De collegiis et sodaliciis Romanorum

발행: 1843년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Nunc de collegiis su nerariis propriam disputationem instituemus. Quem locum tam suge a nobis tractari erunt qui mirentur; sed non omni die in rebus antiquis explicandis incidimus in rem integram, qualem hanc esse apparebit. Collegia Deo cuidam sacra frequentissime in lapidibus apparent k, quae principaliter ad Deorum cultum spectavisse constare videbatur. Sed videndum est ne temere hoc admittamus. Factum enim est ut his annis duae leges collegiorum sacrorum invenirentur, cum adlinc unam solam collegii Aesculapii et Urgiae cognitam haberemus, quas

coniectura ducia ad reliqua Collegia, quarum rationem nomine tenus ignoramus, Dii illi tutela res collegiorum similes videntur fuisse Sanctis, qui olim apud nos irates collegiis nomina dare solebant, etsi illa ad Ionge alias res constituta erant quam ut bonum Nicolaum Martinumve colerent. Iainde singulis ita agemus, ut legem collegii Dianae, unde ratio horum collegiorum unice cognosci potest, post alias explicatas, quae nihil fere nisi fuisse ea funeraria significant, ultimo loco illustremus. Lex collegii Aesculapii et Urgiae β, quae scripta est a. p. Chr. CLlu, cum non ad constitutionem eius reserenda sit, sed supplementa tantum legum priorum contineat addita post magnam donationem collegio oblatam, obiter tantum funerum causa collegium institutum esse indicat.

Oreli. inser. c. V. I 21. η Rei sun erariae veteribus religiosissima sanctissimaque cura eum esset, tantum eos ei tribuisse non mirandum est. Denique respublicae ipsae habebant loca suburbana inopum laneribus destinata, quas culinas appellabant. Aggenus p. 60. 72. Goes Oreli. 24 II.

102쪽

Eadem Marcellina collegio s upra) s scripto) dedit donavitque IIS L. in ilia) n ummum) hominibus ii umero

LX sub hac condicione, ut ne plures ad legantur quam

numerus S. S., et ut in locum desunctorum loca veniant

et liberi adlegantur; vel, si quis locum suum legare volet filio vel fratri vel liberto, dumtaxat ut inserat a rhae ii ostrae partem dimidiam funeratici.

. . . . . . . . .. . .. . . . . . . ..ilogio sunς ' ''m' '''

tem collegae heredibus adnumeranda, ut haec verba valde obscura id videantur dicere, non licere adlegere quem nisi in locum destincti socii succedat; ad legendum autem esse unum ex siliis desuncti st, nisi is certum aliquem ex filiis suis fratremve libertumve designaverit. Alium enim designari non licere; praeterea eum, qui de loco suo in col-4egio tegi amento caverit, non sequi nisi dimidiam partem funeraticii ex arca collegii heredi eius solvendi; alteram enim partem collegium retinere pro ademia adlegendi facultate. Id maxime egisse videtur Marcellina, ne extranei in collegium reciperentur; ita intestati liberos adlegi iussit, testari vero collegiatos prohibuit, nisi in favorem necessa

riorum.

Maioris momenti est edictum magistri collegii Iovis Cerneni a. p. Chr. CLXVll. Alburno maiori in Pannonia Propositum, quod non in archet3pο sed in tripucho publica. fide descriptum ad nos pervenit'. Cuius copia cum paucis Mit, libellum apponam; mutata tamen barbara orthographia ita B cum D confunditur scribiturque ii Delius, At Durnum .' Male lexica ex h. l. funeraticum. V. Oreli. 410r et legem Coll. Dianae, unde etiam significatio vocabuli prodit.' Quamvis possis etiam accipere de servis a collegio arcendis.' Est qui Μassmanno dicitur libellus aurarius, quem pleno ut sibi visus est commentario edidit Lips. 1840. 4. De parte palaeographica videant alii, reliqua, praesertim compilatio de collegiis, erroribus scatent; paucissima subinde retuli ne ieetores hominis ingenium

ignorarent.

103쪽

Constructionem quam dicunt peculiarem ieetoribus invidere nolui, ne incredibilem insantiam sermonis Latini seculo secundo in Pannonia usitati ignorarent.. Deseriptum et recognitum tactum ex libello qui propositus erat Alb urit o) maiori ad stationem Resculi, in quo scriptum erat id quod infra scriptum est. h. Artemidorus Apollonii, magister collegii Iovis Cernent et Valerius Niconis et Ossas Meno fili, quaestores collegii eiusdem, posito hoc libello publice testantur rex Collegio s. s. ubi erant homines Luli, ex eis non plus remansis ge ad Alburnum quam quod homines XVli 7; Dilium Iulii quoque commagistrum suum ' ex die magisterii sui non accessisse ad Alburnum neque

in collegio scit . fuisse) ' ; seque eis qui praesentes

fuerunt rationem reddidisse et si quid eorum habuerat reddidisset ' sive funeribus scit. impendisset), et eauito

nem suam, in qua eis caverat recepisset; modoque autem

neque funeraticiis sufficerent neque loculum haberet neque quisquam tam magno tempore diebus quibus legi se. collegii continetur, convenire voluerint aut

conserre funeraticia sive munera. 7 Massmann dubitat utrum XV tabulae significet Xll. an XV v. p. 32 n. I ; sed saepe hoc sigio notatur VI vide Maii praes ad . Cic. de rep. p. XXVill), quod ex nexu literarum VI, non ex Graec'

stigmate ducendum esse puto.' i. e. Artemidori, qui deinceps solus loquitur.' Non excusatur Iulius, sed summae negligentiae accusatur, neqβη verba seque - reddidisse ad Iulium pertinent, sed ad Artemidorum Quod non monuissem, nisi Massm. 9 2G utroque lapsum esse vidissem, qui etiam commagistri munus excogitavit diversum a magistro, rem sane nihili. ' Hic mutata constructione coniunctivus succedit pro infinitiyst Sententia aperta est: quidquid habuisset, aut laneribus impendisse ε' aut in conventu reddidisse; cautionem quoque suam se recepisse tione reddita. i. e. stipem unde laneraticia dentur.

104쪽

seque idcirco per hunc libellum publice testantur λη ut si quis defunctus fuerit, ne putet se collegium habere aut ab eis aliquem sic. petitionem funeris

habiturum.

Propositus Alburno maiori V. Idus Febr. Imp. L. Aurelio Vero lil. et quadrato cs. λβ ομὴ fictum Alburno maiori.'Ante oculos iacet, ut Massinanni verba mea faciam, protO- collum integrum iustum purique stili Latini. Ut ut autem hoc est, sententia est perspicua; Iovis Cernent collegium, etsi Dei nomen prae se fert, tamen institutum est ut ex stipe diebus lege comprehensis conserenda sun eraticium defuncti heredibus daretur. Ceterum verba εi quis defun-etus fuerit, ne putet 3s collegium habere per se satis ridi- eula indicare videntur eos qui in hoc collegio essent non fuisse in alio ullo; gi modo proprietas verborum a tali homine expectanda ESt.

Conferendi sunt tituli duo ad collegia opificum spectantes, qui haec quoque curam habuisse indicant ut collegae sepelirentur. Oreli. 4l07 4420. D. M. C. Turius C. f. Lollianus. Quit quit δ' ex corpore mensorum machinariorum sun eratici nomine sequetur, reli lusu)m penes r em) prublicam β s upra) s eripiam) remanere δ' volo, ex cuius

Voluiti testari se aut itaque testantur. φ Mire Massmannus I 12 not. isnon csa. Sed cS., nam eX reverentia Imperatoris alter consul Quadratus solus in tabula scriptus est.' Litera finalis ad indicandum plurativum numerum non geminabatur nisi sequiori aevo, v. Marini alti in ind. v. lettere. ' Incipit ea put ex C. Turii testamento. λ' Non est resp. aliqua nobis ignota, quod placuit cuidam, sed , resp. mensorum supra scriptorum. Respublica non raro usurpatur de collegiis v. l. 31 S I D. de surt. supra p. 85 . Oreli. 4068 et lapp. ibi citi. CL Fest. v. respublicas. λ' Reliquum remanere i. e. non Solvi, Sed remanere.

105쪽

usuris peto a vobis, colleg a)e, uti suscipere dignemini ut diebus solemibus sacrificium mihi faciatis, id est Ili I. Id. Mart. die natalis mei usque ad X XXV, parentalis X XII S, nos rosa X V 7. Si facta non fuerint, tunc fisco stacionis annonae duplum funeraticium dare debebitis.

Oreli. 4079. Iulius Vitalis fabriciesis si . fabricensis leg ionis) XX v alentis in v fictricis) stipendiorum IX, anor. XXlX, natione Belga ex collegio fabrice nsium)

Ut hic dicitur ex collegio, i. e. sumtibus collegii elatus, ita multi tituli exstant a collegio Diis Manibus collegae cuiusdam positi, quos ad collegia sun eraticia referre etsi neces- Sarium non est, tamen admodum probabile. Ita a collegio

Fulginiae Oreli. 2409.), a sodalibus Herculanis Mur. I99l, 7 coli. l8l, l), a collegio compitalicis Oreli. 24lδὶ, a sodalibus aerari a pulvinar. oderici dis s. p. 57), a sol legio iumentariorum portae Vercell. Marini alii p. 772), a collegis Silvani Gemini Grut. 318, il), castrensi Grut. 333, 5. Cardi n. di pl. p. l36 n. 257), praegustatorum s Mur 628, 6 , fumatorum Oreli. 5044ὶ, a lanariis pectinariis Oreli. 4207), denique a collegiis incertis Keil. Vigiles 85 Griit. 1l06, 2. Griit. 890, 5). Quatuor titulos eius

modi habemus collegii maiorum collegitque minorum quoqsunt in domo Sergiae L. f. Paullinae λη. Ad eadem collegia mihi reserenda videntur sepulerasommunia collegii, quae frequentissima sunt in lapidibus.

y Ingens sane funeraticium, quod annuas usuras denariorum XLIIS s. ΗS CLXX gignat, nisi Muratorius numeros corrupit. ' Tres collegit latinius in spec. epigr. p. 80, sed omisit qu)y tam omnium maxime memorabilem oreti. 4938 - Amad. a necd. lit T. l p. 476 n. 40, ubi etiam invenies n. 39 inseriptionem, qu)φIahnius nondum editam putabat. Ceterum quae fuerint haec ς' legia, dissicile dicitur ; mihi cum omnes collegae servi sint neque est minus addatur, collegia intra familiam Paullinae videntur constituiε

106쪽

Oreli. 4437. Diis Manibus communibus Epaphroditus l.

curator Primus.

Oreli. 2399. Locus sepulturae cultorum Herculis etc. Oreli. 2400. Loc. cultorum IIerc. Reatini in fundo quadriga no etc.

Herculis somnialis decuria I dis manibus sibi et posterisque suis. CL Spon. p. 59. Murat. I 8 I, 2 D. M. f. Cultoribus Saturni. Orti illustr. di uia ant. lap. Istr. Ver. 1836. 8. p. 10. Dendrophoris Potensium C. Laecanius Τheodorus sacerdos m atris) d eum) in agnae) I daeae) locum pro sepol tura dedit. Mur. 49l, 7 lo c. se p. convictor. qui una epulo Nesci Solent. Griit. 855, 12. Diis Manibus collegio Agrippiano. Oreli. 4l03. D. M. IIaec Ioca sunt lanariorum carminatorum sodalici, quae faciunt in agro p assus) C, ad viam psas sus) LV. Oroll. 4093. Locum sepulturae donavit C. Valgius Fuscus collegio iumentarior uin portae Gallicae posterisque

eorum Omnium et uxoribus concubinisque λ'. omnino quidquid de singulis exemplis his certari potest, casu evenire non potuit, ut leges collegiorum sacrorum omnes in urbe, in Italia, in Pannonia inventae ea non instituta esse Deorum causa sed ad funera curanda indicarent; ut in plerisque collegiis ex innumerabilibus quae Deorum nomina prae Se ferant eandem naturam latere facile suspicemur.

R Massmannus etiam sepulcrorum eiusmodi eYempla eolligere voluit p. 81 n. I 0); quae cum speciminis causa evolverem, ex undecim inscriptionibus, quarum copia mihi erat, Octo longe alio pertinere intellexi. Cave igitur ne adversariis eius utaris.

107쪽

Superest dentque ut illustretur lex collegii salutaris 3 cultorum Dianae et Antinoi, quae Iata est p. Chr. CXXX lli sub tetra stilo Arintinoi parte interiori perscripta a. p. Chr. CXXXVI. Pertinet ad antiquum Lanuvium hodie citi 1- Lavinia) δ, cuius etiam dictator me-

quibus coires convenire collegiumque habere liceat. qui stipem menstruam conferre volent in funera, si in collegium coeant neque sub specie eius collegii nisi semel in mei Se coeant conserendi causa unde defuncti sepeliantur. Quibuscum componenda sunt verba legis col. l. v. 20 sq.

Placuit universis ut quisquis in hoc collegium intrare voluerit, dabit ' Κapitulari nomine IIS C. n summum et vini boni amphoram ', item in menses sing ulos) a. V. A. V. est a8Ses s. aeris ' quinque s. quinos); ita infrgeo l. ll v. I 6 hvini boni amphoras singulas et panes a. II, qui numerus collegii fuerit ' i. e. assium duorum. Elegans sane est interpretatio Rattit, hic panes albos duos, illo loeoa mphoram) v ini explicantis, ut stips menstrua in vino,

Aliud collegitim salutare est apud Oreli. 2415, qui notat huiust

modi c. a. nusquRm alias memorari.

id est tres annos post Antinoi mortem, quae ad a. CXXX in serenda videtur. Flem mer de itin. Hadr. Imp. Haun. 1836.8 p. lay Ibi inventa est a. ISI 6 in tabulae marmoreae fragmentis. V. Supra P. Si. Desunt initio versuum litterae ad XII. Primae litterRB Versus secundi . . . . Pa. LV. II eollegium etc. aperte eor ruptae sunt vel potius malo descriptae. st Plaeua tit - dabit. Ita saepe per totam legem.' CL col. II, v. I. ultem placuit ut quisquis servus ex hoe eoi legio liber tactus suerit, is dare debebit vini boni amphoram. Grui. I79, 3 et municipea praesentes acciperent aeris Octono

108쪽

eollegium utique in negotiatione vinaria constiterit. Asses notantur Λ. ut tu lege de magistris aquarum ap. Spang. p. I77, ubi notam recte explicatam a Marinio Dirksenius quoties legitur corrupit in I S. Ita igitur collegium constitutum est, ut eius summae quae in mortis diem a colin legio promissa erat, quarta pars ab eo, qui intraret, statim Κupitularii nomine ' solveretur, deinde quotannis HS XV. n. sive usurae trientes, deducta quarta parte unciae, reliquae pecuniae quasi sortis darentur '. Ita qui viginti annis stipem contulit, implevit totam summam funeraticii, ut commodi interusurii rationem non subducamus. Praeterea a locupletioribus collegiatis dona exspectabantur; in ipsa lege collegii cuiusdam Graeci legimus αυζανέτω δε ὀ ερανος ἐπὶ φιλοτειμίαις, Boeckh. C. I. I 26. Adde etiam eo l. I. v. 2I. Item placuit ut quisquis mensibus continenter non pariaverit et ei humanitus acciderit, eius ratio funeris non habebitur λ'.) Nam funeraticium erat sestertium CCCC. col. I, v. 23. Item placuit quisquis ex hoc corpore n Ostro pariatus decesSerit, eum sequentur ex arca HS CCCC nsumm0. Cum de aetate recipiendorum cautum non Sit, collegii iudicio relictum est ne senes reciperet. - qui

ais Einschvss. Utrumque etiamnunc solvi solet ab iis qni sunt in nostris collegiis funeraticiis.' 3l pC. ' Vide etiam praef. col. I v. 14. . Quod faustum felix salutareque sit Imp. Caesari Traiano Hadriano Aug. totiusque domus August. , nostris collegioque nostro; et bene adque industrie contraxerimus ut exitus eorum honeste prosequamur. Itaque bene conserendo universi consentire debemus, ut longo tempore inveterescere possimus. Quae adhortatio conserenda est eum querimoniis in edicto magistri Iovis Cernent. Ceterum haec verba confusa sunt; totiusque domus

pro tertio casu positum idetur et hic quoque duae sormulae permixtae quod salutare sit toti domo - pro salute totius domus) ut in illor placuit ut dabit. Erat, qui legeret posteris pro nostris ingeniose et fortasse recte. Contraxerimus mihi est optativus.

109쪽

manus sibi intulerunt, funeraticio excluduntur col. II v. 5., item placuit, quisquis ex quacumque causa mortem sibi

quibus pecuniae petitio data sit, etsi non expresse lege comprehenditur, satis tamen indicatur heredi eam non permitti, nisi testamento nominatus sit; intestato mortui funeraticium ita remansisse apud collegium, ut ex ea pecunia est erretur. col. I v. 33. II v. I sq. A nostro collegio dolus malus abeSto, neque Patrono neque patronae neque domino neque dominae neque creditori ex hoc collegio ulla petitio esto , nisi qui testamento heres nominatus

erit λη. Si quis intestatus decesserit, is arbitrio quin- qisennalis) et populi su nerabitur. Qui primo loco positi sunt, non sunt quidem heredes ab

intestato, quo neque dominus neque creditor possunt referri. Ita patronus quoque hic non commemoratur tanquam Qui manus sibi non mala conscientia intulerat, sed taedio vitae, non erat infamis l. II g 3 de his qui not. in s. III, 2), nisi

suspendio se necasset; suspendiosis enim iusta non fiebant. Vide l. II S 3 cit. Serv. ad Aen. XII, 603: Cautum fuerat in pontifealibus libris, ut qui laqueo vitam Diisset, insepultus abiiceretur - - Et Varro ait: Suspendiosis quibus iusta seri ius non sit suspensis Oscil- Iis Meluti per imitationem mortis parentari. CL Fest. epit. v. Carnia scis. Κlausen Aen. II, 1026 not. 2046 c. Denique Oreli. 4401r Baebius Gemellus Sassinas munieipibus singuleis incoleisque loca sepulturae e entum) s ua) p eeunia) dat extra i. e. exceptis auctorateis et quei sibi laqueo manus attulissent et quei quaestum Spurcum Pro-1essi essent coli. lege Iul. mun. v. 112. 122 sq. - Ea igitur quae in lege collegii de hac re scripta sunt, non ex infamia mortis voluntariae eXplicanda sunt, sed ne manus sibi illaturi posteris prospicientes ante in collegio funeraticio sibi locum dolo malo compararent, ita enutu. ' die supplementum literarum quae interciderunt numerum excedat melius erit corrigere ut iacimus, sive NISI. QVem. TEST.

110쪽

heres, sed iure creditoris. Scimus enim libertatis causa promissa plerumque petita esse post mortem liberti, quae eausa fuit dimidiae partis bonorum possessionem contra tabulas liberti patrono dandi, ut mortuo liberto eligeret utrum libertatis causa imposita persequi mallet an admittere

hanc bonorum possessionem λδ. Sed etsi heredes ab intestato disertis verbis non excluduntur a funeraticio petendo, tamen cum intestato mortuo a collegio iusta fieri addatur, apud collegium funeraticium ad ea facienda remanserit necesse est. Aeque certa ratione cuivis heredites tamentario funeraticium petere licuisse inde efficitur. Quo etiam reserenda sunt quae supra ex parte iam attuli, eius qui mensibus non pariaverit rationem non haberi, etiam si testamentum factum habuerit, neque obstant verba praefationis minus accurata, c. I. V. I7. ,Tu qui novos antique

pro novus) in hoc collegio intrare voles, prius legem perlege et sic intra, ne postmodum queraris aut heredi tuo Controversiam relinquas.' Idem intelligitur ex capite detestamento servi, eo l. II. v. 3: is item placuit, quisquis ex hoc collegio gervus defunctus δ' fuerit et corpus eius a domino dominans iniquitatae λβ sepulturae datum non fuerit neque tabellas fecerit, ei funus imaginarium fiet.' De funere imaginario vide Cardinalium λ'; explicandum est ex more Romano quem refert Servius, ad Aen. II, li6: Scion- dum in sacris simulata pro veris accipi; undes cum Manimalibus, quas di ciis inveniuntur, est εacri candum, Zimmern Rig. I I 218 p. 794.3ε Ratti desuntus, errore typ. st Corruptum hoc; num iniquitatest an fortasse, litera I tantum

sed non male.

δ' dipl. imp. p. 264. Cremabatur scit. imago eius et sepeliebatur pro corpore ipso; cave cum Italis quibusdam cogites de imaginibus maiorum ante sunus latis.

SEARCH

MENU NAVIGATION