuntur 37. - Servi in collegiis tenuiorum non raro inveniuntur, l. 3 β 2 D. h. t. Servos quoque licet in collegio tenuiorum recipi volentibus dominis; sed iuris eorum plane singularis notitia ex hoe titulo primum prodit. Nam testamenta servorum etsi domini indulgentia quasi precario iure valuisse sciebamus, modo intra domum donaretur dividereturque λη, tamen civilem quodammodo effectum iis esse attributum vel contra dominos ipsos, nunc primum edocemur. Sententia capitis haec est. Funeraticium pro servo qui in collegio fuerit dandum, aut ei conceditur, quem in tabellis quasi testamento designaverit; aut si tabellas non fecerit, collegii Cura corpus sepelitur; quod si dominus retinet, funus et fit imaginarium. - Ratio legis haec fuit, quod heres testamentariuη, quem desunctus suo iudicio sibi elegerat, ei ex voluntate eius iusta facturus putabatur, quod non cadebat in heredem, quem lex dabat, non defuncti ultimum iudicium λ'. - Denique haec omnia non ad collegium Dianae, de quo disputamus, solum spectavisse, Sed t0mmuni iure esse recepta cum indicat, quod significantur magis y CL Thucyd. I, 126: ἐν Ψ πανδημεὶ θυουσι πολλοὶ ovχ ἱερεῖg,
αλλα θοματα ἐπιχωρια ubi schol. θυματαJ πέμματα τινα ἐς ζωων μορφας τετυπιυμένα. Exempla innumera colligere non vacat. ' Plin. epist. VIII, 16 permitto servis quoque testamenta facere eaque ut legitima custodis. Mandant rogantque quod visum; pareo ocius. Sura dividunt, donant, relinquunt dumtaxat intra domum; nam servis rem. quaedam et quasi civitas domus est. Unde ut hoc obiter notem explicanda sunt quasi collegia intra familiam alicuius domini eonstituta. Cf. p. 78 n. 25, p. 96 n. IS. Contra collegium Mercurii Or. 2394 ex liberis pluriumque dominorum servis constat, ut eum eollegio salutari eiusdem indolis fuerit. Erravit in hae re Dirksed Abh. l. e. P. SI.
' Cf. l. I 2 g 4 D. de relig. XI, 7. Funus eum facere oportet quem decedens elegit; sin de hac re non eavit, aeriptos herede3 eo res eontingit; gi nemo εcriptus est, legitimo8.
112쪽
in lege hac quam proponuntur, tum maxime confirmat lapis alius OrEll. 2977: .C. Iulio C. l. Fausto immuni intestato, quot ex funere eius superfuit, per Spironte m) et Dextrum
quaestores quartum η'.' Iulius cum collegio alicui sunerario adscriptus sine testamento mortuus esset, ex funeraticio cura collegii elatus est, deinde quod ex funere guperfuit in monumentum erogatum. Unde confirmatur tum quod hic demonstravimus, tum quod supra moliumenta a collegiis posita funeraticiis vindicavimus. Videamus de funere curando. - quod si erat heres, cui funeraticium daretur, tura funeris non pertinebat ad collegium, nisi quod collegae qui ad rogum aderant
sportulas accipiebant, quae dicebantur exequiarium. Ol. I. V. 24. , Defunctum) sequentur ex arca HS CCCC n. , ex qua summa decedent exequiarii nomine IIS I. n.
qui ad rogus ita lapis) dividentur. Exequiae autem
pedibus fungentur.' coli. col. I. V. 32 isdeductis commodis et exequiaris.'Verba exequias - fungentur quid significent non video, nisi heredem non esse obligatum ut collegis ad rogum venturis rhedam iumentumve subministret; quod simile est legis XII tabularum de in ius vocando. Solos neces sarios defuncti ivisse exequias notum est qulbns collegas adnumerandos esse apparet. Divisionem illam ad Istos praecipue pertinere verbis eautum non est, sed cum in lege collegii heres iuberetur singulos nummos ad rogum dividere do funeraticio deduetos, eollegarum eauga caput hoc receptum esse sequitur. - Ε diverso cum apud collegium funeraticium remanet, funus faciendum esse defuncto vidimus arbitrio quinquennalis et populi; scilicet cum intra miliarium vigesimum a Lanuvio mortuus egi. Nam sepultura eius, qui ultra mill. XX desunctus est, cum commode
' Mil. in monumentum insumtum est. Orelli, recte. 3 Κirchmann de funer. L. II c. 10.
113쪽
a collegio universo fieri nequiret, quid tum faciendum sit diligenter ita perscriptum est, ut distinguatur utrum tempestive nunciatum sit necne.
col. I, v. 26 sq. Item placuit: quisquis a municipio ' ultra milliar. XX decesserit et nuntiatum fuerit, eo exire debebunt electi ex corpore n ostro homines tres, qui funeris eius causam agant et rationem populo reddere debebunt sine dolo malo et si quit in eis fraudis causa inventum fuerit, eis multa esto quadruplum. Quibus sing. nurnmus dabitur; hoc amplius viatici nomine ultro citro sing ulis) II S. XX n. Sestertius - ita enim videtur legendum - datur pro exequiario, viaticum pro opera et impensis. - quod si nuntiari non potuit, funera licium exsolvitur ei qui funeravit, quasi gesserit negotia collegit: col. I. v. 29 sq. Quod si longius quam Dura mill . XX. decesserit et nuntiari non potuerit, tum is qui eum funeraverit, testato tabulis signatis *δ sigillis civium Romanor. VII. et probata causa, funeraticium eius, satis dato ab eis neminem petiturum, deductis commodis et exequiario, e lege collegii dari sibi petat. Tria igitur sunt, quae qui sun eravit probet faciatve necesse est ante, quam accipiat funeraticium deducto scit. exequiario, quod collegis dandum erat, Cum non sua culpa ad rogum non venissent, commodisque aliis fortasse scribae et quinquennali pro exsolutione dandis. I. se defunctum funeravisse. Quam rem testetur tabulis, quae signatae sunt sigillis civium Romanorum septem η'. quae probandi ratio generalis fuit apud Romanos
' Cic. pro Mur. 41 , 90 date etiam Lanuvio, municipio ho
nestigatas. y Cardin. signata foedo errore, qui diu me vexavit. Suppleri potest etiam testata re sive testatus.
' Cardinali dipl. pres. p. VI n. XIV ι testamenti, de hac lege
114쪽
et septem testium nomina apud eos faciebant publicam fidein ut apud nos subscriptio magistratus. Ita in extractibus pro locolli, sive ut Latine loquar in documentis descriptis et recognitis semper apponuntur septem testium nomina; cuius rei plurima exempla asserunt tabulae honestae missionis, quas non ipsam honestam missionem exhibere, sed eius apographum neminem fugit. Idem apparet in
libello aurario, quem supra vidimus non esse edictum magistri sed descriptum ex eo ηβ. Idem Paulus docet de divortio, l. 9 D. de divort. XXIV, 2: Nullum dirortium ratum est nisi εeptem civibus Romanis puberibus adhibitis praeter libertum eius qui divortium faciet 'st. Devique Latinus ut ad civitatem perveniret, ex lege Aelia Sentia
uxorem se duxisse vel civem Romanam vel Latinam liberorum quaerendorum causa, testari necesse habebat adhibitis non minus quam Septem teεtibus civibus Romanis puber
bus 37. Unde fortasse septem testes testamenti quod dicunt praetorium explicandi sunt, quos nunc e quinque testibus mancipationis, libri pende familiaeque emtore sive ut alii volunt antestato) ducere solent; nisi utraque interpretatione coniuncta liunc testandi usum a testamento ad alios actus legitimos translatum facimus, quod videtur rationem habere 28.
Bit, dovevano essere signatis sigillis civium R. VII. At non sigilla signantur, sed testamenta sigillis; neque hoc loco testamenti mentio
fieri potuit. η' Vide Masgmannum S 26, qui quo VII nomina reserat ignorat et cogitat de testibus ad actum proponendi sortasseῖ) testandum adhibitis. ' Qui nunciat, non est testis. Cf. Zimmern Rig. I, p. 565 n. 30. Iuv. VI, 146 collige sarcinulas i. e. res tuas tibi habeto , diset
libertus, et exi. ar Gai. I, 29. ' optime hunc usum Romanorum neglectum a ICtis illustraverunt Marinius primus salti T. II, p. 480 not. 80 , post eum Cardi-
115쪽
Il. Requiritur praeterea causae probatio, quae multiplex sane cogitari potest in negotiorum gestione; Ρrit cipaliter spectavisse videtur eo, ut funerator probaret se nunciare collegio non potuisse. III. Denique desideratur satisdatio funeraticium ab alio petitum non iri, quoniam exsistente herede ex testa mento funeris procuratio et funeraticium ad eum pertinebat, ut is qui funeravit sive heredis sive hereditatis 3' negotium gessisset et in eum actionem ad hanc causam proprio edicto
propositam, funerariam haberet. Ait Praetor l. l2 β 2 D. de relig. XI, 7: Quod funeris causa Sumtus factus erit,
eius reciperandi nomine in eum ad quem ea res pertinet iudicium dabo. Non sine ratione igitur postulabat colle gium cautionem defensum iri adversus heredem ex testamento.
Magister collegii erat quinquennalis, id est in quinquennium eonstitutus, ministri scriba et viator, qui perpetui videntur fuisse. col. II. v. I 8 sq. Item placuit, ut quisquis quinquennalis in hoc collegio lactus fuerit, a sigillis eius temporis, quo quinquennalis erit, immunis esse debebit et ei ex omnibus divisionibus partes duplas dari. Item scribae et viatori a sigillis vacantibus partes ex omui divisione sesquiplas dari placuit. Unde emolumenta eorum praeterea edocemur; εigilla tamen quid significent ignoro. Vix eredibile est quam absurdanali dipl. pres. p. VI n. Xlli. XIV et in comm. p. 22-25, quamquam in hac lege eum minime Bgnovit. φ l. I D. de relig. XI, 7. 3 Cum non addatur eius temporis quo ete. la tempus vitae suerint necesSe eSt.
116쪽
Rattius hic excogitaverit, vacantibus non cum acribas et viatori sed cum sigillia coniungens et hariolatis de sigillis vacantibus. Equidem non dubito, quin immunem essct a sigillis sive vacars a 8igillis ad collationem stipis menstruae pertineat, qua eximerentur qui pro pecunia officium sodalibus praestabant. Sed a illa simili significatione usquam legi non memini, nisi forte in hoc anathemate invento in Pannonia Oreli. 2395r Deo Mercurio Iulius Certus censor sigillarum collegii ligniferorum cultorum eius Osuo dedit '. quod obscurius etiam est. Fortasse in stipis menstruae collatione ut taedium apocharum innumerabilium evitaretur, tabulae eeratae sigillum collegii imprimebatur, quod solutionem laetam esse significaret; unde sigillum dici ipsam stipem in usum venerit. Sed coniecturas omittamus; praestat adnotare divisiones in collegiis ut in municipiis ita fere esse institutas, ut honestiores amplius aliquid acciperent. Unde lux offunditur lapidi ap. Orell. 4075ris collegio - HS X milia n. reddedit, quae divisa sunt populo per gradus collegi n ostri '.' - Ad quinquennalem haec quoque lex pertinet col. II. V. 22: .ltem plaevit ut quisquis quinquennalitatem cesserit l. gesserit) integre,
ei ob honorem partes se8γιplas ex omni re dari; ut et reliqui recte faciendo idem sperent.'De eenis eoilegii iam agendum est, quae accurate a conventibus distinguuntur: col. II. v. 24. Item placuit, si qnis quid queri aut referre volet, in conventu referant, ut quieti et hilares diebus sollemnibus epulemur. ut plus semel in eodem mense collegium epulari potuisse
cf. Μurat. 27, 4 Soli deo invisio sacrum. Feronius cengor
CL Grvt. 354, 1 honoribus omnibus per gradus functus. Spon. misc. p. 56. Apuleius Met. L. X, p. 7lI Oud. gradatim permensis honoribus quinquennali magistratui fuerat destinatus.
117쪽
dicendum sit. Et re vera in ordine cenarum duae incidunt in Augustum mensem, scit. iii Idus Aug. et XlII. K. Sept. Ita confirmantur quae supra β de hac re dixi. Curacenarum pertinet ad magistros cenarum, quos ne putes magistratu collegii fungi; erat onus omnibus sodalibus ex ordine albi subeundum, ut singuli in annum id sustinerent. col. II. v. 8. Item placuit, quisquis magister suo anno erit ex ordine ini ad cenam faciendam, et non observaverit neque fecerit, is arcae inseret IIS XXX n. est insequens eius dare debebit et is eius loco restituere debebit. col. II. V. 15. Magistri cenarum ex ordine albi saetiquo ordine homines quaterni ponere debebunt: vini boni amphoras singulas, et panes asssium) II. qui numerus collegii fuerit, et sardas numero quattuor, Strationem, caldam cum ministerio.
Bonus Batti cogitavit de magistro albo facto, quasi dealbatus, non albatus magister procederet. Sed notissima sunt alba municipiorum, vide si vacat, tit. D. M albo scribendo L, 3); neque collegiorum obscura, quorum non pauca in lapidibus habemus. Ceterum pleraque in his verbis interpretationem desiderant. Homines quaterni soloece scribitur, eum homines quaternos scribendum fuisset, ut supra ad rogus. Ita lecti in triclinio significantur quid singulis tribuendum sit. Plerumque enim quaterni in lectis accubabant β. Calda a stratione separanda est; si gnificat aquam calefactam, quam antiqui medicamentis scilicet dulcibusque mixtam potare solebant. Vide G. Chr. Gebaueri librum singularem de caldae et caldi apud veteres potu unde unum locum adscripsi ex plurimis ibi non
118쪽
sine elegantia aliqua congestis Mart. Vill, 67r
Curre, age, et illotos revoca, Calliste, ministros; Sternantur lecti; Caeciliane, sed E. Caldam poscis aquam; sed nondum frigida venit, Alget adhuc nudo clausa Culina foro.
De ministerio ita Paullus noster ait S. R. L. ill tit. 6 β 86:
Vasis argenteis legatis ea omnia continentur quaE capac tali alicui parata sunt, et ideo tam potoria quam EScaria, item ministeria omnia debebuntur; veluti urceoli, pateras, lances, piperatoria, cochlearia quoquct Asmque fruilae, calices, scyphi et his similia. Ministeria igitur sunt vasa quibus in conviviis ministratur, ut cum escaria et potoriatum alia omnia hoc generali vocabulo comprehendantur 7. Quid vero dicemus 3 num nihil accepisse sodaleg nisi panem, Vinum, caldam sardasque 3 Ita visum est Rattio; sed coetum instituere ad non epulandum videtur huic aevo relictum esse. Res explicanda est ex sportulis. Sportulas
proprie sunt fiscelli, quibus populus dapes in publicis viscerationibus acceptas imponere domumque reser re solebat; trans Iale ita dicuntur nummi pro carnibus istis dati. Ita igitur largitio ea fiebat, ut acceptis sive cibis praestantioribus sive pretio eorum suae quisque domi epularetur, quae reliqua erant ad cenam instruendam, panes Vinum o ρωνιον ipse suo sumtu apponeret. Sportulis nunquam contineri panem vinum iam ex eo intelligitur, quod in eo l-
legio Aesculapii pleraeque divisiones, ut prid. Non. Nov. , ill Kal. Mart. , ita institutae erant, ut in iis sportula'
' Vide Schni tingium, qui ad h. l. multa egregie congessit exscriptoribus hist. Aug. aliisque, unde etiam Graece διακονιαν dici dispes; adde Cranieri notam ad Schol. Iuv. p. 101, ubi ad verba Iuvenalis lil, 203 de homine pauperrimor urceoli sex, ornamentum abaei scholiasta notat: ornamentum abaei quod nos delfleam dicimus, melius glossa antiquar abaei desseae - μινιστέριον ιος 'Iovβεμαλιος, quam Cramerus temere corrupit.
119쪽
panis et vinum dividerentur '. - Deinde eum ii qui simul lautia acceperant, communiter iis frui epularique cuperent, factum est, ut aliquis ex collegio, sive is qui dederat sive alius, si cibi distributi erant, cibos omnium pararet, Si nummi pro dapibus, acceptis iis epulum in Strueret, pro
pane vino autem insuper modicam pecuniam acciperet, nisi eo liberalitatem suam demonstraret, quod Panem vinum adiiceret gratuitum. Sportulas semper Pro cena ESSe, non praeter cenam dari, plurima sunt, quae probent.
Ita eo pertinet, quod in collegio Aesculapii sportulae ea conditione dividebantur, ut qui ad epulandum non convenissent, Sportulas et pane s) si visu m) eorum
venirent et praesentibus divideretur, Excepto Eorum qui trans mare erunt vel qui perpetua valetudine detinetur. Sane non cogebantur qui aderant ibi e nare, sed domum redire licebat sportulis acceptis. Iu eadem lege aut cena promittitur aut sportulae: Pr. u.
Mart. Eodem loco ' cenam, quam Osuius Hermes q uin)q uennalis; omnibus annis dandam praesentibus promisitvsi sportulas, sicut solitus est dare. - ita Ore Il. 3949:
Ob statu a e dedicationem dedit iuvenibus - HS XXX n. adiecto pane et vino epulantibus, id est iis, qui ex peeunia
in praesenti epulari malebant quam domum eam reserre, etiam panem vinum adiecit. Omnino argumenta colligere quae sponte ubivis prodeunt supervacaneum est, praesertim cum Marinius solita doctrina plurima collegerit λ', quanquam hoc secit, ut contrarium probaret, nempe sportulas non pro epulo dari, sed ad epulum adiici. Plena refutatio eius ab hac scriptione aliena est, quod doleo; ubi enim cum Marinio res est, non est temere contradicendum. De sin-
es. Oreli. 2385 panem vinum et sportulas dedit.' In schola collegii sive Aesculapii aede, cuius signum marmoreum ibi positum commemoratur, ubi collegium epulabatur, magistro eollegii, ut videtur, cenam curante.
120쪽
gulis Iapidibus, quibus suam opinionem defendit, certare non Vacat; eos proposuisse sufficiet, qui maxime nobis xi dentur officere. In lapide Pisaurensi: sing. HS n. XXXX adiecto pane et vino eum epul. dedit, epul. non significat epula, sed epularentur. l n alia inscriptione cenam dedit, decurionibus sing. HS VIII numum et populi sing. HS
II numum divisit, utrumque beneficium separaudum est neque necessario ad idem tempus trahendum. Formulam .e puluin binos denarios dare' interpretor id est binos dis., ut sint ii denarii, unde epulentur. Denique quod seriptum est in actis fratrum Arvalium tab. XLI b. V. 19: , mensa secunda bellariorum divisa eat, et coronas unguenta et sportulas aeceperunt singuli X C. IIoc anno cenatum esta singialis dies singulos X C.' eo ipso quod sportularum
et impensarum summa Concurrit, non obscure indicatur re
mansisse illas apud magistrum fratrum Arvalium, in cuius
Ita re eognita si ad legem collegii salutaris redimus, idem in ea cautum esse invenimus. Quae ad cenam requiruntur praeter epulas, a magistro Cenae de suo praestantur; epularum impensae unde venerint diserte quidem non proditur, etsi divisiones memorantur, sed elucet ex
bis locis inter se compositis: col. I. v. I sq. L. Celanis Commodo Sex. Vetuleno Civica Pompeiano cos. a. d. V Idus Iun. Lanuvii in municipio in templo Antinoi, in quo L. Caesennius Rufus dice. III et patronus municipii convenium haberi ius gerat per L. Pompeium . . . . um Qq. cultorum Dianae et Antinoi, pollicitus est se in annum daturum eis ex liberalitate sua IIS XV. M. n. u8um . . .. λη
Cave cum Rattio suppleas duumvirum; cognomen intercidit. Duumviri collegiorum non inveniuntur in inscriptionibus genuinis. Utrum Iacuna sit an spatium vacuum, ex tabula non apparet; sententia tamen videtur persecta.