Joh. Henrici Heideggeri ... seu In divi Johannis theologi Apocalypseos prophetiam de Babylone Magna, diatribae. Pars prior posterior

발행: 1687년

분량: 933페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

quod Chaldaeis 8c Arabibus Communitatem, Seminarium significat, dc Scientia, cognitio, opinio. Atque sic argutum, omniaque perrimans infectum, vel in se rorum coetum notare potest. Certum autem est, nec ranas AEgyptiacas, uti res ipsa ostendit; nec spirituales hos Emissarios ab Etymologiae hujus ratione ab ludere. Sic enim etiam Daniel v III. Antichristus nimn ran intePigens aenigmatum, Vel potius catus Seversipellu homo, quem nunquam ingenii versuti expedita facultas dcstituit, insignitur. Cujusmodi Protheum olim in Scholis Subtitissam , hodie vafrum Sophi am , in aulis Subtilem & exercitatum Politicum, Fracticum , in castris Hannibalem appellare consueverunt. Testatur autem experientia, Pseudopropheticam hanc Emissariorum cohortem non solum omnem a

spem & fiduciam in captiosa Sophistica repositam

habere, utpote qui aliter nec se, nec curiosam quam susceperunt, causam tueri queant sed etiam hanc ipsam Versutiam nunc demum e quivocationis fallaciam , hoc est, versutissimum & subtilissimum mentiendi artificium in Coelesti etiam veritatis Professore probare, ejusque artem & usum publice docero ac profiteri. Ut jam mirum non sit, quod in aulis, ipsisque

adeo castris vulpina astutia cum perfida crudelitate conjuncta omnia acta&consilia moderatur. Possent& aliae ranarum & emissariorum comparationes institui. Etenim constat satis, totum ranarum genus esse s Limo tamen palustri impense gaudere, Vivas aquarum scaturigines putredinem hanc non ferre s clamosos esse praesertim circa vesperam, ubi interdum Veh menter tumultuantur, suisque coaxationibus totas paludes replent. qui coaxatus tum imminentis imbris certum omen habetur: Non puto cuiquam obscurum esse,

vix ovum ovo similius esse, quam naec Emissariis, Je-aa v sultis

192쪽

suitis praeprimis. Illi enim amphibit & in terra, hoc est, stylo Prophetico, Ecclesia; &in mari, seu aqua, hoc est, mundo, Seculo vivunt ; inter Monachos Episse ps, inter Episcopos Monaesai; Orbem terrarum terra marique aequali facilitate peragrant: a limpidis Israelis fontibus, tanquam a suo naturali Veneno aut rcfuisgiunt , aut non aliter CX iis, quam ut canes ex Nilo potant , aut eosdem calumniis impetunt: contra situm

illud Aristophanicum βρεκεκεκει &-Κοαξ per limosum traditionum coenum, per insanos & insatiabiles iulos clamores : Sanctio ma Sedes . Beatissimus Pater a Sanrita Romana Ecclesia : Non errat Sancta Romana

Ecclesia : Audienda es Sane fa Romana Ecclesia , qui non audiverit, haeretisus is schismaticus es , ferro e

. igni expiandus, &c. in Lacu Antichristi ceu colorandocisormant: coaxatu suo ominosi . sunt Regnis & nationibus multis, quibus non semel diem & horam calamitatis sate certissime praedixerunt, haud equidem futurorum icientia, sed quia consiliorum ipsimet architecti fuerunt. Denique , ut secundum hunc characterem claudam, caput ipsum Ranae Jesuitici, Tutipanti, seu Capucii quadraturam exacte repraesentat. XXXIX. Neque tortio Spirituum charactere, se cundum quem Παὐμα--Spiritus daemoniorum, Daemoniaci insigniuntur, Legati hi & Emissarii d .stituuntur. Etenim Daemoniorum vox Hebraeae vocim et . a 'met' vasavit, perdidit s respondens spiritus perniciosos, sera, uti Chaldaeus reddit Psial. cvI. 37. R'p'in notat. Rabbinorum alii sic dictos volunt, quod aeris & aquae dominio praesint, ventos es tempestates concitent: alii , quod obsesses homines torqueant. Neque idesunt, qui a Caino prognatos esse, ac propterea humanis coedibus delectari aifirment. uti in Schal Mel. kasi tract. deIncantat. legere est. Sunt

. . igitur

193쪽

BABYLONIS MAGNAE. I 89

igitur Spiritus sanguinolenti, Vastator S, , minρέυοντες s & quidem, uti R. HiSkiaS ad Deut. xxx II. I7. annotat, nD PN volantes, super- Certentes intesiectum humanum. David etiam Psal. cv1.37. istam Israptitarum stultitiam, de qua ibi Moses loquitur , de liberorum immolatione interpretatur. Adiadunt Rabbini, eos mediae Diabolos intcr & homines substantiae csse salaces, lascivos supra modum, quorum Rex sit Amodaeus ille, conjugii , liberoriamque, Ipasculorum inimicus. Habet etiam vox cognationem cum Tumidus, sperbus, insolens. in quarum assinium vocum permutatione multum Rabbini ludunt. Observandum insuper, Prophetam cos non direct e Daemonas, sed Daemoniorum spiritus, hoc est, Spiritus daemoniacos vocare, indicantem, non eos spectra , sed homines esse, malitia daemoniaca praeditos, furore & libidine daemoniaca agitatos. Non puto equidem Verbis opus me habere ad demonstrandum , exacte criterion isthoc congruere Emissariis, Iesu itis inprimis, quorum furores, strages ab iis passim factas, parricidia , vel aitcntata vel perpetrata, vel commendata cuti ex Si manca, Mariana, Becano, aliis constat) veneficia, perjuria, proditiones , doctrinam daemoniacam, conjugio casto inimicam, libidines laedas , icclinas multitarias orbis universus Eous & Occiduus proh dolori expertus est, atque experitur adhuc.

X L. Sed & Spirituum istorum ossicia belle Emi1Iariis quadrant. Tribus. pariter illa capitibus Spiritus S.

inclusit, dicens Apoc. xv I. I . eos miraculafacere, AD N ad Reges terrae Cy totius modi s ct eosdem ad bestum congregare. Non sine causa primore loco miracula ponuntur. Eo menim ostentatio usitatum Diaboli, quoties Dei verbo & digito ita premitur, ut pristigias suasa a 3 aliter

194쪽

MYSTERIUM

aliter mundo obtrudere nequeat, artificium est. Et circa finem mundi hac impostura frequentius eum usurum, Scriptura Matth. XXIV. 2 . a. Thess. II. 9. Moc. XIII. I 3. Iq. testatur. Quo vero certiore charactere

Emissarii suam Draconis , Bestiae & Pseudoprophetae clientelam nobis probare possent ρ In utraque enim India , quas regiones Spiritus S. iis pro suo etiam campo attribuit omnium essicacissime Miraculorum hiecharacter operatus est; si modo vera sunt, quae in Epistolis Indicis &Japonicis referuntur. quarum vix ulla

est, quae non insigne aliquod miraculum commemoret. Primis maxime Africae inventoribus stupenda miracula adscribuntur. uti apud P. Martyrem M. VI. Dec. a.

videre est. Et sane splendidus ille character Spiritibus his inter Barbaros praesertim, & apud Reges, qui eis seducendi objiciuntur , speciem longe augustistimam. conciliat, & Daemoniacam malitiam sic tegit, ut pro verae& ardentis pietatis Zelo habeatur, & ipsi Daemones per eum in Angelos lucis transformentur. Tali fascino opus est iis, qui Reges ex coecare, & cum Janne& Mambre veritati resistere debent. Einis , XLI. Alterum ossicium, eundi εm ad, vel in Re-rip ct orbis habitabilis , non minus cos exequi roma ρο - strenue, jam supradicere occupavimus. Sunt enim si- me. ι ἡ Prophetis illis Achabi, in quorum ore menda-A-bista ea cem se fore promisit Spiritus ille malus, ut Achabum ad bellum pelliceret quem etiam cssicacissime pellexerunt seduxeriintque. Sic plane hi TOT ORBIPERAMBULI TECHNI, uti cos nonnemo scite insignivit, instinisti a Spiritu, qui in ore illorum est, Regum limina terunt, ad Reges terrae& totius Mundi abierunt&abeunt, qui in eos & penetralia animi eorum descendunt, ut eos fraudibus & mendaciis suis obsequio Papae subjiciant, subjectos in eodem retineant,

195쪽

BABYLONIS MAGNAE. I9I

& adversus Papae immorigeros inflamment. Ut enim de utroque mundi cardine ab illis peragrato, turbato &devastato nil amplius dicam s de remotissimis illis orbis partibus , in quibus ante hanc exiccationem Euphratis vix hominis Europaei vestigium conspectum est,

certum est, nullam ex eo tempore paulo celebriorem

Legationem ex ulla occidentis parte ad reliquos orbis Monarchas emissam esse, cui non Legati vel Emissarii hi se adjunxerint, ut sub Legationis pluteo eo penetrarent, & Papae ibidem, a quo missi sunt, negotia curarent. Testantur idJesultarum de suis in India successibus Epistolae&relationes historicae: Matthaei Ricii de Societatis illius apud Sinas hiscepta expeditione libri, a Nicolao Trigautio editi : Masseii, a Costa, Martini, aliorum historiae. Et Jesultae ab hac ossicii parte adeo non abhorrent, ut palam etiam profiteantur,

Se pro istius rei symbolo geometricos suos pileos, qua- .dri cornuta capuciola gestare. quorum hoc mysterium iPandunt: matuor anguli quatuor mundi dessignant, adquas vela Pontoce ipso, vel asuo Gefirati, etiam non accepto viatico ablegantur. Neque soliJesuitae, sed alii etiam Monachi quadraturam illam inde a tempore non longo cucullis suis induxerunt s quin Episcopi quoque pileos huJus modi gestare coeperunt, ut simi l is ollicii admoneantur. XLII. Postremum ossicium congregandi Reges ct -πι- Principes terrae er totius mundi in proelium Diei Dei omnipotentis illius Magni, ad quod reliqua omnia ten- adbeludunt, haud minus obeunt gnaviter. In hoc enim illoriam otium,' in hoc negotium: in hoc vigilia, in hoc

somnus, denique curae eorum omnes reponuntur, ut

Reges Principesque Religiosis bellis implicent, involvant, & violento quodam impetu abripiant ; Congregationes , Ligas, Uniones instituant. Media, quibus

196쪽

ad scopum eum grassati hactenus sunt, in propatulo etiam sunt. Sunt enim illa periuria publica, ad quae Reges praecipue inducunt, religios, pacis hinc inde

constitutae, quam ut canes lapidem, quo se petitos sentiunt oderunt, &rabiose admordent, fraudulenta & violenta perturbatio , parricidia, Veneficia, vis

conscientiis illata. fraudulentae & insidio ae pacificationes , Juris corruptelae, Innocentiae oppressio, & s- milia , per quae Papatum amplificare , collapsum E

clesiae statum reparare, Concilium Tridentinum exequi, haereses fictilias ex agro Domini extirpare conantur. Ex quibus, secundum naturae creatae cursum, non

aliud quam bella ; 8c quidem perniciosissima exoriri

Potuerunt, Poteruntque deincepS.c aerio, XLIII. Hic scilicet est assiduus ranarum illarum coaxatus,hic Iesu itarum,& Icliticorum consiliorum coccvs

Duma, mus, quo generosorum Regum urincipumque aures ansemosque, postquam in eos semel intrarunt, insatiabiliter , --, s Obtunduntque , &.ad religiosa bella incena ι.ι-- dunt . Subitis vestris bona conscientia tantam licen---ο- tiam concedere non potestis a nec fides haereticis jurata fersandas, quiajuramentum vinculum iniquitatis esse non debet. Religionis tibertas non aliud es, quam manifesta Majestatu diminutio, cum opprobrio conjuncta. Time, qui vivu is fores, . non tio retractare, quae Antecessor, Parens, Minoee. vel imprudens maleque persuas . vel etiam vi ct armis coactus indust. Amnon eodem jure Imperator, Rex. Princeps es, quo illi fuerunt 8 Ferendumne es, ut demortui memoria is authoritas ραου apud bditos valeat, quam straesentu γRegnantis peryona 8 Annon vides, eos, qui pericula tibi sectant, quae turbatam Religionis pacem, turbata edisti sequuntur, tibi non tam consulere, quam aperteminitari: Diaboli haec tentament uni, per quingen

rosis

197쪽

BABYLONIS' MAGNAE

I93 rosis cogitatis ct conatibus tuis remoram injicere studet.

Muliercurarum his , non magnanimorum Principum. metus es. Illi juventutem tuum , aequitatem spernunt. Severiore fronte opus est, ut noverιnt, te virum e se, animumque tam exceUs natatibus paron gerere. Has

consiliorum suorum rationes in publicis etiam scriptis, ex quibus haec ad verbum descripta sunt, neutiquam illi dissimulant. Apud superstitiosos Sr cunctantiores alia adjiciuntur, puta Reges is Princines. qui hanc Religionis libertatem indulserunt , in Purgatorio gra-Clasmas peccati poenas luere: vix ac ue vix, quamlIupeccatum hoc continuarur, a reliquis peccat is absolutionem concediposse: Non Turcas, non Tartaros veros'nati

s Reip. Christianae hostes esse, sed haereticos, contra

Ecclesam Romanam in surgentes s in hisproiu opprimendis seram Catholico Principe dignam laudem quaeri: Ca vendum ne Princeps bello Turcico implicetur,ne rebelles haeretici cristas attollant. Denique severiore tanthm 'vultu opus esse Unius enim is alterius Clamatori uni cio rem posse confici: ducibus remotis nil ausuram pleocm . Interea hac ratione Principem animam suam ab inferno liberaturum. Sic, sic tandem Hierarchiae venenati

illi bufones, turbarum flabella, Sanctorum Sc tcstium lesu flagella Reges & Principes in locum, qui vocatur, Iarmageddon, congregant, & ad Sacrum illud minime

sacrum bellum conclamant.

X LIV. Sic fuerunt leges Hierarchicorum, ad ty- Legum rannidem religiosam obligantes: Tribunal sacrum Inquisitionis: Legati & Emissarii, per quos Popa classi- υν--dem cum canit, &dissentientes Regum Principumque indignationi & furoribus exponit. Horum VCro Omnium executionem sanguinariam, & successum horri. bilem, ipsa persecutionum& exercitae in conscientiaS, corpora , honores & fortunas omnes tyrannidis reli-

198쪽

sublectorum

gios, historia demonstrat. Pertexui eam magnam partem in Historia Papatus, eundem fere in finem adoranata. quam heic repetere supervacaneum foret. Pauca tamen, fidem facturus dictis, &instituto nostro inserviturus. attingere non pigrabor 3 in coeteris ad historiam ipsam, aliosque, qui Paealia bella,& persecutioncs saevissimas religionis causa agitataS Posteritati tradiderunt, lectorem amandans. X L V Tyrannidcm in conscientiam Hierarchia in omnes sibi subjectos exercet. Eos enim Papa, ceu Legi- stator & Judex saltem in terris Supremus libertate ea, quam Deus concessit, spoliatos, suis, adeoque humanis legibus rcgit, suojudicio subjicit, & μοντ ακοντι γε Θου- μῶ , superstitione dementatos, ignorantia voluntatis Dei corruptos, vel certe mctu coercitos in ossicio Mobedientia continet. illud, quod Deus Ε Iesiae dedit, ponendum in fronte & dextra manu, inscripta lex Mosis, cui omne Divinum verbum auditum Iectumque consonet oportet. Exod. XIII. 16. Deut. VI. 6.

7 8. x I. I 3. I 8. Et erunt verba haec, quae eras ripio tibi fodie, apud cor tuum, is acues eas uis tuis,oloqueris de eis, chm sedebis domi,'eis ambulabis in via, ae cum decu-bes, ct cum surges, se algigabis ea insignum in manu tua, vir erunt in monitia inter oculos tuos. Praeter hoc χα- Hierarchia legem aliam, de qua nihil Moses,Pr plictae, Christus, Apostoli dixerunt vel scripserunt, falsum&idololatricum, uti oste idimus, cultum', & quidem authoritate Ecclesiae, quam Divinam & ipsius Spiritus S. este jactant, praescriptum obtrudunt, earu Prositendam & sequendam iis, qui in Christi nomine baptizati sunt, tanquam sibi subjectis, quemadmodum homo Deo subjectiis est. imperant, atque sic fidei &conscientiae subditorum omnium dominantur. Eos Vero, qui pie

Volentes vivere non recipiunt m ωγμα eorum in fron-

199쪽

BABYLONIS MAGNAE

tem, ut prae se ferant, & profiteantur, & in manum dextram, ut inter actiones suas id intueantur pro regula, excommunicant, adeoque Agnum, Christum, &qui eum sequuntur, &-ipuus in frontibus suis habent, Apoc. XIV. I. denique Verbum ejus, tanquam non persecte & candide docens, & fidem in verbum ejus, tanquam non purificantem corda , non justificantem blasphemant; excommunicatos, carnali gladio interficiunt. Hanc tyrannidem omnium crudelimmam, quam Hierarchiatum in subjectos omnes exercet, tum in non subjectos exercere tentat, ejusque etiam historiam , tum in Historia Papatus, inde a Periodo III. Ecclesiae

Romanae; tum supra etiam Dissert. VII. 6q. VIII. T3

X L VI. Neque tyrannidem similem in nostros Wa- όνυ objici is lenbuigii, aliique jure ullo retorquent. Etenim Verbo Dei consentanea praecipere, Orthodoxam fidem ab haereticorum perfidia vi nclicare, ad Divinum cultum, conciones & preces publicas authoritate verbi Divini subditos adigere, refractarios moderatis poenis in ordinem redigere, haereticos vitare, non tyrannicum,

sed legitimi Magistratus, cui custodia utriusque legis Divinae tabulae Divinitus concredita est s & postremum illud, sanciente Dei verbo , omnium Christianorum ossicium est. Sed praecipere contraria omnia, fidei &conscientiis dominari, libertatem Christianam omnem abrumpere, vi sola metuque perspicaciores in ossicio continere, reliquos superstitione, ignorantia,coeca 'bedientia corrumpere s in poenis irrogandis ac suppliciis

sumendis modum excedere, Omnem . humanitatem exuere, crudelitatem belluinam exercere s id vero tyrannidem sapit,qua nulla alia major fingi potest. Quanquam tyrannidem hanc non tam supplicia, quam causa perdita arguunt. Si causa Hierarchicorum bona esset, nec immorigeriti, quos affigunt & occidunt, martyres 1 . bb et essent:

200쪽

a96 MYSTERIUM

ement: nec ipsi tyranni,siquidem praescriptum a Deo ora dinem sequorcntur. Atqui pios ac sideles Christi servo,

carnificant , Omnique crudelitate dilacerant non

aliam ob causam, quam quia ob timorem Christi h res, bus eorum assentiri nolunt, idololatriam per conscientiam approbarc non possunt. Similes pravis illis servis, qui Domino juxta opinionem suam cunctante, lym. phari, inebriari, conservos suos Verberarec peruntio .- XLVIL Conscientiarum porro tyrannis illa quan-6- - .is quam finis est crudelitatis Babylonicae,qua Mulier Sanuguine Sanctorum & testium Jesu inobriata inducitur,

sa-3,-- non tamen ipsa haec crudelitas sanguinaria est. utpoteo us -- quae in fortunas & corpora eorum, qui tyrannidis spi- . . Rris . ritualis impatientes sunt, atque jugumue Iam excutierunt, vel cxcutere tentant, vel nunquam antehac emperti, subire detrectant, intenditur. De hac ergo potissimum sermonem instituamus, & selecta ex immensbcumulo Babylonicae crudelitatis exempla colligamus. tapa X L VII I. Omitti equidem tragoediae ab Hierarchiat: - ad Versus Imperatores Graecoβ & Latinos excitatae pote-bis,s,ari, , rant. Cum tamen hi & Claristiani fuerint. &ob Sa sanctam potestatem Dii, Sancti, utpote Uncti Domini dicantur merito, cumque insuper oelia illa gesta sint praetextu pietatis, &, uti loqueb ntur, extirpandae haeresis Simoniacae, ab iis exordiri quid vetat 8 Quam primum illa ergo invisa Deo idololatria, seu imaginum cultus, fundi Christiani calamitas, & malo. rum Omnium, quibus Ecclesiae status convulsus est, seminarium quoddam in Ecclesiam incessit,illud ea occasione moliti Pontifices, ut& Impexatoris authoritatem in Occiderite everterent, Sc suam in Oriente trabilirent, omnia turhis bellisque miscuerunt. Indixerat amaginibus bellum Leo Imperator Isaurus. GregoriuS ergo junior, Romanus Episcopus,si Theophan i Histor.

SEARCH

MENU NAVIGATION