M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

166 ' EPIDICUS. v. s

Quam ostendam fidicinam aliqua con3ucticiam. Atque id quoque habeo. mane me jussit senex Conducere aliquam fidicinam sibi huc domuur, Dum rem divinam faceret, cantaret sibi. Ea conducetur, atque ei Praemonstrabitur, Quo pacto fiat subdola ad VOISUS Senom. Ibo intro, argentum accipiam ab damnoso Sene.

STRATIPPOCLES, CHAERIBULUS.' sTRATIPPOCLES. ExsPEcTANDO exedor miser, atque eXent For, qUomodo mihi Epidici blanda dicta eveniant. nimis diu maceror. Sitne quid, necne sit, scire CUPio. CHAERIBULUS.

Per illam tibi copiam, Copiam parare aliam licet: scivi equidem in principio Illico nullam tibi esse in illo copiam.

STRATIPPOCLES. . Interii hercle ego i , CHAERIBULUS. Absurde facis, qui angas te animi. STRATIPPOCLES.

Si hercle ego illum semel prehendero,

Diuitia

112쪽

V. 71o 7 Numquam inridere nos illum inultum sinam servom hominem. CHAERIBULUS.

Quid illum ferre vis p

Quid Z tibi quoi divitiae domi minumae

Sunt, is nummum nullum habes, nec sodali tuo in te copia 'st. CHAERIBULUS.

Si, hercle, habeam, Pollicear lubens: Verum aliquid , aliqua, aliquo modo, Alicunde, ab aliqui, aliqua tibi spes est fore mecum fortUnam. STRATIPPOCLES.

Vae tibi, murcide homo.

Qui tibi lubet mihi male loqui p

Quippe tu mihi aliquid, aliquo modo, alicUΠ- de , ab aliquibus blatis, Quod nusquam 'st: neque ego id inmitto in au-

Tis meas. nec mihi

Plus ad)umenti ades, quam ille qui numquam

etiam natu 'st.

113쪽

EPIDICUS.

V. 1

AE E C I S Τ I jam ossicium tu tuum: me meum nunc facere OPortet. Per hanc curam quieto tibi licet esse. hoc qui

. dem jam periit: Ni quid tibi hinc in spem referas. hoc OPPido

politum 'st. Crede modo tu mihi. sic ego ago, sic egere nostri.

Pro Dii inmortales, mihi hunc diem dedistis luculentum lUt facilem, atque inpetrabilem l sed ego hinc

migrare CESSO, Ut inportem in coloniam hunC auspicio Conmeatum P

Mihi cesso, quom sto. sed quid hoc y ante aedis duos sodalis, Herum et Chaeribulum conspicor. quid hiC agitis P accipe hoc siS.

STRATIPPOCL E S. Quantum hic in est PEPIDICUS. Quantum sat est, et Plus SatiS: SUPersit. Decem minis plus attuli, quam tu Danistae de

114쪽

Dum tibi ego Placeam, atque ObseqUar, meum tergum flocci facio.

Nam quid ita P

EPIDICUS.

Quia ego tuum Patrem faciam Perenticidam. STRATIPPOCLES. Ouid istuc est verbi Θ .

Nil moror vetera et Vulgata Verba, Peratim ductare : at ego follitim ductitabo. Nam leno omne argentum abstulit Pro fidicina: ego resolvi: Manibus his dinumeravi; Pater Suam natam quam esse credit. Nunc iterum ut fallatur pater, tibique auxilium aPPMetur, Inveni viam. ita ego suasi seni, atque hanc ha-hui orationem, Uti, tu quom redisses, ne tibi ejus copia esset.

Euge, euget

Ea jam domi 'st pro illa.

115쪽

IIo V. aet

Dedit mihi ad hanc rem Apoecidem. is apud λ-

Tum manet me:

Quasi quoi emeret, CRVeat. STRATIPPOCLES. Haud male. EPIDICUS. Iam ipse cautor captu 'St. Ipse in meo collo tuus Pater cruminam conlocaVit. Is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.sTRATIPPOCLES.

Uno persuadebit modo, si illam, quae adducta 'st

Mihi ademsit OICUS. EPIDICUS. Nunc ego hanc astutiam institui. Deveniam ad lenonem domUm egomet solus. eum ego docebo, Si qui ad eum adveniant, ut sibi datum esse aris iuentum dicat Pro fidicina: argenti minas se habere quinqua- ginta. Quippe ego qui nudiustertius meis manibus di-ΠUmeravi Pro illa tua amica, quam Pater suam filiam esse

retur.

Ibi leno sceleratum caput suum inprudens al

ligabit,

116쪽

adducta nunc est. - CHAERIBULUS. Vorsutior es, quam rota figularis. EPIDICUS.

Jam ego Parabo Aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta

quae sit: Quae se eintam simulet, quae Senes duo docta ludificetUT. Eam ducet simul Apoecides ad tuum Patrem. sΤRATIPPOCLES.

Ut parate l

EPIDICUS. Eam permeditatam meis dolis, astutiisque onui Stam Mittam. sed nimis longum loquor i diu me estis demorati. Haec scitis jam , Ut futura sint. abeo. STRATIPPOCLES. Bene ambulato. CHAERIBULUS.

Nimis doctus ille est ad malefaciendum. STRATIPPOCLES. Me quidem certo Servavit consiliis suis. C HAE RIBULUS. Abeamus intro hinc ad me.

117쪽

I Ia

STRATIPPOCLES. Atque aliquanto lubentius quam abs te sum egressus intias.

Virtute atque auspicio Epidici cum Praeda in ca

PERIPHANES , APOECIDES , SERVUS. P Ε R I Ρ Η Α N E S. O N OIis caussa modo homines aequoria fuit Sibi habere speculum , ubi Os contemplarent

Sed, qui Perspicere Possent Cor, saPientiae. Fuit conducibile hoc quidem mea sententia, Igitur perspicere ut Possent cordis COPiam. Ubi id inspexissent, cogitarent Postea , Vitum ut vixissent olim in adulescentia. Vel quasi egomet, qui dum fili caussa coeperam Ego me excruciare animi, quasi quid filius Meus deliquisset mederga: aut quasi non Plu-

et imum

Malefacta mea essent solida in adulescentia. Profecto deliramus interdUm Senes. Sed meus sodalis it Cum Praeda Apoecides. Venire salvom mercatorem gaudeo.

Juid sit P

118쪽

. 16 ACTUS III. SC. III. 113

APOECIDES.

Quoi omini omnes suppetunt TeS PLOSPerae. Sed tu hanc intro jubeas abduci.

Heusi foras Exite huc aliquis. duce istam intro mulierem, Atque audin' p

Quid vis p

Cave siris cum filia Mea copulari hanc, neqUe consPicere: jam tenes pIn aediculam istanc seorsum concludi volo. Divortunt mores Virgini longe ac lupae.

APOECIDES. .

Docte et sapienter dicis. non nimis potest Pudicitiam quis suae serVare filiae. Edepol nae istam temPore gnato tuo Sumus Praemercati. PERIPHANES.

Quid jam p

Quia dixit mihi '

Iamdudum se alius tuum vidisse hic filium. PERIPHAN E a Hanc edepol rem aPParabat. ε .

APOECIDES.

Plane hercle hoc quidem 'st.

119쪽

Nae tu habes servom graPhicum , ,et quantivia Pretii

Non caru 'st auro contra. ut ille fidicinam Fecit nescire Prorsus, se esse emtam tibi lIta ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. PERIPHANES.

Mirum, hoc qui potuit sierit

Te pro filio

Facturum dixit rem esse divinam domi, Quia Thebis salvos redierit.

PERIPHANES.

Recte institit.

Immo ipsus illi dixit, conductam CSSe eam, Quae hic administraret ad rem divinam tibi. Ego illic me autem sic assimulabam quasi, Stolidum, quom bardum me faciebam.

PERIPHANES. Immo ita decet. APOECIDES. Res magna amici apud forum agitur. ei volo Ire advocatus. PERIPHANES.

I xt quaeso, ubi erit otium,

Revoaetere ad me MXtemPlo. , APOECIDES. Continuo hic ero.

120쪽

V. 43

III PERIPHANES.

Nihil homini amico est opportuno amicius: Sine tuo labore, quod Velis, actUm est tamen. Ego si allegassem aliquem ad hoc negotium Minus hominem doctum, minusque ad hanc rem callidum, Os sublitum esset. itaque me albis dentibus Meus derideret filius meritissumo. Sed hic quis est, quem liuc advenientem Conspicor , Suam qui Undantem chlamydem quassando fac it P

MILES, PERIPHANES, FIDICINA.ΜILE S. RVE praeterbitas Ullas aedis, quin roges, Senex ubi habitat Periphanes Platentus. Incertus tuum CaVe ad me retuleris Pedem. PERIPHANES.

Adulescens, si istunc hominem , qUem tu qUaeritas , Tibi conmonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam PMILES. Virtute belli armatus Promerui, ut mihi Omnis mortalis deceat agere gratias. PERIPHANES. Non reperisti, adulescens, tranquillum locum,

SEARCH

MENU NAVIGATION